Num 16:32 et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum, Num 16:33 descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis. Num 16:34 At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat. Num 16:35 Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum. Num 16:36 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Num 16:37 Præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quæ jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat: quoniam sanctificata sunt Num 16:38 in mortibus peccatorum: producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël. Num 16:39 Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula ænea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari: Num 16:40 ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.
Num 16:41 Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini. Num 16:42 Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret, Num 16:43 Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini. Num 16:44 Dixitque Dominus ad Moysen: Num 16:45 Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra, Num 16:46 dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis: jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit. Num 16:47 Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama: Num 16:48 et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit. Num 16:49 Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core. Num 16:50 Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus. Num 17:1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Num 17:2 Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ. Num 17:3 Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit: Num 17:4 ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te. Num 17:5 Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant. Num 17:6 Locutusque est Moyses ad filios Israël: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron. Num 17:7 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, Num 17:8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. Num 17:9 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël: videruntque, et receperunt singuli virgas suas. Num 17:10 Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.
Num 17:11 Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus. Num 17:12 Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus. Num 17:13 Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus? Num 18:1 Dixitque Dominus ad Aaron: Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii: et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri. Num 18:2 Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi: tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. Num 18:3 Excubabuntque Levitæ ad præcepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi: ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. Num 18:4 Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cæremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis. Num 18:5 Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris: ne oriatur indignatio super filios Israël. Num 18:6 Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus.
Num 18:7 Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum: et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur: si quis externus accesserit, occidetur. Num 18:8 Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna. Num 18:9 Hæc ergo accipies de his, quæ sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum. Num 18:10 In sanctuario comedes illud: mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi. Num 18:11 Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israël, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure perpetuo: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. Num 18:12 Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. Num 18:13 Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. Num 18:14 Omne quod ex voto reddiderint filii Israël, tuum erit.
Num 18:15 Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit: ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias, Num 18:16 cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet. Num 18:17 Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. Num 18:18 Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter: tua erunt. Num 18:19 Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis. Num 18:20 Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël. Num 18:21 Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis: Num 18:22 ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum, Num 18:23 solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt, Num 18:24 decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi. Num 18:25 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Num 18:26 Præcipe Levitis, atque denuntia: Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ, Num 18:27 ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus: Num 18:28 et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti. Num 18:29 Omnia quæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt. Num 18:30 Dicesque ad eos: Si præclara et meliora quæque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias: Num 18:31 et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiæ vestræ: quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii. Num 18:32 Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israël, et moriamini. Num 19:1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Num 19:2 Ista est religio victimæ, quam constituit Dominus. Præcipe filiis Israël, ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum: Num 19:3 tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra, immolabit in conspectu omnium: Num 19:4 et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus, Num 19:5 comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammæ traditis. Num 19:6 Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quæ vaccam vorat. Num 19:7 Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum. Num 19:8 Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum. Num 19:9 Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis: quia pro peccato vacca combusta est. Num 19:10 Cumque laverit qui vaccæ portaverat cineres vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israël, et advenæ qui habitant inter eos, sanctum jure perpetuo.
Num 19:11 Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, Num 19:12 aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari. Num 19:13 Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël: quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. Num 19:14 Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo: omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus. Num 19:15 Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit. Num 19:16 Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus. Num 19:17 Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas: Num 19:18 in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos: Num 19:19 atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die: expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
Num 19:20 Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiæ: quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus. Num 19:21 Erit hoc præceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum. Num 19:22 Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet: et anima, quæ horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum. Num 20:1 Veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. Num 20:2 Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron: Num 20:3 et versi in seditionem, dixerunt: Utinam periissemus inter fratres nostros coram Domino. Num 20:4 Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra jumenta moriamur? Num 20:5 quare nos fecistis ascendere de Ægypto, et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec vineas, nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum?
Num 20:6 Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum fœderis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt: Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos. Num 20:7 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Num 20:8 Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus. Num 20:9 Tulit igitur Moyses virgam, quæ erat in conspectu Domini, sicut præceperat ei, Num 20:10 congregata multitudine ante petram: dixitque eis: Audite, rebelles et increduli: num de petra hac vobis aquam poterimus ejicere? Num 20:11 Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egressæ sunt aquæ largissimæ, ita ut populus biberet et jumenta. Num 20:12 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israël, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis.
Num 20:13 Hæc est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israël contra Dominum, et sanctificatus est in eis. Num 20:14 Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: Hæc mandat frater tuus Israël: Nosti omnem laborem qui apprehendit nos, Num 20:15 quomodo descenderint patres nostri in Ægyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Ægyptii, et patres nostros: Num 20:16 et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit nos de Ægypto. Ecce in urbe Cades, quæ est in extremis finibus tuis, positi, Num 20:17 obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas; non bibemus aquas de puteis tuis: sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos. Num 20:18 Cui respondit Edom: Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi. Num 20:19 Dixeruntque filii Israël: Per tritam gradiemur viam: et si biberimus aquas tuas, nos et pecora nostra, dabimus quod justum est: nulla erit in pretio difficultas, tantum velociter transeamus. Num 20:20 At ille respondit: Non transibis. Statimque egressus est obvius, cum infinita multitudo, et manu forti, Num 20:21 nec voluit acquiescere deprecanti, ut concederet transitum per fines suos. Quam ob rem divertit ab eo Israël. Num 20:22 Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terræ Edom: Num 20:23 ubi locutus est Dominus ad Moysen: Num 20:24 Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israël, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis. Num 20:25 Tolle Aaron et filium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor. Num 20:26 Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus: Aaron colligetur, et morietur ibi. Num 20:27 Fecit Moyses ut præceperat Dominus: et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine. Num 20:28 Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus. Num 20:29 Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro. Num 20:30 Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas. Num 21:1 Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prædam. Num 21:2 At Israël voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus.
Num 21:3 Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema. Num 21:4 Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris: Num 21:5 locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine? deest panis, non sunt aquæ: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. Num 21:6 Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum, Num 21:7 venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, Num 21:8 et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet. Num 21:9 Fecit ergo Moyses serpentem æneum, et posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur. Num 21:10 Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth. Num 21:11 Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam.
Num 21:12 Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared. Num 21:13 Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos. Num 21:14 Unde dicitur in libro bellorum Domini: Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon. Num 21:15 Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum. Num 21:16 Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam. Num 21:17 Tunc cecinit Israël carmen istud: Ascendat puteus. Concinebant: Num 21:18 Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. De solitudine, Matthana. Num 21:19 De Matthana in Nahaliel: de Nahaliel in Bamoth. Num 21:20 De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum. Num 21:21 Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens: Num 21:22 Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas; non bibemus aquas ex puteis: via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos.
Num 21:23 Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum. Num 21:24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon: quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum. Num 21:25 Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhæi, in Hesebon scilicet, et viculis ejus. Num 21:26 Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon. Num 21:27 Idcirco dicitur in proverbio: Venite in Hesebon: ædificetur, et construatur civitas Sehon: Num 21:28 ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon. Num 21:29 Væ tibi Moab; peristi popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon. Num 21:30 Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon: lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba. Num 21:31 Habitavit itaque Israël in terra Amorrhæi. Num 21:32 Misitque Moyses qui explorarent Jazer: cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores.
Num 21:33 Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. Num 21:34 Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus: faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum habitatori Hesebon. Num 21:35 Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius. Num 22:1 Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. Num 22:2 Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo, Num 22:3 et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent, Num 22:4 dixit ad majores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. Num 22:5 Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me.
Num 22:6 Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris. Num 22:7 Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, Num 22:8 ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum: Num 22:9 Quid sibi volunt homines isti apud te? Num 22:10 Respondit: Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me, Num 22:11 dicens: Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ: veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum. Num 22:12 Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est. Num 22:13 Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. Num 22:14 Reversi principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam venire nobiscum. Num 22:15 Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit. Num 22:16 Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me: Num 22:17 paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti. Num 22:18 Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. Num 22:19 Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. Num 22:20 Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. Num 22:21 Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis. Num 22:22 Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum. Num 22:23 Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere, Num 22:24 stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur. Num 22:25 Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam: Num 22:26 et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.
Num 22:27 Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis: qui iratus, vehementius cædebat fuste latera ejus. Num 22:28 Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me ecce jam tertio? Num 22:29 Respondit Balaam: Quia commeruisti, et illusisti mihi: utinam haberem gladium, ut te percuterem! Num 22:30 Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam. Num 22:31 Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram. Num 22:32 Cui angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria: Num 22:33 et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret. Num 22:34 Dixit Balaam: Peccavi, nesciens quod tu stares contra me: et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar. Num 22:35 Ait angelus: Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus. Num 22:36 Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon.
Num 22:37 Dixitque ad Balaam: Misi nuntios ut vocarent te: cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo? Num 22:38 Cui ille respondit: Ecce adsum: numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo? Num 22:39 Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat. Num 22:40 Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera. Num 22:41 Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi. Num 23:1 Dixitque Balaam ad Balac: Ædifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. Num 23:2 Cumque fecisset juxta sermonem Balaam, imposuerunt simul vitulum et arietem super aram. Num 23:3 Dixitque Balaam ad Balac: Sta paulisper juxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quodcumque imperaverit, loquar tibi. Num 23:4 Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper. Num 23:5 Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris. Num 23:6 Reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, et omnes principes Moabitarum: Num 23:7 assumptaque parabola sua, dixit: De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus orientis: Veni, inquit, et maledic Jacob; propera, et detestare Israël. Num 23:8 Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? qua ratione detester, quem Dominus non detestatur? Num 23:9 De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur. Num 23:10 Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israël? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia. Num 23:11 Dixitque Balac ad Balaam: Quid est hoc quod agis? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis. Num 23:12 Cui ille respondit: Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus? Num 23:13 Dixit ergo Balac: Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis: inde maledicito ei. Num 23:14 Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete, Num 23:15 dixit ad Balac: Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam. Num 23:16 Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei.
Num 23:17 Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: Quid, inquit, locutus est Dominus? Num 23:18 At ille, assumpta parabola sua, ait: Sta, Balac, et ausculta; audi, fili Sephor: Num 23:19 non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? Num 23:20 Ad benedicendum adductus sum: benedictionem prohibere non valeo. Num 23:21 Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo. Num 23:22 Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Num 23:23 Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël: temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus. Num 23:24 Ecce populus ut leæna consurget, et quasi leo erigetur: non accubabit donec devoret prædam, et occisorum sanguinem bibat. Num 23:25 Dixitque Balac ad Balaam: Nec maledicas ei, nec benedicas. Num 23:26 Et ille ait: Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem? Num 23:27 Et ait Balac ad eum: Veni, et ducam te ad alium locum: si forte placeat Deo ut inde maledicas eis. Num 23:28 Cumque duxisset eum super verticem montis Phogor, qui respicit solitudinem, Num 23:29 dixit ei Balaam: Ædifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. Num 23:30 Fecit Balac ut Balaam dixerat: imposuitque vitulos et arietes per singulas aras. Num 24:1 Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israëli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quæreret: sed dirigens contra desertum vultum suum, Num 24:2 et elevans oculos, vidit Israël in tentoriis commorantem per tribus suas: et irruente in se spiritu Dei, Num 24:3 assumpta parabola, ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus: Num 24:4 dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus: Num 24:5 Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israël! Num 24:6 ut valles nemorosæ, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quæ fixit Dominus, quasi cedri prope aquas. Num 24:7 Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex ejus, et auferetur regnum illius. Num 24:8 Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis.
Num 24:9 Accubans dormivit ut leo, et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur. Num 24:10 Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti: Num 24:11 revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito. Num 24:12 Respondit Balaam ad Balac: Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi: Num 24:13 Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar? Num 24:14 verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore. Num 24:15 Sumpta igitur parabola, rursum ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus: Num 24:16 dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos: Num 24:17 Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israël: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth. Num 24:18 Et erit Idumæa possessio ejus: hæreditas Seir cedet inimicis suis: Israël vero fortiter aget. Num 24:19 De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis. Num 24:20 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait: Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur. Num 24:21 Vidit quoque Cinæum: et assumpta parabola, ait: Robustum quidem est habitaculum tuum: sed si in petra posueris nidum tuum, Num 24:22 et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere? Assur enim capiet te. Num 24:23 Assumptaque parabola iterum locutus est: Heu! quis victurus est, quando ista faciet Deus? Num 24:24 Venient in trieribus de Italia: superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ipsi peribunt. Num 24:25 Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum: Balac quoque via, qua venerat, rediit. Num 25:1 Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab, Num 25:2 quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum.
Num 25:3 Initiatusque est Israël Beelphegor: et iratus Dominus, Num 25:4 ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël. Num 25:5 Dixitque Moyses ad judices Israël: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor. Num 25:6 Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi. Num 25:7 Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione, Num 25:8 ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël: Num 25:9 et occisi sunt viginti quatuor millia hominum. Num 25:10 Dixitque Dominus ad Moysen: Num 25:11 Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo. Num 25:12 Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem fœderis mei, Num 25:13 et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum: quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël. Num 25:14 Erat autem nomen viri Israëlitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis. Num 25:15 Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum. Num 25:16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Num 25:17 Hostes vos sentiant Madianitæ, et percutite eos: Num 25:18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor. Num 26:1 Postquam noxiorum sanguis effusus est, dixit Dominus ad Moysen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem: Num 26:2 Numerate omnem summam filiorum Israël a viginti annis et supra, per domos et cognationes suas, cunctos qui possunt ad bella procedere. Num 26:3 Locuti sunt itaque Moyses et Eleazar sacerdos, in campestribus Moab super Jordanem contra Jericho, ad eos qui erant Num 26:4 a viginti annis et supra, sicut Dominus imperaverat, quorum iste est numerus.
Num 26:5 Ruben primogenitus Israël: hujus filius, Henoch, a quo familia Henochitarum: et Phallu, a quo familia Phalluitarum: Num 26:6 et Hesron, a quo familia Hesronitarum: et Charmi, a quo familia Charmitarum. Num 26:7 Hæ sunt familiæ de stirpe Ruben: quarum numerus inventus est quadraginta tria millia, et septingenti triginta. Num 26:8 Filius Phallu, Eliab: Num 26:9 hujus filii, Namuel et Dathan et Abiron: isti sunt Dathan et Abiron principes populi, qui surrexerunt contra Moysen et Aaron in seditione Core, quando adversus Dominum rebellaverunt: Num 26:10 et aperiens terra os suum devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros. Et factum est grande miraculum, Num 26:11 ut, Core pereunte, filii illius non perirent. Num 26:12 Filii Simeon per cognationes suas: Namuel, ab hoc familia Namuelitarum: Jamin, ab hoc familia Jaminitarum: Jachin, ab hoc familia Jachinitarum: Num 26:13 Zare, ab hoc familia Zareitarum: Saul, ab hoc familia Saulitarum. Num 26:14 Hæ sunt familiæ de stirpe Simeon, quarum omnis numerus fuit viginti duo millia ducenti. Num 26:15 Filii Gad per cognationes suas: Sephon, ab hoc familia Sephonitarum: Aggi, ab hoc familia Aggitarum: Suni, ab hoc familia Sunitarum: Num 26:16 Ozni, ab hoc familia Oznitarum: Her, ab hoc familia Heritarum: Num 26:17 Arod, ab hoc familia Aroditarum: Ariel, ab hoc familia Arielitarum. Num 26:18 Istæ sunt familiæ Gad, quarum omnis numerus fuit quadraginta millia quingenti. Num 26:19 Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan. Num 26:20 Fueruntque filii Juda per cognationes suas: Sela, a quo familia Selaitarum: Phares, a quo familia Pharesitarum: Zare, a quo familia Zareitarum. Num 26:21 Porro filii Phares: Hesron, a quo familia Hesronitarum: et Hamul, a quo familia Hamulitarum. Num 26:22 Istæ sunt familiæ Juda, quarum omnis numerus fuit septuaginta sex millia quingenti. Num 26:23 Filii Issachar per cognationes suas: Thola, a quo familia Tholaitarum: Phua, a quo familia Phuaitarum: Num 26:24 Jasub, a quo familia Jasubitarum: Semran, a quo familia Semranitarum. Num 26:25 Hæ sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti. Num 26:26 Filii Zabulon per cognationes suas: Sared, a quo familia Sareditarum: Elon, a quo familia Elonitarum: Jalel, a quo familia Jalelitarum. Num 26:27 Hæ sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti. Num 26:28 Filii Joseph per cognationes suas, Manasse et Ephraim.