SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 19 of 125

Deut 17:17 Non habebit uxores plurimas, quæ alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera. Deut 17:18 Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticæ tribus, Deut 17:19 et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitæ suæ, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et cæremonias ejus, quæ in lege præcepta sunt. Deut 17:20 Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël. Deut 18:1 Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent, Deut 18:2 et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hæreditas eorum, sicut locutus est illis. Deut 18:3 Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas: sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum: Deut 18:4 primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione.

Deut 18:5 Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum. Deut 18:6 Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israël in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus, Deut 18:7 ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitæ, qui stabunt eo tempore coram Domino. Deut 18:8 Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri: excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur. Deut 18:9 Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium. Deut 18:10 Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus, Deut 18:11 nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem. Deut 18:12 Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo. Deut 18:13 Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo. Deut 18:14 Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.

Deut 18:15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies, Deut 18:16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar. Deut 18:17 Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti. Deut 18:18 Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi. Deut 18:19 Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. Deut 18:20 Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur. Deut 18:21 Quod si tacita cogitatione responderis: Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus? Deut 18:22 hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum.

Deut 19:1 Cum disperdiderit Dominus Deus tuus gentes, quarum tibi traditurus est terram, et possederis eam, habitaverisque in urbibus ejus et in ædibus: Deut 19:2 tres civitates separabis tibi in medio terræ, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem, Deut 19:3 sternens diligenter viam: et in tres æqualiter partes totam terræ tuæ provinciam divides: ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est, quo possit evadere. Deut 19:4 Hæc erit lex homicidæ fugientis, cujus vita servanda est: qui percusserit proximum suum nesciens, et qui heri et nudiustertius nullum contra eum odium habuisse comprobatur: Deut 19:5 sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna cædenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit, et occiderit: hic ad unam supradictarum urbium confugiet, et vivet: Deut 19:6 ne forsitan proximus ejus, cujus effusus est sanguis, dolore stimulatus, persequatur, et apprehendat eum si longior via fuerit, et percutiat animam ejus, qui non est reus mortis: quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse monstratur. Deut 19:7 Idcirco præcipio tibi, ut tres civitates æqualis inter se spatii dividas.

Deut 19:8 Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut juravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam terram, quam eis pollicitus est Deut 19:9 (si tamen custodieris mandata ejus, et feceris, quæ hodie præcipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus omni tempore), addes tibi tres alias civitates, et supradictarum trium urbium numerum duplicabis: Deut 19:10 ut non effundatur sanguis innoxius in medio terræ, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, ne sis sanguinis reus. Deut 19:11 Si quis autem, odio habens proximum suum, insidiatus fuerit vitæ ejus, surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus, Deut 19:12 mittent seniores civitatis illius, et arripient eum de loco effugii, tradentque in manu proximi, cujus sanguis effusus est, et morietur. Deut 19:13 Non miseraberis ejus, et auferes innoxium sanguinem de Israël, ut bene sit tibi. Deut 19:14 Non assumes, et transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam. Deut 19:15 Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati, et facinoris fuerit: sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Deut 19:16 Si steterit testis mendax contra hominem, accusans eum prævaricationis, Deut 19:17 stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et judicum qui fuerint in diebus illis. Deut 19:18 Cumque diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, Deut 19:19 reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui: Deut 19:20 ut audientes ceteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere. Deut 19:21 Non misereberis ejus, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges. Deut 20:1 Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos: quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Ægypti. Deut 20:2 Appropinquante autem jam prælio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum: Deut 20:3 Audi, Israël: vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis: non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos: Deut 20:4 quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo.

Deut 20:5 Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt: Quis est homo qui ædificavit domum novam, et non dedicavit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam. Deut 20:6 Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo ejus fungatur officio. Deut 20:7 Quis est homo, qui despondit uxorem, et non accepit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam. Deut 20:8 His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum: Quis est homo formidolosus, et corde pavido? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est. Deut 20:9 Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos præparabit. Deut 20:10 Siquando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem. Deut 20:11 Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo.

Deut 20:12 Sin autem fœdus inire noluerit, et cœperit contra te bellum, oppugnabis eam. Deut 20:13 Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne quod in ea generis masculini est, in ore gladii, Deut 20:14 absque mulieribus et infantibus, jumentis et ceteris quæ in civitate sunt. Omnem prædam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi. Deut 20:15 Sic facies cunctis civitatibus, quæ a te procul valde sunt, et non sunt de his urbibus, quas in possessionem accepturus es. Deut 20:16 De his autem civitatibus, quæ dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere: Deut 20:17 sed interficies in ore gladii, Hethæum videlicet, et Amorrhæum, et Chananæum, Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus: Deut 20:18 ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum. Deut 20:19 Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores, de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem: quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum.

Deut 20:20 Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in ceteros apta usus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem, quæ contra te dimicat. Deut 21:1 Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur cædis reus, Deut 21:2 egredientur majores natu, et judices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum: Deut 21:3 et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quæ non traxit jugum, nec terram scidit vomere, Deut 21:4 et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quæ numquam arata est, nec sementem recepit: et cædent in ea cervices vitulæ: Deut 21:5 accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, judicetur. Deut 21:6 Et venient majores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam, quæ in valle percussa est, Deut 21:7 et dicent: Manus nostræ non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt: Deut 21:8 propitius esto populo tuo Israël, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël. Et auferetur ab eis reatus sanguinis: Deut 21:9 tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod præcepit Dominus. Deut 21:10 Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris, Deut 21:11 et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem, Deut 21:12 introduces eam in domum tuam: quæ radet cæsariem, et circumcidet ungues, Deut 21:13 et deponet vestem, in qua capta est: sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense: et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua. Deut 21:14 Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam: quia humiliasti eam. Deut 21:15 Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosæ primogenitus, Deut 21:16 volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectæ facere primogenitum, et præferre filio odiosæ: Deut 21:17 sed filium odiosæ agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quæ habuerit cuncta duplicia: iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita. Deut 21:18 Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit: Deut 21:19 apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii, Deut 21:20 dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis: Deut 21:21 lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat. Deut 21:22 Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo: Deut 21:23 non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur: quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno: et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. Deut 22:1 Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et præteribis: sed reduces fratri tuo, Deut 22:2 etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum: duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quærat ea frater tuus, et recipiat. Deut 22:3 Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quæ perierit: si inveneris eam, ne negligas quasi alienam. Deut 22:4 Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo. Deut 22:5 Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc. Deut 22:6 Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem: non tenebis eam cum filiis, Deut 22:7 sed abire patieris, captos tenens filios: ut bene sit tibi, et longo vivas tempore. Deut 22:8 Cum ædificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum: ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in præceps ruente. Deut 22:9 Non seres vineam tuam altero semine: ne et sementis quam sevisti, et quæ nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur. Deut 22:10 Non arabis in bove simul et asino. Deut 22:11 Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est. Deut 22:12 Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris. Deut 22:13 Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam, Deut 22:14 quæsieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit: Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem: Deut 22:15 tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt: Deut 22:16 et dicet pater: Filiam meam dedi huic uxorem: quam quia odit, Deut 22:17 imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem: et ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis: Deut 22:18 apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum, Deut 22:19 condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellæ, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël: habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitæ suæ. Deut 22:20 Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas, Deut 22:21 ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur: quoniam fecit nefas in Israël, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui.

Deut 22:22 Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera: et auferes malum de Israël. Deut 22:23 Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea, Deut 22:24 educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui. Deut 22:25 Sin autem in agro repererit vir puellam, quæ desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus: Deut 22:26 puella nihil patietur, nec est rea mortis: quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est. Deut 22:27 Sola erat in agro: clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam. Deut 22:28 Si invenerit vir puellam virginem, quæ non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit: Deut 22:29 dabit qui dormivit cum ea, patri puellæ quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitæ suæ. Deut 22:30 Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus.

Deut 23:1 Non intravit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini. Deut 23:2 Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem. Deut 23:3 Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum: Deut 23:4 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto: et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriæ, ut malediceret tibi: Deut 23:5 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te. Deut 23:6 Non facies cum eis pacem, nec quæras eis bona cunctis diebus vitæ tuæ in sempiternum. Deut 23:7 Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est: nec Ægyptium, quia advena fuisti in terra ejus. Deut 23:8 Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini. Deut 23:9 Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. Deut 23:10 Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, Deut 23:11 et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua: et post solis occasum regredietur in castra.

Deut 23:12 Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturæ, Deut 23:13 gerens paxillum in balteo: cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies Deut 23:14 quo revelatus es: Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos: et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat fœditatis, ne derelinquat te. Deut 23:15 Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit. Deut 23:16 Habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet: ne contristes eum. Deut 23:17 Non erit meretrix de filiabus Israël, nec scortator de filiis Israël. Deut 23:18 Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. Deut 23:19 Non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem: Deut 23:20 sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam. Deut 23:21 Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. Deut 23:22 Si nolueris polliceri, absque peccato eris.

Deut 23:23 Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es. Deut 23:24 Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit: foras autem ne efferas tecum. Deut 23:25 Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres: falce autem non metes. Deut 24:1 Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem: scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua. Deut 24:2 Cumque egressa alterum maritum duxerit, Deut 24:3 et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit: Deut 24:4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino: ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam. Deut 24:5 Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis injungetur publicæ, sed vacabit absque culpa domi suæ, ut uno anno lætetur cum uxore sua. Deut 24:6 Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam: quia animam suam opposuit tibi.

Deut 24:7 Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui. Deut 24:8 Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite. Deut 24:9 Mementote quæ fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via cum egrederemini de Ægypto. Deut 24:10 Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas: Deut 24:11 sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit. Deut 24:12 Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, Deut 24:13 sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo. Deut 24:14 Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est: Deut 24:15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.

Deut 24:16 Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur. Deut 24:17 Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum. Deut 24:18 Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem. Deut 24:19 Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. Deut 24:20 Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas: sed relinques advenæ, pupillo, ac viduæ. Deut 24:21 Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos: sed cedent in usus advenæ, pupilli, ac viduæ. Deut 24:22 Memento quod et tu servieris in Ægypto, et idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem. Deut 25:1 Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices: quem justum esse perspexerint, illi justitiæ palmam dabunt: quem impium, condemnabunt impietatis. Deut 25:2 Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis: prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus: Deut 25:3 ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant: ne fœde laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus. Deut 25:4 Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas. Deut 25:5 Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri: sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui: Deut 25:6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israël. Deut 25:7 Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quæ ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, dicetque: Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israël, nec me in conjugem sumere. Deut 25:8 Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit: Nolo eam uxorem accipere: Deut 25:9 accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet: Sic fiet homini, qui non ædificat domum fratris sui. Deut 25:10 Et vocabitur nomen illius in Israël, Domus discalceati. Deut 25:11 Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari cœperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum, et apprehenderit verenda ejus: Deut 25:12 abscides manum illius, nec flecteris super eam ulla misericordia.

Deut 25:13 Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus: Deut 25:14 nec erit in domo tua modius major, et minor. Deut 25:15 Pondus habebis justum et verum, et modius æqualis et verus erit tibi: ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. Deut 25:16 Abominatur enim Dominus tuus eum qui facit hæc, et aversatur omnem injustitiam. Deut 25:17 Memento quæ fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Ægypto: Deut 25:18 quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus: et non timuerit Deum. Deut 25:19 Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est: delebis nomen ejus sub cælo. Cave ne obliviscaris. Deut 26:1 Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea: Deut 26:2 tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus: Deut 26:3 accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis. Deut 26:4 Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui: Deut 26:5 et loqueris in conspectu Domini Dei tui: Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Ægyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero: crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitæ multitudinis. Deut 26:6 Afflixeruntque nos Ægyptii, et persecuti sunt, imponentes onera gravissima: Deut 26:7 et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum: qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam: Deut 26:8 et eduxit nos de Ægypto in manu forti, et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis: Deut 26:9 et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem. Deut 26:10 Et idcirco nunc offero primitias frugum terræ, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo.

Deut 26:11 Et epulaberis in omnibus bonis, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuæ, tu et Levites, et advena qui tecum est. Deut 26:12 Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levitæ, et advenæ, et pupillo et viduæ, ut comedant intra portas tuas, et saturentur: Deut 26:13 loquerisque in conspectu Domini Deo tui: Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levitæ et advenæ, et pupillo ac viduæ, sicut jussisti mihi: non præterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui. Deut 26:14 Non comedi ex eis in luctu meo, nec separavi ea in qualibet immunditia, nec expendi ex his quidquam in re funebri. Obedivi voci Domini Dei mei, et feci omnia sicut præcepisti mihi. Deut 26:15 Respice de sanctuario tuo, et de excelso cælorum habitaculo, et benedic populo tuo Israël, et terræ, quam dedisti nobis, sicut jurasti patribus nostris, terræ lacte et melle mananti. Deut 26:16 Hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi ut facias mandata hæc atque judicia: et custodias et impleas ex toto corde tuo, et ex tota anima tua. Deut 26:17 Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias cæremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio.

Deut 26:18 Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia præcepta illius: Deut 26:19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam: ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est. Deut 27:1 Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie. Deut 27:2 Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos, Deut 27:3 ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso: ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis. Deut 27:4 Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce: Deut 27:5 et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit, Deut 27:6 et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo, Deut 27:7 et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo. Deut 27:8 Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.

Deut 27:9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem: Attende, et audi, Israël: hodie factus es populus Domini Dei tui: Deut 27:10 audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi. Deut 27:11 Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens: Deut 27:12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso: Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin. Deut 27:13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali. Deut 27:14 Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce: Deut 27:15 Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen. Deut 27:16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen. Deut 27:17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus: Amen. Deut 27:18 Maledictus qui errare facit cæcum in itinere: et dicet omnis populus: Amen. Deut 27:19 Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ: et dicet omnis populus: Amen.

Deut 27:20 Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus: et dicet omnis populus: Amen. Deut 27:21 Maledictus qui dormit cum omni jumento: et dicet omnis populus: Amen. Deut 27:22 Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ: et dicet omnis populus: Amen. Deut 27:23 Maledictus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis populus: Amen. Deut 27:24 Maledictus qui clam percusserit proximum suum: et dicet omnis populus: Amen. Deut 27:25 Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus: Amen. Deut 27:26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen. Deut 28:1 Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra. Deut 28:2 Venientque super te universæ benedictiones istæ, et apprehendent te: si tamen præcepta ejus audieris. Deut 28:3 Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro.

Deut 28:4 Benedictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum. Deut 28:5 Benedicta horrea tua, et benedictæ reliquiæ tuæ. Deut 28:6 Benedictus eris tu ingrediens et egrediens. Deut 28:7 Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo: per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua. Deut 28:8 Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum: benedicetque tibi in terra, quam acceperis. Deut 28:9 Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut juravit tibi: si custodieris mandata Domini Dei tui, et ambulaveris in viis ejus. Deut 28:10 Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te. Deut 28:11 Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terræ tuæ, quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi. Deut 28:12 Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, cælum, ut tribuat pluviam terræ tuæ in tempore suo: benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Et fœnerabis gentibus multis, et ipse a nullo fœnus accipies.

Deut 28:13 Constituet te Dominus in caput, et non in caudam: et eris semper supra, et non subter: si tamen audieris mandata Domini Dei tui quæ ego præcipio tibi hodie, et custodieris et feceris, Deut 28:14 ac non declinaveris ab eis nec ad dexteram, nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos, neque colueris eos. Deut 28:15 Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te. Deut 28:16 Maledictus eris in civitate, maledictus in agro. Deut 28:17 Maledictum horreum tuum, et maledictæ reliquiæ tuæ. Deut 28:18 Maledictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum. Deut 28:19 Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens. Deut 28:20 Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quæ tu facies: donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me. Deut 28:21 Adjungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam. Deut 28:22 Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et æstu, et aëre corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas.

Deut 28:23 Sit cælum, quod supra te est, æneum: et terra, quam calcas, ferrea. Deut 28:24 Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem, et de cælo descendat super te cinis, donec conteraris. Deut 28:25 Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ, Deut 28:26 sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus cæli, et bestiis terræ, et non sit qui abigat. Deut 28:27 Percutiat te Dominus ulcere Ægypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine: ita ut curari nequeas. Deut 28:28 Percutiat te Dominus amentia et cæcitate ac furore mentis, Deut 28:29 et palpes in meridie sicut palpare solet cæcus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te. Deut 28:30 Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum ædifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam. Deut 28:31 Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur tibi. Oves tuæ dentur inimicis tuis, et non sit qui te adjuvet.

Deut 28:32 Filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua. Deut 28:33 Fructus terræ tuæ, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras: et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus, Deut 28:34 et stupens ad terrorem eorum quæ videbunt oculi tui. Deut 28:35 Percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum. Deut 28:36 Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui: et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi. Deut 28:37 Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus. Deut 28:38 Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis: quia locustæ devorabunt omnia. Deut 28:39 Vineam plantabis, et fodies: et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam: quoniam vastabitur vermibus. Deut 28:40 Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo: quia defluent, et peribunt. Deut 28:41 Filios generabis et filias, et non frueris eis: quoniam ducentur in captivitatem. Deut 28:42 Omnes arbores tuas et fruges terræ tuæ rubigo consumet.