Josh 12:7 Hi sunt reges terræ, quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir: tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël, singulis partes suas, Josh 12:8 tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie, Hethæus fuit et Amorrhæus, Chananæus, et Pherezæus, Hevæus et Jebusæus. Josh 12:9 Rex Jericho unus: rex Hai, quæ est ex latere Bethel, unus: Josh 12:10 rex Jerusalem unus, rex Hebron unus, Josh 12:11 rex Jerimoth unus, rex Lachis unus, Josh 12:12 rex Eglon unus, rex Gazer unus, Josh 12:13 rex Dabir unus, rex Gader unus, Josh 12:14 rex Herma unus, rex Hered unus, Josh 12:15 rex Lebna unus, rex Odullam unus, Josh 12:16 rex Maceda unus, rex Bethel unus, Josh 12:17 rex Taphua unus, rex Opher unus, Josh 12:18 rex Aphec unus, rex Saron unus, Josh 12:19 rex Madon unus, rex Asor unus, Josh 12:20 rex Semeron unus, rex Achsaph unus, Josh 12:21 rex Thenac unus, rex Mageddo unus, Josh 12:22 rex Cades unus, rex Jachanan Carmeli unus, Josh 12:23 rex Dor et provinciæ Dor unus, rex gentium Galgal unus, Josh 12:24 rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.
Josh 13:1 Josue senex provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum: Senuisti, et longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum sorte divisa est: Josh 13:2 omnis videlicet Galilæa, Philisthiim, et universa Gessuri. Josh 13:3 A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem: terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas. Josh 13:4 Ad meridiem vero sunt Hevæi, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhæi, Josh 13:5 ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath; Josh 13:6 omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël. Veniat ergo in partem hæreditatis Israël, sicut præcepi tibi. Josh 13:7 Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiæ tribui Manasse, Josh 13:8 cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam.
Josh 13:9 Ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon, Josh 13:10 et cunctas civitates Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon, Josh 13:11 et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha, Josh 13:12 omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim: percussitque eos Moyses, atque delevit. Josh 13:13 Nolueruntque disperdere filii Israël Gessuri et Machati: et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem. Josh 13:14 Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi. Josh 13:15 Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas. Josh 13:16 Fuitque terminus eorum ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media: universam planitiem, quæ ducit Medaba, Josh 13:17 et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus: Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon, Josh 13:18 et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath, Josh 13:19 et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.
Josh 13:20 Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth, Josh 13:21 et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian: Hevæum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terræ. Josh 13:22 Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis. Josh 13:23 Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum. Josh 13:24 Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus hæc divisio est. Josh 13:25 Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terræ filiorum Ammon, usque ad Aroër, quæ est contra Rabba, Josh 13:26 et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim: et a Manaim usque ad terminos Dabir. Josh 13:27 In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon: hujus quoque finis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad orientalem plagam. Josh 13:28 Hæc est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villæ earum.
Josh 13:29 Dedit et dimidiæ tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas, possessionem, Josh 13:30 cujus hoc principium est: a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida: Josh 13:31 et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan: filiis Machir, filii Manasse, dimidiæ parti filiorum Machir juxta cognationes suas. Josh 13:32 Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam. Josh 13:33 Tribui autem Levi non dedit possessionem: quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus, ut locutus est illi. Josh 14:1 Hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israël: Josh 14:2 sorte omnia dividentes, sicut præceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiæ tribui. Josh 14:3 Duabus enim tribubus, et dimidiæ, dederat Moyses trans Jordanem possessionem: absque Levitis, qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos: Josh 14:4 sed in eorum successerunt locum filii Joseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim: nec acceperunt Levitæ aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua. Josh 14:5 Sicut præceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israël, et diviserunt terram.
Josh 14:6 Accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb filius Jephone Cenezæus: Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne. Josh 14:7 Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram, nuntiavique ei quod mihi verum videbatur. Josh 14:8 Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi: et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum. Josh 14:9 Juravitque Moyses in die illo, dicens: Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in æternum: quia secutus es Dominum Deum meum. Josh 14:10 Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in præsentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israël per solitudinem: hodie octoginta quinque annorum sum, Josh 14:11 sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum: illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum. Josh 14:12 Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magnæ atque munitæ: si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi. Josh 14:13 Benedixitque ei Josue, et tradidit ei Hebron in possessionem: Josh 14:14 atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Jephone Cenezæo usque in præsentem diem, quia secutus est Dominum Deum Israël. Josh 14:15 Nomen Hebron ante vocabatur Cariath Arbe: Adam maximus ibi inter Enacim situs est: et terra cessavit a præliis. Josh 15:1 Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit: a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ. Josh 15:2 Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem. Josh 15:3 Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa, Josh 15:4 atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti: eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ. Josh 15:5 Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis: et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium. Josh 15:6 Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boën filii Ruben: Josh 15:7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quæ vocantur fons solis: et erunt exitus ejus ad fontem Rogel. Josh 15:8 Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem: Josh 15:9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum. Josh 15:10 Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir: transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna. Josh 15:11 Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur. Josh 15:12 Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis.
Josh 15:13 Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron. Josh 15:14 Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac. Josh 15:15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. Josh 15:16 Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. Josh 15:17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior: deditque ei Axam filiam suam uxorem. Josh 15:18 Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino: cui Caleb: Quid habes? inquit. Josh 15:19 At illa respondit: Da mihi benedictionem: terram australem et arentem dedisti mihi; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius. Josh 15:20 Hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas. Josh 15:21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie: Cabseel et Eder et Jagur, Josh 15:22 et Cyna et Dimona et Adada, Josh 15:23 et Cades et Asor et Jethnam, Josh 15:24 Ziph et Telem et Baloth, Josh 15:25 Asor nova et Carioth, Hesron, hæc est Asor; Josh 15:26 Amam, Sama, et Molada, Josh 15:27 et Asergadda et Hassemon et Bethphelet, Josh 15:28 et Hasersual et Bersabee et Baziothia, Josh 15:29 et Baala et Jim et Esem, Josh 15:30 et Eltholad et Cesil et Harma, Josh 15:31 et Siceleg et Medemena et Sensenna, Josh 15:32 Lebaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villæ earum. Josh 15:33 In campestribus vero: Estaol et Sarea et Asena, Josh 15:34 et Zanoë et Ængannim et Taphua et Enaim, Josh 15:35 et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca, Josh 15:36 et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quatuordecim, et villæ earum. Josh 15:37 Sanan et Hadassa et Magdalgad, Josh 15:38 Delean et Masepha et Jecthel, Josh 15:39 Lachis et Bascath et Eglon, Josh 15:40 Chebbon et Leheman et Cethlis, Josh 15:41 et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim, et villæ earum. Josh 15:42 Labana et Ether et Asan, Josh 15:43 Jephtha et Esna et Nesib, Josh 15:44 et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et villæ earum. Josh 15:45 Accaron cum vicis et villulis suis. Josh 15:46 Ab Accaron usque ad mare: omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus.
Josh 15:47 Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus ejus. Josh 15:48 Et in monte: Samir et Jether et Socoth Josh 15:49 et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir: Josh 15:50 Anab et Istemo et Anim, Josh 15:51 Gosen et Olon et Gilo: civitates undecim et villæ earum. Josh 15:52 Arab et Ruma et Esaan, Josh 15:53 et Janum et Beththaphua et Apheca, Josh 15:54 Athmatha, et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior: civitates novem, et villæ earum. Josh 15:55 Maon et Carmel et Ziph et Jota, Josh 15:56 Jezraël et Jucadam et Zanoë, Josh 15:57 Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et villæ earum. Josh 15:58 Halhul, et Besur, et Gedor, Josh 15:59 Mareth, et Bethanoth, et Eltecon: civitates sex et villæ earum. Josh 15:60 Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates duæ, et villæ earum. Josh 15:61 In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha, Josh 15:62 et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et villæ earum. Josh 15:63 Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere: habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem.
Josh 16:1 Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente: solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel: Josh 16:2 et egreditur de Bethel Luza: transitque terminum Archi, Ataroth: Josh 16:3 et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones ejus mari magno: Josh 16:4 possederuntque filii Joseph, Manasses et Ephraim. Josh 16:5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem. Josh 16:6 Egrediunturque confinia in mare: Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo: et pertransit ab oriente Janoë. Josh 16:7 Descenditque de Janoë in Ataroth et Naaratha: et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem. Josh 16:8 De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas. Josh 16:9 Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum.
Josh 16:10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius. Josh 17:1 Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph): Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan: Josh 17:2 et reliquis filiorum Manasse juxta familias suas, filiis Abiezer, et filiis Helec, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et filiis Hepher, et filiis Semida. Isti sunt filii Manasse filii Joseph, mares, per cognationes suas. Josh 17:3 Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solæ filiæ: quarum ista sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa. Josh 17:4 Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Josue filii Nun, et principum, dicentes: Dominus præcepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum. Josh 17:5 Et ceciderunt funiculi Manasse, decem, absque terra Galaad et Basan trans Jordanem.
Josh 17:6 Filiæ enim Manasse possederunt hæreditatem in medio filiorum ejus. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant. Josh 17:7 Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmethath quæ respicit Sichem: et egreditur ad dexteram juxta habitatores fontis Taphuæ. Josh 17:8 Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taphuæ, quæ est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim. Josh 17:9 Descenditque terminus vallis arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim, quæ in medio sunt urbium Manasse: terminus Manasse ab aquilone torrentis, et exitus ejus pergit ad mare: Josh 17:10 ita ut possessio Ephraim sit ab austro, et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et conjungantur sibi in tribu Aser ab aquilone, et in tribu Issachar ab oriente. Josh 17:11 Fuitque hæreditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis: similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth. Josh 17:12 Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere, sed cœpit Chananæus habitare in terra sua. Josh 17:13 Postquam autem convaluerunt filii Israël, subjecerunt Chananæos, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos.
Josh 17:14 Locutique sunt filii Joseph ad Josue, et dixerunt: Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantæ multitudinis, et benedixerit mihi Dominus? Josh 17:15 Ad quos Josue ait: Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezæi et Raphaim: quia angusta est tibi possessio montis Ephraim. Josh 17:16 Cui responderunt filii Joseph: Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananæi, qui habitant in terra campestri, in qua sitæ sunt Bethsan cum viculis suis, et Jezraël mediam possidens vallem. Josh 17:17 Dixitque Josue ad domum Joseph, Ephraim et Manasse: Populus multus es, et magnæ fortitudinis: non habebis sortem unam, Josh 17:18 sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia: et poteris ultra procedere cum subverteris Chananæum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum. Josh 18:1 Congregatique sunt omnes filii Israël in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta. Josh 18:2 Remanserant autem filiorum Israël septem tribus, quæ necdum acceperant possessiones suas.
Josh 18:3 Ad quos Josue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis? Josh 18:4 Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant terram, et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis: referantque ad me quod descripserint. Josh 18:5 Dividite vobis terram in septem partes: Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone. Josh 18:6 Mediam inter hos terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem: Josh 18:7 quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hæreditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini. Josh 18:8 Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, præcepit eis Josue, dicens: Circuite terram, et describite eam, ac revertimini ad me: ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem. Josh 18:9 Itaque perrexerunt: et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue in castra Silo.
Josh 18:10 Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israël in septem partes. Josh 18:11 Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Juda et filios Joseph. Josh 18:12 Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Jordane: pergens juxta latus Jericho septentrionalis plagæ, et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad solitudinem Bethaven, Josh 18:13 atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel: descenditque in Ataroth Addar, in montem qui est ad meridiem Beth-horon inferioris: Josh 18:14 et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Beth-horon contra Africum: suntque exitus ejus in Cariath-baal, quæ vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Juda. Hæc est plaga contra mare, ad occidentem. Josh 18:15 A meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa. Josh 18:16 Descenditque in partem montis, qui respicit vallem filiorum Ennom: et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, vallem Ennom) juxta latus Jebusæi ad austrum: et pervenit ad fontem Rogel, Josh 18:17 transiens ad aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, fontem solis: Josh 18:18 et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione ascensus Adommim: descenditque ad Abenboën, id est, lapidem Boën filii Ruben: et pertransit ex latere aquilonis ad campestria: descenditque in planitiem, Josh 18:19 et prætergreditur contra aquilonem Beth Hagla: suntque exitus ejus contra linguam maris salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam: Josh 18:20 qui est terminus illius ab oriente. Hæc est possessio filiorum Benjamin per terminos suos in circuitu, et familias suas. Josh 18:21 Fueruntque civitates ejus, Jericho et Beth Hagla et vallis Casis, Josh 18:22 Beth Araba et Samaraim et Bethel Josh 18:23 et Avim et Aphara et Ophera, Josh 18:24 villa Emona et Ophni et Gabee: civitates duodecim, et villæ earum. Josh 18:25 Gabaon et Rama et Beroth, Josh 18:26 et Mesphe et Caphara, et Amosa Josh 18:27 et Recem, Jarephel et Tharela, Josh 18:28 et Sela, Eleph, et Jebus, quæ est Jerusalem, Gabaath et Cariath: civitates quatuordecim, et villæ earum. Hæc est possessio filiorum Benjamin juxta familias suas. Josh 19:1 Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas: fuitque hæreditas Josh 19:2 eorum in medio possessionis filiorum Juda: Bersabee et Sabee et Molada Josh 19:3 et Hasersual, Bala et Asem Josh 19:4 et Eltholad, Bethul et Harma Josh 19:5 et Siceleg et Bethmarchaboth et Hasersusa Josh 19:6 et Bethlebaoth et Sarohen: civitates tredecim, et villæ earum.
Josh 19:7 Ain et Remmon et Athar et Asan: civitates quatuor, et villæ earum: Josh 19:8 omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Baalath Beer Ramath contra australem plagam. Hæc est hæreditas filiorum Simeon juxta cognationes suas, Josh 19:9 in possessione et funiculo filiorum Juda: quia major erat, et idcirco filii Simeon possederunt in medio hæreditatis eorum. Josh 19:10 Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas: factus est terminus possessionis eorum usque Sarid. Josh 19:11 Ascenditque de mari et Merala, et pervenit in Debbaseth, usque ad torrentem qui est contra Jeconam. Josh 19:12 Et revertitur de Sared contra orientem in fines Ceseleththabor: et egreditur ad Dabereth, ascenditque contra Japhie. Josh 19:13 Et inde pertransit usque ad orientalem plagam Gethepher et Thacasin: et egreditur in Remmon, Amthar et Noa. Josh 19:14 Et circuit ad aquilonem Hanathon: suntque egressus ejus vallis Jephthaël, Josh 19:15 et Cateth et Naalol et Semeron et Jerala et Bethlehem: civitates duodecim, et villæ earum. Josh 19:16 Hæc est hæreditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas, urbes et viculi earum. Josh 19:17 Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas: Josh 19:18 fuitque ejus hæreditas Jezraël et Casaloth et Sunem Josh 19:19 et Hapharaim et Seon, et Anaharath Josh 19:20 et Rabboth et Cesion, Abes, Josh 19:21 et Rameth, et Engannim, et Enhadda et Bethpheses. Josh 19:22 Et pervenit terminus ejus usque Thabor et Sehesima et Bethsames, eruntque exitus ejus Jordanis: civitates sedecim, et villæ earum. Josh 19:23 Hæc est possessio filiorum Issachar per cognationes suas, urbes et viculi earum. Josh 19:24 Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas: Josh 19:25 fuitque terminus eorum Halcath et Chali et Beten et Axaph Josh 19:26 et Elmelech et Amaad et Messal: et pervenit usque ad Carmelum maris et Sihor et Labanath, Josh 19:27 ac revertitur contra orientem Bethdagon: et pertransit usque Zabulon et vallem Jephthaël contra aquilonem in Bethemec et Nehiel. Egrediturque ad lævam Cabul, Josh 19:28 et Abran et Rohob et Hamon et Cana, usque ad Sidonem magnam. Josh 19:29 Revertiturque in Horma usque ad civitatem munitissimam Tyrum, et usque Hosa: eruntque exitus ejus in mare de funiculo Achziba: Josh 19:30 et Amma et Aphec et Rohob: civitates viginti duæ, et villæ earum.
Josh 19:31 Hæc est possessio filiorum Aser per cognationes suas, urbesque et viculi earum. Josh 19:32 Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per familias suas: Josh 19:33 et cœpit terminus de Heleph et Elon in Saananim, et Adami, quæ est Neceb, et Jebnaël usque Lecum: et egressus eorum usque ad Jordanem: Josh 19:34 revertiturque terminus contra occidentem in Azanotthabor, atque inde egreditur in Hucuca, et pertransit in Zabulon contra meridiem, et in Aser contra occidentem, et in Juda ad Jordanem contra ortum solis: Josh 19:35 civitates munitissimæ, Assedim, Ser, et Emath, et Reccath et Cenereth, Josh 19:36 et Edema et Arama, Asor Josh 19:37 et Cedes et Edrai, Enhasor, Josh 19:38 et Jeron et Magdalel, Horem et Bethanath et Bethsames: civitates decem et novem, et villæ earum. Josh 19:39 Hæc est possessio tribus filiorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum. Josh 19:40 Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima: Josh 19:41 et fuit terminus possessionis ejus Sara et Esthaol, et Hirsemes, id est, civitas solis. Josh 19:42 Selebin et Ajalon et Jethela, Josh 19:43 Elon et Themna et Acron, Josh 19:44 Elthece, Gebbethon et Balaath, Josh 19:45 et Jud et Bane et Barach et Gethremmon: Josh 19:46 et Mejarcon et Arecon, cum termino qui respicit Joppen, Josh 19:47 et ipso fine concluditur. Ascenderuntque filii Dan, et pugnaverunt contra Lesem, ceperuntque eam: et percusserunt eam in ore gladii, et possederunt, et habitaverunt in ea, vocantes nomen ejus Lesem Dan, ex nomine Dan patris sui. Josh 19:48 Hæc est possessio tribus filiorum Dan, per cognationes suas, urbes et viculi earum. Josh 19:49 Cumque complesset sorte dividere terram singulis per tribus suas, dederunt filii Israël possessionem Josue filio Nun in medio sui, Josh 19:50 juxta præceptum Domini, urbem quam postulavit Thamnath Saraa in monte Ephraim: et ædificavit civitatem, habitavitque in ea. Josh 19:51 Hæ sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum ac tribuum filiorum Israël in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii: partitique sunt terram. Josh 20:1 Et locutus est Dominus ad Josue, dicens: Loquere filiis Israël, et dic eis: Josh 20:2 Separate urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi: Josh 20:3 ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis: Josh 20:4 cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis, et loquetur senioribus urbis illius ea quæ se comprobent innocentem: sicque suscipient eum, et dabunt ei locum ad habitandum. Josh 20:5 Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus ejus: quia ignorans percussit proximum ejus, nec ante biduum triduumve ejus probatur inimicus. Josh 20:6 Et habitabit in civitate illa, donec stet ante judicium, causam reddens facti sui, et moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore: tunc revertetur homicida, et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat. Josh 20:7 Decreveruntque Cedes in Galilæa montis Nephthali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, ipsa est Hebron in monte Juda. Josh 20:8 Et trans Jordanem contra orientalem plagam Jericho, statuerunt Bosor, quæ sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan de tribu Manasse.
Josh 20:9 Hæ civitates constitutæ sunt cunctis filiis Israël, et advenis qui habitabant inter eos, ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset, et non moreretur in manu proximi, effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam. Josh 21:1 Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël: Josh 21:2 locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt: Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta. Josh 21:3 Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum. Josh 21:4 Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim: Josh 21:5 et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem. Josh 21:6 Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim. Josh 21:7 Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.
Josh 21:8 Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes. Josh 21:9 De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina, Josh 21:10 filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est), Josh 21:11 Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum. Josh 21:12 Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum. Josh 21:13 Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus: et Lobnam cum suburbanis suis: Josh 21:14 et Jether, et Esthemo, Josh 21:15 et Holon, et Dabir, Josh 21:16 et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus. Josh 21:17 De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabæ, Josh 21:18 et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis: civitates quatuor. Josh 21:19 Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis. Josh 21:20 Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, hæc est data possessio.
Josh 21:21 De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer Josh 21:22 et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor. Josh 21:23 De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon, Josh 21:24 et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor. Josh 21:25 Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duæ. Josh 21:26 Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus. Josh 21:27 Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas. Josh 21:28 Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth, Josh 21:29 et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor. Josh 21:30 De tribu autem Aser, Masal et Abdon, Josh 21:31 et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor. Josh 21:32 De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres. Josh 21:33 Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis.
Josh 21:34 Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha Josh 21:35 et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis. Josh 21:36 De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis. Josh 21:37 De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis. Josh 21:38 Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim. Josh 21:39 Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo Josh 21:40 cum suburbanis suis, singulæ per familias distributæ. Josh 21:41 Deditque Dominus Deus Israëli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat: et possederunt illam, atque habitaverunt in ea. Josh 21:42 Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes: nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt. Josh 21:43 Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.
Josh 22:1 Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse, Josh 22:2 dixitque ad eos: Fecistis omnia quæ præcepit vobis Moyses famulus Domini: mihi quoque in omnibus obedistis, Josh 22:3 nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in præsentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri. Josh 22:4 Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est: revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem: Josh 22:5 ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhæreatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra. Josh 22:6 Benedixitque eis Josue, et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua. Josh 22:7 Dimidiæ autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan: et idcirco mediæ, quæ superfuit, dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis, Josh 22:8 dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, ære ac ferro, et veste multiplici: dividite prædam hostium cum fratribus vestris. Josh 22:9 Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israël de Silo, quæ sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suæ, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysi. Josh 22:10 Cumque venissent ad tumulos Jordanis in terram Chanaan, ædificaverunt juxta Jordanem altare infinitæ magnitudinis. Josh 22:11 Quod cum audissent filii Israël, et ad eos certi nuntii detulissent, ædificasse filios Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, altare in terra Chanaan, super Jordanis tumulos, contra filios Israël: Josh 22:12 convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent, et dimicarent contra eos. Josh 22:13 Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis, Josh 22:14 et decem principes cum eo, singulos de singulis tribubus. Josh 22:15 Qui venerunt ad filios Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse in terram Galaad, dixeruntque ad eos: Josh 22:16 Hæc mandat omnis populus Domini: Quæ est ista transgressio? cur reliquistis Dominum Deum Israël, ædificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes? Josh 22:17 an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, et usque in præsentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet, multique de populo corruerunt? Josh 22:18 Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Israël ira ejus desæviet. Josh 22:19 Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestræ, transite ad terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos: tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis, ædificato altari præter altare Domini Dei nostri. Josh 22:20 Nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israël ira ejus incubuit? et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo. Josh 22:21 Responderuntque filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, principibus legationis Israël: Josh 22:22 Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israël simul intelliget: si prævaricationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in præsenti: