SigPhi · Erasmus

Selections from Erasmus Principally from his Epistles by Desiderius Erasmus

Latin

Page 4 of 8

Angliam adire, et quod rex iam toties offert, accipere. Sed o fallaces mortalium spes! o subitas et inopinatas rerum humanarum vices! E tantis felicitatum somniis in extremum exitium praecipitatus 110 sum.

Iam in posterum diem erat conducta biga. Comes nolens mihi ante noctem valedicere, praedicavit se ante abitum mane visurum me. Ea nocte saeva quaedam venti tempestas coorta est, quae et ante 115 diem proximum praecesserat. Ego nihilo secius surgo post noctis medium, annotaturus quaedam Comiti; cumque iam esset hora septima, nec prodiret Comes, iubeo illum excitari. Venit et, ut est modestissimo pudore praeditus, rogat num esset sententia discedere 120 coelo tam incommodo; se mihi timere. Ibi, mi Beate, Iupiter nescio quis aut malus genius, non dimidium mentis, ut ait Hesiodus, sed totam mentem ademit; nam dimidium mentis ademerat, cum Coloniae me committerem. Atque utinam aut ille acrius amicum 125 commonuisset, aut ego verecundis sed amicissimis monitis obsequentior fuissem. Rapit me fati vis.

Quid enim aliud dicam?

Conscendo bigam non tectam, flante vento quantus altis montibus 130 Frangit trementes ilices.

Auster erat, neque quicquam praeter meras pestes spirabat. Ego mihi vestibus probe tectus videbar, sed ille violentia sua nihil non penetrabat. Successit sub noctem pluviola, vento suo pestilentior. Venio, 135 Aquisgranum lassulus ob quassationem bigae, quae mihi in via saxis constrata tam erat gravis, ut equo quamlibet claudo maluerim insidere. Hic per canonicum quendam, cui me Comes commendarat, rapior e diversorio ad aedes cantoris. Ibi ex more convivium 140 agitabant aliquot canonici. Mihi prandium tenuissimum acuerat stomachum; sed apud hos tum nihil erat praeter carpas, easque frigidas. Expleo me. Cum in multam noctem (nam serius accubuerant) cena proferretur fabulis, ego petita venia cubitum abeo, quod 145 proxima nocte minimum dormieram.

Postridie pertrahor ad aedes Vicepraepositi; nam ad illum redibat periodus. Ibi cum praeter anguillam nihil esset piscium,--nimirum tempestas fuerat in culpa, cum ipse sit alioqui splendidus convivator--, 150 expleo me pisce durato ventis, quem a baculo quo contunditur, Germani stockfisch vocant: nam eo alioqui satis delector; sed comperi partem huius adhuc crudam fuisse. A prandio, quoniam coelum erat pestilentissimum, in diversorium me confero. Iubeo 155 excitari foculum. Confabulatur mecum canonicus ille, vir humanissimus, ferme sesquihoram. Deinde pactus cum auriga de manticis, rursus invitor ad cenam.

Excuso, non proficio. Apparatus tum erat praelautus, sed mihi frustra. Ubi confovissem stomachum sorbitiuncula, 160 domum me confero; dormiebam enim apud cantorem. Egredior; ibi corpus inane mire ad nocturnum coelum inhorruit. Nox gravis fuit.

Postridie mane rursus hausta cervisiola tepida cum paucis micis panis, equum conscendo morbidum et 165 claudum; quo fuit incommodior equitatio. Iam sic affectus eram, ut magis conveniret lecto confoveri quam equo insidere. Sed ea regio non parum habet rusticitatis, commoditatis aut elegantiae minimum, et illic mihi ne valere quidem satis esset commodum, 170 nedum aegrotare: quo magis libebat effugere.

Latronum periculum (nam ibi summum erat) aut certe metum extudit morbi molestia. Confectis eo cursu quatuor passuum milibus perventum est ad Mosae traiectum. Illic sorbitiuncula utcunque confoto 175 stomacho, rursus inscensis equis Tongros adeo. Id oppidum abest tribus milibus passuum. Haec postrema equitatio mihi longe gravissima fuit. Incommodus incessus equi mire torquebat renes. Tolerabilius ambulabam pedibus, sed metuebam sudorem, et periculum 180 erat ne nox in agris nos occupasset; itaque incredibili totius corporis cruciatu Tongros pervenio.

Iam ob inediam ac laborem inediae additum omnes corporis nervi defecerant; adeo ut nec firmus esset status aut incessus. Lingua--nam ea valebat--dissimulabam 185 morbi magnitudinem. Hic cervisiaria sorbitiuncula foto stomacho cubitum eo. Mane iubeo conduci bigam tectam. Mihi visum est ob silices equo insidere, donec ad terrenam viam esset ventum.

Conscendo maiorem equum, quod is commodius iret 190 per saxa et pedibus certioribus. Vix conscenderam, contactus coelo frigido sentio oboriri glaucoma, posco pallium. Sed mox syncopis successit. Vel manu contacta poteram excitari. Ibi meus Ioannes cum ceteris astantibus passi sunt in equo sedentem mea 195 sponte expergisci. Experrectus bigam ascendo.

