1Macc 12:1 Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere et renovare cum eis amicitiam: 1Macc 12:2 et ad Spartiatas, et ad alia loca misit epistolas secundum eamdem formam: 1Macc 12:3 et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt: Jonathas summus sacerdos, et gens Judæorum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam et societatem secundum pristinum. 1Macc 12:4 Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Juda cum pace. 1Macc 12:5 Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Jonathas Spartiatis: 1Macc 12:6 Jonathas summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Judæorum, Spartiatis fratribus salutem. 1Macc 12:7 Jampridem missæ erant epistolæ ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subjectum est. 1Macc 12:8 Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore: et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia. 1Macc 12:9 Nos cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris, 1Macc 12:10 maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis: multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos. 1Macc 12:11 Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus solemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis quæ offerimus, et in observationibus, sicut fas est, et decet meminisse fratrum. 1Macc 12:12 Lætamur itaque de gloria vestra. 1Macc 12:13 Nos autem circumdederunt multæ tribulationes, et multa prælia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro. 1Macc 12:14 Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his præliis: 1Macc 12:15 habuimus enim de cælo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri. 1Macc 12:16 Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Jasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam. 1Macc 12:17 Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos, et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostræ. 1Macc 12:18 Et nunc benefacietis respondentes nobis ad hæc. 1Macc 12:19 Et hoc est rescriptum epistolarum quod miserat Oniæ: 1Macc 12:20 Arius rex Spartiatarum Oniæ sacerdoti magno salutem. 1Macc 12:21 Inventum est in scriptura de Spartiatis, et Judæis, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham. 1Macc 12:22 Et nunc ex quo hæc cognovimus, benefacitis scribentes nobis de pace vestra. 1Macc 12:23 Sed et nos rescripsimus vobis: Pecora nostra, et possessiones nostræ, vestræ sunt: et vestræ, nostræ: mandavimus itaque hæc nuntiari vobis. 1Macc 12:24 Et audivit Jonathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, pugnare adversus eum: 1Macc 12:25 et exiit ab Jerusalem, et occurrit eis in Amathite regione: non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem ejus. 1Macc 12:26 Et misit speculatores in castra eorum: et reversi renuntiaverunt quod constituunt supervenire illis nocte. 1Macc 12:27 Cum occidisset autem sol, præcepit Jonathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte: et posuit custodes per circuitum castrorum. 1Macc 12:28 Et audierunt adversarii quod paratus est Jonathas cum suis in bello: et timuerunt, et formidaverunt in corde suo: et accenderunt focos in castris suis.
1Macc 12:29 Jonathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane: videbant autem luminaria ardentia, 1Macc 12:30 et secutus est eos Jonathas, et non comprehendit eos: transierant enim flumen Eleutherum. 1Macc 12:31 Et divertit Jonathas ad Arabas, qui vocantur Zabadæi: et percussit eos, et accepit spolia eorum. 1Macc 12:32 Et junxit, et venit Damascum, et perambulabat omnem regionem illam. 1Macc 12:33 Simon autem exiit, et venit usque ad Ascalonem, et ad proxima præsidia: et declinavit in Joppen, et occupavit eam 1Macc 12:34 (audivit enim quod vellent præsidium tradere partibus Demetrii), et posuit ibi custodes ut custodirent eam. 1Macc 12:35 Et reversus est Jonathas, et convocavit seniores populi, et cogitavit cum eis ædificare præsidia in Judæa, 1Macc 12:36 et ædificare muros in Jerusalem, et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, et neque emant, neque vendant. 1Macc 12:37 Et convenerunt ut ædificarent civitatem: et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis, et reparavit eum, qui vocatur Caphetetha: 1Macc 12:38 et Simon ædificavit Adiada in Sephela, et munivit eam, et imposuit portas et seras. 1Macc 12:39 Et cum cogitasset Tryphon regnare Asiæ, et assumere diadema, et extendere manum in Antiochum regem: 1Macc 12:40 timens ne forte non permitteret eum Jonathas, sed pugnaret adversus eum, quærebat comprehendere eum, et occidere. Et exsurgens abiit in Bethsan. 1Macc 12:41 Et exivit Jonathas obviam illi cum quadraginta millibus virorum electorum in prælium, et venit Bethsan. 1Macc 12:42 Et vidit Tryphon quia venit Jonathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus: timuit, 1Macc 12:43 et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera: et præcepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi. 1Macc 12:44 Et dixit Jonathæ: Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit? 1Macc 12:45 et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii: et conversus abibo: propterea enim veni. 1Macc 12:46 Et credidit ei, et fecit sicut dixit: et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda. 1Macc 12:47 Retinuit autem secum tria millia virorum: ex quibus remisit in Galilæam duo millia: mille autem venerunt cum eo. 1Macc 12:48 Ut autem intravit Ptolemaidam Jonathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses, et comprehenderunt eum: et omnes qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt.
1Macc 12:49 Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilæam et in campum magnum, ut perderent omnes socios Jonathæ. 1Macc 12:50 At illi cum cognovissent quia comprehensus est Jonathas, et periit, et omnes qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in prælium. 1Macc 12:51 Et videntes hi qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt: 1Macc 12:52 illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde: et luxit Israël luctu magno. 1Macc 12:53 Et quæsierunt omnes gentes quæ erant in circuitu eorum conterere eos: dixerunt enim: 1Macc 12:54 Non habent principem et adjuvantem: nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam eorum. 1Macc 13:1 Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda, et attereret eam. 1Macc 13:2 Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Jerusalem, et congregavit populum: 1Macc 13:3 et adhortans dixit: Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fecimus pro legibus et pro sanctis, prælia, et angustias quales vidimus: 1Macc 13:4 horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël, et relictus sum ego solus. 1Macc 13:5 Et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis: non enim melior sum fratribus meis. 1Macc 13:6 Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores: quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratia. 1Macc 13:7 Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos: 1Macc 13:8 et responderunt voce magna, dicentes: Tu es dux noster loco Judæ, et Jonathæ fratris tui: 1Macc 13:9 pugna prælium nostrum: et omnia, quæcumque dixeris nobis, faciemus. 1Macc 13:10 Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Jerusalem, et munivit eam in gyro. 1Macc 13:11 Et misit Jonathan filium Absalomi, et cum eo exercitum novum in Joppen, et ejectis his qui erant in ea, remansit illic ipse. 1Macc 13:12 Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Juda, et Jonathas cum eo in custodia. 1Macc 13:13 Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi. 1Macc 13:14 Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Jonathæ, et quia commissurus esset cum eo prælium, misit ad eum legatos, 1Macc 13:15 dicens: Pro argento, quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis propter negotia quæ habuit, detinuimus eum. 1Macc 13:16 Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum. 1Macc 13:17 Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum: jussit tamen dari argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israël, dicentem: 1Macc 13:18 Quia non misit ei argentum, et pueros, propterea periit. 1Macc 13:19 Et misit pueros, et centum talenta: et mentitus est, et non dimisit Jonathan. 1Macc 13:20 Et post hæc venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam: et gyraverunt per viam quæ ducit Ador: et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant. 1Macc 13:21 Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per desertum, et mitteret illis alimonias. 1Macc 13:22 Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte: erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim. 1Macc 13:23 Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Jonathan et filios ejus illic. 1Macc 13:24 Et convertit Tryphon, et abiit in terram suam. 1Macc 13:25 Et misit Simon, et accepit ossa Jonathæ fratris sui, et sepelivit ea in Modin civitate patrum ejus.
1Macc 13:26 Et planxerunt eum omnis Israël planctu magno, et luxerunt eum dies multos. 1Macc 13:27 Et ædificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum ædificium altum visu, lapide polito retro et ante. 1Macc 13:28 Et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri, et quatuor fratribus: 1Macc 13:29 et his circumposuit columnas magnas: et super columnas arma, ad memoriam æternam: et juxta arma naves sculptas, quæ viderentur ab omnibus navigantibus mare: 1Macc 13:30 hoc est sepulchrum, quod fecit in Modin usque in hunc diem. 1Macc 13:31 Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, dolo occidit eum: 1Macc 13:32 et regnavit loco ejus, et imposuit sibi diadema Asiæ, et fecit plagam magnam in terra. 1Macc 13:33 Et ædificavit Simon præsidia Judææ, muniens ea turribus excelsis, et muris magnis, et portis, et seris: et posuit alimenta in munitionibus. 1Macc 13:34 Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni: quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti. 1Macc 13:35 Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei, et scripsit epistolam talem: 1Macc 13:36 Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum, et senioribus, et genti Judæorum, salutem.
1Macc 13:37 Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus: et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus. 1Macc 13:38 Quæcumque enim constituimus, vobis constant: munitiones, quas ædificastis, vobis sint: 1Macc 13:39 remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis: et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium. 1Macc 13:40 Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax. 1Macc 13:41 Anno centesimo septuagesimo, ablatum est jugum gentium ab Israël. 1Macc 13:42 Et cœpit populus Israël scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Judæorum. 1Macc 13:43 In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam. 1Macc 13:44 Et eruperant qui erant intra machinam in civitatem, et factus est motus magnus in civitate. 1Macc 13:45 Et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna, postulantes a Simone dextras sibi dari, 1Macc 13:46 et dixerunt: Non nobis reddas secundum malitias nostras, sed secundum misericordias tuas. 1Macc 13:47 Et flexus Simon, non debellavit eos: ejecit tamen eos de civitate, et mundavit ædes in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum: 1Macc 13:48 et ejecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros qui legem facerent: et munivit eam, et fecit sibi habitationem. 1Macc 13:49 Qui autem erant in arce Jerusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere ac vendere: et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt, 1Macc 13:50 et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent: et dedit illis: et ejecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus: 1Macc 13:51 et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israël. 1Macc 13:52 Et constituit ut omnibus annis agerentur dies hi cum lætitia. 1Macc 13:53 Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse, et qui cum eo erant.
1Macc 13:54 Et vidit Simon Joannem filium suum, quod fortis prælii vir esset: et posuit eum ducem virtutum universarum: et habitavit in Gazaris. 1Macc 14:1 Anno centesimo septuagesimo secundo, congregavit rex Demetrius exercitum suum, et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem. 1Macc 14:2 Et audivit Arsaces rex Persidis et Mediæ, quia intravit Demetrius confines suos: et misit unum de principibus suis ut comprehenderet eum vivum, et adduceret eum ad se. 1Macc 14:3 Et abiit, et percussit castra Demetrii: et comprehendit eum, et duxit eum ad Arsacem, et posuit eum in custodiam. 1Macc 14:4 Et siluit omnis terra Juda omnibus diebus Simonis, et quæsivit bona genti suæ: et placuit illis potestas ejus et gloria ejus omnibus diebus. 1Macc 14:5 Et cum omni gloria sua accepit Joppen in portum, et fecit introitum in insulis maris. 1Macc 14:6 Et dilatavit fines gentis suæ, et obtinuit regionem. 1Macc 14:7 Et congregavit captivitatem multam, et dominatus est Gazaræ, et Bethsuræ, et arci: et abstulit immunditias ex ea, et non erat qui resisteret ei. 1Macc 14:8 Et unusquisque colebat terram suam cum pace: et terra Juda dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum.
1Macc 14:9 Seniores in plateis sedebant omnes, et de bonis terræ tractabant, et juvenes induebant se gloriam, et stolas belli. 1Macc 14:10 Et civitatibus tribuebat alimonias, et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriæ ejus usque ad extremum terræ. 1Macc 14:11 Fecit pacem super terram, et lætatus est Israël lætitia magna. 1Macc 14:12 Et sedit unusquisque sub vite sua, et sub ficulnea sua: et non erat qui eos terreret. 1Macc 14:13 Defecit impugnans eos super terram: reges contriti sunt in diebus illis. 1Macc 14:14 Et confirmavit omnes humiles populi sui, et legem exquisivit, et abstulit omnem iniquum et malum: 1Macc 14:15 sancta glorificavit, et multiplicavit vasa sanctorum. 1Macc 14:16 Et auditum est Romæ quia defunctus esset Jonathas, et usque in Spartiatas: et contristati sunt valde. 1Macc 14:17 Ut audierunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacerdos loco ejus, et ipse obtineret omnem regionem, et civitates in ea, 1Macc 14:18 scripserunt ad eum in tabulis æreis, ut renovarent amicitias et societatem quam fecerant cum Juda et cum Jonatha, fratribus ejus.
1Macc 14:19 Et lectæ sunt in conspectu ecclesiæ in Jerusalem. Et hoc exemplum epistolarum, quas Spartiatæ miserunt: 1Macc 14:20 Spartianorum principes et civitates, Simoni sacerdoti magno, et senioribus, et sacerdotibus, et reliquo populo Judæorum, fratribus, salutem. 1Macc 14:21 Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria, et honore, ac lætitia: et gavisi sumus in introitu eorum. 1Macc 14:22 Et scripsimus quæ ab eis erant dicta in conciliis populi, sic: Numenius Antiochi, et Antipater Jasonis filius, legati Judæorum, venerunt ad nos, renovantes nobiscum amicitiam pristinam. 1Macc 14:23 Et placuit populo excipere viros gloriose, et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populo Spartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti. 1Macc 14:24 Post hæc autem misit Simon Numenium Romam, habentem clypeum aureum magnum, pondo mnarum mille, ad statuendam cum eis societatem. Cum autem audisset populus Romanus 1Macc 14:25 sermones istos, dixerunt: Quam gratiarum actionem reddemus Simoni, et filiis ejus?
1Macc 14:26 restituit enim ipse fratres suos, et expugnavit inimicos Israël ab eis, et statuerunt ei libertatem, et descripserunt in tabulis æreis, et posuerunt in titulis in monte Sion. 1Macc 14:27 Et hoc est exemplum scripturæ: Octavadecima die mensis Elul, anno centesimo septuagesimo secundo, anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel, 1Macc 14:28 in conventu magno sacerdotum, et populi, et principum gentis, et seniorum regionis, nota facta sunt hæc: quoniam frequenter facta sunt prælia in regione nostra, 1Macc 14:29 Simon autem Mathathiæ filius, ex filiis Jarib, et fratres ejus, dederunt se periculo, et restiterunt adversariis gentis suæ, ut starent sancta ipsorum, et lex: et gloria magna glorificaverunt gentem suam. 1Macc 14:30 Et congregavit Jonathas gentem suam, et factus est illis sacerdos magnus, et appositus est ad populum suum. 1Macc 14:31 Et voluerunt inimici eorum calcare et atterere regionem ipsorum, et extendere manus in sancta eorum. 1Macc 14:32 Tunc restitit Simon, et pugnavit pro gente sua, et erogavit pecunias multas, et armavit viros virtutis gentis suæ, et dedit illis stipendia: 1Macc 14:33 et munivit civitates Judææ, et Bethsuram, quæ erat in finibus Judææ, ubi erant arma hostium antea: et posuit illic præsidium viros Judæos. 1Macc 14:34 Et Joppen munivit, quæ erat ad mare, et Gazaram, quæ est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant: et collocavit illic Judæos, et quæcumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis. 1Macc 14:35 Et vidit populus actum Simonis, et gloriam quam cogitabat facere genti suæ, et posuerunt eum ducem suum, et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat hæc omnia, et justitiam, et fidem, quam conservavit genti suæ, et exquisivit omni modo exaltare populum suum. 1Macc 14:36 Et in diebus ejus prosperatum est in manibus ejus, ut tollerentur gentes de regione ipsorum, et qui in civitate David erant, in Jerusalem in arce, de qua procedebant, et contaminabant omnia quæ in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati: 1Macc 14:37 et collocavit in ea viros Judæos ad tutamentum regionis, et civitatis, et exaltavit muros Jerusalem. 1Macc 14:38 Et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium. 1Macc 14:39 Secundum hæc fecit eum amicum suum, et glorificavit eum gloria magna.
1Macc 14:40 Audivit enim quod appellati sunt Judæi a Romanis amici, et socii, et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose, 1Macc 14:41 et quia Judæi et sacerdotes eorum consenserunt eum esse ducem suum, et summum sacerdotem in æternum, donec surgat propheta fidelis: 1Macc 14:42 et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, et ut constitueret præpositos super opera eorum, et super regionem, et super arma, et super præsidia: 1Macc 14:43 et cura sit illi de sanctis: et ut audiatur ab omnibus, et scribantur in nomine ejus omnes conscriptiones in regione: et ut operiatur purpura et auro: 1Macc 14:44 et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum, et contradicere his quæ ab eo dicuntur, aut convocare conventum in regione sine ipso, et vestiri purpura, et uti fibula aurea: 1Macc 14:45 qui autem fecerit extra hæc, aut irritum fecerit aliquid horum, reus erit. 1Macc 14:46 Et complacuit omni populo statuere Simonem, et facere secundum verba ista. 1Macc 14:47 Et suscepit Simon, et placuit ei ut summo sacerdotio fungeretur, et esset dux et princeps gentis Judæorum, et sacerdotum, et præesset omnibus.
1Macc 14:48 Et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis æreis, et ponere eas in peribolo sanctorum, in loco celebri: 1Macc 14:49 exemplum autem eorum ponere in ærario, ut habeat Simon, et filii ejus. 1Macc 15:1 Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Judæorum, et universæ genti: 1Macc 15:2 et erant continentes hunc modum: Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno, et genti Judæorum salutem. 1Macc 15:3 Quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vendicare regnum, et restituere illud sicut erat antea: et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves bellicas. 1Macc 15:4 Volo autem procedere per regionem ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram, et qui desolaverunt civitates multas in regno meo. 1Macc 15:5 Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et quæcumque alia dona remiserunt tibi: 1Macc 15:6 et permitto tibi facere percussuram proprii numismatis in regione tua: 1Macc 15:7 Jerusalem autem sanctam esse, et liberam: et omnia arma, quæ fabricata sunt, et præsidia, quæ construxisti, quæ tenes, maneant tibi.
1Macc 15:8 Et omne debitum regis, et quæ futura sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittuntur tibi. 1Macc 15:9 Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra. 1Macc 15:10 Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone. 1Macc 15:11 Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam: 1Macc 15:12 sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus: 1Macc 15:13 et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum: 1Macc 15:14 et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt: et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi. 1Macc 15:15 Venit autem Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur hæc: 1Macc 15:16 Lucius consul Romanorum, Ptolemæo regi salutem. 1Macc 15:17 Legati Judæorum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Judæorum.
1Macc 15:18 Attulerunt autem et clypeum aureum mnarum mille. 1Macc 15:19 Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum: et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. 1Macc 15:20 Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum. 1Macc 15:21 Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam. 1Macc 15:22 Hæc eadem scripta sunt Demetrio regi, et Attalo, et Ariarathi, et Arsaci, 1Macc 15:23 et in omnes regiones: et Lampsaco, et Spartiatis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyonem, et in Cariam, et in Samum, et in Pamphyliam, et in Lyciam, et in Alicarnassum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in Phaselidem, et in Gortynam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrenen. 1Macc 15:24 Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Judæorum. 1Macc 15:25 Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens: et conclusit Tryphonem, ne procederet: 1Macc 15:26 et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa: 1Macc 15:27 et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quæ pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo. 1Macc 15:28 Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens: Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem, quæ est in Jerusalem, civitates regni mei: 1Macc 15:29 fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo. 1Macc 15:30 Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judææ: 1Macc 15:31 sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta: sin autem, veniemus, et expugnabimus vos. 1Macc 15:32 Et venit Athenobius amicus regis in Jerusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum: et obstupuit, et retulit ei verba regis. 1Macc 15:33 Et respondit ei Simon, et dixit ei: Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus: sed hæreditatem patrum nostrorum, quæ injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est. 1Macc 15:34 Nos vero tempus habentes, vindicamus hæreditatem patrum nostrorum.
1Macc 15:35 Nam de Joppe et Gazara quæ expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra: horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum. 1Macc 15:36 Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa quæ vidit, et iratus est rex ira magna. 1Macc 15:37 Tryphon autem fugit navi in Orthosiada. 1Macc 15:38 Et constituit rex Cendebæum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi. 1Macc 15:39 Et mandavit illi movere castra contra faciem Judææ: et mandavit ei ædificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem. 1Macc 15:40 Et pervenit Cendebæus Jamniam, et cœpit irritare plebem, et conculcare Judæam, et captivare populum, et interficere, et ædificare Gedorem. 1Macc 15:41 Et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent viam Judææ, sicut constituit ei rex. 1Macc 16:1 Et ascendit Joannes de Gazaris, et nuntiavit Simoni patri suo quæ fecit Cendebæus in populo ipsorum.
1Macc 16:2 Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israël ab adolescentia usque in hunc diem: et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquoties. 1Macc 16:3 Nunc autem senui: sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra: auxilium vero de cælo vobiscum sit. 1Macc 16:4 Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites: et profecti sunt ad Cendebæum, et dormierunt in Modin. 1Macc 16:5 Et surrexerunt mane, et abierunt in campum: et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum: et fluvius torrens erat inter medium ipsorum. 1Macc 16:6 Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem: et transfretavit primus, et viderunt eum viri, et transierunt post eum. 1Macc 16:7 Et divisit populum et equites in medio peditum: erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis. 1Macc 16:8 Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebæus et castra ejus: et ceciderunt ex eis multi vulnerati: residui autem in munitionem fugerunt.
1Macc 16:9 Tunc vulneratus est Judas frater Joannis: Joannes autem insecutus est eos, donec venit Cedronem, quam ædificavit: 1Macc 16:10 et fugerunt usque ad turres, quæ erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Judæam in pace. 1Macc 16:11 Et Ptolemæus filius Abobi constitutus erat dux in campo Jericho, et habebat argentum et aurum multum: 1Macc 16:12 erat enim gener summi sacerdotis. 1Macc 16:13 Et exaltatum est cor ejus, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem et filios ejus, ut tolleret eos. 1Macc 16:14 Simon autem, perambulans civitates quæ erant in regione Judææ, et sollicitudinem gerens earum, descendit in Jericho ipse, et Mathathias filius ejus, et Judas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo: hic est mensis Sabath. 1Macc 16:15 Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, quæ vocatur Doch, cum dolo, quam ædificavit: et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros. 1Macc 16:16 Et cum inebriatus esset Simon et filii ejus, surrexit Ptolemæus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium: et occiderunt eum, et duos filios ejus, et quosdam pueros ejus: 1Macc 16:17 et fecit deceptionem magnam in Israël, et reddidit mala pro bonis. 1Macc 16:18 Et scripsit hæc Ptolemæus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa. 1Macc 16:19 Et misit alios in Gazaram tollere Joannem: et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona. 1Macc 16:20 Et alios misit occupare Jerusalem et montem templi. 1Macc 16:21 Et præcurrens quidam, nuntiavit Joanni in Gazara quia periit pater ejus et fratres ejus, et quia misit te quoque interfici. 1Macc 16:22 Ut audivit autem, vehementer expavit: et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos: cognovit enim quia quærebant eum perdere. 1Macc 16:23 Et cetera sermonum Joannis, et bellorum ejus, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et ædificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum ejus: 1Macc 16:24 ecce hæc scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.
============================================================ II Maccabees ============================================================ 2Macc 1:1 Fratribus qui sunt per Ægyptum Judæis, salutem dicunt fratres qui sunt in Jerosolymis Judæi, et qui in regione Judææ, et pacem bonam. 2Macc 1:2 Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob servorum suorum fidelium: 2Macc 1:3 et det vobis cor omnibus ut colatis eum, et faciatis ejus voluntatem, corde magno et animo volenti. 2Macc 1:4 Adaperiat cor vestrum in lege sua, et in præceptis suis, et faciat pacem. 2Macc 1:5 Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo. 2Macc 1:6 Et nunc hic sumus orantes pro vobis. 2Macc 1:7 Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Judæi scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Jason a sancta terra, et a regno. 2Macc 1:8 Portam succenderunt, et effuderunt sanguinem innocentem: et oravimus ad Dominum, et exauditi sumus, et obtulimus sacrificium et similaginem, et accendimus lucernas, et proposuimus panes. 2Macc 1:9 Et nunc frequentate dies scenopegiæ mensis Casleu. 2Macc 1:10 Anno centesimo octogesimo octavo, populus qui est Jerosolymis et in Judæa, senatusque et Judas, Aristobolo magistro Ptolemæi regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his qui in Ægypto sunt Judæis, salutem et sanitatem. 2Macc 1:11 De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem dimicavimus.
2Macc 1:12 Ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos et sanctam civitatem. 2Macc 1:13 Nam cum in Perside esset dux ipse, et cum ipso immensus exercitus, cecidit in templo Naneæ, consilio deceptus sacerdotum Naneæ. 2Macc 1:14 Etenim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici ejus, et ut acciperet pecunias multas dotis nomine. 2Macc 1:15 Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneæ, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum, 2Macc 1:16 cum intrasset Antiochus: apertoque occulto aditu templi, mittentes lapides percusserunt ducem et eos qui cum eo erant: et diviserunt membratim, et capitibus amputatis foras projecerunt. 2Macc 1:17 Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios. 2Macc 1:18 Facturi igitur quinta et vigesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis: ut et vos quoque agatis diem scenopegiæ, et diem ignis, qui datus est quando Nehemias ædificato templo et altari obtulit sacrificia. 2Macc 1:19 Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus.
2Macc 1:20 Cum autem præterissent anni multi, et placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum qui absconderant, misit ad requirendum ignem: et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam. 2Macc 1:21 Et jussit eos haurire, et afferre sibi: et sacrificia quæ imposita erant, jussit sacerdos Nehemias aspergi ipsa aqua: et ligna, et quæ erant superposita. 2Macc 1:22 Utque hoc factum est, et tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. 2Macc 1:23 Orationem autem faciebant omnes sacerdotes, dum consummaretur sacrificium, Jonatha inchoante, ceteris autem respondentibus. 2Macc 1:24 Et Nehemiæ erat oratio hunc habens modum: Domine Deus omnium creator, terribilis et fortis, justus et misericors, qui solus est bonus rex, 2Macc 1:25 solus præstans, solus justus et omnipotens et æternus, qui liberas Israël de omni malo; qui fecisti patres electos, et sanctificasti eos: 2Macc 1:26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël, et custodi partem tuam, et sanctifica. 2Macc 1:27 Congrega dispersionem nostram, libera eos qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.
2Macc 1:28 Afflige opprimentes nos, et contumeliam facientes in superbia. 2Macc 1:29 Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses. 2Macc 1:30 Sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium. 2Macc 1:31 Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias jussit lapides majores perfundi. 2Macc 1:32 Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est: sed ex lumine quod refulsit ab altari, consumpta est. 2Macc 1:33 Ut vero manifestata est res, renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderent hi qui translati fuerant sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia. 2Macc 1:34 Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit ei templum, ut probaret quod factum erat: 2Macc 1:35 et cum probasset, sacerdotibus donavit multa bona, et alia atque alia munera: et accipiens manu sua, tribuebat eis. 2Macc 1:36 Appellavit autem Nehemias hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio: vocatur autem apud plures Nephi. 2Macc 2:1 Invenitur autem in descriptionibus Jeremiæ prophetæ, quod jussit eos ignem accipere qui transmigrabant, ut significatum est, et ut mandavit transmigratis.