SigPhi · Augustine

Confessiones (Latin)

Latin

Page 22 of 27

Penulati magistri, 13.

Perturbationes animi quatuor sunt, cupiditas, lætitia, metus et tristitia, 178.

Petiliani malitia in Augustinum, 44, n.

Phantasmata. Luctæ animæ cum phantasmatibus præclara descriptio, 32.

Philosophiæ laus et defensio, in Hortensio Ciceronis, 30. Quomodo ad philosophiam accensus fuit Augustinus, ib.

Philosophi præ superbia Creatorem per creaturas non invenerunt, 66, 65.

Photinus, ejus falsitas, 121, et n. 72, n.

Picturæ lascivæ, 14.

Piis idem probatur, quod Deo placet, 276.

'Piscis de profundo levatus' manducatur in mensa parata in conspectu credentium, 266, et n. 269. Quid per 'pisces et cetos' significatur, 274, 65, n.

Plani Mathematici, pietatis expertes, 47. et veritatis, 48, 108.

Platonicorum in libris quædam Aug. legit consentanea doctrinæ Christianæ de divinitate Verbi æterni, nihil tamen de Incarnati humilitate, 112, 113.

In iis etiam non invenit quod in sacris litteris reperit, nempe viam salutis, et doctrinam humilitatis, ib.

Poeseos vanitates noxiæ, 13, 14.

Pontitianus Afer, in palatio militans, Christianus et valde pius, 134.

Narrat Aug^o. Antonii Monachi vitam, 135, 143. et duorum Agentium in rebus conversionem, 135.

Prædicatores Evangelii nubes dicuntur, 260. Ipsis debentur necessaria, et quomodo, 272. Quomodo possunt gaudere de datis sibi beneficiis, ib.

Transeunt ex hac vita in aliam vitam, scriptura vero sancta permanet, 260.

Præsidatus, i. e. Præsidis munus, 98.

Prætorianum pretium, 96, et n.

"Preces pro mortuis" dogmati Eccl. Rom. de Purgatorio adversari quinam Principium. Quomodo intelligatur illud Geneseos, "_in principio Deus creavit, &c._" 210 sqq.

Prius aliquid dicitur æternitate, tempore, electione, origine, 246.

Psalmorum cantus toto Christiano orbe celebris, 150, 156. Quando inductus Mediolani, 155. Cantantur Psalmi in funere defunctorum, 164. in Ecclesia, 192. De hocce cantu quid Athanasius senserit, 192. quid Augustinus, 193. Psalmi litteræ de melle coeli melleæ, 153. Explicatio Psalmi iv '_Cum invocarem_,' 150-152. Psalmorum vis et utilitas, 155, 150, 164, n.

Psalterium decem chordarum, decalogus, 37.

Puellæ instituendæ modus, 157 sq.

Pueri in rebus non vanis instituendi, 13.

Pueritiæ vitia ad succedentes ætates transeunt, 6, 16.

Pulchritudo quid, et in quo consistat, 56. Pulchritudines exteriores a Dei pulchritudine veniunt, 194.

Pulchrum definitur, 58. _De Pulchro et Apto_ duo aut tres libros scribit Aug. 57.

Pylades et Orestes, 51.

Q.

Quærere. Veritatem qui non pie quærunt, non inveniunt, 66.

Quæstionum tria genera, an sit, quid sit, quale sit, 175.

Quies frustra quæritur in creaturis fugacibus, 53, 54, 55. In Deo solo habetur, 1, 24. Ibi est locus quietis imperturbabilis, ubi non deseritur amor, si ipse non deserat, 54. Fecit nos Deus ad se, et inquietum est cor nostrum, donec in Deo requiescat, 1. Ostendit Deus quam magnam creaturam rationalem fecerit, cui nullo modo sufficit ad beatam requiem quidquid ipso minus est, 253. Ignavia quasi quietem appetit, quæ vero quies certa præter Dominum? 24. Quies est apud Deum valde, et vita imperturbabilis, 26. _Vid._ Requies.

R.

Rapere. Quomodo rapiat hominem Deus, 186, 118.

Regeneratio per Baptismum, 128, 166, 148.

Reliquiarium Evæ, 72.

{321} Reminiscentia quid, 181.

Requies animæ solus est Deus, 102. Quomodo Deus requiescet in nobis sabbato æternæ vitæ, 279. In iis requiescere dicitur Spiritus Sanctus, quos in se requiescere facit, 251. _Vid._ Quies.

Restituere pretium quo Christus nos emit, nemo valet, ut nos ei auferat, 167.

Rex nova præcepta imponere potest subditis, 37.

Rhetorica dicitur victoriosa loquacitas, 46. illam docet Aug. 46. Thagaste, professionem deserit, 149.

Romana nobilitas idololatriæ dedita, 127.

Romani scholastici magistros fraudare soliti, 78.

Romanianus Thagastensis. Alypii cognatus, Aug. ab ineunte ætate familiarissimus, 100, n. cui ad peregrina studia pergenti sumtum suppeditavit, ib. res ejus ampla, ib. Mediolanum ad Comitatum Imperatoris ob negotia venire compulsus est, docente ibi Augustino, ib.

Vitæ communi agendæ multus instat, ib.

Romæ Manichæi plures secreto habitabant, 76. verbis conceptis, retentisque memoriter, reddi solebat fidei confessio, ab iis qui accessuri erant ad gratiam Baptismi, 128, 9. offerri solebat pro mortuis sacrificium pretii nostri, jam juxta sepulcrum posito cadavere, 165.

S.

Sacerdos Christus et sacrificium, victor et victima, 203.

Sacramenta. Cur iis egeamus, 265. Sacramenta Christi per totum orbem pervaserunt opera servorum Dei, 264. Deus in eorum ministris operatur, 266. Sacramenta initiorum, 274, 10, 9, n. Homo spiritalis judicat desollemnitate Sacramentorum quibus initiamur et Eucharistiæ, 269.

Sacramenta Novi Test. dant salutem, sacramenta Vet. Test. promiserunt Salvatorem, 263, n. Vox "Sacramentum" per se positum, fere valet Sacramentum salis, 9, et n.

Sacramentum corporis Christi. Piscis de profundo levatus manducatur in mensa parata in conspectu credentium, 266.

Sacrificium pretii nostri, pro mortuis offerri solitum posito juxta sepulchrum cadavere, 165. Sacrificium cogitationis et linguæ, 206.

Sæculo non oportet conformari, sed imitari imitatores Christi, 267.

Sal in ecclesiis Occidentalibus Catechumenis gustandum, qua mente, datum, 91, n. Sale est conditus, Aug. ab utero matris suæ, 9.

Sallustius de Bell. Cat. 23.

Salutis via in Christo et Scripturis sanctis, 119 sq.

Sancti antiqui in Christum passurum crediderunt, 202. Vivunt in sinu Abrahæ nostri memores, 149. Eorum corda sunt thuribula Dei, 170. Sanctorum Memoriæ, 83, 71.

'Sancti' Manichæorum, 45.

Sapientia est 'luminare majus firmamenti,' 262.

Scholasticorum apud Carthaginem licentia, 71. Romani erant modestiores, 78.

qui magistrum tamen sæpe fraudabant, ib.

Scientia est 'luminare minus,' sapientia 'luminare majus,' 262.

Scientia nostra scientiæ Dei comparata ignorantia est, 208.

Scire--Deum qui scit, etiamsi alia nesciat, beatus, 66. _Vid._ Cognitio.

Scriptura Sacra est venerabilis stilus Spiritus Dei, 122. In ea Deus ipse loquitur, 248. Ejus divina auctoritas, 236, 89, 265. mira profunditas, 232, 31. et simplicitas, 89, 31. quæ magistra est humilitatis, ib.

Aug^i. sunt castæ deliciæ, 206. omnibus sæculi deliciis suaviores, 207.

Scripturæ summa est veritas, magnaque præ litteris profanis excellentia, 243.

Variæ ejus interpretationes simul possunt esse veræ, 247, 248, 237. nec obest aliter quam alii senserint, sentire, modo vera sint quæ existimamus, ib. 244. Dissensionum duo genera in Scripturis interpretandis, 241, n. quis sensus habendus sit excellentior, 248.

regulæ in ejus interpretatione adhibendæ, 248, n.

De ea nemo judicare debet, 269. Laus ejus et dignitas, 89, 31.

Scrutanda est cum honore famulorum Dei qui eam dispensarunt, 247. In Ecclesiis legebatur, 73.

Securus nemo esse debet in hac vita, quæ tota tentatio est, 192.

Sensus externi dicuntur fores carnis, 172. januæ, 176. sunt nuntii per quos homo interior cognoscit, 172, 119. Sensuum delectatio, æternæ vitæ jucunditati comparata, ne commemoratione quidem digna est, 161.

Serpentes boni, i. e. non perniciosi ad nocendum, sed astuti ad cavendum, 267.

{322} Severus, Ianius Mediolanensis, cui cum cæcitas incidisset, tacto feretro Protasii et Gervasii martyrum, sudarioque inde oculis admoto, visum recepit, 156, et n.

Simplicianus, Mediolanensis ecclesiæ presbyter, 125. tandem episcopus, 126, n. ubi pl. de eo. Pater spiritalis Ambrosii, 126. Consulitur ab Augustino, ib. Victorinum, ut publice profiteatur fidem, instigat, 128.

Societas justa est, quæ Deo servit, 39. Sodales mali malum grassans, 25, 26, 21. Societatis humanæ generale pactum est obedire regibus suis, 37.

Solitudo poenitentiæ aptissima, 203, 142.

Soni discrimen a cantu, 246.

Spectaculorum vanitas, 27, 91, 9. magno in honore, sub Aug^i. tempora, 9.

SPIRITUS SANCTUS dicitur Dei Donum, Munus, Ignis, Amor, Caritas, Pax, Gratia, Requies nostra, Locus noster, 254. Dicitur ea facere in nobis quæ per eum facimus, 276. Solus superferri super aquas, quare, 254.

Spiritus Sancti dona sideribus comparantur, 263.

Spiritus beati, domus Dei, 231. Coelum coeli dicuntur, ib.

Stellæ solatia noctis sunt, 277.

Superbia, quomodo ab illa tentemur, 197. Superbia receditur a Deo, 64, 65, 112, et n. 118, n.

Superbus suam amat sententiam defendere, non quia vera est, sed quia sua est, 242. Ejus casus unde, ib. a superbis Deus non invenitur, quamvis peritis, 65.

Superiores seu Prælati, quomodo gerere se debent, dum amantur, timentur, laudantur, ne in superbiæ vitium cadant, 197. Timeri velle ab hominibus non propter Deum, foeda jactantia est, 197.

Surditas cordis ex tumultu vanitatis, 54.

Symbolum Apostolicum Catechumenis memoria tenendum tradebatur, 128, n. ab iis publice coram fidelibus recitabatur, ib. Romæ vero de loco eminentiore, ib. literis id mandare prohibitum, ib.

Symmachus Præfectus Romæ, 79. Aug^m. Mediolanum mittit profitendæ rhetorices gratia, ib.

Synaxes in Africa ad memorias Martyrum, 83. Quare vetat illas fieri Ambrosius, ib. vid. 84, n.

T.

Temperantia animi suam inscitiam confitentis pulchrior est quam scientia rerum, 70.

Temporalium amor, nonnisi suavitate æternorum expugnatur, 13, n. 145.

Tempus quid sit, difficilis quæstio, 213. implicatissimum ænigma, 218.

Solis, lunæ, et siderum motus non sunt tempora, 219.

Tempus non est corporis motus, 220. Sed quo metimur motum corporum, 220.

Est distentio, ib. 221. sed cujus rei? num animi, ib. Temporis mensura, 223. Quomodo tempus liceat metiri, 218. Tempus præteritum, præsens, et futurum, 217. Tria proprie non sunt, ib. Differentiæ temporis quomodo nominandæ, ib. Præteritum tempus, et futurum quomodo sit longum aut breve, 223. Nullum tempus sine creatura, 212, 225, et n.

Tenebræ quid, 227. 'Tenebræ super abyssum,' ib. 237. Tenebrarum antra quinque, 34. Tenebrarum gens ap. Manichæos, 74, n. 105.

Tentationum tria genera, 188, n. 198, 201. quomodo adversus ea pugnaverit Aug. sc. voluptatem, (187-194.) curiositatem, (194-197.) superbiam, (197-201.) Quibus tentationibus resistere valemus, quibusve non valemus, nescimus, 171. maxime, donec tentemur, 192, et n. 198, et n.

Terentius poeta. In ejus Eun. iii. 5. invehitur Aug. 14. Cit. et 185.

Thagastense municipium Aug. patria, 20. ubi is docere coepit, 49.

Tobias cæcus filio suo caritatis pede præibat, 193.

Treveri, 135.

Trinitatis mysterium in Genesi insinuatur, 252, 268. Symbola Trinitatis in homine, 255, et n.

V.

Vela grammaticarum scholarum liminibus appensa quid significent, 12.

Ventos pascere, id est dæmones, est, ferrando eis esse voluptati et derisui, 47.

Verbum Deus apud Deum, sempiterne dicitur, et eo sempiterne dicuntur omnia, 210. Ipsum est principium et magister quo intus docemur omnem veritatem, ib. Verbum Dei in se permanet sine vetustate et innovat omnia, 161. fons est vitæ æternæ, 267.

Verecundus Mediolanensis civis et grammaticus, Aug^o. ejusque sociis familiarissimus, 133. Nebridium adjutorem in docendi officio flagitat, ib. Aug^o. de sæculo fugienti cum sociis concedit rus {323} suum Cassiciacum, 148. Fit Christianus in extrema ægritudine, ib. Moritur agente Romæ Aug^o. ib.

Veritas. Mentes nostræ non de veritate, sed secundum ipsam de cæteris judicant, 118. Veritas quæ æterna est et omnibus præminet, ipse Deus est, 243. Æterna veritas grandium cibus, qui non mutatur in eum a quo sumitur, sed e contra, 115. Beata vita nihil est aliud quam gaudium de veritate, 184.

Veritas communis est omnium, 242. Qui vult habere veritatem privatam, timeat ne ea privetur, ib. Cur 'veritas odium parit,' 185.

Veritatem homines amant lucentem, oderunt redarguentem, ib.

Verum quando dicitur, inspirante Deo dicitur, 272. Deus solus est doctor veri, 168, ib.

Victorinus rhetor urbis Romæ, Latine vertit libros quosdam Platonicorum, 127. Statuam in Romano foro meruit, ib. Legit S. Scripturam et libros Christianorum, 128. ac publice, a Simpliciano instigatus, profitetur fidem, 129. Scholam deserit ob legem Juliani, qua vetitum est Christianis docere litteras et oratoriam, 131. judicium Hieronymi et Gennadii de ejus scriptis, 127, n.

Videre. Aliter Deus, aliter homo videt creata, 279.

Vindemiales feriæ, 146.

Vindicianus senex medicus, 48, 109. proconsul coronam agonisticam Aug^o.

imposuerat, ib. quem ab Astrologorum næniis frustra revocare satagit, ib.

Vindictæ aviditas unde oriatur, 22.

Visiones et responsa Monnicæ data, 42, 43, 73, 82, 100.

Vitæ hujus miseria, 186.

Ungulæ et Equulei, 8.

Unus. Nihil est esse, quam unum esse, 17, n. Unitas Dei omnium modus, 7, 250. Unitatem in quantum quinque adipiscitur intantum est, 17, n.

Universum ex partibus pulchris constans, pulchrius longe est quam ipsæ partes, 274. idque vi unitatis, 274, n.

Voluntates duæ contrariæ nonnumquam in homine, 132.

Voluntas vetus carnalis et nova spiritalis in Aug^o. ib. Voluntas fortis et integra, voluntas semi-saucia, voluntas parte assurgens, et cum alia parte cadente luctans, 138.

Voluptas carnis. Ab ea continentiam Deus jubet et dat, 187. Aug^i. pugna ne voluptatibus sensuum capiatur, ib. et sqq.

Uti. Non prodest bona res non utenti bene, 61.

Uxor prudens et Christiana describitur, 159 sqq. Uxor viro propter Deum serviens, Deo servit, 10.

FINIS.

30. _pro_ librum quendam Ciceronis _leg._ quendam _cujusdam_ Cic.

§. 5. antep. _pro_ infernum illum _leg._ illum infernum 109. antep. _pro_ adnuntiatum _leg._ nuntiatum 204. not. col. 1. l. 7. ab inf. _pro_ damnari _leg._ damnavi 234. lin. 8. _pro_ sine initio facta _leg._ sine initio; facta * * * * * NOTES [1] De Hæresibus c. Comm. L. Danæi, 8vo. Oxon. 1631, et cum Vincentii Lirinensis Commonitorio, Cantabr. 1687, 12mo.

[3] Indicem rerum itidem ex Indice Benedictino excerpsit Clericus junior optimæque spei J. A. Ashworth, A.B. Ædis Christi Capellanus, ita tamen ut sanum ubique judicium exercuerit, pauca quædam, minus recte posita, correxerit, alia etiam de suo addiderit.

[4] Gen. 1, 1.

[5] Scripti anno circiter 400.

[6] Tam magnum quippe bonum est natura rationalis ut nullum sit bonum quo beata sit nisi Deus. Aug. de Nat. boni, c. 7.

[7] Invocas quidquid amas: invocas quidquid in te vocas: invocas quidquid vis ut veniat ad te. Aug. in Psal. 85.

[9] Omnis homo qui spiritum suum sequitur superbus est, Aug. in Ps. 141, 4.

cum anima seipsa delectatur superba est; quia se pro summo habet, cum superior sit Deus. Idem. ep. 55. §. 18. Versio vetus habet "montes" quos de superbis exponit Aug. ad Ps. 96, 5. 143, 5. cf. ad Ps. 45, 4. 35, 7. Tract.

i. 3. in Joann. De Vers. vid. Sabatier. Bibl. Lat. ad loc.

[10] Duæ sunt enim origines peccatorum; una spontaneâ cogitatione, alia persuasione alterius; quo pertinere arbitror quod propheta dicit, Ab occultis meis munda me, Domine, et ab _alienis_ parce servo tuo. Aug. de Lib. Arb. l. iii. c. 10.

[11] Sic intelligamus Deum, si possumus, quantum possumus, sine qualitate bonum; sine quantitate magnum; sine indigentia creatorem; sine situ præsidentem; sine habitu omnia continentem; sine loco ubique totum; sine tempore sempiternum; sine ullâ sui mutatione mutabilia facientem, nihilque patientem. Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest omni modo invenire quid sit, pie tamen cavet, quantum potest, aliquid de eo sentire quod non sit. Aug. de Trinit. l. v. c. 1.

[12] Multi clamant in tribulatione, et non exaudiuntur; sed ad salutem, _non ad insipientiam_. Clamavit Paulus et auferretur ab eo stimulus carnis, et non est exauditus ut auferretur, et dictum est ei: _Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur_. Ergo non est exauditus; sed non ad insipientiam, sed ad sapientiam. Aug. ad. loc.

[13] In Ps. 7. v. fin. Non dixit Fiant tenebræ et factæ sunt tenebræ; et tamen ipsas ordinavit.--Aliud fecit et ordinavit; aliud autem non fecit, sed tamen etiam hoc ordinavit. Jam vero tenebris significari peccata &c. De Civ. Dei, l. ii. c 17. Deus sicut naturarum bonarum optimus Creator, ita malarum voluntatum justissimus ordinator. c. 20. sola lux placuit Creatori: tenebræ autem angelicæ etsi fuerant ordinandæ, non tamen fuerant approbandæ. c. 21. nec mala voluntas, quia naturæ ordinem servare noluit, ideo justi Dei leges omnia bene ordinantis effugit. De Prædestin. Sanctor.

c. 16. Est in malorum potestate peccare. Ut autem peccando hoc vel hoc illa malitia faciant, non est in eorum potestate sed Dei dividentis tenebras, et ordinantis eas.

[14] Ut enim causa omnium morborum curaretur, id est superbia, descendit et humilis factus est Filius Dei...Superbia quippe facit voluntatem suam; humilitas facit voluntatem Dei. Aug. tractat. 24. in Joann.