Iam eramus vicini oppidi divi Trudonis. Rursus inscendo equum, ne biga vectus viderer aegrotus.

Rursus coelo vespertino offensus nauseo, sed citra syncopim. Offero duplum precium bigario, ut me 200 postridie vehat usque ad Tenas. Id oppidum abest a Tongris sex milibus passuum. Accipit conditionem.

Hic hospes mihi notus narrat quam graviter tulerit Episcopus Leodiensis, quod se insalutato discessissem Basileam petens. Confoto stomacho sorbitiuncula eo 205 cubitum. Hic forte quadrigam nactus, quae Lovanium peteret (aberat autem sex milibus passuum), in eam me conicio. Incredibili molestia vectus sum, ac paene intolerabili, sed tamen eo die ad horam septimam pervenimus Lovanium. 210 Non erat sententia petere meum cubiculum, vel quod suspicabar illic frigere omnia, vel quod nolebam committere ut, si pestis rumor ex me fuisset ortus, collegii commodis aliquo pacto officerem. Ad Theodoricum typographum diverto, amicum sincerum. 215 Ea nocte eruperat inscio me maximum ulcus, iamque dolor conquieverat. Postridie accerso chirurgum.

Apponit malagmata. Iam novum ulcus accesserat in tergo, quod minister fecerat Tongris, dum ob renum dolorem ungens me oleo rosaceo, digito calloso durius 220 fricat costam quandam. Id post exulceratum est.

Abiens chirurgus clam dicit Theodorico et famulo pestem esse; missurum quidem malagmata se, non venturum autem ipsum ad me. Accerso medicos, negant quicquam esse morbi: rursum alios consulo, 225 idem affirmant. Accerso Hebraeum, is optabat tale corpus suum quale meum esset.

Cum non redirit uno atque altero die chirurgus, rogo Theodoricum quid sit in causa. Excusat ille nescio quid. At ego rem suspicans 'Quid?' inquam, 230 'Num iudicat esse pestem?' 'Hoc ipsum' inquit 'constanter affirmat; tres esse carbunculos.' Risi satis, nec ullam pestis imaginationem demitto in animum. Post dies aliquot venit chirurgi pater, inspicit, idem iudicat, et in os asseverat germanam 235 esse pestem? Nec sic quidem mihi persuaderi potuit.

Accerso clam alterum chirurgum magni nominis.

Inspicit; is vero, ut erat homo rusticior, 'Non vererer' inquit, 'tecum cubare'; idem sentiebat Hebraeus.

Accerso medicum quendam, cui plurimum tribuunt 240 Lovanii; nam hic bonos esse medicos admodum est rarum. Rogo numquid mali portenderet corpus; negat. Narro de ulceribus, addens argumenta, quibus colligerem non esse pestem. Ulcera non erant nova neque sponte nata. Nulla febris, nullus insignis capitis 245 dolor nisi ob iactionem, nulla somnolentia, palatum perpetuo sanissimum.

Cetera sat fortiter audierat. At simul atque ulcerum mentio facta est, sensi hominem pertimescere. Do medico coronatum aureum, pollicitus est se post 250 prandium ad me rediturum. Is territus ex oratione mittit ministrum. Reicio; et iratus medicis Christo medico me commendo. Stomachus intra triduum restitutus est, hausto pullo gallinaceo contuso, et cyatho vini Belnensis. Hic protinus ad studii quoque 255 laborem reversus, absolvo quod deerat in Novo Testamento.

Apud Theodoricum curatus fere quatuor hebdomadis, in cubiculum meum remigravi. Semel duntaxat ad proximum templum exii sacri gratia, nondum 260 sat firmis viribus. Si pestis fuit, pestem eam labore et incommoditate animique robore depuli: quando saepenumero magna morbi pars est morbi imaginatio.

Ab adventu protinus edixeram ne quis me adiret, nisi nominatim accitus, ne vel ego cuiquam essem 265 terrori vel mihi quisquam officio suo molestus: tamen irrupit Dorpius omnium primus; mox Atensis, Marcus Laurinus et Paschasius Berselius, qui cotidie aderant, mihi bonam morbi partem ademerunt mellitissima consuetudine sua. 270 Mi Beate, quis crederet hoc corpusculum exile, delicatum, atque etiam aetate iam imbecillius, post tot itinerum labores, post tot studiorum sudores, tot etiam morbis suffecturum? Scis enim quam graviter paulo ante laborarim Basileae, idque non semel. 275 Nonnulla suspicio tangebat animum meum, eum annum mihi fore fatalem; adeo malo malum succedebat, semperque gravius. Ego vero tum etiam cum maxime morbus urgebat, sic eram affectus ut nec vitae desiderio cruciarer nec mortis metu trepidarem. 280 In uno Christo tota spes erat, a quo nihil aliud precabar, nisi ut daret quod mihi saluberrimum esse iudicaret. Iuvenis olim, ut memini, ad nomen etiam mortis solebam inhorrescere. Hoc certe profeci accessione aetatis, mortem leviter metuo, neque metior 285 hominis felicitatem longaevitate. Annum excessi quinquagesimum, ad quem cum ex tam multis tam pauci perveniant, iure queri non possum me parum diu vixisse: deinde si quid hoc ad rem pertinet, iam nunc paratum est monimentum, quo posteris tester 290 me vixisse. Et fortassis a rogo, quemadmodum poetae loquuntur, ut consilescet livor, ita magis elucescet gloria: quanquam non convenit ut Christianum pectus tangat humana gloria: utinam ea contingat gloria ut Christo probemur. 295 Bene vale, Beate carissime. Cetera cognosces ex literis ad Capitonem. Lovanii. Anno M.D.XVIII.

XX. ENGLISH UNIVERSITIES CLARISSIMO BARONI GULIELMO MONTIOIO ERASMUS ROTERODAMUS S.D.

Unice Maecenas, antehac gratulatus sum Angliae tuae, quae tot haberet viros egregia probitate parique doctrina praeditos: nunc propemodum invidere incipio, quae sic efflorescat omni genere studiorum, ut omnibus regionibus laudem praeripiat ac paene tenebras offundat. 5 Quanquam ista laus haud ita nova est vestrae insulae, in qua constat et olim eximios viros exstitisse. Declarant id vel academiae vestrae, quae vetustate nobilitateque cum vetustissimis ac celeberrimis certant. Deamo Richardum episcopum Wintoniensem, qui magnificentissimum 10 collegium suo sumptu proprie dicavit bonis literis. Magis autem exosculor egregium ac prorsus heroicum animum Thomae Cardinalis Eboracensis, cuius prudentia schola Oxoniensis non solum omni linguarum ac studiorum genere, veram et 15 moribus qui deceant optima studia, condecorabitur.

Nam Cantabrigiensis academia iampridem omnibus floret ornamentis, praeside Ioanne episcopo Roffensi, qui nulla in parte non egregium agit praesulem.

Ceterum huius laudis praecipua portio regio pectori, 20 velut horum consiliorum fonti, debetur. Cum tot regnis ac regibus altissima pax est atque, ut augurari libet, aeterna. Pelluntur nocentes, vigent bonae leges, evehuntur optimae literae. Rex ipse hisce rebus omnibus non solum auctor est ac dux, verum etiam 25 exemplum, primus ipse praestans quod praescribit.

Nulli mortalium magis ex animo bene volo quam tibi; et tamen parum abest quin invideam tuae celsitudini, quaetantis bonis fruatur sine me quondam commodorum et incommodorum socio. Quodque gravius est, interim 30 dum tu tot nominibus felix es, mihi cum taeterrimis quibusdam non hominibus sed portentis conflictandum; in quo mehercle lubens experirer quid posset eloquentia, ni me Christianus pudor, ceu Pallas quaepiam Homerica, iam capulo manum admoventem capillos vellicans 35 revocaret. Bene vale.

Antuuerpiae, Anno M.D.XIX. Calendis Maiis.

XXI. AN EXPLOSION AT BASEL ERASMUS ROTERODAMUS NICOLAO VARIO MARVILLANO S.

Multa quidem nova cotidie nobis gignit hic Africa nostra, Nicolae carissime; sed quaedam eius sunt genoris, ut nec tibi gratum arbitrer futurum legere nec mihi tutum scribere. Quod nuper accidit accipe. Ad duodecimum Calendas Octobris, evocatus amoenitate 5 coeli, secesseram in hortum, quem Ioannes Frobenius satis amplum et elegantem meo commercatus est hortatu.

Nam ibi soleo pomeridianis aliquot horis vel somnum obrepentem arcere vel assiduitatis taedium fallere, si quando invitat aeris temperies. Post 10 deambulatiunculam conscenderam domunculam hortensem, iamque coeperam aliquid ex Chrysostomo vertere, cum interim vitreas fenestras ferit fulmen, sed tacitum ac lene. Primum suspicabar oculorum esse errorem.

Cum rursus semel atque iterum effulsisset, demiror ac 15 prospicio si se vertisset coelum, contractisque nubibus pluviam ac tempestatem minaretur. Ubi nihil video periculi, ad librum redeo. Mox auditur sonitus, sed obtusior. Ad eum modum poetae narrant Iovem ludere, si quando est hilarior; siquidem longe aliud 20 fulminis genus erat quo gigantum moles disiecit ac Salmonea et Ixionem demisit in Tartara. Paulo post emicat plus fulgoris, et audio fragorem horribilem, cuiusmodi fere crepitus audiri solet, si quando fulminis ictus impegit se vehementius in aliquid solidum. 25 Etenim cum agerem Florentiae eo tempore quo Iulius Pontifex, terrenus Iuppiter, tonabat ac fulminabat adversus Bononiam, magnam diei partem et tonabat vehementer et fulminabat, magnaque vis imbrium ruebat. Cum horribilis fragor insonuisset, territus 30 subduxi me et ad ceteros redii. 'Aut me plane fallit' inquam 'animus, aut post hunc crepitum audietis aliquid parum laeti nuntii.' Et ecce non ita multo post, venit chirurgus nuntians in collegio virginum tres ictas; quarum una mox exanimata est, altera 35 propemodum exstincta, tertia sic afflicta ut negaret esse spem vitae.

Ad similem itaque sonitum surrexi et prospicio quae sit coeli facies. Ad laevam erat serenitas, ad dexteram conspicio novam nubis speciem, velut e terra sese 40 proferentis in sublime, colore propemodum cinericio, cuius cacumen velut inflexum sese demittebat. Dixisses scopulum quempiam esse vertice nutantem in mare.

Quo contemplor attentius, hoc minus videbatur nubi similis.

Dum ad hoc spectaculum stupeo, accurrit famulorum 45 unus quem domi reliqueram, anhelus, admonens ut subito me domum recipiam; civitatem armatam in tumultu esse. Nam is mos est huic reipublicae, ut sicubi fuerit exortum incendium, confestim armati procurrant ad tuendas portas ac moenia. Nec satis 50 tutum est armatis occurrere; ferrum enim addit ferociam animis, praesertim ubi nihil est periculi. Hortus autem in quo studebam erat pone moenia. Recurro domum, multis obviis armatis. Aliquanto post rem totam didicimus, quae sic habebat. 55 Paucis ante diebus in unam turrim earum quibus moenia ex intervallis muniuntur, delata fuerant aliquot vasa pulveris bombardici. Ea cum magistratus iussisset reponi in summa camera turris, nescio quorum incuria reposita sunt in imam turrim. Quod si 60 vis pulveris in summo fuisset, tectum modo sustulisset in aera, reliquis innocuis. Ac miro casu per rimas illas speculatorias fulmen illapsum attigit pulverem, moxque vasa omnia corripuit incendium. Primum impetus incendii tentavit an esset oneri ferendo possetque 65 totam molem in altum tollere. Idque testantur qui viderunt turrim iuxta partes imas hiantem semel atque iterum, sed rursus in se coeuntem. Ubi vis ignis sensit molem esse graviorem quam ut totam posset subvehere, eo conatu relicto totam turrim in 70 quatuor partes immani crepitu dissecuit, sed tanta aequalitate ut amussi geometrica factum videri posset, ac per aera aliam alio sparsit. Ipse pulvis accensus in altum se recepit, qui flamma consumpta cinericiae nubis praebebat speciem. Vidisses immania fragmenta 75 turris, avium ritu, volitare per aera; quaedam ad ducentos passus deferri, qua dabatur liberum aeris spatium; alia civium domos longo tractu demoliri.

Non procul a turri magistratus curarat exstruendas aediculas quasdam. Hae lateris unius impetum excepere. 80 Tantus autem erat fragor tamque subitus, ut qui erant in propinquo putarent rupto coelo mundum in chaos abiturum. Nec ridiculum putabatur quod vulgo dici solet: Quid si coelum ruat? In agris multi sunt ruina oppressi, multi sic membris vel truncati vel 85 afflicti ut miserandum spectaculum praeberent obviis: e quibus aiunt exstinctos numero duodecim, misere vexatos quatuordecim. Sunt qui credant hoc ostento quiddam portendi in futurum; ego nihil aliud arbitror significari quam incogitantiam eorum qui casum 90 eum non usque adeo rarum non praecaverint. Nec mirum si pulvis ille levissimus disiecit saxeum aedificium: etiam si turrim eam undique ducentorum pedum cinxisset paries, ignis ille subitus ac vehemens disiectis obstaculis omnibus erupisset in suum locum. 95 Quid autem vento mollius? Et tamen inclusus terrae cavis Boreas nonne montes totos concutit, terram hiatu diducit, et interdum campos spatiosos in collem erigit?

Quis hoc machinarum genus excogitavit? Olim artes 100 ad humanae vitae usum repertas diis attribuit antiquitas, veluti medicinam Apollini, agricolationem Cereri, vitis culturam Baccho, furandi artificium Mercurio.

Huius inventi laudem non puto cuiquam deberi, nisi vehementer ingenioso cuipiam, nec minus scelerato 105 cacodaemoni. Si quid tale comminisci potuisset Salmoneus ille, potuisset vel ipsi Iovi medium unguem ostendere. Et tamen hic nunc Christianorum atque adeo puerorum lusus est. In tantum apud nos decrescit humanitas, accrescit immanitas. 110 Olim Corybantes tympanorum et tibiarum strepitu homines compellebant in rabiem. Habet enim ille sonitus miram vim ad commovendos animos. At horribilius sonant nostra tympana, nunc anapaestis, nunc pyrrhichiis perstrepentia. At his nunc pro tubis 115 Christiani utimur in bello, quasi illic non satis sit esse fortem, sed oporteat furere. Quid autem dixi de bello?

Utimur in nuptiis, utimur diebus festis, utimur in templis. Ad furiosum illum sonitum procurrunt in publicum virgines, saltat nova nupta, ornatur festi 120 diei celebritas, qui tum est maxime laetus, si toto die per urbem obambulat plusquam Corybanticus tumultus.

At ego arbitror apud inferos non alio organo celebrari dies festos, si modo sunt illic ulli. Plato putat magni referre quo genere musices uteretur civitas, 125 quid dicturus si hanc musicam audisset inter Christianos? Iam hoc musicae genus quod simul et flatile est et pulsatile, in templis sollemne, quibusdam non placet, nisi bellicam tubam longe superat. Nec id satis; sacrificus vocem ad tonitrui fragorem effingit, 130 nec alii magis placent aliquot Germaniae principibus.

Adeo nostris ingeniis nihil est dulce quod non sapiat bellum. Sed desino iocari. Bene vale. Datum Basileae sexto Calendas Octobris. Anno M.D.XXVI.

XXII. ARCHBISHOP WARHAM. I Nunc fieri videmus ut ex iis qui in diatribis theologicis diutius exercitati sunt, quam plurimi prodeant ad disputandum arguti, ad contionandum accommodi perquam pauci. Hic mihi succurrit vir omnium memoria seculorum dignus, Guilhelmus Waramus, 5 archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae primas, non ille quidem titulo sed re theologus. Erat enim iuris utriusque doctor, legationibus aliquot feliciter obeundis inclaruit et Henrico regi eius nominis septimo, summae prudentiae principi, gratus carusque 10 factus est. His gradibus evectus est ad Cantuariensis ecclesiae fastigium, cuius in ea insula prima est dignitas. Huic oneri per se gravissimo additum est aliud gravius. Coactus est suscipere cancellarii munus, quod quidem apud Anglos plane regium est; atque 15 huic uni honoris gratia, quoties in publicum procedit, regia corona sceptro regio imposita gestatur. Nam hic est velut oculus, os ac dextra regis, supremusque totius regni Britannici iudex. Hanc provinciam annis compluribus tanta dexteritate gessit, ut diceres illum 20 ei negotio natum, nulla alia teneri cura. Sed idem in his quae spectabant ad religionem et ecclesiasticas functiones tam erat vigilans et attentus ut diceres eum nulla externa cura distringi. Sufficiebat illi tempus ad religiose persoluendum sollemne precum pensum, 25 ad sacrificandum fere cotidie, ad audiendum praeterea duo aut tria sacra, ad cognoscendas causas, ad excipiendas legationes, ad consulendum regi si quid in aula gravius exstitisset, ad visendas ecclesias sicubi natum esset aliquid quod moderatorem postularet, ad excipiendos 30 convivas saepe ducentos: denique lectioni suum dabatur otium.

Ad tam varias curas uni sufficiebat et animus et tempus, cuius nullam portionem dabat venatui, nullam aleae, nullam inanibus fabulis, nullam luxui aut 35 voluptatibus. Pro his omnibus oblectamentis erat illi vel amoena quaepiam lectio vel cum erudito viro colloquium. Quanquam interdum episcopos, duces et comites habebat convivas, semper tamen prandium intra spatium horae finiebatur. In splendido apparatu 40 quem illa dignitas postulabat, dictu incredibile quam ipse nihil deliciarum attigerit. Raro gustabat vinum, plerumque iam tum septuagenarius bibebat pertenuem cervisiam, quam illi biriam vocant, eamque ipsam perparce. Porro cum quam minimum ciborum 45 sumeret, tamen comitate vultus ac sermonum festivitate omne convivium exhilarabat. Vidisses eandem pransi et impransi sobrietatem. A cenis in totum abstinebat, aut si contigerant familiares amici, quorum de numero nos eramus, accumbebat quidem, sed ita ut 50 paene nihil attingeret ciborum. Si tales non dabantur, quod temporis cenae dandum erat, id vel precibus vel lectioni impendebat. Atque ut ipse leporibus scatebat mire gratis, sed citra morsum atque ineptiam, ita liberioribus iocis amicorum delectabatur. A scurrilitate 55 et obtrectatione tam abhorrebat quam quisquam ab angui. Sic ille vir eximius sibi faciebat dies abunde longos, quorum brevitatem multi causantur.

Et tamen isti qui subinde queruntur ad seria negotia sibi deesse otium, bonam diei partem, interdum et 60 noctis, perdunt in rebus non necessariis.

Verum ut eo redeam, cuius gratia interieci hunc sermonem, erat illi iuxta morem horum temporum necessum praeter familiam, quam alere cogebatur numerosissimam, aulae regiae, totius regni negotiis 65 etiam profanis dare operam; nec ibi moribus hodie receptum est ut summi praesules contionentur: tamen quod in hoc officii genere diminutum erat, abunde pensabat gemina vigilantia, partim prospiciens ne quis inutilis ad Dominici gregis curam adhiberetur, partim 70 multos sua liberalitate fovens in literarum studiis, quos sperabat ad bonam frugem evasuros. In hos erat tam exposita liberalitas, ut moriens nihil reliquerit praesentis pecuniae, sed aeris alieni nonnihil; tametsi non deerat unde id dissolvi posset. Haec 75 nequaquam loquor ad gratiam. Amavi vivum nec minus amo mortuum; quod enim in illo amabam non periit. Si supputem quicquid ille dare mihi paratus erat, immensa fuit eius in me liberalitas; si ad calculum vocemus quod accepi, sane modicum est. 80 Unicum modo sacerdotium in me contulit, immo non dedit sed obtrusit constanter recusanti, quod esset eius generis ut grex pastorem requireret, quem ego linguae ignarus praestare non poteram. Id cum vertisset in pensionem, sentiretque me et eam pecuniolam gravatim 85 accipere, quod e populo cui nihil prodessem colligeretur, sic me consolatus est vir egregie pius: 'Quid' inquit 'magni faceres, si uni agresti popello praedicares?

Nunc libris tuis omnes doces pastores fructu longe uberiore; et indignum videtur si ad te paulum redit 90 stipis ecclesiasticae? Istam sollicitudinem in me recipio.

Providebo ne quid illi desit ecclesiae.' Idque fecit; nam submoto cui resignaram sacerdotium (is erat illi a suffragiis, homo variis distractus negotiis) alium praefecit iuvenem rei theologicae peritum, probatis 95 et integris moribus.

Reverendissimum dominum Ioannem Fischerum, Roffensem episcopum, quod cum aliis omnibus officiis praesule dignis, tum praecipue studio docendi populum verum praestaret episcopum, sic amabat, sic venerabatur, 100 quasi ille fuisset metropolitanus, ipse ei suffraganeus.

Hoc testimonium defuncto patrono citra adulationis suspicionem praebere licet. Nec ille meis eget laudibus, nec ego ullum adulationis praemium ab eo exspecto. Sed haec ea gratia commemoravi ut 105 ostenderem exemplar, quod secuti huius aetatis antistites facile possint pensare detrimentum officii, quod variis distenti negotiis ad contionandum non habeant vacuum tempus: tum quibus rationibus sibi possint dies reddere longiores, ut ad varias curas et tempus et 110 animus et valetudo sufficiat.

XXIII. ARCHBISHOP WARHAM. II DESIDERIUS ERASMUS ROTERODAMUS PIO LECTORI S.D.

Cum haec adornaretur editio, incomparabilis heros Guilhelmus Waramus, archiepiscopus Cantuariensis ac totius Angliae primas, terras reliquit et in coeleste contubernium emigravit: vir ex omni virtutum et ornamentorum genere concinnatus, sive spectes in 5 tanto rerum fastigio comitatem etiam infimis obviam, sive in tanta rerum affluentia spontaneam victus sobrietatem, sive in tantis negotiorum undis perpetuam animi tranquillitatem (id quod divinae cuiusdam mentis esse videtur), sive sincerum erga pietatem et 10 religionem affectum, quam semper summo studio, nullo supercilio, tum docuit tum praestitit. Nemo vidit illum nihil agentem. Quis autem non facile condonasset tali viro, si quando animum negotiis externis delassatum iocis aut lusibus relaxasset? At 15 illi pro venatu, pro aucupio, pro alea, pro chartis, pro morionibus proque ceteris avocamentis vulgaribus erat aut frugifera lectio aut cum erudito viro colloquium.

Iam vero benignitatem cum in omnes tum praecipue in studiosos quid referam? De me nihil dicam, qui 20 non ita multum ab illo accepi, idque obtrusum verius quam datum: nisi quod in acceptis numero quicquid ille obtulit; obtulit autem frequenter vera fronte fortunarum omnium communionem. Sed in alios quam non fuerit illius parca liberalitas vel illa vox 25 arguit quam paulo ante mortem emisit. Nuntiantibus enim famulis in thesauro vix esse triginta aureos signatae pecuniae, gratulabundus dixit 'Bene habet.

Sic mori semper fuit in votis. Sat est viatici mox hinc emigraturo'. O mentem summo episcopo dignam! 30 Ex tanta fortuna minimum impendit sibi. Mensa erat et pro more regionis et pro dignitate tanti praesulis splendida, sed in mediis deliciis ipse vulgaribus libentius utebatur atque hoc ipsum parcissime. Cena tam erat frugalis ut prope nulla esset. Vinum perquam 35 raro gustabat verius quam bibebat, contentus tenuissima cervisia quam illi vulgo biriam appellant.

Eadem in cultu frugalitas. Nunquam holosericis utebatur nisi rem divinam peragens; adeo ut cum sub Caroli Caesaris et Regis Angliae conventum, qui fuit 40 ante annos, ni fallor, undecim Calecii, edicto Cardinalis Eboracensis non episcopi tantum sed et inferioris gradus homines cogerentur magnis impendiis ornare sese byssinis ac damascenis, solus omnium ille contempto edicto pilum in cultu suo non mutaverit. 45 Quid esse possit illo pectore incorruptius? Nunc felix illa anima, sicut Ecclesiae praeclarum lumen fuit, ita coelesti Hierosolymae sidus illustre addit. Frequenter apud suos hanc vocem solebat emittere: 'Utinam mihi contingat priusquam hinc emigrem, semel videre 50 complectique meum Erasmum. Nunquam sinam illum a me divelli.' Votum erat mutuum, sed neutri contigit quod optavit. Utinam illud concedat Christi misericordia, ut nos invicem brevi complectamur illic ubi nulla est futura distractio, neque quisquam erit qui 55 vel illum mihi vel me illi invideat.

Bene vale, quisquis es qui haec legis.

Friburgi Brisgoiae Anno M.D.XXXIII.

XXIV. THE LlVES OF VITRARIUS AND COLET ERASMUS ROTERODAMUS IODOCO IONAE ERPHORDIENSI S.D.

Quod tam impense rogas, vir optime, ut tibi Ioannis Coleti vitam paucis velut in brevi tabella depingam, hoc faciam lubentius, quod suspicor te tibi quaerere egregium aliquod pietatis exemplar, ad quod tuum institutum attemperes. Equidem, mi Iona carissime, 5 ut fatear me cum multis habuisse consuetudinem quorum integritas mihi valde probaretur, tamen nullum adhuc vidi in cuius moribus nescio quid adhuc Christianae puritatis non desiderarem, quoties ad horum duorum sinceritatem conferrem aliquem; quorum alterum 10 mihi nosse contigit apud oppidum Artesiae, quod vulgo dicitur sancti Audomari, cum huc me pestis, hac sane in parte mihi felix, Lutetia propulisset; alterum in Britannia, quo me Montioii mei caritas pertraxerat.

Lucrum facies, cuius scio te avidissimum; pro uno duos 15 dabo.

Prior dictus est Ioannes Vitrarius, ordinis Franciscani--nam in hoc vitae genus adolescens inciderat; meo iudicio nulla ex parte posthabendus Coleto, nisi quod ob servitutem instituti minus multis prodesse 20 poterat. Annos natus erat ferme quadraginta quatuor cum hominem nosse coeperam; ac statim adamare me coepit, hominem sui multum dissimilem. Erat auctoritatis maximae apud optimos quosque, multis magnatibus gratissimus, corpore procero et eleganti, natura 25 felici, animo sic excelso ut nihil esset illo humanius.

Scoticas argutias puer imbiberat, quas nec prorsus improbabat, quod quaedam scite dicerentur licet sordidis verbis, nec rursus magni faciebat. Ceterum, ubi contigisset Ambrosium, Cyprianum, Hieronymum degustare, 30 mirum quam prae his illa fastidiebat. Nullius ingenium magis admirabatur in sacris literis quam Origenis: cumque cavillarer me mirari, quod hominis haeretici scriptis delectaretur, ille mira alacritate 'Fieri non potuit' inquit 'quin hoc pectus inhabitarit Spiritus sanctus, unde 35 tot libri tam eruditi tanto ardore scripti prodierunt'.

Quanquam autem illud vitae institutum, in quod per inscitiam aetatis fuerat vel delapsus vel pertractus, nequaquam probabat, subinde dictitans apud me fatuorum esse vitam potius quam religiosorum ad nolae 40 signum dormire, expergisci, redormiscere, loqui, tacere, ire, redire, cibum capere, desinere pastu, denique nihil non facere ad praescriptum humanum potius quam ad Christi regulam: nihil iniquius esse quam inter tam inaequales aequalitatem, maxime quod illic saepenumero 45 coelestia ingenia ac melioribus rebus nata, caerimoniis et constitutiunculis humanis aut etiam livore sepelirentur: tamen nec cuiquam unquam fuit auctor mutandae vitae, nec ipse quicquam huiusmodi molitus est, paratus omnia ferre potius quam ulli mortalium offendiculo 50 esse, Pauli sui exemplum in hoc quoque referens.

Nihil autem erat tam iniquum quod ille pacis servandae studio non summa cum alacritate perpeteretur.

Libros divinos, praesertim epistolas Pauli, sic edidicerat, ut nemo melius teneret ungues digitosque suos 55 quam ille Pauli sui sermones. Dedisses initium ex quacunque parte, ille mox totam epistolam absque ullo lapsu fuisset prosecutus. Ambrosii pleraque tenebat memoriter.

Vixque credibile est quantum item ex aliis orthodoxis veteribus memoria complecteretur. Praestitit hoc illi 60 partim memoria natura felix, partim assidua meditatio.

Rogatus a me in familiari colloquio, quibus modis praepararet animum suum iturus ad contionandum, respondit se solitum in manus sumere Paulum, et in eius lectione tam diu commorari, donec sentiret incalescere 65 pectus. Illic haerebat, addens igneas ad Deum preces, donec admoneretur esse tempus incipiendi.

Non dividebat fere contiones suas; id quod vulgus ita facit, quasi secus facere non liceat; unde fit ut frequenter sit frigidissima distinctio. Quanquam omnis 70 illa distinctionum cura frigus addit orationi, et artificii significationem praebens fidem elevat dicentis. At hic perpetuo quodam sermonis fluxu connectebat sacram Epistolam cum Evangelica lectione, ut auditor domum rediret et eruditior et inflammatior ad studium pietatis. 75 Neque gesticulationibus ineptiebat nec vociferationibus tumultuabatur, sed totus apud se sic promebat verba, ut sentires ex ardenti ac simplici sed sobrio pectore proficisci: nec usquam immorabatur ad taedium usque, neque iactabat sese variis citationibus nominum, quemadmodum 80 nunc e Scoto, Thoma, Durando, nunc ex iuris utriusque libris, nunc e philosophis, nunc e poetis centones frigidos consarcinant, quo populo nihil nescire videantur. Totus sermo quem promebat erat sacrae scripturae plenus, nec aliud ructare poterat. Amabat 85 quod loquebatur.

Nonnunquam septies contionabatur uno die, nec unquam illi deerat sermonis eruditi copia, quoties de Christo loquendum erat. Quanquam tota illius vita nihil erat nisi sacra contio. Erat alacer minimeque 90 tetricus in convivio: sed sic ut nullam unquam praeberet speciem levitatis aut ineptiae, luxus aut intemperantiae multo minus. Miscebat sermones eruditos, plerumque sacros, et ad pietatem facientes. Talia erant colloquia, si quis illum adibat; aut si quem ille visebat, 95 aut si quo faciebat iter, habebat potentes amicos, qui illi in itinere mulum aliquoties aut equum subiciebant, quo commodius liceret confabulari; ibi promebat vir optimus exhilarato spiritu quae nullis gemmis poterant aestimari. Neminem ab se tristem dimittebat, 100 immo neminem non dimittebat meliorem et ad pietatis amorem animatiorem.

Nihil erat in quo sentire posses illum ulli suo commodo servire; non ventri, non ambitioni, non avaritiae, non voluptati, non odio, non livori, non ullis malis affectibus 105 erat obnoxius. Quicquid acciderat, agebat gratias Deo: nec aliud erat gaudium quam si quos inflammasset ad studium Evangelicae pietatis. Nec irritus fuit illius conatus. Complures tum viros tum feminas lucri fecerat Christo: qui quantum differrent ab hoc 110 Christianorum vulgo, mors arguebat. Vidisses enim huius discipulos summa cum alacritate spiritus mori, et sub mortem vere cygneam canere cantionem, ea promentes quae pectus afflatum sacro numine testarentur: cum ceteri peractis caerimoniis et adhibitis sollemnibus 115 illis protestationibus fidentes, diffidentes exhalarent animam. Testis est huius rei medicus eximius eius oppidi Ghisbertus ac pertinax verae pietatis cultor, qui plurimis utriusque scholae morientibus adfuit.

Pertraxerat aliquot et e sui gregis sodalibus, sed 120 pauciores--(quemadmodum et Christus apud suos non potuit multas virtutes facere)--; nam illis fere placent qui sua doctrina plurimum commeatus convehunt in culinam, potius quam qui plurimas animas asserunt Christo.

Cum autem ab omnibus vitiis abhorrebat animus 125 ille purissimus ac vere templum Christo dicatum, tum maxime a libidine, adeo ut odore talium gravissime offenderetur, tantum aberat ut turpiloquium ferre posset.

In vitia vulgi nunquam odiose debacchabatur, neque quicquam adferebat e secretis confessionibus: sed ita 130 depingebat honestatis imaginem, ut se quisque tacitus agnosceret. In consiliis dandis mira prudentia, mira integritas, mira dexteritas. Secretas confessiones non admodum volens audiebat, sed tamen in hoc quoque serviebat caritati: anxias ac subinde repetitas 135 confessiones palam detestabatur.

Superstitioni ac caerimoniis minimum tribuebat, vescebatur cibis quibuslibet sobrie et cum gratiarum actione. Vestitus erat nihil ab aliis differens. Solebat nonnunquam et valetudinis causa suscipere iter aliquod, 140 si quando senserat corpus humore degravari. Quodam igitur die, cum persolveret pensum precum matutinarum cum suo sodali, sensissetque stomachum fortassis ob pridianam inediam nauseantem, ingressus domum proximam, sumpsit cibi nonnihil, ac repetito itinere 145 pergebat precari. Ibi cum sodalis illius putaret omnia repetenda ab initio, quod primae horae precibus nondum dictis sumpsisset cibum, ille alacer negavit quicquam esse admissum, immo Deo nonnihil fore lucri.

'Antehac' inquit 'languidi et segnes precabamur; nunc 150 alacribus animis illi dicemus hymnos spirituales; et eiusmodi sacrificiis ille delectatur, quae ab hilari datore offeruntur.'

Ego cum id temporis diversarer apud Antonium a Bergis abbatem Bertinicum, nec nisi post meridiem 155 illic pranderetur, neque meus stomachus ferret tam diutinam inediam (erat autem tempus quadragesimae), praesertim cum totus essem in studiis, solebam ante prandium sorbitiuncula tepida fulcire stomachum, quo duraret in horam prandii. Hac de re cum illum 160