SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 65 of 125

Wis 12:27 In quibus enim patientes indignabantur per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos. Wis 13:1 Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex: Wis 13:2 sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt. Wis 13:3 Quorum si specie delectati, deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est: speciei enim generator hæc omnia constituit. Wis 13:4 Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis: Wis 13:5 a magnitudine enim speciei et creaturæ cognoscibiliter poterit creator horum videri. Wis 13:6 Sed tamen adhuc in his minor est querela; et hi enim fortasse errant, Deum quærentes, et volentes invenire. Wis 13:7 Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt, et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur. Wis 13:8 Iterum autem nec his debet ignosci.

Wis 13:9 Si enim tantum potuerunt scire ut possent æstimare sæculum, quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt? Wis 13:10 Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum: aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem, opus manus antiquæ. Wis 13:11 Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et hujus docte eradat omnem corticem, et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ; Wis 13:12 reliquiis autem ejus operis ad præparationem escæ abutatur, Wis 13:13 et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vorticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suæ artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis, Wis 13:14 aut alicui ex animalibus illud comparet: perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam quæ in illo est perliniens; Wis 13:15 et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro Wis 13:16 ne forte cadat, prospiciens illi: sciens quoniam non potest adjuvare se: imago enim est, et opus est illi adjutorium.

Wis 13:17 Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens inquirit: non erubescit loqui cum illo qui sine anima est. Wis 13:18 Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat. Wis 13:19 Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest; et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu, petit ab eo qui in omnibus est inutilis. Wis 14:1 Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat. Wis 14:2 Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua. Wis 14:3 Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam, Wis 14:4 ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare. Wis 14:5 Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. Wis 14:6 Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata. Wis 14:7 Benedictum est enim lignum per quod fit justitia; Wis 14:8 per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est. Wis 14:9 Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus; Wis 14:10 etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur. Wis 14:11 Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. Wis 14:12 Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitæ est: Wis 14:13 neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum. Wis 14:14 Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum, et ideo brevis illorum finis est inventus. Wis 14:15 Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia. Wis 14:16 Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta.

Wis 14:17 Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine. Wis 14:18 Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia. Wis 14:19 Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret. Wis 14:20 Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum æstimaverunt. Wis 14:21 Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio, quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. Wis 14:22 Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant. Wis 14:23 Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniæ plenas vigilias habentes, Wis 14:24 neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt: sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat, Wis 14:25 et omnia commista sunt: sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus bonorum, Wis 14:26 Dei immemoratio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio mœchiæ et impudicitiæ. Wis 14:27 Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est, et initium et finis. Wis 14:28 Aut enim dum lætantur insaniunt, aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut pejerant cito. Wis 14:29 Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant. Wis 14:30 Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam. Wis 14:31 Non enim juratorum virtus, sed peccantium pœna, perambulat semper injustorum prævaricationem. Wis 15:1 Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia. Wis 15:2 Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam; et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. Wis 15:3 Nosse enim te, consummata justitia est; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. Wis 15:4 Non enim in errorem induxit nos hominum malæ artis excogitatio, nec umbra picturæ labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores: Wis 15:5 cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima. Wis 15:6 Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt. Wis 15:7 Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa, et similiter quæ his sunt contraria: horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus. Wis 15:8 Et cum labore vano deum fingit de eodem luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se unde acceptus est, repetitus animæ debitum quam habebat. Wis 15:9 Sed cura est illi non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est: sed concertatur aurificibus et argentariis; sed et ærarios imitatur, et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit. Wis 15:10 Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus: Wis 15:11 quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quæ operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. Wis 15:12 Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.

Wis 15:13 Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit. Wis 15:14 Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi: Wis 15:15 quoniam omnia idola nationum deos æstimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. Wis 15:16 Homo enim fecit illos; et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere. Wis 15:17 Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam. Wis 15:18 Sed et animalia miserrima colunt; insensata enim comparata his, illis sunt deteriora. Wis 15:19 Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere: effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus. Wis 16:1 Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.

Wis 16:2 Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram: Wis 16:3 ut illi quidem, concupiscentes escam propter ea quæ illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam. Wis 16:4 Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem; his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur. Wis 16:5 Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur. Wis 16:6 Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ. Wis 16:7 Qui enim conversus est, non per hoc quod videbat sanabatur, sed per te, omnium salvatorem. Wis 16:8 In hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo. Wis 16:9 Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animæ illorum, quia digni erant ab hujuscemodi exterminari. Wis 16:10 Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos.

Wis 16:11 In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur: ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adjutorio. Wis 16:12 Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos: sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. Wis 16:13 Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis. Wis 16:14 Homo autem occidit quidem per malitiam; et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quæ recepta est. Wis 16:15 Sed tuam manum effugere impossibile est. Wis 16:16 Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt: novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti. Wis 16:17 Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit, plus ignis valebat: vindex est enim orbis justorum. Wis 16:18 Quodam enim tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem. Wis 16:19 Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis exardescebat undique, ut iniquæ terræ nationem exterminaret.

Wis 16:20 Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Wis 16:21 Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat; et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. Wis 16:22 Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans; Wis 16:23 hic autem iterum ut nutrirentur justi, etiam suæ virtutis oblitus est. Wis 16:24 Creatura enim tibi factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt. Wis 16:25 Propter hoc et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat, ad voluntatem eorum qui a te desiderabant: Wis 16:26 ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. Wis 16:27 Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat: Wis 16:28 ut notum omnibus esset quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare. Wis 16:29 Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua. Wis 17:1 Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt. Wis 17:2 Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ, vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt. Wis 17:3 Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati. Wis 17:4 Neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant. Wis 17:5 Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam. Wis 17:6 Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus; et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur.

Wis 17:7 Et magicæ artis appositi erant derisus, et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia. Wis 17:8 Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant. Wis 17:9 Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aërem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre. Wis 17:10 Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis: semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia: Wis 17:11 nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum. Wis 17:12 Et dum ab intus minor est exspectatio, majorem computat inscientiam ejus causæ, de qua tormentum præstat. Wis 17:13 Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes, Wis 17:14 aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animæ deficiebant traductione: subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat. Wis 17:15 Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.

Wis 17:16 Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius præoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem; Wis 17:17 una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquæ decurrentis nimium, Wis 17:18 aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo: deficientes faciebant illos præ timore. Wis 17:19 Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. Wis 17:20 Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat: ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. Wis 18:1 Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te; Wis 18:2 et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant, et ut esset differentia, donum petebant. Wis 18:3 Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti.

Wis 18:4 Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari. Wis 18:5 Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno exposito filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida. Wis 18:6 Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animæquiores essent. Wis 18:7 Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio. Wis 18:8 Sicut enim læsisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti. Wis 18:9 Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes. Wis 18:10 Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium. Wis 18:11 Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus. Wis 18:12 Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles: nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est.

Wis 18:13 De omnibus enim non credentes, propter veneficia; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse. Wis 18:14 Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, Wis 18:15 omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit, Wis 18:16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans: et stans, replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra. Wis 18:17 Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati. Wis 18:18 Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis. Wis 18:19 Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant, ne inscii quare mala patiebantur perirent. Wis 18:20 Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua. Wis 18:21 Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.

Wis 18:22 Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturæ potentia: sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum et testamentum commemorans. Wis 18:23 Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam. Wis 18:24 In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum; et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat. Wis 18:25 His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit: erat enim sola tentatio iræ sufficiens. Wis 19:1 Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Præsciebat enim et futura illorum: Wis 19:2 quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna sollicitudine præmisissent illos, consequebantur illos, pœnitentia acti. Wis 19:3 Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiæ, et quos rogantes projecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur. Wis 19:4 Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas; et horum quæ acciderant commemorationem amittebant, ut quæ deerant tormentis repleret punitio: Wis 19:5 et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent. Wis 19:6 Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis præceptis, ut pueri tui custodirentur illæsi. Wis 19:7 Nam nubes castra eorum obumbrabat, et ex aqua quæ ante erat, terra arida apparuit, et in mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio: Wis 19:8 per quem omnis natio transivit quæ tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra. Wis 19:9 Tamquam enim equi depaverunt escam, et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos. Wis 19:10 Memores enim erant adhuc eorum quæ in incolatu illorum facta fuerant: quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. Wis 19:11 Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis. Wis 19:12 In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra: et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis quæ ante facta erant argumentis per vim fulminum: juste enim patiebantur secundum suas nequitias. Wis 19:13 Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt: alii quidem ignotos non recipiebant advenas; alii autem bonos hospites in servitutem redigebant.

Wis 19:14 Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat, quoniam inviti recipiebant extraneos. Wis 19:15 Qui autem cum lætitia receperunt hos qui eisdem usi erant justitiis, sævissimis afflixerunt doloribus. Wis 19:16 Percussi sunt autem cæcitate: sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat. Wis 19:17 In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde æstimari ex ipso visu certo potest. Wis 19:18 Agrestia enim in aquatica convertebantur, et quæcumque erant natantia, in terram transibant. Wis 19:19 Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur. Wis 19:20 Flammæ e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis.

Sir 1:1 Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum. Sir 1:2 Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi, quis dinumeravit? altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi, quis dimensus est? Sir 1:3 sapientiam Dei præcedentem omnia, quis investigavit? Sir 1:4 Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo. Sir 1:5 Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna. Sir 1:6 Radix sapientiæ cui revelata est? et astutias illius quis agnovit? Sir 1:7 disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit? Sir 1:8 Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus. Sir 1:9 Ipse creavit illam in Spiritu Sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est: Sir 1:10 et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se. Sir 1:11 Timor Domini gloria, et gloriatio, et lætitia, et corona exsultationis. Sir 1:12 Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum. Sir 1:13 Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ benedicetur. Sir 1:14 Dilectio Dei honorabilis sapientia: Sir 1:15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum.

Sir 1:16 Initium sapientiæ timor Domini: et cum fidelibus in vulva concreatus est: cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur. Sir 1:17 Timor Domini scientiæ religiositas: Sir 1:18 religiositas custodiet et justificabit cor; jucunditatem atque gaudium dabit. Sir 1:19 Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur. Sir 1:20 Plenitudo sapientiæ est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius. Sir 1:21 Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius. Sir 1:22 Corona sapientiæ timor Domini, replens pacem et salutis fructum: Sir 1:23 et vidit, et dinumeravit eam: utraque autem sunt dona Dei. Sir 1:24 Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat. Sir 1:25 Radix sapientiæ est timere Dominum, et rami illius longævi. Sir 1:26 In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia. Sir 1:27 Timor Domini expellit peccatum: Sir 1:28 nam qui sine timore est non poterit justificari: iracundia enim animositatis illius subversio illius est. Sir 1:29 Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis.

Sir 1:30 Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. Sir 1:31 In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ: Sir 1:32 execratio autem peccatori cultura Dei. Sir 1:33 Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi. Sir 1:34 Sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod beneplacitum est illi, Sir 1:35 fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius. Sir 1:36 Ne sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad illum duplici corde. Sir 1:37 Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis. Sir 1:38 Attende in illis, ne forte cadas, et adducas animæ tuæ inhonorationem: Sir 1:39 et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogæ elidat te: Sir 1:40 quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia. Sir 2:1 Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem. Sir 2:2 Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus: et ne festines in tempore obductionis. Sir 2:3 Sustine sustentationes Dei: conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.

Sir 2:4 Omne quod tibi applicitum fuerit accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe: Sir 2:5 quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. Sir 2:6 Crede Deo, et recuperabit te: et dirige viam tuam, et spera in illum: serva timorem illius, et in illo veterasce. Sir 2:7 Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus: et non deflectatis ab illo, ne cadatis. Sir 2:8 Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. Sir 2:9 Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia. Sir 2:10 Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. Sir 2:11 Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est. Sir 2:12 Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum? Sir 2:13 Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. Sir 2:14 Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis! Sir 2:15 Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo!

Sir 2:16 Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas! Sir 2:17 Et quid facient cum inspicere cœperit Dominus? Sir 2:18 Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum conservabunt viam illius. Sir 2:19 Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius. Sir 2:20 Qui timent Dominum præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. Sir 2:21 Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, Sir 2:22 dicentes: Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum. Sir 2:23 Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est. Sir 3:1 Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio. Sir 3:2 Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis. Sir 3:3 Deus enim honoravit patrem in filiis: et judicium matris exquirens, firmavit in filios. Sir 3:4 Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur. Sir 3:5 Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam.

Sir 3:6 Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur. Sir 3:7 Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem. Sir 3:8 Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt. Sir 3:9 In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum, Sir 3:10 ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat. Sir 3:11 Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta. Sir 3:12 Ne glorieris in contumelia patris tui: non enim est tibi gloria ejus confusio. Sir 3:13 Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. Sir 3:14 Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius: Sir 3:15 et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione. Sir 3:16 Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum: Sir 3:17 et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua. Sir 3:18 Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem!

Sir 3:19 Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. Sir 3:20 Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam: Sir 3:21 quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. Sir 3:22 Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. Sir 3:23 Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis. Sir 3:24 In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus. Sir 3:25 Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi: Sir 3:26 multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. Sir 3:27 Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit. Sir 3:28 Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur. Sir 3:29 Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum. Sir 3:30 Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.

Sir 3:31 Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. Sir 3:32 Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiæ successus habebit. Sir 3:33 Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis: Sir 3:34 et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam: meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum. Sir 4:1 Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere. Sir 4:2 Animam esurientem ne despexeris, et non exasperes pauperem in inopia sua. Sir 4:3 Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti. Sir 4:4 Rogationem contribulati ne abjicias, et non avertas faciem tuam ab egeno. Sir 4:5 Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram: et non relinquas quærentibus tibi retro maledicere. Sir 4:6 Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ, exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum qui fecit illum. Sir 4:7 Congregationi pauperum affabilem te facito: et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum. Sir 4:8 Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine.

Sir 4:9 Libera eum qui injuriam patitur de manu superbi, et non acide feras in anima tua. Sir 4:10 In judicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum: Sir 4:11 et eris tu velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater. Sir 4:12 Sapientia filiis suis vitam inspirat: et suscipit inquirentes se, et præibit in via justitiæ. Sir 4:13 Et qui illam diligit, diligit vitam, et qui vigilaverint ad illam complectentur placorem ejus. Sir 4:14 Qui tenuerint illam, vitam hæreditabunt: et quo introibit benedicet Deus. Sir 4:15 Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto: et eos qui diligunt illam, diligit Deus. Sir 4:16 Qui audit illam judicabit gentes: et qui intuetur illam permanebit confidens. Sir 4:17 Si crediderit ei, hæreditabit illam, et erunt in confirmatione creaturæ illius: Sir 4:18 quoniam in tentatione ambulat cum eo, et in primis eligit eum. Sir 4:19 Timorem, et metum, et probationem inducet super illum: et cruciabit illum in tribulatione doctrinæ suæ, donec tentet eum in cogitationibus suis, et credat animæ illius. Sir 4:20 Et firmabit illum, et iter adducet directum ad illum, et lætificabit illum: Sir 4:21 et denudabit absconsa sua illi, et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum justitiæ.

Sir 4:22 Si autem oberraverit, derelinquet eum, et tradet eum in manus inimici sui. Sir 4:23 Fili, conserva tempus, et devita a malo. Sir 4:24 Pro anima tua ne confundaris dicere verum: Sir 4:25 est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. Sir 4:26 Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium. Sir 4:27 Ne reverearis proximum tuum in casu suo, Sir 4:28 nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo: Sir 4:29 in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ. Sir 4:30 Non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuæ confundere. Sir 4:31 Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te omni homini pro peccato. Sir 4:32 Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii. Sir 4:33 Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia: et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. Sir 4:34 Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis, et remissus in operibus tuis. Sir 4:35 Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi. Sir 4:36 Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta.