Lev 10:9 Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia præceptum sempiternum est in generationes vestras: Lev 10:10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum; Lev 10:11 doceatisque filios Israël omnia legitima mea quæ locutus est Dominus ad eos per manum Moysi. Lev 10:12 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est. Lev 10:13 Comedetis autem in loco sancto: quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut præceptum est mihi. Lev 10:14 Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiæ tuæ tecum: tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël: Lev 10:15 eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut præcepit Dominus.
Lev 10:16 Inter hæc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quæreret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait: Lev 10:17 Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quæ Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini, Lev 10:18 præsertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut præceptum est mihi? Lev 10:19 Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cæremoniis mente lugubri? Lev 10:20 Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem. Lev 11:1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Lev 11:2 Dicite filiis Israël: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ: Lev 11:3 omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis. Lev 11:4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. Lev 11:5 Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est. Lev 11:6 Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.
Lev 11:7 Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat. Lev 11:8 Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis. Lev 11:9 Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis. Lev 11:10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis, Lev 11:11 execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis. Lev 11:12 Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt. Lev 11:13 Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et haliæetum, Lev 11:14 et milvum ac vulturem juxta genus suum, Lev 11:15 et omne corvini generis in similitudinem suam, Lev 11:16 struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum: Lev 11:17 bubonem, et mergulum, et ibin, Lev 11:18 et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem, Lev 11:19 herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem. Lev 11:20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.
Lev 11:21 Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram, Lev 11:22 comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum. Lev 11:23 Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis: Lev 11:24 et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum: Lev 11:25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis. Lev 11:26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur. Lev 11:27 Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. Lev 11:28 Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis. Lev 11:29 Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum, Lev 11:30 mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa.
Lev 11:31 Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum: Lev 11:32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur. Lev 11:33 Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est. Lev 11:34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. Lev 11:35 Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt. Lev 11:36 Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur. Lev 11:37 Si ceciderit super sementem, non polluet eam. Lev 11:38 Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur. Lev 11:39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum: Lev 11:40 et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
Lev 11:41 Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum. Lev 11:42 Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. Lev 11:43 Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. Lev 11:44 Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram. Lev 11:45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum. Lev 11:46 Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra, Lev 11:47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis. Lev 12:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 12:2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruæ. Lev 12:3 Et die octavo circumcidetur infantulus: Lev 12:4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suæ.
Lev 12:5 Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus juxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta sex diebus manebit in sanguine purificationis suæ. Lev 12:6 Cumque expleti fuerint dies purificationis suæ, pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbæ sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti, Lev 12:7 qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista est lex parientis masculum aut feminam. Lev 12:8 Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato: orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur. Lev 13:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens: Lev 13:2 Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus. Lev 13:3 Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua: plaga lepræ est, et ad arbitrium ejus separabitur.
Lev 13:4 Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus: Lev 13:5 et considerabit die septimo: et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis. Lev 13:6 Et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit. Lev 13:7 Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit: adducetur ad eum, Lev 13:8 et immunditiæ condemnabitur. Lev 13:9 Plaga lepræ si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem, Lev 13:10 et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit: Lev 13:11 lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuæ immunditiæ est. Lev 13:12 Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit, Lev 13:13 considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit: eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit. Lev 13:14 Quando vero caro vivens in eo apparuerit, Lev 13:15 tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur: caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est. Lev 13:16 Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit, Lev 13:17 considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet. Lev 13:18 Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum, Lev 13:19 et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem. Lev 13:20 Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim lepræ orta est in ulcere. Lev 13:21 Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus: Lev 13:22 et si quidem creverit, adjudicabit eum lepræ; Lev 13:23 sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit. Lev 13:24 Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem, Lev 13:25 considerabit eam sacerdos: et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est. Lev 13:26 Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus, Lev 13:27 et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum. Lev 13:28 Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ. Lev 13:29 Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos. Lev 13:30 Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est. Lev 13:31 Sin autem viderit locum maculæ æqualem vicinæ carni, et capillum nigrum: recludet eum septem diebus, Lev 13:32 et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis: Lev 13:33 radetur homo absque loco maculæ, et includetur septem diebus aliis. Lev 13:34 Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum: lotisque vestibus suis, mundus erit. Lev 13:35 Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute, Lev 13:36 non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est. Lev 13:37 Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum. Lev 13:38 Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit, Lev 13:39 intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum. Lev 13:40 Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est: Lev 13:41 et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est. Lev 13:42 Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus, Lev 13:43 et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiæ lepræ, quæ orta est in calvitio. Lev 13:44 Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis, Lev 13:45 habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit. Lev 13:46 Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra. Lev 13:47 Vestis lanea sive linea, quæ lepram habuerit, Lev 13:48 in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est, Lev 13:49 si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti: Lev 13:50 qui consideratam recludet septem diebus: Lev 13:51 et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa: Lev 13:52 et idcirco comburetur flammis. Lev 13:53 Quod si eam viderit non crevisse, Lev 13:54 præcipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis. Lev 13:55 Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra. Lev 13:56 Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet. Lev 13:57 Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi. Lev 13:58 Si cessaverit, lavabit aqua ea, quæ pura sunt, secundo, et munda erunt. Lev 13:59 Ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceæ, quomodo mundari debeat, vel contaminari. Lev 14:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 14:2 Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem: Lev 14:3 qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam, Lev 14:4 præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum. Lev 14:5 Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes: Lev 14:6 alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati, Lev 14:7 quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur: et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet. Lev 14:8 Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus, Lev 14:9 et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore, Lev 14:10 die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium. Lev 14:11 Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii, Lev 14:12 tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium: et oblatis ante Dominum omnibus, Lev 14:13 immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est. Lev 14:14 Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ, quæ immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus dextræ et pedis: Lev 14:15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram, Lev 14:16 tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies. Lev 14:17 Quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto, Lev 14:18 et super caput ejus. Lev 14:19 Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato: tunc immolabit holocaustum, Lev 14:20 et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur. Lev 14:21 Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium, Lev 14:22 duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum: Lev 14:23 offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino. Lev 14:24 Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul: Lev 14:25 immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri: Lev 14:26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram, Lev 14:27 in quo tingens digitum dextræ manus asperget septies coram Domino: Lev 14:28 tangetque extremum dextræ auriculæ illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri, in loco sanguinis qui effusus est pro delicto: Lev 14:29 reliquam autem partem olei, quæ est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum: Lev 14:30 et turturem sive pullum columbæ offeret, Lev 14:31 unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis. Lev 14:32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui. Lev 14:33 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Lev 14:34 Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga lepræ in ædibus, Lev 14:35 ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet: Quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea.
Lev 14:36 At ille præcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus: Lev 14:37 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua, Lev 14:38 egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus. Lev 14:39 Reversusque die septimo, considerabit eam: si invenerit crevisse lepram, Lev 14:40 jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum: Lev 14:41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum, Lev 14:42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum. Lev 14:43 Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita, Lev 14:44 ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus: Lev 14:45 quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.
Lev 14:46 Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum: Lev 14:47 et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua. Lev 14:48 Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate: Lev 14:49 et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum: Lev 14:50 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas, Lev 14:51 tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies, Lev 14:52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo. Lev 14:53 Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur. Lev 14:54 Ista est lex omnis lepræ et percussuræ, Lev 14:55 lepræ vestium et domorum, Lev 14:56 cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculæ, et in varias species, coloribus immutatis, Lev 14:57 ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit. Lev 15:1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Lev 15:2 Loquimini filiis Israël, et dicite eis: Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit. Lev 15:3 Et tunc judicabitur huic vitio subjacere, cum per singula momenta adhæserit carni ejus, atque concreverit fœdus humor. Lev 15:4 Omne stratum, in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque sederit. Lev 15:5 Si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. Lev 15:6 Si sederit ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. Lev 15:7 Qui tetigerit carnem ejus, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. Lev 15:8 Si salivam hujuscemodi homo jecerit super eum qui mundus est, lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. Lev 15:9 Sagma, super quo sederit, immundum erit: Lev 15:10 et quidquid sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutum erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. Lev 15:11 Omnis, quem tetigerit qui talis est, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua, et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Lev 15:12 Vas fictile quod tetigerit confringetur: vas autem ligneum lavabitur aqua. Lev 15:13 Si sanatus fuerit qui hujuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit mundus. Lev 15:14 Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columbæ, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti: Lev 15:15 qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui. Lev 15:16 Vir de quo egreditur semen coitus, lavabit aqua omne corpus suum: et immundus erit usque ad vesperum. Lev 15:17 Vestem et pellem, quam habuerit, lavabit aqua, et immunda erit usque ad vesperum. Lev 15:18 Mulier, cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum. Lev 15:19 Mulier, quæ redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur. Lev 15:20 Omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum: Lev 15:21 et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suæ, polluetur. Lev 15:22 Qui tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. Lev 15:23 Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, pollutus erit usque ad vesperum.
Lev 15:24 Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus: et omne stratum, in quo dormierit, polluetur. Lev 15:25 Mulier, quæ patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali, vel quæ post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu subjacet huic passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo. Lev 15:26 Omne stratum, in quo dormierit, et vas in quo sederit, pollutum erit. Lev 15:27 Quicumque tetigerit ea, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperam. Lev 15:28 Si steterit sanguis, et fluere cessaverit, numerabit septem dies purificationis suæ: Lev 15:29 et die octavo offeret pro se sacerdoti duos turtures, aut duos pullos columbarum, ad ostium tabernaculi testimonii: Lev 15:30 qui unum faciet pro peccato, et alterum in holocaustum, rogabitque pro ea coram Domino, et pro fluxu immunditiæ ejus. Lev 15:31 Docebitis ergo filios Israël ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos. Lev 15:32 Ista est lex ejus, qui patitur fluxum seminis, et qui polluitur coitu, Lev 15:33 et quæ menstruis temporibus separatur, vel quæ jugi fluit sanguine, et hominis qui dormierit cum ea.
Lev 16:1 Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt: Lev 16:2 et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum), Lev 16:3 nisi hæc ante fecerit: vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum. Lev 16:4 Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: hæc enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur. Lev 16:5 Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israël duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum. Lev 16:6 Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua, Lev 16:7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii: Lev 16:8 mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario: Lev 16:9 cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato: Lev 16:10 cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem. Lev 16:11 His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum: Lev 16:12 assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta: Lev 16:13 ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur. Lev 16:14 Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem. Lev 16:15 Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi, Lev 16:16 et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israël, et a prævaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum. Lev 16:17 Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo cœtu Israël, donec egrediatur. Lev 16:18 Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum: Lev 16:19 aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israël.
Lev 16:20 Postquam emundaverit sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem: Lev 16:21 et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël, et universa delicta atque peccata eorum: quæ imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum. Lev 16:22 Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto, Lev 16:23 revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi, Lev 16:24 lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo: Lev 16:25 et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare. Lev 16:26 Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua, et corpus aqua, et sic ingredietur in castra. Lev 16:27 Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum: Lev 16:28 et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua, et sic ingredietur in castra. Lev 16:29 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos. Lev 16:30 In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris: coram Domino mundabimini. Lev 16:31 Sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua. Lev 16:32 Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cujus manus initiatæ sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo: indueturque stola linea et vestibus sanctis, Lev 16:33 et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum. Lev 16:34 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israël, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut præceperat Dominus Moysi. Lev 17:1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 17:2 Loquere Aaron et filiis ejus, et cunctis filiis Israël, dicens ad eos: Iste est sermo quem mandavit Dominus, dicens: Lev 17:3 Homo quilibet de domo Israël, si occiderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra, Lev 17:4 et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit: quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui. Lev 17:5 Ideo sacerdoti offerre debent filii Israël hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino. Lev 17:6 Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino: Lev 17:7 et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum. Lev 17:8 Et ad ipsos dices: Homo de domo Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam, Lev 17:9 et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo. Lev 17:10 Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo, Lev 17:11 quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animæ piaculo sit.
Lev 17:12 Idcirco dixi filiis Israël: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis qui peregrinantur apud vos. Lev 17:13 Homo quicumque de filiis Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra. Lev 17:14 Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Israël: Sanguinem universæ carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est: et quicumque comederit illum, interibit. Lev 17:15 Anima, quæ comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et hoc ordine mundus fiet. Lev 17:16 Quod si non laverit vestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam. Lev 18:1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 18:2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester: Lev 18:3 juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis: et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis. Lev 18:4 Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. Lev 18:5 Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.
Lev 18:6 Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. Lev 18:7 Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus. Lev 18:8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est. Lev 18:9 Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis. Lev 18:10 Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est. Lev 18:11 Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis. Lev 18:12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui. Lev 18:13 Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ. Lev 18:14 Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur. Lev 18:15 Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus. Lev 18:16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est. Lev 18:17 Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.
Lev 18:18 Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente. Lev 18:19 Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus. Lev 18:20 Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis. Lev 18:21 De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. Lev 18:22 Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est. Lev 18:23 Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. Lev 18:24 Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, Lev 18:25 et quibus polluta est terra: cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos. Lev 18:26 Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos. Lev 18:27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. Lev 18:28 Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos.
Lev 18:29 Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. Lev 18:30 Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester. Lev 19:1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Lev 19:2 Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. Lev 19:3 Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. Lev 19:4 Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. Lev 19:5 Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis, Lev 19:6 eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero: quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis. Lev 19:7 Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus: Lev 19:8 portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo. Lev 19:9 Cumque messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem terræ, nec remanentes spicas colliges, Lev 19:10 neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis: sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester.
Lev 19:11 Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. Lev 19:12 Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. Lev 19:13 Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. Lev 19:14 Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. Lev 19:15 Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. Lev 19:16 Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. Lev 19:17 Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. Lev 19:18 Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. Lev 19:19 Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris.