Nunc itaque illam quœ de indififercntia est, sententiam perqui- ramus. Cujus haec est positio: Nihil omnino est prœter individuum; sed et illud aliter et aliter attentum species et genus et generalis- simum est. Itaque Socrates in ea natura in qùa subjectus est sen- sibus, secundum illam naturam quam significat adesse^ Socrati, individuum est ideo quia taie est proprietas cujus nunquam tota reperitur in alio. Est enim alter homo, sed Socratitate nuUus homo prœter Socratem. De eodem Socrate quandoque habetur in- teilectus non concipiens quicquid notât haec vox Socrates; sed Socra- titatis oblitus, id tantum perspicit de Socrate quod notât idem homo, id est animal rationale mortale, et secundum hoc species est; est ^nim prsedicabilis de pluribus in quid de eodem statu. Si intel- * Fol. 43 V*, Cl. lectus postponat^ rationalitatem et mortalitatem, et id tantum sibi subjiciat quod notât haec vox animal, in hoc statu genus est. Quod si, relictis omnibus formis, in hoc tantum consideremus Socratem quod notât substantia, generalissimum est. Idem de Platone dicas per omnia. Quod si quis dicat proprietatem Socratis in eo quod est homo non magis esse in pluribus quam ejusdem Socratis in quantum est Socrates; œque enim homo qui est Socraticus in nulio alio est nisi in Socrate, sicut ipse Socrates; verum, quod concedunt; ita tamen determinandum putant: Socrates in quantum est Socrates nullum prorsus indifferens habet quod in alio inveniatur; sed in quantum est homo plura habet indifferentia quae in Platone et in aliis inveniuntur. Nam et Plato similiter homo est, ut Socrates, quamvis non sit idem homo essentialiter qui est Socrates. Idem de animali et substantia.
Huic sententiae aeque auctoritas et ratio contradicunt; et primum quibus auctoritatibus contraria sit videamus.
* Cod. non tamen. — " Cod. déesse.
DE GENERIBUS ET SPECIEBUS. 519 Porphyrius dicit^: « decem quidem generàlissima; specialissima quidem in numéro quodam, non tamen^ indefînito; individua vero iniinita sunt. » Positio vero hujus sententiae hoc habet: singula indi* vidua substantiae, in quantum sunt substantia, generàlissima esse. Itaque non potius individua infinita sunt quam generàlissima. Sol* vunt tamen ilii dicentes: generàlissima quidem infinita esse essen-^ tialiter, sedper indifferentiam decem tantum; quotenim individua substantif, tôt et sunt generaiissimae substantiae. Otnnia taïnen illa generàlissima generalissimum unum dicuntur) quia indifferentia sujit. Socrates enim in eo quod est substantia, indifferens est cum qualibet substantia in eo statu quod substantia est. Item paulo post dicit Porphyrius': c collectivum enim multorum in unam naturam species est, et magis id quod genus est; » quod de Socrate rationabi- liter dici non potest. Neque enim Socrates sdiquam naturam quam habeat Platoni communicat, quia neque homo qui Socrates est neque animal in alîquo extra Socratem est. Ipsi tamen ^ ad indifferentiam currentes, dicunt quia Socrates in eo quod est homo coUigit Pla- tonem et singulos homines; proinde quia indifferens essentia homini, Socrates' est Plato. Item Porphyrius*: « genus est quod prœdicatur de pluribus differentibus specie in eo quod quid sit, species quidem de pluribus differentibus numéro. » Si ergo Socrates in statu animalis genus est, pluribus differentibus speciebus inhseret; si in statu hô* minis species est, pluribus differentibus numéro. Quod minime est ' verum. Neque enim vel animal vel homo qui Socrates est, alii quam Socrati inést. Sed et hi dicunt: Socrates in nullo statu alicui inhaeret nisi sibi essentialiter; sed in statu hominis plimbus dicitur inhaerere, quia alii sibi indifférentes inhserent; eodem modo in statu animalis. Boethius quoque huic sententiœ muitis refiràgatur '' locis. In secundo commentario super Porphyrium sicr ait *: « Nihilque aliud species putanda est, nisi cogitatio collecta ex individuorum dissimiiium * Porphyr. Isagog., pag. 38o. — " 0)d. tantum. — * Porphyr. Isagog., pag. 38a. — * Cod. tantum. — • Cod. quia Socrates. — * Porphyr. kagog., pag. 873. — ' Cod. rrfran-^ gitur. — * Boeth. in Porphyr., pag. 56 520 PETRI ABiELARDI numéro, substantiaii similitudine; genus vero est cogitatio ex specie- lum similitudine. » Quod in hac sententia non convenit: Socrates, in * Fol 43v\c.2. quantum homo est, species est, qui tamen nuUo* modo depluribus colligitur, quia in piuribus non est. Quod tamen ipsi ad indifiFeren- tiam referentes, dicunt ita: Socrates, in quantum est homo, de se colligitur et de Platone cseterisque; unumquodque individuum in quantum est homo de se colligitur. Quod quam ridiculum sit, indc patet quod eodem modo dici potest de quolibet et quod ipse fuit homo quia quoddam indifferens illi ibi est. Item in commen- tario super Categorias^: «gênera et species non ex uno singulo intellecta sunt, sed ex omnibus singulis mentis ratione collecta vel concepta. » Hic plane confirmât homo unam essentiam, sicut homi- nem non ex solo Socrate coUectum, sed quod ex omnibus coiii- gitur. Qui vero Socratem in eo quod est homo esse speciem dicunt, ex solo individuo coUigunt speciem. Omnes apponere auctoritates quœ hanc sententia^n abnuunt, gravaremur.
Sed nunc ut rationi sit consentanea videamus. Unumquodque in- dividuum hominis, in quantum est homo, speciem esse haec sententia asserit. Unde vere possit dici de Socrate: hic homo est species; sed Socratesest hic homo vere dicitur; itaque secundum tnodum primas figurse rationabiliter concluditur: Socrates est species. Si enim aliquid^ prœdicatur de aliquo et aliud subjiciatur subjecto, sub- jéctum subjecti subjicitur praedicato pra&dicati. Hoc nemo rationa- biliter denegabit. Procedo. Si Socrates est species, Socrates est uni- versale; et si est universale, non est singulare; unde sequitur: non est Socrates. Negant hanc consequentiam: si est universale, non est singulare. Nam impositione suse sententiae habetur: omne universale est singulare, et omne singulare est universale diversis respectibus. At contra cum dicitur: substantia alia universalis, alia singularis, talem divisionem, credo, nemo negat esse secundum accidens. Sed, ut dicit Boethius in libro Divisionum': « harum commune est praecep- ' Boeth. in Prœdicam., pag. 129. — * Cod. si enim €$t species aliquid. — ' Boeth. de divis., pag. bài.
DE GENERIBUS ET SPECIEBUS. 521 tum: quicquid eorum dividitur in opposita segregari; » ut si subjectum in accidentia separemus, non dicamus: corporum alia sunt aiba, alia dulcia, quae non opposita sunt, sed: corporum alia sunt alba, alia nigra, alianeutra. Ecce eodem modonegare possumus hancnon esse divisionem secundum accidens: substantia alia universalis, alia singularis; hœc non magis opposita sunt, universale et singulare, quam album et dulce. Dicunt illi non esse dictum de omnibus divi- sionibus secimdum accidens, sed de regularibus. Si quœras quse sunt regulares; aiunt: quibus illud convenit. Videte quantae impudentiœ sint I Quod tam plane dicit auctoritas, cum de divisionibus secundum accidens loqueretur, « harum omnium commune prœceptum est, etc., » non dictum universaliter mentiuntur. Sed in hoc non consistent. Nam de bis specialiter, id est universali et singulari, negat auctoritas: nuUum universale est singulare, et nuUum singulare est universale. Boethius enim in Commentario super Categorias, cum de bac divi- sione loqueretur: substantia alia universalis, alia singularis, ait^: « ut autem accidens in naturam substantise transeat esse non potest, vel ut substantia in naturam accidentis transeat haberi non potest. At vero nec particularitas nec universalitas in* se transeunt. Namque •Fol.A4r',c. i.
universalitas potest praedicari de particularitate, ut animal de Socrate vel Platone, et particularitas suscipit prœdicationem universalitatis; sed non ut universalitas sit particularitas, nec quod particulare est, universalitas fiât. » Universalitas et particularitas haec nomina pro universali et particulari accipi notant exempla, ut animal de Socrate. Contra boc rationabiliter nihil dici potest. Illi tamen non quiescunt, sed dicunt: nuUum singulare in quantum est singulare, est universale, et e convèrso; et cum universale est, singulare est univei^sale, ete converso. Contra quod dico verba ista: nullum singulare in quantum est singulare, hune sensum videtur habere: nullum singulare, ma- nens singulare, est universale manens universale, quod utique falsum est. Nam Socrates manens Socrates est homo manens homo. Item hune sensum habere posset: nullî singulari confert hoc quod est sin- ' Boeth. in Prsdicam., pag. 120.
FRAGM. SANGERM. 66 522 PETRI ABiELARDI gulare esse universaie; veihomini singulari aufert hocquod est sin- gulare esse universaie, quod totum fallit inter Socratem et hominem. Nam in Socrate hocquod est Socrates exigit hominem, etnidli sin- gidari aufert aliquid esse universaie; nam secundum eos omne singu- lare est universaie. Item si dicant: Socrates in quantum est Socrates, id est in tota illa proprietate in qua notatur ah hac voce quae est So- crates, non est homo in quantum est homo, id est in illa proprietate in qua notatur ah hac voce: komo est; hoc quoque falsum est. Nam Socrates notât hominem Socraticum, in quo et hominem, quodsci- licet notât homo. Quod si dicant: Socrates in tota illa proprietate in qua notatur a Socrates, non est id tantum quod notât homo, quid ultra dicere possint? Videat alius si fieri possit.
Amplius: speciem ex génère et suhstantiah differentia constare, ut statua ex aère et figura, auctore Porphyrio^, constat. Itaque pars est speciei materia et similiter differentia. Ipsa vero species est totmn diffinitivum eorum. Unde ad invicem sunt relativa et ita inter se op- posita, et sicut nullus pater sui ipsius est pater, sed alterius, ita nul- lum totum sui ipsius est totum, sed alterius. Similiter et de parte. Unde hoc totum sui ipsius non est. Est autem sui ipsius pars. Sed idem homo et animal ejus materia. Ut autem aliquid totum sitet sui ipsius et alterius, magis est impossihile. Amphus si idem est homo species et animal suum genus, cum omne genus suae speciei inhaereat, idem sibi ipsi inhaeret, quod esse non potest, testante Boethio super To- pica TuUii in commentario in libro primo sic ^: « quod ne intelligi quidem potest quemadmodum in ipso hœrere possit quod ipstuon est, cum sibi nihil inhaereat. » Et de his hactenus.
Nunc iUam sententiam quae voces solas gênera et. species univer- sales et particulares praedicatas et subjectas asserit et non res, insis- tamus.
Res quidem gênera et species esse auctoritas affirmât et Boethius ' Fol. 44 r*, c. a. qui in secundo commentario super Porphyrium': « nihil aliud' species * Porphyr. Isagog., pag. Sga. — ' Boeth. in Topic, pag. 769. — * Boeth. in Porphyr, DE GENERIBUS ET SPECIEBUS. 525^ « esse putanda est, nisi cogitatio collecta ex individuorum dissimilium « numéro sxibstantiali similitudine; genus vero collecta cogitatio ex « specierum similitudine. «Quodautemhas similitudinesres appellet, paulo superius aperte demonstrat: « sunt igitur hujusmodi res in cor- poralibus atque in sensibilibus. Intelliguntur autem praeter sensi- bilia. > Item idem Bocthius, in commentario super Categorias\ dicit: « quoniamrenim decem gênera sunt prima, necesse fuit decem quoque. esse simplices voces quse de simplicibus rébus dicerentur. » Hi tamen ^ exponunt gênera, id est manerias. Quasdam autem res universales ait Aristoteles in Péri ermenias': « rerum aliae sunt universales, aliae sunt « singulares. » Hi tamen exponunt rerum, id est vocum. Boethius quo- que in commentario super Categorias^: «cum dico animal, talem substantiam significo quaB de pluribus praedicatur. » Hœc auctoritas res esse imiversales asserit, cum dicat: de pluribus praedicari, quae est diffinitio universalis ^. Quod autem res et praedicatae et subjectae sint, dicit Boethius in Hypotheticis, liis verbis*: « Itaque praedicativa rem quam subjicit praedicatœ rei nomen susciperè déclarât. » His autem tam apertis auctoritatibus rationabiliter obviare non valentes, aut di-- cunt auctoritates mentiri, aut exponere laborantes, quia excoriare nes- ciunt, pellem incidunt.
Item voces nec gênera sunt nec species nec universales nec sin- gidares nec praedicatœ nec subjectae, quia omnino non sunt. Nam ex his quae per successionem fiunt, nuUum omnino totum cons- tare ipsi qui banc sententiam tenent, nobiscum credunt. Si ergo non sunt nec gênera nec species nec universales nec singulares nec praedicatœ nec subjectœ, et in omnibus his dicunt auctoritatem men- titam, sed non deceptam esse. Amplius: quemadmodum statua cons« tat ex œre materia, forma autem figura, sic"' species ex génère ma- teria, forma autem differentia, quod assignare in vocibus impossibile est. Nam cum animal genùs sit hominis, vox vocis nullo modo est altéra ^ Boeth. in Praedicam.^ pag. 1 13. — ' Cod. tantum, — ' Aristot. de Interpret., pag. a 3. «— * Boeth. in Prsdicam., pag. 1 3 1. — ' C!od. addit.: et prœdicari cam dicat de pluribus près- dicatur; quod auperfluum videtur. *— * Boeth. de syllog. hypoth., pag. 607. ^ ' Ck>d. sicui.
524 PETRI ABiELARDI alterius materia; nam neque in qua sit neque de qua sît. Nam de hac voce animal non fit bœc vox homo^ neque in ea. Sed aiunt fig;uram totam ^ esse locutionem: genus est materia speciei, id est: significatum generis materia est significati ^ speciei. Sed hoc secundum eos stabiie est. Nam cum habeat eorum sententia nihil esse prœter individua, et bœc tamen significari a vocibus tam universalibus quam singuiaribus, jdem prorsus significabit animal et bomo; unde boc e converso vere dici potest: significatum speciei esse materiam significati generis. Quod si ipsi concédant, cum rationabiliter negare non possint, laeduntur a Boetbio in Divisionibus^ qui in boc ostendit differentiam divisionis generis et totius, quod genus materia est speciebus, totius vero ma- teria sunt partes. Quod si aeque ut partes totius, ita species sunt ma- Fol. Uv', c. I. teria generum, non utique in* boc difFerunt, imo conveniunt. Amplius: significatum generis significati speciei materia esse non potest, cum prorsus idem sint in sententia, quodindifferentiadictum est. Nam idem formam non suscipit ad se ipsum constituendum; sed, ait Boetbius*, « genus accepta differentia transit in speciem. » Nec idem est pars sui ipsius. Nam si idem sibi esset totum et pars, idem esset sibi oppositum: et de bis bactenus.
Quoniam supradictas sententias rationibus et auctoritatibus con- futavimus, quid nobis potius tenendum videatur de bis, Deo an- nuente, amodo ostendemus.
Unumquodque individuum ex materia et forma compositum est, ut Socrates ex bomine materia et Socratitate forma; sic Plato ex simili materia, scilicet bomine, et forma diversa, scilicet Plato- nitate, componitur; sic et singuli bomines. Et sicut Socratitas, qus formaliter constituit Socratem, nusquam est extra Socratem, sic iila hominis essentia, qase Socratitatem sustinet in Socrate, nusquam estnisi in Socrate. Ita de singulis. Speciepi igitur dico esse non illam essentiam bominis solum quae est in Socrate, vel quae est in aliquo alio individuorum, sed totam illam coUectionem ex singulis aliis ^ Cod. totam» — ' Cod. pro materia est significati, habet tantum: significatum. Vide paulo infra. — ' Boeth. de divis., pag. 64o. — ^ Id. ibid.
I DE GENERIBUS ET SPECIEBUS. 525 hujus naturse conjunctam. Quae tota collectio, quamvis essentialiter multa sit, ab auctoritatibus tamen una species, unum universale, una natura appellatur, sicut populus, quamvis ex multis personis collec- tus sit, unus dicitur. Item unaquœque essentîa hujus collectionis quae humanitas appellatur, ex materia et forma constat, scilicet ex animali materia, forma autem non una, sed pluribus, rationalitate et mortalitate et bipedalitate, et si quae sunt ei aliae substantiales. Et sicut de homine dictum est, scilicet quod illud hominis quod sus- tinet Socratitatem, iliud essentialiter non sustinetPlatonitatem, ita de animali. Nam illud animal quodformam^ humanitatis quae in me est, sustinet, illud essentialiter alibi non est, sed illi indifferens est in singulis materiis singulorum individuorum animalis. Hanc itaque multitudinem essentiarum animalis quae singulanun specierum ani- malis formas sustinet, genus appellandum esse dico: quae in hoc diversa est ab illa multitudine quae speciem (acit. lUa enim ex solis illis cssentiis quae individuorum formas sustinent collecta est; ista vero quae genus est, ex his quae^ diversarum specierum substantiales differentiasrecipiunt.Ethocestquod voluitBoethius in secimdo com- mentario super Porphyrium' his verbis: « Nihil aliud species esse pu- « tanck^est, etc. » Item, ut usque ad primum principium perducatur, sciendmn est quod singulae esscntiae illius multitudinis quae animal genus dicitur, ex materia aliqua essentia corporis et formis substan- tialibus, animatione et sensibilitate, constat, quae, sicut de animali dictum est, nusquam alibi essentialiter sunt; sed illae indifférentes formas sustinent omnium specierum corporis. Et haec talium cor- poris essentiarum multitudo genuis dicitur illius naturae quam ex multitudine essentiarum animalis confectam diximus. Et singulae corporis, quod genus est, essentiae ex materia, scilicet aliqua essen- tia substantiae, et forma, corporeitate constant. Quibus indifférentes essentiae incorporeitatem, quae forma est, species, sustinent, et illa talium essentiarum multitudo substantia generalissîmum dicitur, quae tamen nondum est simplex, sed ex materia mera essentia, ut ita di- * Cod. format. — * Quœ supplevimus. — ' Boelh. in Porphyr., pag. 56.
526 PETRI ABiELARDI cam, et susceptibilitate contrariorum forma constat. Quae mera es- ' Fol. 44 v', c. 2. sentia an genus sit et quare non * sit, postea discutietur. Quod autem in substantia dictum est, simile in aliis praedicamentis intelligatur. Nunc quid ratio sive auctoritas de bac sententia judicet, videamus. Speciem esse dicimus multitudinem essentiarum inter se similium, ut hominem ^ Species autem bominis est materia suorimi individuorum. Itaque tota illa multitudo quae bumanitas dicitur, materia est So* cratis et singulonmi; Materia autem est quae suscipit formam. Itaque bomo species Socralitatemsuscipit; quod minime verum est, quia, ut jam supra dictum est, illud tantum bumanitatis informatur So- cratitate quod in Socrate est. Ipsum autem species non est, sed illud quod ex ipsa et cœteris similibus essentiis conficitur. Attende. Ma- teria est bmnis species sui individui et ejus formam suscipit, non ita scilicet quod singulae essentiœ ilUus speciei informentur illa forma, sed una tantum, quae tamen quia similis est compositionis, prorsus cum omnibus, aliis ejusdem naturae essentiis, quod ipsa suscipit compac- tum, ex ipsa et caeteris suscipere auctores voluerunt. Neque enim di- versum judicaverunt unam essentiam illius concoUectionis a tota coUectione, sed idem, non quod boc esset illud, sed quia similis creationis in materia et forma boc erat cum illo. Sic autem ^se et* usus loquendi approbat. Nam massam aliquam ferream de^ua fa- ciendi sunt cultellus et stylus, videntes, dicimus: boc futurum ma- teria cultelli et styli, cum tamen nunquam tota suscipiat formam al- terutrius, sed pars styli, pars cultelli.
Item species est quae de pluribus in quid praedicatur. Praedicari autem est inbaerere; sed illa multitudo Socrati non inbaeret; Socra- tem enim non tangit nisi una essentia illius multitudinis. Audi et attende: praedicari quidem inbaerere dicunt. Usus quidem boc ba- bet; sed ex auctoritate non inveni; concedo tamen: inbaerere autem dico bumanitatem Socrati, non quod tota consumatur in Socrate, sed una tantum ejus pars Socratitate informatur. Sic enim dicor tan- gère parietem, non quod singulae partes mei parieti baereant, sed DE GENERIBUS ET SPECIEBUS. 527 forsitan sola summitasdigiti, qua haerente, dicor tangere. Eodem quo* que modo exercitus aliquis dicitur hserere muro vel alicui loco, non quod singulae personae exercitus illihaereant, sed aliquis de exercitu. Similiter de specie, quamvis major sit identitas alicujus essentiae illius collectionis ad totum quam alicujus personne ad exercitum; illud enim idem est cum suo toto, hoc vero diversum.
Item species in quid praedicatur de individuo; praedicari autem in quid, ut aiunt, est praedicari in essentia; prsedicari autem in essentia est hoc esse illud. Cum ergo dicitur: Socrates est homo, cum hic species praedicetur de Socrate in essentia, hic est sensus: Socrates est illae multae essentiae; quod plane falsum est. Et hahe^imus illud idem inconveniens quod in aliis sententiis, scilicet: singulare est universale. Nam Socrates homo est illa multitudo, homo autem spe- cies; quare singulare est universale. Audi vigilanter. Praedicari, in- quiunt, est praedicari in essentia. Hoc consentio praedicari in essentia dicere, hoc esse illud nego. Nam praedicari in substantia dicitBoe- thius^ idem esse cum praedicari de subjecto^ praedicari autem de sub- jecto dicî de inferiori cujus sit essentia. Hoc commune estgeneribus et speciebus et substantialibus difFerentiis, respectu illorum quibus conferunt ess«ntiam. Nam et homo et rationalitas aeque praedicantur de Socrate, ut de subjecto et in substantia. Nec tamen dicitur: So* cr|tes est rationalitas, sed Socrates est rationalis, id est res in qua est^rationalitas. Eodem modo homo species praedicatur * de: Socrates *Fol. 45 t% c. i. est rationalis, id est res in qua est rationalitas in substantia. Nec ta* men dicitur: Socrates est homo illa species, sed Socrates est unum de his quibus inhaeret illa species.
Sed, dicunt, similitudo non procedit. Nam rationale alteriusno- men est, pro impositione scilicet animalis, et aliud est quod princi- paliter significat, scilicet rationalitas quam praedicat et subjicit; homo vero nihil aliud vel nominat vel significat quam illam speciem. Âbsit hoc; imo sicut rationale et homo, sic et quodlibet aliud universale substàntivum alterius nomen est, per impositionem quidem ejus quod ' Boeth. in Praedicam., pag. lail.
528 PETRI ABiELARDI principaliter significat. Verbi gratia: rationaie vel album impositum fuit Socrati vei alicui sensilium ad nominandum propter formas, id est rationalitatem et albedinem, quas principaliter signifîcant. Eodem modo homo impositum fuit cuilibet materialiter constituto ex homine ad nominandum, propter eorum materiam, scilicet speciem quam principaliter significaret. Itaque cum dicitur: Socrates estbomo,hicest sensus: Socrates est unus de materialiter constitutis ab homine, vel, ut ita dicam, Socrates est unus de hiunanis. Sicut cum dicitur: Socrates est rationalis, non iste est sensus: res subjectaest res prae- dicata, sed Socrates est unus de subjectis huic formae quae est ra- tionalitas. Quod autem homo impositum sit bis quae materialiter constituuntur ab homine, id est individuis, et non speciei, dicit Boethius in commentario super Gategorias, bis verbis ^: « Qui enim primus bominem dixit, non illum qui ex singulis conficitur in mente habuit, sed hune individuum atque singularem cui nomen hominis imponeret. » Et nota quod nomina illa tantum dicuntur substantiva quae imponuntur ad nominandum aliquem propter ejus materiam, ut homo et caetera universalia substantiva, vel propter expressam essentiam, ut Socrates; idem enim nominat et significat, scilicet compositum ex humanitate et Socratitate; adj^tiva vero illa dicuntur quae imponuntur alicui propter formam quam principaliter significat, ut rationaie et album res illas nominant in quibus in^- niuntur rationalitas et albedo. Nam.quod dici solet adjectivum ^sse quod significat accidens, secundum quod adjacet, et substantivum quod significat essentiam, ut essentiam, ridiculum est vel sine intei- lectu. Nam cum dicunt album esse adjectivum quod significat albe- dinem ut adjacentem, aut iste est sensus: albedinem quae adjacet, et idem potest dici quod albedo, aut albedinem ita quod adjacentiam; circa ipsam idem inquiretur, utrum adjacentiam ut adjacentem aut alio modo. Neutrum rationabiliter concederetur. Sed opponetur: si homo tantum sensilium nomen est, bis tantum vocibus consignificat quae de materiatis ab homine agere possunt; coagit autem huic voci ^ Boeth. in Praedicam., pag. 129.
iDE GENERIBUS ET SPECIEBUS. 529 qtiee est species vel universale, quœ nominibus individuorum non consignificat. Sciendum est ei^o: vocabula quae imposita sunt rébus propter aliud significandum principaliter circa eas, qUandoque transferuntur ad agendum de principali significatione; ut cum ra- tionale impositum sit substantiis ad nominandum, et album simi- liter, translative tamen dicitur rationale est differentia et* album est * Fol. 45 r*, ci. speciescoloris,nibil aliud intelligoquamrationalitas et albedo. Sic et homo transfertur ad agendum dénatura quam principaliter signi- ficati cum dicitur: homo est species. Quœretur an œquivocum sit homo cum transfertur ad speciem. Translationum enim duo gênera sunt, alterum commoditate, alterum necessitate. Commoditate qui- dem, causa curialitatis, ad rem babentem nomen nomen alterius reî transferimus; ut, cum navis gubernator suo nomine nauta appel- letur, per quamdam officii similitudinem aiuriga dicitur, et talis ta- men translatio non facit œquivocationem. Necessitate fit translatio cum nomine alicujus rei rem nomen non habentem significamus; ut, cum pictura homo dicitur, et sic aequivoce hoc nomen homo dicitur. Quod si sic est, œquivocum esse videtur cum homo ad spe- ciem transferetur; nec enim ad rem habentem nomen fit translatio.