[15] In ecclesiis scilicet Occidentalibus sal Catechumenis gustandum dederunt, quo animum incorruptum, sincerum, et sapientem, declararent, qualis Christianorum esse deceret. vid. Liturgias Eccl. Occ. ap. Assem.

Codex Liturg. t. i. Aug. de Catechizandis rudib. c. 26. Concil. Carthag. i.

can. 5.

[16] Subjugemus nobis hanc _foeminam_ si viri sumus:--sequamur Christum caput nostrum, ut et nos sequatur cui caput sumus. Aug. de vera relig. c.

[17] Recedere ab illo simplici et singulari bono, in istam multitudinem voluptatum, in amorem sæculi corruptionemque terrenam, fornicari est a Deo.

[18] Æneid. vi. 456.

[19] Æneid. ii.

[20] Non enim expugnatur in nobis temporalium amor nisi aliqua suavitate æternorum. Aug. de Musica, l. vi. c. 16.

[21] Quare crucifixus est? Quia lignum tibi humilitatis ejus necessarium erat. Superbia enim tumueras, et longe ab illa patria projectus eras; et fluctibus hujus sæculi interrupta est via, et qua transeatur ad patriam non est, nisi ligno porteris. Ipse factus est via, et hoc per mare;--tu, qui quomodo ipse ambulare in mari non potes, navi portare, ligno portare: crede in crucifixum et poteris pervenire. Aug. in Joan. tract. ii. §. 4.

[23] In Eunucho, act. iii. scen. 5. cf. Aug. de Civ. Dei, l. ii. c. 7 sqq.

[25] Nihil est esse, quam unum esse. Itaque in quantum quidque unitatem adipiscitur, in tantum est. Unitatis est enim operatio convenientia et concordia, quâ sunt, in quantum sunt. Nam simplicia per se sunt, quia una sunt; quæ autem non sunt simplicia, concordia partium imitantur unitatem, et in tantum sunt, in quantum assequuntur. Aug. de moribus Manich. c. 6.

[26] Ut enim in circulo quantumvis amplo unum est medium quo cuncta convergunt, quod centrum geometræ vocant, et quamvis totius ambitus partes innumerabiliter secari queant, nihil tamen est præter illud unum, quo cætera pariliter dimetiantur, et quod omnibus quasi quodam æqualitatis jure dominetur. Hinc vero in quamlibet partem si egredi velis, eo amittuntur omnia, quo in plurima pergitur. Sic animus à seipso fusus, immensitate quadam diverberatur, et verâ mendicitate conteritur, cum eum natura sua cogit, ubique unum quærere, et multitudo non sinit. Aug. l. i. de Ordine, [27] Fingis enim est, facis, formas, plasmas--Formas, inquit, dolorem in peccato, i.e. de dolore præceptum nobis facis, ut ipse dolor præceptum sit nobis. Quomodo nobis dolor est præceptum? Quando te flagellat qui pro te mortuus est. Qui et istos filios sic voluisti exercere et erudire, sic voluisti eis præcepta dare, ut non essent sine timore, ne amarent aliquid aliud, et obliviscerentur te verum bonum suum. S. Aug. ad loc.

[28] Animum enim peccati arguimus, cum eum convincimus superioribus desertis ad fruendum inferiora præponere. Aug. de Lib. Arb. l. 3. c. 1.

[29] Sallust. de Bell. Catil. c. 9.

[30] Post hanc autem dispensationem justum veniet judicium; de quo ita dicit, ut intelligamus unicuique homini supplicium fieri de peccato suo, et ejus iniquitatem in poenam converti; ne putemus illam tranquillitatem et ineffabile lumen Dei de se proferre unde peccata puniantur, sed ipsa peccata sic ordinare, ut quæ fuerunt delectamenta homini peccanti sint instrumenta Domino punienti. Aug. in Ps. 7, 15.

[31] Nam et animæ in ipsis peccatis suis nonnisi quamdam similitudinem Dei, superbâ et præposterâ, et ut ita dicam servili libertate sectantur. Aug. de Trin. l. xi. c. 5. Ipsum etiam Deum Patrem peccantes imitantur impia superbia, justi pia liberalitate c. Secundin. Manich. c. 10.

[32] Noli modicum diligere, quasi a quo tibi modicum dimissum est: sed potius multum dilige à quo tibi multum tributum est. Si enim diligit, cui donatum est ne redderet; quanto magis debet diligere, cui donatum est ut haberet? Nam et quisquis ab initio pudicus permanet, ab illo regitur; et quisquis ex impudico pudicus fit, ab illo corrigitur; et quisquis usque in finem impudicus est, ab illo deseritur. Aug. de Sancta Virginitat. c. 42.

[33] Quippe ex eo misericordia dicitur quod _miserum_ faciat _cor_, dolentis alieno malo. Aug. de Morib. Eccles. c. 27.

[34] Quid enim est detestabilius, et quod magis thesaurizet iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, quam de malo alterius malâ diaboli similitudine lætari? Aug. de Catechiz. rud. c. 11. Et hoc fecit per infima ministeria, quibus id agere voluptatis est, quos exterminatores et angelos iracundiæ, divinæ Scripturæ nominant, quamvis ipsi nesciant quid de se agatur boni. His similes sunt homines, qui gaudent miseriis alienis, et risus sibi ac ludicra spectacula exhibent, vel exhiberi volunt "eversionibus" et erroribus aliorum. De Vera Relig. c. 40. Quis "eversori" minari saltem audebat? [quo tempore Donatistæ valuerunt] Ep. (ad Bonifac.)

[35] Nosti, Honorate, non aliam ob causam nos in tales homines incidisse, nisi quod se dicebant terribili auctoritate separatâ, merâ et simplici ratione eos qui se audire vellent introductores ad Deum, et errore omni liberaturos. Quid enim me aliud cogebat, annos fere novem, spretâ religione quæ mihi puerulo à parentibus insita erat, homines illos sequi ac diligenter audire, nisi quod nos superstitione terreri et fidem nobis ante rationem imperari dicerent, se autem nullum premere ad fidem nisi prius discussâ et enodatâ veritate? Quis non his pollicitationibus illiceretur, præsertim adolescentis animus, cupidus veri, etiam nonnullorum in schola doctorum hominum disputationibus superbus et garrulus, qualem me tunc invenerunt, spernentem scilicet quasi aniles fabulas, et ab eis promissum apertum et sincerum verum tenere atque haurire cupientem? Sed quæ rursum ratio revocabat ne apud eos penitus hærerem, ut me in illo gradu quem vocant _Auditorum_ tenerem, ut hujus mundi spem et negotia non dimitterem, nisi quod ipsos quoque animadvertebam plus in refellendis aliis disertos et copiosos esse, quam in suis probandis firmos et certos manere? Aug. de Utilitate Credendi. Prooem.

[36] Pro exemplo sit salutatio, qua orditur "Epist. Fundamenti," etsi paullo post in alia omnia abeat. "Pax Dei invisibilis et veritatis notitia sit cum fratribus suis et carissimis, qui mandatis coelestibus credunt pariter ac deserviunt: sed et dextera luminis tueatur et eripiat vos ab omni incursione maligna et a laqueo mundi: pietas vero Sancti Spiritus intima vestri pectoris adaperiat, ut ipsis oculis videatis animas vestras."

Aug. de Actis cum Fel. Manich. i. 16. Tum vero confessio Fausti famosissima ap. Aug. c. Faust. xx. 1. "Nos Patris quidem Dei omnipotentis et Christi Filii ejus, et Spiritus Sancti, unum idemque sub Triplici appellatione colimus numen, sed Patrem quidem ipsum lucem incolere summam ac principalem, quam Paulus alias inaccessibilem vocat: Filium vero in hac secunda ac visibili luce consistere, qui quoniam sit et ipse geminus, (ut eum Apostolus novit, Christum dicens esse Dei virtutem et Dei sapientiam) virtutem quidem ejus in sole habitare credimus, sapientiam vero in luna: nec non et Spiritus Sancti, qui est majestas tertia, aeris hunc omnem ambitum sedem fatemur ac diversorium, cujus ex viribus ac spiritali profusione terram quoque concipientem gignere patibilem Jesum, qui est vita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno." Similiter Secundinus (Ep. ad Aug.) "Habeo et ago gratias ineffabili ac Sacratissimæ Majestati, ejusque primogenito omnium luminum regi Jesu Christo, habeo gratias et supplex sancto refero Spiritui." Denique Fortunatus, (Disp. i. §. 3.) allatis pluribus S. Scripturæ locis "His rebus credimus, et hæc est ratio fidei nostræ, et pro viribus animi nostri mandatis ejus obtemperare, unam fidem sectantes hujus Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti." "His obscoenissimis pannis," justa indignatione ait Aug. teterrimis quibusdam allatis, "conamini assuere ineffabilem Trinitatem, dicentes Patrem in secreto quodam lumine habitare, Filii autem in sole virtutem, in luna sapientiam; Spiritum vero sanctum in aere." c. Faust. l. xx. c. 7. Foede scilicet Manichæi, cum terrena omnia saperent, Nomina hæc figmentis suis obtenderunt, forsan quia se Christianos esse sibi ipsis persuadere voluerunt, cum nihil eorum systemati inesset, quod his veritatibus, vel locis S. Scripturæ, quos adduxerint vel e longinquo responderet. Spiritui Sancto præsertim, ne omnino prætereatur, sedes in aere assignatur; quare vero memoretur, nulla alia causa in promptu est, cum de muneribus ejus ullis omnino sileatur.

[37] [Greek: Houtoi ton hêlion kai tên selênên theous onomazousi, pote men auton apokalountis Christon. pote de ploia legontes einai tas tôn teleutôntôn psuchas apo tês hulês metagonta pros to phôs. houtô gar phêsi kata meros tês ponêras apallattesthai kraseôs. Kai tên selênên de mênoeidê kai dichotomon genesthai tôi kenousthai. kai tas phôtoeideis psuchas apo men tês hulês lambanein, apotithesthai de eis to phôs. kai houtô kata brachu tês ponêras to phôs apallattesthai kraseôs]. Theodoret. Hær. Fab. i.

27. Vos si spiritalis atque intelligibilis boni caritate ac non corporalium phantasmatum cupiditate arderetis, ut cito dicam quod de vobis notissimum est, solem istum corporeum non pro divina substantia, et pro sapientiæ luce coleretis. Aug. c. Faust. l. v. fin. Non norunt isti lucem nisi quem carneis oculis vident. Et ideo istum solem--isti sic colunt, ut particulam dicant esse lucis illius in qua habitat Deus. de Gen. c. Man. l. i. c. 3.

Carnalis vestra cogitatio adeo a locis corporalibus non recedit, ut solem illum visibilem ac per hoc corporeum, qui contineri nisi corporali loco non potest, et Deum et partem Dei esse dicatis. c. Secundin. Manich. c. 20.

Primo solem navim quandam esse dicitis; deinde cum omnium oculis rotundus effulgeat, vos eum triangulum esse perhibetis, i.e. per quandam triangulam coeli fenestram lucem istam mundo terrisque radiare. Ita fit ut--nescio quam navim per foramen triangulum micantem atque lucentem, quam confictam cogitatis, adoretis. c. Faust. l. xx. c. 6. Quidquid vero undique purgatur luminis, per quasdam naves, quas esse lunam et solem volunt, regno Dei, tamquam propriis sedibus, reddi. Quas itidem naves de substantia Dei pura perhibent fabricatas.--Naves autem illas, id est, duo coeli luminaria ita distinguunt, ut lunam dicant factam ex bona aqua, solem vero ex igne bono.

c. Hæres. Repleri lunam dicunt, sicut repletur navis, ex fugitivâ Dei parte, quam commixtam principibus tenebrarum et eorum sordibus inquinatam credere--non dubitant. Hinc ergo impleri lunam, cum eadem pars Dei magnis laboribus ab inquinamento purgata, de toto mundo atque omnibus cloacis fugiens redditur Deo lugenti dum redeat: repleri vero per mensem dimidium, et alio dimidio in solem refundi, velut in aliam navem. Ep. 55. c. 4. cf.

etiam locum ex Aug. c. Faust. allatum p. 32. not. d.

[38] Superstitio quædam puerilis me ab ipsâ (veri) inquisitione deterrebat, et ubi factus erectior illam caliginem dispuli, mihique persuasi docentibus potius quam jubentibus esse credendum, incidi in homines quibus lux ista quæ oculis cernitur inter summa et divina colenda videretur. Non assentiebar, sed putabam eos magnum aliquid tegere illis involucris, quod essent aliquando aperturi. Aug. in proeloquio libri de Vitâ beatâ.

[39] Juxta unam verò partem ac latus illustris illius ac sanctæ terræ erat tenebrarum terra profunda et immensa magnitudine, in qua habitabant ignea corpora, genera scilicet pestifera. Hic infinitæ tenebræ, ex eadem manantes natura inæstimabiles cum propriis fetibus, ultra quas erant aquæ cænosæ ac turbidæ cum suis inhabitatoribus, quarum interius venti horribiles ac vehementes cum suo principe et genitoribus. Rursum regio ignea et corruptibilis cum suis ducibus et nationibus. Pari more introrsum gens caliginis ac fumi plena, in qua morabatur immanis princeps omnium et dux, habens circa se innumerabiles principes, quorum omnium ipse erat mens atque origo: hæque fuerunt naturæ quinque terræ pestiferæ. Manich. ap. Aug. c.

Ep. Manichæi, c. 15. Quinque antra gentis tenebrarum cum suis habitatoribus in quibus Manichæi phantasmata veritatis sibi nomen ausa sunt usurpare (ib.

c. 18.) novimus tenebras, aquas, ventos, ignem, fumum, novimus etiam animalia, serpentia, natantia, volantia quadrupedia, bipedia, (ib. c. 31.)

Quinque elementa quæ genuerunt principes proprios, genti tribuunt tenebrarum; eaque elementa his nominibus nuncupant, fumum, tenebras, ignem, aquam, ventum. In fumo nata animalia bipedia, unde homines ducere originem censent, in tenebris serpentia, in igne quadrupedia, in aquis natalia, in vento volatilia. de Hæres. c. 46.

[41] EUOD. Dic mihi unde male faciamus? AUG. Eam quæstionem moves, quæ me admodum adolescentem vehementer exercuit, et fatigatum in hæreticos impulit atque dejecit. Quo casu ita sum afflictus, et tantis obrutus acervis inanium fabularum, ut nisi mihi amor inveniendi veri opem divinam impetravisset, emergere inde, atque in ipsam primam quærendi libertatem respirare non possem. Aug. de Lib. Arbit. l. i. c. 2.

[43] In hoc enim sensibili mundo vehementer considerandum est, quid sit tempus et locus; ut quod delectat in parte, sive loci sive temporis, intelligatur tamen multo esse melius totum, cujus illa pars est: et rursus quod offendit in parte, perspicuum sit homini docto, non ob aliud offendere, nisi quia non videtur totum, cui pars illa mirabiliter congruit.

Aug. de Ordine, b. ii. c. 19.

[44] Qua in re hoc primum dico, illorum hominum non tantum linguam verum etiam vitam fuisse propheticam; totumque illud regnum gentis Hebræorum magnum quemdam, quia et Magni Cujusdam, fuisse prophetam. Quocirca quod ad eos quidem adtinet, qui illic erant _eruditi corde in sapientiâ_ Dei, [Ps.

89, 12. Vulg.] non solum in iis quæ dicebant, sed etiam in iis quæ faciebant; quod autem ad ceteros ac simul omnes illius gentis homines, in iis quæ in illis vel de illis divinitus fiebant, prophetia venturi Christi et Ecclesiæ perscrutanda est. Omnia enim illa, sicut dicit Apostolus, (1 "Scimus autem, sicut vocibus, ita et rebus prophetarum, tam dictis quam et factis prædicatur resurrectio." Tertull. de Resurr. Carn. c. 28.

[45] Quando enim mos erat, crimen non erat; et nunc propterea crimen est, quia mos non est: alia enim sunt peccata contra naturam, alia contra mores, alia contra præcepta. Aug. contra Faust. l. xxii. c. 47. Quæ cum ita sint, hæreticis quidem, sive Manichæis, sive quicumque alii patribus veteris Testamenti de pluribus calumniantur uxoribus, satis superque responsum est; si tamen capiunt non esse peccatum quod neque contra naturam committitur, quia non lasciviendi sed gignendi causâ illis foeminis utebantur, neque contra morem, quia illis temporibus ea factitabantur, neque contra præceptum, quia nullâ lege prohibebantur. August. de Bono Conjugali, c. 25.

[46] Quod agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum, et corpus suum, Flagitium vocatur. Quod autem agit, ut alteri noceat, Facinus dicitur. Et hæc duo sunt genera omnium peccatorum: sed flagitia priora sunt. Quæ cum exinaniverint animum, et ad quandam egestatem perduxerint, in facinora prosilitur, quo removeantur impedimenta flagitiorum, aut adjumenta quærantur. Aug. de Doctr. Christian. L. iii. §. 16.

[47] Hæc enim tria genera vitiorum, id est, voluptas carnis et superbia et curiositas omnia peccata concludunt. Aug. in Ps. 8. vid. L. x. c. 30 sqq.

[48] Decalogus enim legis decem præcepta habet, quæ sic sunt distributa, ut tria pertineant ad Deum, septem pertineant ad homines.--Ad primum præceptum tres chordæ pertinent, quia Deus est Trinitas. Ad alterum verò præceptum, id est, ad dilectionem proximi, septem chordæ: quomodo vivatur inter homines.--Hæc jungamus illis tribus ad dilectionem Dei pertinentibus, si in psalterio decem chordarum volumus cantare canticum novum.--Ut autem cantet canticum novum, sit novus homo.--Si dilectione facitis, canticum novum cantatis: si timore facitis, facitis tamen, portatis quidem psalterium, sed nondum cantatis: si autem nec hoc facitis, projicitis ipsum psalterium.

Melius est vel portare, quàm projicere: sed rursus, melius cum voluptate cantare, quàm cum onere portare. Aug. Serm. 9. de x Chordis, c. 5, 6, 7.

[49] Honor hominis verus est imago ac similitudo Dei, quæ non custoditur nisi ad ipsum, a quo imprimitur. Tanto magis itaque inhæretur Deo, quanto minus diligitur proprium. Aug. de Trin. xii. 11.

[50] Cave putes quidquam potuisse verius dici quam id quod dictum est, _Radicem omnium malorum esse avaritiam_ (1 Tim. 6, 10.) h.e. plus velle quam sat est. Tantum autem sat est, quantum sibi exigit naturæ in suo genere conservandæ modus. Avaritia enim--non in solo argento vel in nummis--sed in omnibus rebus quæ immoderate cupiuntur intelligenda est, ubicunque omnino plus vult quisque quam sat est. de Lib. Arb. l. iii. §.

48. Hoc est quod persuasum est [Adamo et Evæ] ut suam potestatem nimis amarent, et, cum Deo pares esse vellent, illa medietate, per quam Deo subjecti erant, et corpora subjecta habebant,--male uterentur, i.e. contra legem Dei; atque ita quod acceperant amitterent; dum id quod non acceperant, usurpare voluerunt. Aug. de Gen. c. Man. l. ii. §. 22.

[51] Tantum porro opportunitatis affert ad aliquid agendum seu non agendum temporum secreta distinctio, ut nunc melius faciat qui nec unam duxerit, nisi se continere non possit. Tunc autem, etiam plures inculpabiliter ducebant et qui facilius continere possent, nisi aliud pietas illo tempore postularet. August. de Bono Conjugali, c. 15.

[52] c. Faust. l. xxii. c. 71. Quid ergo jam de exspoliatis Ægyptiis Faustus objicit, nesciens quid loquatur? Quod faciendo Moyses usque adeo non peccavit, ut non faciendo peccaret. Deus enim jusserat qui utique novit non solùm secundùm facta, verùm etiam secundùm cor hominis, quid unusquisque, vel per quem perpeti debeat.--Divinis imperiis cedendum obtemperando, non resistendum est disputando.--Nec licuit Moysen aliter quàm Deus dixerat facere, ut penes Dominum esset consilium jubendi, penes