SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 101 of 125

Matt 18:21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? Matt 18:22 Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies. Matt 18:23 Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Matt 18:24 Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. Matt 18:25 Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi. Matt 18:26 Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Matt 18:27 Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. Matt 18:28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes. Matt 18:29 Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Matt 18:30 Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum. Matt 18:31 Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.

Matt 18:32 Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me: Matt 18:33 nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Matt 18:34 Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. Matt 18:35 Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Matt 19:1 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem, Matt 19:2 et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi. Matt 19:3 Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? Matt 19:4 Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit: Matt 19:5 Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. Matt 19:6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Matt 19:7 Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?

Matt 19:8 Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. Matt 19:9 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam duxerit, mœchatur. Matt 19:10 Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Matt 19:11 Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Matt 19:12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat. Matt 19:13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. Matt 19:14 Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum. Matt 19:15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. Matt 19:16 Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam? Matt 19:17 Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.

Matt 19:18 Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices; Matt 19:19 honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. Matt 19:20 Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest? Matt 19:21 Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. Matt 19:22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. Matt 19:23 Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum. Matt 19:24 Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum. Matt 19:25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? Matt 19:26 Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt. Matt 19:27 Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis?

Matt 19:28 Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. Matt 19:29 Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. Matt 19:30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. Matt 20:1 Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Matt 20:2 Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. Matt 20:3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, Matt 20:4 et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. Matt 20:5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter. Matt 20:6 Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? Matt 20:7 Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.

Matt 20:8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. Matt 20:9 Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. Matt 20:10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. Matt 20:11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, Matt 20:12 dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus. Matt 20:13 At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum? Matt 20:14 Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Matt 20:15 Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Matt 20:16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Matt 20:17 Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: Matt 20:18 Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte, Matt 20:19 et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget. Matt 20:20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. Matt 20:21 Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. Matt 20:22 Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. Matt 20:23 Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. Matt 20:24 Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. Matt 20:25 Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos. Matt 20:26 Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister: Matt 20:27 et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. Matt 20:28 Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. Matt 20:29 Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa, Matt 20:30 et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. Matt 20:31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. Matt 20:32 Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis? Matt 20:33 Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri. Matt 20:34 Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum. Matt 21:1 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos, Matt 21:2 dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi: Matt 21:3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos. Matt 21:4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Matt 21:5 Dicite filiæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis. Matt 21:6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.

Matt 21:7 Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Matt 21:8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via: Matt 21:9 turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis. Matt 21:10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? Matt 21:11 Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ. Matt 21:12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: Matt 21:13 et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. Matt 21:14 Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos. Matt 21:15 Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt, Matt 21:16 et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? Matt 21:17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit. Matt 21:18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit. Matt 21:19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. Matt 21:20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit? Matt 21:21 Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet. Matt 21:22 Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis. Matt 21:23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem? Matt 21:24 Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.

Matt 21:25 Baptismus Joannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes: Matt 21:26 Si dixerimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam. Matt 21:27 Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio. Matt 21:28 Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. Matt 21:29 Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit. Matt 21:30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit: Matt 21:31 quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei. Matt 21:32 Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. Matt 21:33 Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.

Matt 21:34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. Matt 21:35 Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. Matt 21:36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. Matt 21:37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. Matt 21:38 Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. Matt 21:39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. Matt 21:40 Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis? Matt 21:41 Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. Matt 21:42 Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? Matt 21:43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Matt 21:44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.

Matt 21:45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. Matt 21:46 Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant. Matt 22:1 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens: Matt 22:2 Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Matt 22:3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. Matt 22:4 Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. Matt 22:5 Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: Matt 22:6 reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. Matt 22:7 Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. Matt 22:8 Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni: Matt 22:9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. Matt 22:10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.

Matt 22:11 Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. Matt 22:12 Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Matt 22:13 Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Matt 22:14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Matt 22:15 Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. Matt 22:16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: Matt 22:17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non? Matt 22:18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritæ? Matt 22:19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. Matt 22:20 Et ait illis Jesus: Cujus est imago hæc, et superscriptio? Matt 22:21 Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Matt 22:22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt. Matt 22:23 In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum, Matt 22:24 dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. Matt 22:25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. Matt 22:26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum. Matt 22:27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est. Matt 22:28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. Matt 22:29 Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. Matt 22:30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo. Matt 22:31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis: Matt 22:32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium. Matt 22:33 Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus. Matt 22:34 Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum: Matt 22:35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Matt 22:36 Magister, quod est mandatum magnum in lege?

Matt 22:37 Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Matt 22:38 Hoc est maximum, et primum mandatum. Matt 22:39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. Matt 22:40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ. Matt 22:41 Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus, Matt 22:42 dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. Matt 22:43 Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Matt 22:44 Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Matt 22:45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? Matt 22:46 Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. Matt 23:1 Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, Matt 23:2 dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi. Matt 23:3 Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.

Matt 23:4 Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. Matt 23:5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. Matt 23:6 Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis, Matt 23:7 et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. Matt 23:8 Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. Matt 23:9 Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in cælis est. Matt 23:10 Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus. Matt 23:11 Qui major est vestrum, erit minister vester. Matt 23:12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur. Matt 23:13 Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare. Matt 23:14 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes! propter hoc amplius accipietis judicium.

Matt 23:15 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos. Matt 23:16 Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet. Matt 23:17 Stulti et cæci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum? Matt 23:18 Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet. Matt 23:19 Cæci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum? Matt 23:20 Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt. Matt 23:21 Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso: Matt 23:22 et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum. Matt 23:23 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem! hæc oportuit facere, et illa non omittere. Matt 23:24 Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. Matt 23:25 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia!

Matt 23:26 Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum. Matt 23:27 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia! Matt 23:28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Matt 23:29 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, Matt 23:30 et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum! Matt 23:31 itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. Matt 23:32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum. Matt 23:33 Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ? Matt 23:34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: Matt 23:35 ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.

Matt 23:36 Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam. Matt 23:37 Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? Matt 23:38 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Matt 23:39 Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini. Matt 24:1 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi. Matt 24:2 Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. Matt 24:3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi? Matt 24:4 Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat: Matt 24:5 multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent. Matt 24:6 Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis: Matt 24:7 consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca: Matt 24:8 hæc autem omnia initia sunt dolorum. Matt 24:9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Matt 24:10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. Matt 24:11 Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos. Matt 24:12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum: Matt 24:13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Matt 24:14 Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio. Matt 24:15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat: Matt 24:16 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes: Matt 24:17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua: Matt 24:18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. Matt 24:19 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus! Matt 24:20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato: Matt 24:21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.

Matt 24:22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi. Matt 24:23 Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere. Matt 24:24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. Matt 24:25 Ecce prædixi vobis. Matt 24:26 Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere. Matt 24:27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis. Matt 24:28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ. Matt 24:29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur: Matt 24:30 et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate. Matt 24:31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.

Matt 24:32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas: Matt 24:33 ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis. Matt 24:34 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant. Matt 24:35 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. Matt 24:36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater. Matt 24:37 Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis: Matt 24:38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam, Matt 24:39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. Matt 24:40 Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. Matt 24:41 Duæ molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur. Matt 24:42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Matt 24:43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Matt 24:44 Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.

Matt 24:45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore? Matt 24:46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. Matt 24:47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. Matt 24:48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire: Matt 24:49 et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis: Matt 24:50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat: Matt 24:51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium. Matt 25:1 Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ. Matt 25:2 Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes: Matt 25:3 sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum: Matt 25:4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Matt 25:5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Matt 25:6 Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Matt 25:7 Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.

Matt 25:8 Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur. Matt 25:9 Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Matt 25:10 Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. Matt 25:11 Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis. Matt 25:12 At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. Matt 25:13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. Matt 25:14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Matt 25:15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim. Matt 25:16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. Matt 25:17 Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. Matt 25:18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. Matt 25:19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.

Matt 25:20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. Matt 25:21 Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. Matt 25:22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. Matt 25:23 Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. Matt 25:24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti: Matt 25:25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. Matt 25:26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: Matt 25:27 oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. Matt 25:28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta: Matt 25:29 omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. Matt 25:30 Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium. Matt 25:31 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: Matt 25:32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis: Matt 25:33 et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris. Matt 25:34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: Matt 25:35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: Matt 25:36 nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. Matt 25:37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? Matt 25:38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? Matt 25:39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te?

Matt 25:40 Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Matt 25:41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus: Matt 25:42 esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi potum: Matt 25:43 hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me. Matt 25:44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? Matt 25:45 Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. Matt 25:46 Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam. Matt 26:1 Et factum est: cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: Matt 26:2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. Matt 26:3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas: Matt 26:4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. Matt 26:5 Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

Matt 26:6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, Matt 26:7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. Matt 26:8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio hæc? Matt 26:9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. Matt 26:10 Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me. Matt 26:11 Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis. Matt 26:12 Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Matt 26:13 Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. Matt 26:14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum: Matt 26:15 et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. Matt 26:16 Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet. Matt 26:17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?

Matt 26:18 At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. Matt 26:19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. Matt 26:20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. Matt 26:21 Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. Matt 26:22 Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine? Matt 26:23 At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Matt 26:24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. Matt 26:25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. Matt 26:26 Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. Matt 26:27 Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.