Lev 27:33 Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur, si quis mutaverit: et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur. Lev 27:34 Hæc sunt præcepta, quæ mandavit Dominus Moysi ad filios Israël in monte Sinai.
Num 1:1 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens: Num 1:2 Tollite summam universæ congregationis filiorum Israël per cognationes et domos suas, et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini Num 1:3 a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Israël, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron. Num 1:4 Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis, Num 1:5 quorum ista sunt nomina: de Ruben, Elisur, filius Sedeur; Num 1:6 de Simeon, Salamiel filius Surisaddai; Num 1:7 de Juda, Nahasson filius Aminadab; Num 1:8 de Issachar, Nathanaël filius Suar; Num 1:9 de Zabulon, Eliab filius Helon; Num 1:10 filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur; Num 1:11 de Benjamin, Abidan filius Gedeonis; Num 1:12 de Dan, Ahiezer filius Ammisaddai; Num 1:13 de Aser, Phegiel filius Ochran; Num 1:14 de Gad, Eliasaph filius Duel; Num 1:15 de Nephthali, Ahira filius Enan. Num 1:16 Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israël, Num 1:17 quos tulerunt Moyses et Aaron cum omni vulgi multitudine: Num 1:18 et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra, Num 1:19 sicut præceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai.
Num 1:20 De Ruben primogenito Israëlis per generationes et familias ac domos suas, et nomina capitum singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, Num 1:21 quadraginta sex millia quingenti. Num 1:22 De filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, Num 1:23 quinquaginta novem millia trecenti. Num 1:24 De filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui ad bella procederent, Num 1:25 quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta. Num 1:26 De filiis Juda per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, Num 1:27 recensiti sunt septuaginta quatuor millia sexcenti. Num 1:28 De filiis Issachar, per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui ad bella procederent, Num 1:29 recensiti sunt quinquaginta quatuor millia quadringenti.
Num 1:30 De filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, Num 1:31 quinquaginta septem millia quadringenti. Num 1:32 De filiis Joseph, filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, Num 1:33 quadraginta millia quingenti. Num 1:34 Porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, Num 1:35 triginta duo millia ducenti. Num 1:36 De filiis Benjamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, Num 1:37 triginta quinque millia quadringenti. Num 1:38 De filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, Num 1:39 sexaginta duo millia septingenti.
Num 1:40 De filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, Num 1:41 quadraginta millia et mille quingenti. Num 1:42 De filiis Nephthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, Num 1:43 quinquaginta tria millia quadringenti. Num 1:44 Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Israël, singulos per domos cognationum suarum. Num 1:45 Fueruntque omnis numerus filiorum Israël per domos et familias suas a vigesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere, Num 1:46 sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta. Num 1:47 Levitæ autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis. Num 1:48 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Num 1:49 Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israël: Num 1:50 sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus: et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur.
Num 1:51 Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitæ tabernaculum; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur. Num 1:52 Metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. Num 1:53 Porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii. Num 1:54 Fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quæ præceperat Dominus Moysi. Num 2:1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Num 2:2 Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis. Num 2:3 Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab. Num 2:4 Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti. Num 2:5 Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar. Num 2:6 Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti. Num 2:7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon. Num 2:8 Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.
Num 2:9 Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur. Num 2:10 In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur. Num 2:11 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti. Num 2:12 Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. Num 2:13 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti. Num 2:14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel. Num 2:15 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta. Num 2:16 Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur. Num 2:17 Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum: quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur. Num 2:18 Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud. Num 2:19 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.
Num 2:20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. Num 2:21 Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti. Num 2:22 In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis. Num 2:23 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti. Num 2:24 Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur. Num 2:25 Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan: quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. Num 2:26 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti. Num 2:27 Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran. Num 2:28 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti. Num 2:29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. Num 2:30 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti. Num 2:31 Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur.
Num 2:32 Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta. Num 2:33 Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël: sic enim præceperat Dominus Moysi. Num 2:34 Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum. Num 3:1 Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. Num 3:2 Et hæc nomina filiorum Aaron: primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar. Num 3:3 Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur. Num 3:4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. Num 3:5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Num 3:6 Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, Num 3:7 et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, Num 3:8 et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus. Num 3:9 Dabisque dono Levitas Num 3:10 Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. Num 3:11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Num 3:12 Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei. Num 3:13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus. Num 3:14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens: Num 3:15 Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra. Num 3:16 Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus, Num 3:17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari. Num 3:18 Filii Gerson: Lebni et Semei. Num 3:19 Filii Caath: Amram et Jesaar, Hebron et Oziel. Num 3:20 Filii Merari: Moholi et Musi. Num 3:21 De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica: Num 3:22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.
Num 3:23 Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem, Num 3:24 sub principe Eliasaph filio Laël. Num 3:25 Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis, Num 3:26 ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus. Num 3:27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua. Num 3:28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii, Num 3:29 et castrametabuntur ad meridianam plagam. Num 3:30 Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel: Num 3:31 et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem. Num 3:32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii. Num 3:33 At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua: Num 3:34 omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti. Num 3:35 Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur. Num 3:36 Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent: Num 3:37 columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus. Num 3:38 Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur. Num 3:39 Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia. Num 3:40 Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum. Num 3:41 Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël: ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël. Num 3:42 Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël: Num 3:43 et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.
Num 3:44 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Num 3:45 Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus. Num 3:46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël, Num 3:47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos): Num 3:48 dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt. Num 3:49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis, Num 3:50 pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii: Num 3:51 et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus. Num 4:1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Num 4:2 Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas, Num 4:3 a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo fœderis. Num 4:4 Hic est cultus filiorum Caath: tabernaculum fœderis, et Sanctum sanctorum Num 4:5 ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii, Num 4:6 et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes. Num 4:7 Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt: Num 4:8 extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes. Num 4:9 Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quæ ad concinnandas lucernas necessaria sunt: Num 4:10 et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et inducent vectes. Num 4:11 Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes. Num 4:12 Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes. Num 4:13 Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento, Num 4:14 ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes. Num 4:15 Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis: Num 4:16 super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quæ in sanctuario sunt. Num 4:17 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Num 4:18 Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum: Num 4:19 sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat. Num 4:20 Alii nulla curiositate videant quæ sunt in sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur. Num 4:21 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Num 4:22 Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas, Num 4:23 a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo fœderis. Num 4:24 Hoc est officium familiæ Gersonitarum, Num 4:25 ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis, operimentum aliud, et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi fœderis, Num 4:26 cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quæ ad altare pertinent, funiculos, et vasa ministerii, Num 4:27 jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson: et scient singuli cui debeant oneri mancipari. Num 4:28 Hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. Num 4:29 Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis, Num 4:30 a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum fœderis testimonii. Num 4:31 Hæc sunt onera eorum: portabunt tabulas tabernaculi et vectes ejus, columnas ac bases earum, Num 4:32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt.
Num 4:33 Hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in tabernaculo fœderis: eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. Num 4:34 Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum, Num 4:35 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi fœderis: Num 4:36 et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta. Num 4:37 Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum fœderis: hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi. Num 4:38 Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum, Num 4:39 a triginta annos et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo fœderis: Num 4:40 et inventi sunt duo millia sexcenti triginta. Num 4:41 Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta verbum Domini. Num 4:42 Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum, Num 4:43 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi fœderis: Num 4:44 et inventi sunt tria millia ducenti.
Num 4:45 Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron juxta imperium Domini per manum Moysi. Num 4:46 Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israël per cognationes et domos patrum suorum, Num 4:47 a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda, Num 4:48 fuerunt simul octo millia quingenti octoginta. Num 4:49 Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut præceperat ei Dominus. Num 5:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Num 5:2 Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo: Num 5:3 tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum. Num 5:4 Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. Num 5:5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Num 5:6 Loquere ad filios Israël: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, Num 5:7 confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint. Num 5:8 Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. Num 5:9 Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent: Num 5:10 et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit. Num 5:11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Num 5:12 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens Num 5:13 dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro: Num 5:14 si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur: Num 5:15 adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ: non fundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium. Num 5:16 Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino, Num 5:17 assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam. Num 5:18 Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ: ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit. Num 5:19 Adjurabitque eam, et dicet: Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi. Num 5:20 Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro: Num 5:21 his maledictionibus subjacebis: det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo: putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur. Num 5:22 Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier: Amen, amen. Num 5:23 Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit, Num 5:24 et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit, Num 5:25 tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius: Num 5:26 pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare: et sic potum det mulieri aquas amarissimas. Num 5:27 Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur: eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo. Num 5:28 Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos. Num 5:29 Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit, Num 5:30 maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt: Num 5:31 maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam. Num 6:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Num 6:2 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare: Num 6:3 a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent: uvas recentes siccasque non comedent Num 6:4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur: quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent. Num 6:5 Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus. Num 6:6 Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur, Num 6:7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est. Num 6:8 Omnibus diebus separationis suæ sanctus erit Domino. Num 6:9 Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus: quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima. Num 6:10 In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii. Num 6:11 Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo: sanctificabitque caput ejus in die illo: Num 6:12 et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus. Num 6:13 Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis, Num 6:14 et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam, Num 6:15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum: Num 6:16 quæ offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum. Num 6:17 Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur. Num 6:18 Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ: tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum: Num 6:19 et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus.
Num 6:20 Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini: et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus vinum. Num 6:21 Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus: juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ. Num 6:22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Num 6:23 Loquere Aaron et filiis ejus: Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis: Num 6:24 Benedicat tibi Dominus, et custodiat te. Num 6:25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. Num 6:26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. Num 6:27 Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis. Num 7:1 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus: Num 7:2 obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant, Num 7:3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi. Num 7:4 Ait autem Dominus ad Moysen: Num 7:5 Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui. Num 7:6 Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. Num 7:7 Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium. Num 7:8 Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. Num 7:9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris. Num 7:10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare. Num 7:11 Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris. Num 7:12 Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda: Num 7:13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: Num 7:14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso: Num 7:15 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: Num 7:16 hircumque pro peccato: Num 7:17 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab. Num 7:18 Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar, Num 7:19 acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: Num 7:20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso: Num 7:21 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: Num 7:22 hircumque pro peccato: Num 7:23 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar. Num 7:24 Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon, Num 7:25 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: Num 7:26 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: Num 7:27 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: Num 7:28 hircumque pro peccato: Num 7:29 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon.
Num 7:30 Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur, Num 7:31 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: Num 7:32 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: Num 7:33 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: Num 7:34 hircumque pro peccato: Num 7:35 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur. Num 7:36 Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai, Num 7:37 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: Num 7:38 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: Num 7:39 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: Num 7:40 hircumque pro peccato: Num 7:41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai. Num 7:42 Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel, Num 7:43 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: Num 7:44 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: Num 7:45 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: Num 7:46 hircumque pro peccato: Num 7:47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel. Num 7:48 Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud, Num 7:49 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: Num 7:50 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: Num 7:51 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: Num 7:52 hircumque pro peccato: Num 7:53 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud. Num 7:54 Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur, Num 7:55 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: Num 7:56 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: Num 7:57 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: Num 7:58 hircumque pro peccato: Num 7:59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur. Num 7:60 Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis, Num 7:61 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: Num 7:62 et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: Num 7:63 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: Num 7:64 hircumque pro peccato: Num 7:65 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis. Num 7:66 Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,