SigPhi · Peter Abelard

Dialectica

Latin

Page 22 of 29

' Boeth. de differ. Topk., pag. 868. —' Id. ibîd. — * God. habmrit 412 PETM ABiELARDI DIALECTICA.

suât a domo. Qude enim essentiœ partes sunt, omnes simul acceptae îdem prorsus sunt quod totum, utpote propria et tota rei esseotia^; in quid materiam de materiato praedicari omnium auctoritate convincitur.

De formali.

Forma vero in essentia non componit, sed superveniens substan- tiae perfectionem effectus reddit, et haec est formalis causa. Sicut enim absque materîa consistere non potest quae ex ipsa componitur substantia, sic nec praeter formam perfici potest, cujus adventu ipsaoi compleri ac perfici Pprphyrius dixit^, ut hominem rationalitatis ac mortalitatis informationè. Portasse enim substantia hominis in ma- teria generis quodam modo posset consistere, sed praeter differen* tiarum informationem perfecta ' non esse. Non autem omnem for- mam in causa recipimus, nisi eas tantum quae ad creationem subs- tantiae necessariae * sunt, ac praeter quas eflFectus ipse consistere non potest. Quae igitur accidentales sunt, utalbedo Socratis, causœ di- cendae non sunt, cum nullo modo propter ' eas subjecta consistant, imo ipsae propter subjecta. Omnia enim accidentia posteriora sunt suis subjectis, atque in eis semper sunt ac per ea subsistunt. Unde magis accidentium causa ex subjectis pendet, quam subjectorum ex accidentibus, et sunt quidem fundamenta causae in quibus accidentia fiunt; quam quidem causam, ut supra meminimus, Boethius non satis commode materiali aggregat. Illam autem per quam fit, utea per quae operamur instrumenta, omnino praetermisit, nisi forte et in efficienti tam eam quae ^ efficit quam eam per quam eiBcit acce- périt.

De final!.

Finalem vero eam appeilavit ut incidere causa est fabricationis cuitelli; ideo enim £aLCtu3.est ut per eum incidamuA. Qme quidem causa, cum posterior sit temporaliter, maxime tamen praecedit ex^ ' Cod, propriam et iotam rei essentiam. — * Porphyr. Isagog., pag. Sga. — ' God. per- fectam, — * Cod. necesie, — • Cod. prœter, — * Cod. quam. — ^ Cod. et PARS TERTIA, TOPICA. 415 proprietate causs. Hsec enim est propter quam totum agitur, et ad quam tota respicit operatio; et est cpidem victoria causa belli, quia scilicet intentio est victoriae quae compulit hominem ad pugnandum, bellum vero victoriœ, sed hoc quod ex eo contingit, et, nisi praece- deret bellum, esse non potuit; bellum vero omnino prœter vîctoriam potuit esse, ac secundum hoc quod TuUius Rectum vocat, quod Themistius finem appeliat ^ De efficiente.

Breviter autem omnibus causis designatis, ad ef&cientem rêver- tentes, quemdam de ipsa errorem recidamus. Sunt enim qui inter causas efficientes quasdam incommode causas aggregant, ut qui pa- trem iilii causam efficientem confitentur, matrem Tero causam in qua fit. Dicunt enim patrem movere atque operari, ut aliquid ex- plicetur, quod effîcientium proprietas exigit. Sed hi nimirum miror quare et matrem efficientem causam non vocent. Ipsam etiam, dum cohabitât, in motu esse necesse est atque in eodem pariter operari. At'vero si proprietatem effîcientium intègre pensemus, neuter ^ generantiimi efficientibus est aggregandus, sed solus Creator, cujus mira et occulta operatio formam infuso semini paulaljm adaptât et imprimit. Haec enim sola proprie causa effîciens dicitur quse, de subjecta materia operando, rei fonnandae suam formam imprimit operatione, ut faber cultello atque natura homini» Largius tamen efficientem causam in divisione Tullii Boethius sumens', solem quo- que efficientem causam diei vocavit, cum videlicet ait: « causa est effîciens qua»quamlibet rem prœcedens effîcit, non tempore, sed proprietate naturae, ut sol diem. » Non enim soi de materia aiiqua operando atque ipsam formando diem * efficit*, sicut faber eultellum * Fol 174 r*.

aut natura hominem, quœ, ipso quoque pâtre defuncto, infusum se- men in corpus humanum coaptat. Hsecque propvie una dicuntur secundum naturam, quœ per.operationem propriam Deus créât ac ' Cf. Boeth. de differ. Topic, pag. 876. — ' Cod. neutram. — ' Boelh. de differ. Topic, 414 PETRI ABiELARDI DIALECTICA.

format ac perficit; cœtera vero quae hominum operatio, ut suntBavis et domus, nec creantur ab hominibus, quippe nihAsubstantise^^ffî- citur, sed solœ quœ jam creatae sunt aubstantiœ conjunguntur, nec una proprie dici possunt quœ scilicet natura substantiae non unit, sed forte per accidens una dici possunt quœ sola operalio conjungit. Est itaque creare, substantiam ipsam facere, quod solius est summi ar- tificis; conjungere vero est jam creata componere, quod bominibus competit. In his ergo homines efficientes esse possunt, quasad con- junctionem rerum jam a Deo creatarum pertinent; in his vero Deus quae ad creationem attinent, efficere; itaque hominum est simpliciter componere, Dei vero substantiam ipsam. creare. Si qui« autem et ipsos homines creatores, quantum sciiicet ad compositionem, praesu- mat dicere, non est audiendus. Neque enim vei ipsam formam créant, sed aptant componendo subjecta; nec sunt efficientes in creando, sed in aptando. Ipse enim Deus in eorum operatione simui créât quod eorum operatio adaptât. Cum autem et Deus efficiens causa sit, quantum, ut dictum est, ad creationem, et homo quoque quantum ad compositionem, uterque movet, id est motum praBStat ei quod efficitur, Deus quidem secundum generationem, dum substantiam créât, homo vero secundum aiterationem, dum compositionem adap- tât. Sed nunc quoque motus species ad borum discretionem tractemus.

De motu.

[Cf. Aristot. Categ., pag. 5a i. Boeth. in Pnedicam., pâg. an.]

Motus itaque alius secundum substantiam, alius secundum quantitatem, alius secundum qualitatem, aiius secunduntf locum contingunt.

De motu subttanii».

[Motus substaatiaB daas species esse, generationem sciiicet et corroptimieiii. GeacniMmis et corruptionis causam Dejim esse; «nde et genenim et specierum aoctorem anum esse Deam; gem» enim et species noo forme mutatione, sed substantis creatione constitm.]

Motus autem fit secundum substantiam, quotiens res aliqua in substantia sua generatur vel corrumpitur. Generatur autem, dum ali- PARS TERTIA, TOPICA. 415 quod substantiaie esse assumit; veluti, dum aliquod corpus vivifi* catar, animati corporis substantiam assumit, vel animalis vel ho* rninis^ Gomimpitur autem, dum eamdem substantialem deserit nataram, ut cum moriendo inanimatum^ redditur. Sunt ita^e motos substantiae das& species^: generatio sciiicet, quœ est ingressus in substantiam, et corruptio, qnœ est egressus a substantia; et sunt quidem invicem contrarie, etsi simid in eodem generatio et cor- ruptio contingant, sed non quae sunt contrariae. Dum enim quod* libet corpus animatur, inanimatum deserit; sed quod corrumpitur, et anîmatum assumât secundum quod generatur. Unde in eodem generatio ûmul et cum corruptione, sed non ideo contraria. Neque enim contraria sunt genejratio animati et corruptio inanimati, sed generaûo animati et corruptio ejusdem, et generatio inanimati et corruptio ejusdem, quœ in eodem simul consistere nequeunt. Hic vero motus qui generatio dicitur, secundum quem scilicet in natu* ram substantise cpœlibet res transfertur, soli creatori subjacet. Cor- ruptio tamen ipsius nobis subjecta videtur, secundum hoc scilicet quod vel aliquem interficinras, vel lignum comburendo in cinerem resolvimus, aut fenum in vitrum liquefacimus. In quo etiam gene- ratio nobis subjecta videtur. Nam dum per actum nostrum priorem deserunt substantiam ea' quœ corrumpuntur, aliam assumunt se* cundum quam generantur, ut simul et corrumpere videamur et ge- nerare. Si eaim iade dicimur corrumpere quia per hoc quod circa substantiam agimus^, ipsa in corruptionem cadet, similiter et generare coucedamur, quia per actum nostrum in generationem venit, et for- tasse in his genei^tionibus id refelli non potest quse primœ non sunt. Nam primae rerum creationes / in quibus non solum Ibrmœ, sed ips® etiam substantis creatas sunt a Deo, veluti cum ipsis cor-* porîbus prius esse contulit, soli Omnipotenti ascribi possunt, ea- mmque corruptiones. Neque enim corporis alicujus substantiam actus ullus hominis adnihilare potest. Primas vero creationes dicimus per quas rerum materiae prius incoeperunt esse, quse scilicet praBJacentem ' Cod. inanimata. — ' Boeth. iû PraBdlcam., pag. an.—* Cod. in. — * Cod. ab.

416 PETRÏ ABiELARDI DIALECTICA.

non habuerunt materiam. Unde in Genesi dictum est: In princ^io creavit Deus cœlum et terrant, id est in prima creatione; ab ipsis enim operari cœpit, et in ipsis materiam omnium corporum concluait. In ipsis enim omnia posuit elementa quœ cœterorum corporum sunt materia. Non enim pura et distincta creavit elementa, ut quasi per se ignem poneret vel terram vel aerem vel aquam, sed omnia in singulis permiscuit; et singulsB quidem fabricœ ex démentis quae in eis abundabant nomina traxerunt, aeris quidem fabricse ex humidi- tate et levitate aerii elementi, ignis vero ex levitate et siccitate ignei, aquae vero massa ex humiditate et moUitie aquatici, terrae vero ex gravitate et duritia terrei elementi. Secundae vero creationes sunt, cum jam creatam materiam per adjunctionem substantialis forms novum facit ingredi esse, veluti cum de limo terrœ hominem Deus creavit. In quo quidem nuUa materiae novitas, sed solius forms vide- tur diversitas, et quantum ad formam substantiœ pertinet videtur mutari natura substantiae; et hœ quidem postrems creationes gene- -rationi et corruptioni videntur subjacere. Nam id quod prius esse incipit, dùm fit nec adbuc extitit, quomodo motum generationis possit habere, cum sciiicet omnino non sit? In bis etiam quae omnino pereunt, ut de animabus pecudum aut de accidentîbus dici- tur, quo tempore putemus motum corruptionis, cum nec motum corruptionis valeamus discernere? At vero iilœ creationes quœ prae- jacentem habent materiam nunquam deficientem, generationi sub- jacent et corruptioni; veluti cum limum terrae ille summus artifex ex inanimato vivificaret et ui homiuiem formaret, et ipsam terrae subs- tantiam jam creatam per adjunctionem formarum in bominem ver- teret. Unde recte in eodem Moyses iformavit, inquit/jDomiiiii5 homi- nem, in quo aperte banc creationem per formas fieri demonstravit, atque a prima separavit. Ibi enim creare simpliciter dixit, bic etom formare posuit. In qua sacunda creatione ipsa tervœ materia, quae jam ,exij&tebat, motum generationis habere poterat, dum informaret eam Deus animatione, sensibilitate, rationalitate, mortaiitate et œteris, aut corruptionis, dum inanimatum desereret. De qua etiam créa- PARS TERTIA. TOPICA. 417 tione secunda idem ait in eodem: mascnlam etfœminam creavit eos. Sed nec hujusmodi creationes postremse.nostris subjacent faculta- tibus, sed omnis creatio a nostris actibus est aliéna, et soli Deo adscribenda. Neque enim, in fomace posito cinere feni ut in vitnim transeat, noster actus in creationem vitri qnicquam operatur, sed ipse Deus, nobis etiam physicam ignorantibus, in natura eorum quae prseparavimus occulte operatur, ac novam perficit substantiam. Ubi autem vitrum a Deo creatum est, nostra operatione^ in vasa multi- farie formatiu*, sicut ex lîgnis et lapidibus jam a Deo creatis domum cpmponimus, nihil quidem creando, sed creata conjungendo. Nulla * * Foi. 174 V*. itaque generatio nostris actibus est permissa. Unde a pâtre filius recte creari non potest dici \ nisi secundum id quod ex ipsius substantia manans divina operatione ad humanam naturam provehitur. Unde potius filius ex pâtre fieri quam per patrem dicitur, secundum id scilicet quod cpiœdam, quse ex ipso manaverunt, occulte Dei ope- ratio formavit in hominem. Cum nulla nobis subjecta sit substantise generatio, corruptio potest subjecta videri, nec mirum; facilius enim est in omnibus destruere quam componere, et lerius nocere quam prodesae possumus,. et promptiores ad malum operandum quam: ad bene faciendum sumus. Qui enim hominem formare non possumus, ipsum destruere valemus; ac fortasse quamdam ipsi gène- rationem facere videmur secundmd inammationem. Nam dum ani- mationem auferimus, inanimationem reddimus, quae in substantiam veniens generationem &cit. Sed auferre quidem possumus, quod corruptioni pertinet, sed nil conferre in substantiam, quodgenera- tionis est; non animatum ergo facimus, sed inanimationem quoque solus Deus créât. Non autem idem est non esse animatum et esse inanimatum. Multa enim sub negationem cadunt quœprivationem non suscipiunt; quantum vero ad negationem, corruptio est, quantum vero ad formam privationis, generatio, quœ etiam soli Deo adscri- benda est. Nam si nihil in substantiam ageremus, non minus quan- * Cod. operatio. — ' Non potett iici supplevimus.

DIALEGTIGA. 53 418 PETRI ABiELARDI DIALECTICA.

doque Deus eam in ammationem redttceret; sed potest esse ut citîiis per hoc quod agimus ipsam resolvat.

Hic igitur substantiœ motus, quem generationem dicimus, soli Deo adscribendus est, tam in primis quam in postremis creatio- nibus. In quibus quidem nature creationîbus générales ac spé- ciales Gonstitutœ sunt substantiœ. Neque enim formae mutatio di- versitatem specierum aut generum facit, sed substantiœ creatio. Quocumque enim modo varientur formie, si identitas manserit, nihil ad essentiam generalem vel specialem agitnr. Cum autem et formœ nullae divers» sint, di versa tamen possunt esse gênera, ut sunt generalissima in suse discretione substantiœ, aut fortasse que- dam species, ut de speciebus accidentium, infinitatem vitantes, concedimus. Qutmdiu itaque essentia materialis naturae in se di- versa atque aliud ab alio ^ fuerit, diversa contingit esse gênera vel species. Diversitas itaque substantiœ diversitatem generum ac specierum &cit, non forme mutatio* Nam etsi in speciebus substan- tif specierum diversitatis causa sit differentia, hoc tamen ea rerum diversitate substantiœ quam faciunt^ contingit. Unde etiam substan- tiales sunt appellatœ hujusmodi differentiœ, quœ, in substantiam venientes, et discretionem substantiœ faeiunt et unionem communia naturœ; neque enim alia in speciali aut generali natura concfaidimus, nisi ea cpœ natura substantiœ divina univit operatio. Hœc quidem.

de prima specie motus, quœ generatione et corruptione dîviditur, dicta sufficiant, quam nos secundum substantiam fieri diximus.

De motu quantitatb, [Cf. Aristot. Categ., pag. Ssi. Booth. în Praficam., pag. an. Motns qoantitatia daas qiedes eue, augmentom sciiicet et detrîmentum. Augnàentam et detrimeiitiim iiec ia eo qood adjicitar nec in eo cai adjidtur fieri, sed in composito respecta parlium.]

[Cf. Boeth. de di£fer. Topic, pag. 874. Nihii nisiaccidens, ut Boelhius ait, in comparationem venire, nec substantiva accidentium nomina, sed adjectiva tantum comparari. G>mmunia acci- ' Cod. alla.

PARS TERTIA. TOPICA. 410 denUa oompanri, opa propria. Gompumiiooem, ut augmentum et detrimentom, quatuor modû fieri, scilicet secundum longitudinem, latitodinem, spissitudinem, numerum. Secundum spissi- tudinem accidentia comparari. De positive, comparativo et superlativo. Quantitatis motum non aecoadum oomes jnodos mb homiois operationem caden, aed Becondnm numeruin. — fidimos autem duos tantuminodo locos, ubi de comparatione secundum quatuor modos et de permisao homini quantitatis motu, agitur.]

Gum* autem quatuor modis maguitudo autparvitas, sicut * Foi. 177 r*.

augmentum vel detrimeutum, contingat, secundum videlicet longi- tudinem vel latitudinem vel spissitudinem vel numeri multiplica* tionem, quaerendum restât utrum secUndimi bas omnes dimensiones, an secundum quasdam, accidentia in comparationem veniant; ut vide- licet hoc subjectum albius illo dicatur, secundum hoc quod latior est ejus alhedo vel longior vel spissior, vel plures partes albedinis in isto sint quam in illo. Sed manifestum est non secundum latitudinem vel longitudinem majorem albedinis hoc subjectum illo albius dici, cum videlicet hœc parva maigârita vel hsc minima nix illo albo equo albior dicatur, et hoc minimum subjectum magis esse parvum quam illud magniun; ut punctum illo corpore. Sed nec secundum multiplica- tionem partium albedinis hoc subjectum illo albius dicatur, cum plures fortasse sint partes albedinis in corpore equi aibi quam in minima nive. Amplius si majorem numerum partium ad ccmipara- tionem valere dicamus, cur non etiam quantitates comparari conce- damus, secundum id scilicet quod plures partes hujus linea vel su- perficies habet quam illius, aut etiam calorem circa hune majorem et illmn minorem ignem quibus est substantialis? Restât itaque ut secundum spissitudinem albedinis ipsius comparationem accipia- mus, ut videlicet hoc corpus albius illo dicatur, quantumcumque hoc sit vel illud, quia i^issiorem habet albedinem, id est, plures albedinis partes hic sibi sunt suppositse quam ibi. Sed idem fortasse et de quantitatibus dicetur; secundum id namque quod densius est subjectum, plures in superposito lineas aut superficies habet; sed nunquam plures eidem corpori inhœrent vel superficies vel linese, sed singulœ singulis partibus corporis, nec ita 6ibi supponuntur quantitates in eodem corpore sicut colores, sed per totum corpus 420 PETRI ABiELARDI DIALECTICA.

singulse substantiœ partes singulas suas habent dimensiones. Itaque substantiis familiariter adhsrent, ut idem sit eanun numerus et substantiarum. Quaiitates autem plures esse contingit quam sub- jecta, et plures albedines eidem corpori tingendo attribuimus. Cum enim semel panniun in tincturam posueris, tenuis adhuc color subjectam substantiam.iion satis cooperit. Sed, merso iterum panno aHamque superficiem albedinis inducto, minus apparet subjecta cor- poris subsjtantia, et magis colorata dicitur. Sic quoque in floribus colorandis natura operatur. Prima enim die, lilium quadam albe- dinis superficie vestit, nec bene per eam coloratimi reddit, donec et alias superponat secimdum temporum diutumitatem. Quo ergo plures in superpositione albedinis partes recipit, albius dicitur et coloratius, et unum quidem albedinis individuum sunt albedo super- posita alii in eodem subjecto et alia. Sed non unitas unitati in di- verso subjecto apposita unum faciunt unitatis individuiun. Omnis enim unitas indivisibilis est. Quœ autem duas contineret unitates, dividi posset per eas. Unde magis imum nouipotjest dici hoc quam illud, cum in eadem unitate non sit unitas unitati superposita, una pars unitatis alteri, sicut hoc albius illo dicitur secundum superpo- sitionem partium ejusdem albedinis. Et fortasse hoc subjectum albius illo dici potest, secundum pàrtium densitatem albedinis coUatum aliter dispositarum, non sibi superpositarum. Quanto enim den- sius sibi coadjacent, tanto melius subjectam substantiam vêlant. Fol. 177 v<». — Non* est autem prsetermittendum utrum. omnis secundum quantitatem motus nostrae sit opération! subjectus. Et fortasse cujus- libet compositi dinûnutioncm efficere valemus, sed non ita secun- dum quodlibet augmentum sijd]jecta unire. Neque enim œstimo hominum operatione uUa ita conjimgi corpora ut nuUa sit inter ea diçtantia. Unde nec Unes longitudo continua vel superficiei latitude vel corporis spissitudo nostrœ subjacet actioni, sed fortasse numeri multiplicatio secundum aggregationem ad eumdem locum; veluti cum huic acervo lapidiun aliquem aliorum lapidum a^^p:^gamus, vel ligna lapidibus conjungimus in compositione domus, aut lignis stro- 1 PARS TERTIA, TOPICA. 421 phas inserimus in constructione navis. Hsec itaque nostra uniuntur operatione, non naturœ creatione, et hœc quidem secundum compo- sitionem, non secundum creationem eflicimus» dum ea quae se- cundum suam creationem piura sunt ac divisa, nostra operatione in unam fabricam componimus. Hœc itaque hominum operatione, non naturse creatione, unadicuntur; quorum quidem nomina, sicut nu- meri vel populi vel gregis vel turbae, quidam coUectiva esse autimiant, sed falso; haec enim quocumque modo uniri necesse est» ut domus vel navis fiant, quàmdamque compositionem simul jimcta recipere; illa, etiam disgregata, suas retinent proprietates. Haec enim unitas hominis Parisiis habitantis et ilia hominis Roms manentis, hune faciunt binarium. Unde sola unîtatum pltiralitas numerum perficit, populum yero hominum conventus, et turbam vel gregem irratio- nalium congregatio. Neque enim populum aut gregem vel turbam accipimus in animalibus per loca longinqua diffusis, sed simul con- gregatis; navis autem aut domus non solum in pluralitate reriun aut congregatione consistunt, sed in certa renun compositione. Neque enim, quoquo modo jungatur materia, domum aut navim efiicit, nisi propria compositione uniantur membra. Unde non ita horum nomina, quoquo modo uniantur, pluralia esse contingunt sicut eorum ex quibus unum non efficitiu*, ut diversarum unitatum aut diverso^ rum animaliiun; quod quidem et ex eo manifestum est quod non ita istorum singularis numeri jiominibus plurales verborum personas apponimus, sicut illorum. Non enim sicut dicimus populus vel grex vel turba ventant, ita dicimus domas vel navis fiunt, quse factitia sunt tota.