Gen 13:2 Erat autem dives valde in possessione auri et argenti. Gen 13:3 Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai, Gen 13:4 in loco altaris quod fecerat prius: et invocavit ibi nomen Domini. Gen 13:5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula. Gen 13:6 Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. Gen 13:7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa. Gen 13:8 Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus. Gen 13:9 Ecce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam. Gen 13:10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor. Gen 13:11 Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo.
Gen 13:12 Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis. Gen 13:13 Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. Gen 13:14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem. Gen 13:15 Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum. Gen 13:16 Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ: si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit. Gen 13:17 Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam. Gen 13:18 Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron: ædificavitque ibi altare Domino. Gen 14:1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium Gen 14:2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor. Gen 14:3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis. Gen 14:4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.
Gen 14:5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim, Gen 14:6 et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine. Gen 14:7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar. Gen 14:8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri: Gen 14:9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque. Gen 14:10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem. Gen 14:11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt: Gen 14:12 necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis. Gen 14:13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant fœdus cum Abram.
Gen 14:14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo: et persecutus est usque Dan. Gen 14:15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte: percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci. Gen 14:16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. Gen 14:17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis. Gen 14:18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, Gen 14:19 benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram: Gen 14:20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. Gen 14:21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi. Gen 14:22 Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ, Gen 14:23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram: Gen 14:24 exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accipient partes suas. Gen 15:1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. Gen 15:2 Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer. Gen 15:3 Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit. Gen 15:4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem. Gen 15:5 Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. Gen 15:6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Gen 15:7 Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam. Gen 15:8 At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam? Gen 15:9 Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.
Gen 15:10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. Gen 15:11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. Gen 15:12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. Gen 15:13 Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. Gen 15:14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia. Gen 15:15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. Gen 15:16 Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus. Gen 15:17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. Gen 15:18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten, Gen 15:19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos, Gen 15:20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque, Gen 15:21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.
Gen 16:1 Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam ægyptiam nomine Agar, Gen 16:2 dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti, Gen 16:3 tulit Agar ægyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare cœperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem. Gen 16:4 Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam. Gen 16:5 Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quæ videns quod conceperit, despectui me habet: judicet Dominus inter me et te. Gen 16:6 Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit. Gen 16:7 Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto, Gen 16:8 dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? Quæ respondit: A facie Sarai dominæ meæ ego fugio. Gen 16:9 Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius. Gen 16:10 Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur præ multitudine.
Gen 16:11 Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. Gen 16:12 Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. Gen 16:13 Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. Gen 16:14 Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad. Gen 16:15 Peperitque Agar Abræ filium: qui vocavit nomen ejus Ismaël. Gen 16:16 Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaëlem. Gen 17:1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. Gen 17:2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. Gen 17:3 Cecidit Abram pronus in faciem. Gen 17:4 Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. Gen 17:5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te. Gen 17:6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
Gen 17:7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. Gen 17:8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum. Gen 17:9 Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. Gen 17:10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum: Gen 17:11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos. Gen 17:12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra: Gen 17:13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum. Gen 17:14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit. Gen 17:15 Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. Gen 17:16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum: eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.
Gen 17:17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet? Gen 17:18 Dixitque ad Deum: Utinam Ismaël vivat coram te. Gen 17:19 Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. Gen 17:20 Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. Gen 17:21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. Gen 17:22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham. Gen 17:23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. Gen 17:24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui. Gen 17:25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ. Gen 17:26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus: Gen 17:27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt. Gen 18:1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. Gen 18:2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. Gen 18:3 Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum: Gen 18:4 sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. Gen 18:5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es. Gen 18:6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes. Gen 18:7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum. Gen 18:8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore. Gen 18:9 Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est.
Gen 18:10 Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi. Gen 18:11 Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria. Gen 18:12 Quæ risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? Gen 18:13 Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus? Gen 18:14 Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium. Gen 18:15 Negavit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti. Gen 18:16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos. Gen 18:17 Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quæ gesturus sum: Gen 18:18 cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ? Gen 18:19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.
Gen 18:20 Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Gen 18:21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint; an non est ita, ut sciam. Gen 18:22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino. Gen 18:23 Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio? Gen 18:24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo? Gen 18:25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. Gen 18:26 Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos. Gen 18:27 Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Gen 18:28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque. Gen 18:29 Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta.
Gen 18:30 Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta. Gen 18:31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum: quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti. Gen 18:32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem. Gen 18:33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum. Gen 19:1 Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram, Gen 19:2 et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. Gen 19:3 Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt. Gen 19:4 Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul. Gen 19:5 Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos. Gen 19:6 Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait: Gen 19:7 Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere. Gen 19:8 Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum: educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei. Gen 19:9 At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores. Gen 19:10 Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium: Gen 19:11 et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. Gen 19:12 Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac: Gen 19:13 delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos. Gen 19:14 Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
Gen 19:15 Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis. Gen 19:16 Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi. Gen 19:17 Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas. Gen 19:18 Dixitque Lot ad eos: Quæso, domine mi, Gen 19:19 quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar: Gen 19:20 est civitas hæc juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea? Gen 19:21 Dixitque ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es. Gen 19:22 Festina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. Gen 19:23 Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.
Gen 19:24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo: Gen 19:25 et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia. Gen 19:26 Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis. Gen 19:27 Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino, Gen 19:28 intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. Gen 19:29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat. Gen 19:30 Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo. Gen 19:31 Dixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ. Gen 19:32 Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen. Gen 19:33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.
Gen 19:34 Altera quoque die dixit major ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro. Gen 19:35 Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit. Gen 19:36 Conceperunt ergo duæ filiæ Lot de patre suo. Gen 19:37 Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab: ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem. Gen 19:38 Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie. Gen 20:1 Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur: et peregrinatus est in Geraris. Gen 20:2 Dixitque de Sara uxore suo: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam. Gen 20:3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum. Gen 20:4 Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies?
Gen 20:5 nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. Gen 20:6 Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam. Gen 20:7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt. Gen 20:8 Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde. Gen 20:9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis. Gen 20:10 Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres? Gen 20:11 Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam: Gen 20:12 alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.
Gen 20:13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. Gen 20:14 Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam, Gen 20:15 et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita. Gen 20:16 Saræ autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam. Gen 20:17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt: Gen 20:18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ. Gen 21:1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est. Gen 21:2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus. Gen 21:3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac: Gen 21:4 et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus, Gen 21:5 cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac. Gen 21:6 Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi.
Gen 21:7 Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni? Gen 21:8 Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. Gen 21:9 Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: Gen 21:10 Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. Gen 21:11 Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. Gen 21:12 Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen. Gen 21:13 Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. Gen 21:14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. Gen 21:15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant. Gen 21:16 Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
Gen 21:17 Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. Gen 21:18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum. Gen 21:19 Aperuitque oculos ejus Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. Gen 21:20 Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius. Gen 21:21 Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti. Gen 21:22 Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis. Gen 21:23 Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena. Gen 21:24 Dixitque Abraham: Ego jurabo. Gen 21:25 Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus. Gen 21:26 Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie. Gen 21:27 Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo fœdus.
Gen 21:28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. Gen 21:29 Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum? Gen 21:30 At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum. Gen 21:31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit. Gen 21:32 Et inierunt fœdus pro puteo juramenti. Gen 21:33 Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. Gen 21:34 Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis. Gen 22:1 Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. Gen 22:2 Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. Gen 22:3 Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus. Gen 22:4 Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul: Gen 22:5 dixitque ad pueros suos: Expectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Gen 22:6 Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul, Gen 22:7 dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti? Gen 22:8 Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter. Gen 22:9 Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum. Gen 22:10 Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum. Gen 22:11 Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum. Gen 22:12 Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. Gen 22:13 Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
Gen 22:14 Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit. Gen 22:15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens: Gen 22:16 Per memetipsum juravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me: Gen 22:17 benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, Gen 22:18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ. Gen 22:19 Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi. Gen 22:20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo: Gen 22:21 Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum, Gen 22:22 et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph, Gen 22:23 ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ. Gen 22:24 Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha. Gen 23:1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis. Gen 23:2 Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret et fleret eam. Gen 23:3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens: Gen 23:4 Advena sum et peregrinus apud vos: date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum. Gen 23:5 Responderunt filii Heth, dicentes: Gen 23:6 Audi nos, domine: princeps Dei es apud nos: in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum. Gen 23:7 Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth: Gen 23:8 dixitque ad eos: Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor: Gen 23:9 ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui: pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri. Gen 23:10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens: Gen 23:11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum. Gen 23:12 Adoravit Abraham coram populo terræ. Gen 23:13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe: Quæso ut audias me: dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.
Gen 23:14 Responditque Ephron: Gen 23:15 Domine mi, audi me: terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet: istud est pretium inter me et te: sed quantum est hoc? sepeli mortuum tuum. Gen 23:16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ. Gen 23:17 Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum, Gen 23:18 Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius. Gen 23:19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan. Gen 23:20 Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth. Gen 24:1 Erat autem Abraham senex, dierumque multorum: et Dominus in cunctis benedixerat ei. Gen 24:2 Dixitque ad servum seniorem domus suæ, qui præerat omnibus quæ habebat: Pone manum tuam subter femur meum, Gen 24:3 ut adjurem te per Dominum Deum cæli et terræ, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, inter quos habito: Gen 24:4 sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac. Gen 24:5 Respondit servus: Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo filium tuum ad locum, de quo egressus es? Gen 24:6 Dixitque Abraham: Cave nequando reducas filium meum illuc. Gen 24:7 Dominus Deus cæli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meæ, qui locutus est mihi, et juravit mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc: ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo: Gen 24:8 sin autem mulier noluerit sequi te, non teneberis juramento: filium meum tantum ne reducas illuc. Gen 24:9 Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc. Gen 24:10 Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor. Gen 24:11 Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquæ vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit: Gen 24:12 Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham.
Gen 24:13 Ecce ego sto prope fontem aquæ, et filiæ habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam. Gen 24:14 Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo. Gen 24:15 Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua: Gen 24:16 puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro: descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac revertebatur. Gen 24:17 Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum aquæ mihi ad bibendum præbe de hydria tua. Gen 24:18 Quæ respondit: Bibe, domine mi: celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum. Gen 24:19 Cumque ille bibisset, adjecit: Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant. Gen 24:20 Effundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut hauriret aquam: et haustam omnibus camelis dedit. Gen 24:21 Ipse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum iter suum fecisset Dominus, an non.
Gen 24:22 Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem. Gen 24:23 Dixitque ad eam: Cujus es filia? indica mihi, est in domo patris tui locus ad manendum? Gen 24:24 Quæ respondit: Filia sum Bathuelis, filii Melchæ, quem peperit ipsi Nachor. Gen 24:25 Et addidit, dicens: Palearum quoque et fœni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum. Gen 24:26 Inclinavit se homo, et adoravit Dominum, Gen 24:27 dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei. Gen 24:28 Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suæ omnia quæ audierat. Gen 24:29 Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons. Gen 24:30 Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suæ, et audisset cuncta verba referentis: Hæc locutus est mihi homo: venit ad virum qui stabat juxta camelos, et prope fontem aquæ: Gen 24:31 dixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? præparavi domum, et locum camelis.