SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 103 of 125

Mark 5:39 Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit. Mark 5:40 Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens. Mark 5:41 Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge. Mark 5:42 Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno. Mark 5:43 Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare. Mark 6:1 Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui: Mark 6:2 et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur? Mark 6:3 Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. Mark 6:4 Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.

Mark 6:5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: Mark 6:6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens. Mark 6:7 Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. Mark 6:8 Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, Mark 6:9 sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. Mark 6:10 Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde: Mark 6:11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. Mark 6:12 Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent: Mark 6:13 et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant. Mark 6:14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. Mark 6:15 Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.

Mark 6:16 Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. Mark 6:17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. Mark 6:18 Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. Mark 6:19 Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat. Mark 6:20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. Mark 6:21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ: Mark 6:22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi: Mark 6:23 et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. Mark 6:24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistæ. Mark 6:25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.

Mark 6:26 Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare: Mark 6:27 sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, Mark 6:28 et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. Mark 6:29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus: et posuerunt illud in monumento. Mark 6:30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant. Mark 6:31 Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant. Mark 6:32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. Mark 6:33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos. Mark 6:34 Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa. Mark 6:35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus hic, et jam hora præteriit: Mark 6:36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.

Mark 6:37 Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. Mark 6:38 Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces. Mark 6:39 Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum. Mark 6:40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos. Mark 6:41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus. Mark 6:42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Mark 6:43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. Mark 6:44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum. Mark 6:45 Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. Mark 6:46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. Mark 6:47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra. Mark 6:48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos.

Mark 6:49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. Mark 6:50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere. Mark 6:51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant: Mark 6:52 non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcæcatum. Mark 6:53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt. Mark 6:54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum: Mark 6:55 et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. Mark 6:56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. Mark 7:1 Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis. Mark 7:2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. Mark 7:3 Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum: Mark 7:4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum: Mark 7:5 et interrogabant eum pharisæi et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? Mark 7:6 At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me: Mark 7:7 in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum. Mark 7:8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa. Mark 7:9 Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. Mark 7:10 Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. Mark 7:11 Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: Mark 7:12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri, Mark 7:13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.

Mark 7:14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite. Mark 7:15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem. Mark 7:16 Si quis habet aures audiendi, audiat. Mark 7:17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. Mark 7:18 Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare: Mark 7:19 quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas? Mark 7:20 Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem. Mark 7:21 Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, Mark 7:22 furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. Mark 7:23 Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem. Mark 7:24 Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. Mark 7:25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.

Mark 7:26 Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus. Mark 7:27 Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Mark 7:28 At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. Mark 7:29 Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit dæmonium a filia tua. Mark 7:30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse. Mark 7:31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos. Mark 7:32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. Mark 7:33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus: et exspuens, tetigit linguam ejus: Mark 7:34 et suspiciens in cælum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire. Mark 7:35 Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte. Mark 7:36 Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant: Mark 7:37 et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.

Mark 8:1 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: Mark 8:2 Misereor super turbam: quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent: Mark 8:3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. Mark 8:4 Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine? Mark 8:5 Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem. Mark 8:6 Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. Mark 8:7 Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi. Mark 8:8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. Mark 8:9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos. Mark 8:10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha. Mark 8:11 Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum. Mark 8:12 Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.

Mark 8:13 Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum. Mark 8:14 Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi. Mark 8:15 Et præcipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis. Mark 8:16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: quia panes non habemus. Mark 8:17 Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc cæcatum habetis cor vestrum? Mark 8:18 oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? nec recordamini, Mark 8:19 quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim. Mark 8:20 Quando et septem panes in quatuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem. Mark 8:21 Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis? Mark 8:22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret. Mark 8:23 Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. Mark 8:24 Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes.

Mark 8:25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus: et cœpit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia. Mark 8:26 Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris. Mark 8:27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines? Mark 8:28 Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. Mark 8:29 Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus. Mark 8:30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. Mark 8:31 Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere. Mark 8:32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum. Mark 8:33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum. Mark 8:34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.

Mark 8:35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam. Mark 8:36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat? Mark 8:37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua? Mark 8:38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. Mark 8:39 Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute. Mark 9:1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. Mark 9:2 Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. Mark 9:3 Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Jesu. Mark 9:4 Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum. Mark 9:5 Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti. Mark 9:6 Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus carissimus: audite illum.

Mark 9:7 Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. Mark 9:8 Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. Mark 9:9 Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. Mark 9:10 Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum? Mark 9:11 Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. Mark 9:12 Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo. Mark 9:13 Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis. Mark 9:14 Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. Mark 9:15 Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis? Mark 9:16 Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum: Mark 9:17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.

Mark 9:18 Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me. Mark 9:19 Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans. Mark 9:20 Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia: Mark 9:21 et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. Mark 9:22 Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Mark 9:23 Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam. Mark 9:24 Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introëas in eum. Mark 9:25 Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. Mark 9:26 Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit. Mark 9:27 Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum?

Mark 9:28 Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. Mark 9:29 Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam: nec volebat quemquam scire. Mark 9:30 Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. Mark 9:31 At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum. Mark 9:32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis? Mark 9:33 At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset. Mark 9:34 Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. Mark 9:35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis: Mark 9:36 Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me. Mark 9:37 Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. Mark 9:38 Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me: Mark 9:39 qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

Mark 9:40 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Mark 9:41 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. Mark 9:42 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, Mark 9:43 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. Mark 9:44 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis, Mark 9:45 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. Mark 9:46 Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, Mark 9:47 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. Mark 9:48 Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur. Mark 9:49 Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.

Mark 10:1 Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem: et conveniunt iterum turbæ ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos. Mark 10:2 Et accedentes pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum. Mark 10:3 At ille respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses? Mark 10:4 Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. Mark 10:5 Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud: Mark 10:6 ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus. Mark 10:7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam: Mark 10:8 et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Mark 10:9 Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Mark 10:10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. Mark 10:11 Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. Mark 10:12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur. Mark 10:13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.

Mark 10:14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. Mark 10:15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. Mark 10:16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos. Mark 10:17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam? Mark 10:18 Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus. Mark 10:19 Præcepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem. Mark 10:20 At ille respondens, ait illi: Magister, hæc omnia observavi a juventute mea. Mark 10:21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. Mark 10:22 Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones. Mark 10:23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt!

Mark 10:24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire! Mark 10:25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Mark 10:26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri? Mark 10:27 Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum. Mark 10:28 Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Mark 10:29 Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, Mark 10:30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam. Mark 10:31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. Mark 10:32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et præcedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.

Mark 10:33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus: Mark 10:34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget. Mark 10:35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis. Mark 10:36 At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis? Mark 10:37 Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. Mark 10:38 Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari? Mark 10:39 At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini: Mark 10:40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. Mark 10:41 Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne. Mark 10:42 Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum.

Mark 10:43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister: Mark 10:44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. Mark 10:45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. Mark 10:46 Et veniunt Jericho: et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans. Mark 10:47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei. Mark 10:48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. Mark 10:49 Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat te. Mark 10:50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum. Mark 10:51 Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Cæcus autem dixit ei: Rabboni, ut videam. Mark 10:52 Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via. Mark 11:1 Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, Mark 11:2 et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite. Mark 11:3 Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc. Mark 11:4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum. Mark 11:5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum? Mark 11:6 Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis. Mark 11:7 Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. Mark 11:8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via. Mark 11:9 Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini: Mark 11:10 benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis. Mark 11:11 Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. Mark 11:12 Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.

Mark 11:13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum. Mark 11:14 Et respondens dixit ei: Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus. Mark 11:15 Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: Mark 11:16 et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum: Mark 11:17 et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum. Mark 11:18 Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. Mark 11:19 Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate. Mark 11:20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. Mark 11:21 Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit. Mark 11:22 Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei.

Mark 11:23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. Mark 11:24 Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. Mark 11:25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra. Mark 11:26 Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra. Mark 11:27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores: Mark 11:28 et dicunt ei: In qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias? Mark 11:29 Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam. Mark 11:30 Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus? Respondete mihi. Mark 11:31 At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis ei?

Mark 11:32 Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. Mark 11:33 Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam. Mark 12:1 Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. Mark 12:2 Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ. Mark 12:3 Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum. Mark 12:4 Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. Mark 12:5 Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes. Mark 12:6 Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum. Mark 12:7 Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est hæres: venite, occidamus eum: et nostra erit hæreditas. Mark 12:8 Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam. Mark 12:9 Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. Mark 12:10 Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: Mark 12:11 a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? Mark 12:12 Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. Mark 12:13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo. Mark 12:14 Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus? Mark 12:15 Qui sciens versutiam illorum, ait illis: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam. Mark 12:16 At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris. Mark 12:17 Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo. Mark 12:18 Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum, dicentes: Mark 12:19 Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.

Mark 12:20 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine. Mark 12:21 Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter. Mark 12:22 Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. Mark 12:23 In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem. Mark 12:24 Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei? Mark 12:25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis. Mark 12:26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Mark 12:27 Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis. Mark 12:28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. Mark 12:29 Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est: Mark 12:30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. Mark 12:31 Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. Mark 12:32 Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum. Mark 12:33 Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis. Mark 12:34 Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare. Mark 12:35 Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David? Mark 12:36 Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Mark 12:37 Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit. Mark 12:38 Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, Mark 12:39 et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis: Mark 12:40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius judicium. Mark 12:41 Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. Mark 12:42 Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans, Mark 12:43 et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. Mark 12:44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum. Mark 13:1 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ. Mark 13:2 Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. Mark 13:3 Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas: Mark 13:4 Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari? Mark 13:5 Et respondens Jesus cœpit dicere illis: Videte ne quis vos seducat: