propterea ita determinandum est: secundœ substantif et commu- nes differentis& prœdicantur de subjecto, nomine et diffinitione, dico vel sibi œquipollente, vel ex se constituta cum diffinitione sibi aequi- pollente, sicuti animal pr^dicatur de sibi suppositis cum bac diffini- tione sibi aequipollente, quae est: substantia animata sensibilis. Cum bac diffinitione ex se constituta substantialiter prœdicatur substantia de corpore et de aliis sibi suppositis, ut cum dicimus: quid est cor- pus? substantia corporea. Similiter substantiales difiPerentiae priedi- cantur de subjecto nomine, non diffinitione sibi aequipollente, quia nuUam habent, sed diffinitione ex se constituta; sicuti rationale prae- dicatur de hoc homine, et de hoc homine cum bac diffinitione cons- tituta ex se, quae est: animal rationale mortale. Non tamen ^ quaelibet dififerenda praedicatur de subjecto cum qualibet diffinitione êx se constituta; potest enim dici:bomo est gressibilis; non tamen ^ dice- retur: homo est animal gressibile quadrupes. Tamen ^ cum alia diffi- nitione ex se constituta potest praedicari gressibile de subjecto; pos- sumus enim dicere: homo est animal gressibile bipes.
Alia ergo. Dictum est superius quia primas substantiae suntmaximœ» et si sunt maximae, tune sunt subjectae omnibus. A pari. Et si sunt subjectae omnibus, ergo omnia alia aut dicuntur de principalibus substantiis sibi subjectis, id est minoribus, et quo modo prœdi- cantur, aut in propria voce, sicuti animal, aut in voce alterius, sicuti ' God. tantnm. — ' Cod. tantum. — * Cod. tantum.
580 PETRI ABiELARDI rationalitas servata lege praedicamenti, aut panier, sicuti hoc ratio- nale praedicatur de Socrate, aut sunt in eîssubjectis, idest fîinda- mentis, praedicabiliter, sicuti formatée, iropraedicabiiiter, sicuti form». Locus a relativis.
Hoc autem. Non tantum manifestum est sub régula quod omnia alia aut prœdicantur de principalibus substantiis, aut sunt in eis; sed etiam hoc manifestum est ex his quse proponuntur per singula exempla, ut: animal prwdicatur de aliquo homine; et vere animal prae- dicatur de homine; si praedicatur de homine, et praedicatur de ali- quo homine. Sed animal praedicatur de homine; ergo de aliquo homine animal praedicatur. A pari.
Nam si Et unde hoc habes quod si praedicatur de homine, ideo praedicetur de aliquo homine. Nam si de nullo aliquorum hominum prwdicatur, nec omnino de homine, id est de nullo homine. Ab oppo- sitis secundum afi&rmationem et negationem.
Rursus. Dedi exemplum de illis quae dicuntur de principalibus substantiis, ut de subjectis; rursus do tibi exemplum de illis quae sunt in principalibus substantiis ut in subjectis: color est in aliquo corpore; si est in corpore, et est in aliquo corpore; sed color est in cor- pore; ergo et in aliquo corpore est. A pari.
Nam si. Vere si est in corpore, et est in aliquo corpore. Nam si non est in aliquo singulorum, nec omnino in corpore, id est in nullo corpore. Ab oppositis secundum affirmationem et nega- tionem.
Quare, Quandoquidem animal praedicatur de aliquo homine, et ita est in omnibus aliis; et color est in aliquo corpore, et ita est in omnibus aliis. Quare alia omnia, etc. A partibus.
Non ergo. Dictum est quia omnia alia aut praedicantur de primis substantiis, aut sunt in eis. Per quod datur intelligi quia sunt supe- riora; et quia sunt superiora, constat quia destructa destruunt prin- cipales substantias; et ne videretur quod ista lex non esset in primis substantiis, scllicet quod primas substantiae destructae non destruant omnia alia, et inde videretur istud quia principales substantiae simt GLOSSiE IN CATEGORIAS. 581 subjectœ omnibus, ad hoc ut ostendat esse eamdem iegem in primis substantiis quae est in aiiis superioribus, scilicet quemadmodum omnia alia destructa destniunt principales substantias, ita princi- pales substantiae destructae destruunt omnia alia^, ad istud osten- * Fol. 37 r*, ci. dendum facit banc illationem sic: Quandoqaidem alia omnia aut di- cuntar de principalibus subjectis, aut sunt in eis, non ergo^ etc. Inter causam et effectum repraesentatio causae est in libro, ubi dicit: Omnia enim alia^ etc.
Secandaram vero. Ostendit quae sint primœ, quae sint secundae substantiae, et assignavit gênera et species aequali domine, quia eas vocavit secundas substantias. Et ne videretur quod quemadmodum de- signantur aequali nomine, eodem modo in praedicamento ponerentur in aequali ordine, ideo banc apponit sententiam, in qua ostendit quod in ordine praedicamenti species subjaceret generi. Genus vero praeest speciei. Gontinuo, gênera et species dicuntur secundae subs- tantiae, sed non ponuntur in aequali ordine, quia secundarum subs- tantiarum species est magis substantia quam genus. Nec ideo dicitur magis substantia quod sit fundamentum plurium accidentium quam genus, sed quia subjacet pluribus quam genus.
Propinqaior enim. Vere species est magis substantia quam genus, quia propinquior est primœ substantiœ quam genus. A parte, quia illud quod est magis substantia quam genus, aliud est illud quod est in propinquis primae substantiae, aliud est ipsa prima substantia.
<Si qms enim. Yere species est propinquior j>rimae substantiae quam genus, quia evidentius assignat, id est demonstrat evidentius primam substantiam quam genus^ Ab effectu; et hoc est: si quis enim, etc.
Ut assignando quemdam hominem, id est faciendo^assignationem de quodam homine, manifestius assignando assignabii hominem, id est ponendo hominem in assignationem illius, qaam assignando ani" mal, id est quam ponondo animal in assignationem illius.
Illud quidem. Dico quia manifestius assignabit assignando hominem quam animal. Nec istud dictum est sine ratione: z7W quidem, etc. Ipse ostendit in principalibus substantiis specialissimarum specierum, quod evidentius aBsignantur per speciem speciadissimam quam per gçnus. Eanidem legem vult ostendere in principalibus substantiis subaltemarum specienim, quod principales substantiœ evidentins assignantur per subalternas speci«s quam per genus; et hoc est: cum aliquem arborum reddideris, id est repraesentaveris ad faciendam assignationcm, de ea manifestius nssignahis, etc.
Amplius. Probo quod species est magis substantia quam genus. Vere species est magis substantia quam genus. Si species subjacet generi, tune species est magis substantia quam genus. A pari; et hoc est ubi dicit: subjacet enim species generi. Et.vere species subjacet generi; si gênera praedicantur de speciebus, tune species subjacet generi. Arelativis, et hoc est ubi dicit: gênera namque de speciebus prœdicantur. Gênera praedicantur de speciebus, species non praedi* cantur de generibus lege praedicamenti, et hoc est: species autem de generibas convertantur. Et unde hoc habes quod, si species subjacet generi, ideo dicatur magis substantia quam genus. Si principales substantiœ, eo quod sunt substantiœ omnibus^ dicuntur maximae substantiae, tune si speciea subjacet generi, dicitur magis substantia quam genus. A simili, propter diversas causas. Et hoc est: princi" pales substantiœ ideo dicuntur maximœ substantiœ, eo quod omnibus aliis superioribus subjectœ sunt. Et ne accipiamus illam subjectionem in praedicatione tantum, subdit: Et ita dico quod sunt subjectœ omnibus aliis, quod et omnia alia de his prœdicantur aut in eis sunt. Et hoc quod dico de principalibus substantiis non vacat, sed sicut principales * Fol. 37 V*, Cl. substantiae habent se ad omnia* alia, quia subjacent omnibus ahis, et inde contrahunt quod dicantur magis suhstantise quam genus.
Qaare. Quandoquidem species est prdpinquior prim» suhstantise quam genus, quare species est magis substantia génère. Aparté. Ex his potest hoc modo concludi, et ex his quod species subjacet generi, potest eodem modo concludi quod species est magis substantia gé- nère. A pari.
Ipsarum vero. Ostendit quod species est magis substantia quam genus, et quia non ponuntur in eodem ordine, quia species sub* GLOSSiE IN CATEGORIAS. 585 jàcet generi, genus vero praeest speciei, et ne videretur alicui quod eodem modo esset in speciaiissimis speciebus^ scilicet quod altéra sit magis substantia altéra, ideo apponit banc sententiam continuo: Species est magis substantia qaam gênas. Sed ipsarum specierum quse* cumque non sunt gênera, nihii magis alterum altero substantia est; altéra non supponitur altéri, sed sunt positae in aequali ordine, et ita sunt oppositœ. Et hoc quod dicinius de specialissimis speciebus, id est quod altéra non dicitur magis substantia respecta alterius, inteliigendum est de omnibus aliis speciebus, quod una non est magis substantia respectu alterius; sicuti rationale animal non di- citur magis substantia respectu irrationalis animalis.
Nihil enim. Vere specialissimarum specierum altéra non est magis substantia altéra, si nihil familiarius a^signabit aliquem hominem, assi- gnando hominem de aliquo homine, id est ponendo hominem in assi- gnatione alicujus hominis respectu equi, quam assignabit aliquem equum assignando equum de aliquo equo, id est ponendo equùm in alicujus assignatione equi respectu hominis; ac si dicat: si homo non assignat familiarius suum individuum quam equus illud idem indi- viduum, cum equus nuUo modoassignet individuum hominis, et si equus familiarius assignat suum individuum quam homo illud idem individuum, cum homo nuUo modo assignet individuum equi, cum utrumque, scilicet homo et equus, sit commune, si istud est, tune specialissimarum specierum altéra non est magis substantia altéra. A pari.
Similiter autem. Eamdem legem vult ostendere in principalibùs substantiis quam ostendit in specialissimis speciebus, scilicet quod una principalis substantia non est magis substantia alia. Et hoc ideo fàcit, quia hic homo videturesse magis substantia cpiam hoc corpus, ideo quia hic homo ponit plures certas qualitates quam hoc corpus. Sed tamen hic homo non est magis substantia quam hoc cor^ * pus, quia alterum non supponitur alteri. Continuo: Non tantum est hoc specialissimis speciebus; similiter autem, etc.
Nihil enim. Vere principaliiun substantiarum nihil magis alterum 584 PETRI ABiELARDI altero substantia est, quia aliquis homo non est magis substantia quam aliquis bos. Et per ista figurentur alia. A partibus.
Mérita aatem. Superius ôstendit quod gênera et species dicuntur secundae substantiae, et déterminât^ quae species et quae gênera, îilœ scilicet species in quibus continentur principales substantis, et gênera harum specierum. Per hoc removet omnes alias species et omnia gênera aliorum praedicamentorum. Modo vult reddere causant; quare ita determinavit, scilicet quare vocavit secundas subs- tantias species continentes principales substantias et gênera hanun specierum, et haec sola. Continuo: dictum est quia gênera et species ordinata post principales substantias sola dicuntur secundae substan- tif, nec immerito. Sed species et gênera ordinata post principales substantias sola alioramy id est ex omnibus illis quœ ponuntur in prœdicamento substantiae, merito dicuntur secundae substantiœ. *Fol.37v^c.2. 'Sola^^ aliorum. Dicit aliorum, ad remotionem differentiarum et accidentium, qus non sunt secundae substantiae.
Hœc enim. Vere gênera et species merito dicuntur secundae subs- tantiae, illa scilicet quae ordinantur post principales substantias, quia hœc sola eorum, id est quae praedicantur, indicant principalem substan- tiam; sed inaequale; ideo sic determinandum est quod gênera et species ordinata post principales substantias sola aliorum indicant primam substantiam quidem. A parte menti.
Aliquem enim. Vere gênera et i^cies indicant primam substan- tiam quidem, quia homo et animal indicant aliquem hominem; quod est a partibus, et hoc est: aliquem enim, etc. Non ideo servat comparationem istam inter speciem et genus, dicendo quod species familiarius assignat primam substantiam quam genus, quod ipsa comparatio valeat ad locum, sed ideo ne videatur contrarie suae sententiae, quia superius dictum est quod species magis est subs- tantia quam genus. Et si taceret comparationem, jam videretur « quod species et gênera aequaliter primam substantiam indicarent.
Aliorum vero. Gênera et species familiariter indicant primam * G)d. déterminant.
GLOSSiE IN CATEGORIAS. 585 substantiam quid est; alioram vero, etc., extranee assignare vocat, quando aliquid asaignatur per"* quale. Quandoquidem hœc sola aliorum indicant prinlain substantiam qnid est, ergo urerito, etc. Ista est principaiis conclusio superioris loci, quœ est a parte me- nti.
AmpUus. Probo quod gênera et species, sola aliorum, dicuntur merito secundœ substantise. Si solse principales substantiae merito dicuntur primée substantiae, et gênera et species sola aliorum merito dicuntur secunds substantise. Assumptio ibi: sed principales subs- tantiae proprie, id est merito, dicuntur primae substantiae, et sup- ponit meritum, ubi dicit: eo quod aliis omnibus sabjaceant. A pari comitanti; maxima propositio: si aliquid^ relativum praedicatur de se ipso cum solo, et relativum illius praedicatur de se ipso cum solo. Sed prima substantia praedicatur de se ipsa cum solo; ergo secunda substantia praedicatur de se ipsa cum solo, et ita probatur per médium: Si solae principales substantiae sunt primae, et solae principales substantiae habent secundas; et si solae principales substantiae habent secundas, et solae secundae habent primas; et si solae secundae habent primas, tune solae secundae sunt secundae; et si solae secundae sunt secundae, tune gênera et species sunt secxmdae. A pari.
Sicut aatem. Hoc quod ego induxi de principalibus substantiis, propter secundas non vacat; sed sicut principales substantiae habent se ad alia omnia, id est quod omnia aliaaut praedicantur de eis aut sunt in eis, ita species et gênera principalium substantiarum ha- beùt se ad reliqua omnia, aut in praedicatione aut in fundatione.
De kis enim. Vere gênera et species ita se habent ad reliqua omnia quemadmodum primae substantiae; de bis enim, id est de primis substantiis et de speciebus et de generibus reliqua omnia praedicantur. A parte similiter se habere. Hoc modo reliqua omnia praedicantur de bis, quia quicquid praedicatur de primis substantiis sui>stantialiter aut accidentaliter, praedicatur de generibus et specie- ' God. aliqttis, ÇUXSM IK CATE6. ^4 586 PETRI ABiELARDI buseodem modo, et quicquid non prœdicatur de speciebus et de generîbus substantialiter aut accidentaliter, non prœdicatur de primis subfltantiis substantialiter aut accidenfiditer.
Alif/aern enim. Vere reliqua omnia praedicantur de bis, quia grammaticum praedicatur de quodam homine, et de homine, et de anîmaii» A partibus. Hoc ordine praedicatur gramnaaticum: aiiquem hominem dicis esse grammaticum, ergo et hominem dicis esse grani'<- ' Fol. 38 r', c. 1. maticum; a parte ergo et animal dicis esse grammaticum. A parte \ Commune antem. Ostendit quœ sint primas et quae sint secundae substantiae, dando eis diversas diffinitiones, per quod quodam modo ostendit diversitatem inter primas et secundas substantias. Modo vult oDtendere quamdam communitatem inter primas et secundas subs- tantias, in qua proprietate operatur differentiam secundario de subs- tantiis ad accidentia. Gontinuo: in hoc di£Perunt primœ et secundae substantiae, quia habent diversas diffinitiones. Commune autem est, etc.
Principalis namque. Vere nulla substantia est in subjecto. Onmis subMantia aut est prima aut secunda. Sed prima substantia non est in subjecto; hoc extra« Nec secunda substantia est in subjecto; hoc intra, ubi dlcit: secandaram vero, etc. A partibus substantiae. Et vere prima substantia non est in subjecto. Prima substantia est illud quod neque dicitur de subjecto neque est in subjecto, ens indivi- duum secundarum substantiarum; sed illud quod hoc habet, non est in subjecto. A diifinitione; maxima propositio: quicquid removetur a diffinitione, et a diffînito, Homo ènim. Vere secunda substantia non est in subjecto, quia homo. A parte, et hoc est: Homo enim, etc. Quod dicit Aomo qmdem de subjecto aliquo homine dicitur^ non valet ad locum; sed ideo apponit, quia per hoc videretur alicui quod homo esset in subjecto. Cum enim dicimusquod homo dicitur de subjecto, habemus qqia praedicatur de subjecto. Et si homo praedicatur de subjecto, tune homo inhaeret^ sub- jecto; et ita videtur esse in subjecto ut in fundamento, sed tamen^ non est.
GLOSSiE IN CATEG0RIA5. M?
Non enim. Vere home in nullo subjecto est mon enim, etc. A majori.
Amplias. Probo quod secundœ substantiae non suut in subjecto. NiiUum quod est in subjecto prsedicatur nomine et diffinitione. Haec assumptio est, ubi dicit: secundaramvero, etc. Ergo secundœ substan- tiœ non sunt in subjecto. A toto; maxima propositio: undc remo- vetur totum, et iilud removetur a qualibet parte illius; sed prœdicari nomine et diffinitione, quod^st totum ad secundaA substantias, remo* vetur ab esse in subjecto; quare esse in subjecto removetur a secundis substantiis.
Rationem namque. Vere ratio secundarum substantiarum prœdi* catur de subjecto, quia ratio hominis et animalis praedicatur de aliquo homine. A partibus secundarum substantiarum, et a parte subjecti. Ideo probat de ratione, et prœtermittit de nomine, quia quicquid prœdicatur ratione, praedicatur nomine; sed non convertitur.
Ergo. Quandoquidem nec prima nec secunda substantia est in sub- jecto, ergo substantia non erit horum, id est ex bis quse sunt in sub- jecto. A partibus. Haec est principalis conclusio: non est autem. Gon* venit omni substantiœ in subjecto non esse: non est autem, etc.
Bipes enim. Vere diflTerentia non est in subjecto, quia bipes et grès- sibiie. A partibus.
Non enim. Vere bipes et gressibile non est in subjecto: non enim, etc. A majori.
Ratio quoque. Quamdam dédit proprietatem secundis substantiis, sciiicet prœdicari nomine et diffinitione, per quam ostendit secundas substantias non esse in subjecto. Per eamdem proprietatem osfendit differentias non esse in subjecto. Continuo: ratio secundarum subs* tantiarum px'aedicatur de subjecto.
Ratio qaoqne differentiée, etc. Fsdsum videtur esâe ut de quocumque prsedicetur differentia, de eodem prœcftetur ratio ejus differentiœ. Nam de bomine praedicatur gressibile; non tamen praedicatur de eo- dem quœiibet diffinitio constituta ex gressibile. Non enim potest dici: bomo est animal gressibile quadrupes. Et ideo sic determinandum est: de quocumque praedicatur diflFerentia, de eodem praedicatur ratio ejus . 588 PETRI ABiELARDI dififerentiae aiiqua convenienter constitutaex ipsa diflFerentia, quantum ad ipsum diffinitum. * Fol. 38 r*, c. 2. Est enim. Vere g^essibiie prœdicatur * de homine, quia ita est in re. A causa pari, et hoc est: est eninif etc.
Non nos vero. Dictum est quia commune est omni substantif in subjecto non esse. Sed videtur esse faisum, quia partes substantiarum constitutivse videntur esse in subjecto, et propter bas causas quia nec nomine nec diffinitione prœdicentur de suo toto. Et quemadmodum formas, licet non praedicentur de subjecto, tamen générant ex se voces prœdicabiies, eodem modo partes constitutivae substantiarum, sicuti caput, manus; sicuti manus manuatum^ caput capitatum. Et ad hoc removendum quod partes sijd>stantiarum non sunt in subjecto, appo- nit banc sententiam. Continuo: commtme est omni substantm in sabjecto non esse; quod videtur esse falsum propter partes substantiarum. Non nos vero, etc.; ne pro nimia conturbatione ad himc finem forte deve* niamus, ut confiteamur eas partes esse in subjecto» et per hoc cù^- mur confiteri eas non esse substantias.
Non enim. Vere partes substantiarum non sunt in subjecto, quia nuilœ partes. A toto, et hoc est: Non enim, etc.
Inest autem. Dédit quamdam proprietatem secundis substantiis et communibus differentiis, scilicet praedicari nomine et diffinitione, difi&nitione dico vei sibi aequipollenti vel ex se constituta substantia- liter; et hoc ad remotionem accidentium. Modo vult dare eamdem proprietatem eisdem, id est secundis substantiis et communibus diffe- rentiis, sed in largiori significatione, quia non excludit acddentia ab hac proprietate. Scilicet dat eis pra&dicari univoce, quod est idem cum praedicari nomine et ratione. Sed hic largius accipit rationem, quia hic accipit rationem, id est diffînitionem vel si}» aequipoUentem vel comr positam ex ipsaS vel etiam flmpositam ex accidentibus. Et hanc pro- prietatem dat secundis substantiis et communibus differentiis, ad remotionem primarum substantiarum. Continuo dedi substantiis et communibus differentiis praedicari nomine et diffinitione. Nectantum ' God. ipto.
GLOSSiE IN CATEGORIAS. 689 îstad inest illis, sed inest substantiis et differentiis, quibus concessit praedicari nomine et diffinitione, tam sibi œquipolienti quam ex se constituta, omnia praedicari univoce sumpta ex his, id est ex subs- tantiis secundis et ex communibus differentiis; ac si dicat: omnes secundae substantiae et communes differentiae prœdicantur univoce.
Omnia enim. Vere omnes secundae substantiae etf communes diffe- rentiœ praedicantur univoce. Omnes secundœ substantiae et com- munes differentiae aut praedicantur de individuis tantum, aut prae- dicantur de speciebus et de individuis. Sed omnia praedicata aut de individuis tantum aut de speciebus et de individuis praedicantur univoce. A partibus secundarum substantiarum et communium differentiarum. Propositio, ubi dicit: omnia quœ sunt prœdicata, sumpta ex his, id est ex secundis substantiis et communibus diffe- rentiis, ac si dicat: omnes secundae differentiae et communes quae praedicantur» aut praedicantur de individuis tantum ^ aut praedi- cantur de speciebus et de individuis. Assumptio et conciusio extra. Notandum quia quaedam differentiae communes praedicantur de individuis tantum, sicut immmortaie de Deo; quaedam vero com- munes differentiae praedicantur de speciebus et de individuis, si- cuti rationaie. Eodem modo quaedam substantiae secundae praedi- cantur de individuis > ut animai.
A principali ncmque. Bene determinavi, ex bis: aprincipali nam- que, etc. Causa est*: •Foi.38v\c.i.
De nullo enim. Vere principaiis nuila substantia praedicatur xmi- voce; de nuiio enimsubjecto dicitur. Atoto, quiaquod praedicatur de subjecto, aiiud univoce, aiiud aequivoce.
Secundarum vero. Secundae substantiae praedicantur univoce, et non uno modo: secundarum vero, etc.
Ubi dicit quod differentiœ prœdicantur de speciebus et de individuis, fuppiendum est quod quaedam differentiae praedicantur de indivi- duis tantum, ut immortaie de Deo.
Bationem namque. Vere species praedicantur de primis subtantiis univoce, qma praedicantur nomine et ratione. A pari, et hoc est: 590 PETRI ABiELARDl primœ substantiœ suscipiunt rationem speciemm, ac si dicat: species praedicatur de primîs substantiis nomine et ratione; ideo praetermiâit de nomine, quia, ubi dicit quod prœdicantur ratione, constat quod praedicantur nomine; sed non convertitur. Dictum est quod primae substantiœ suscipiunt rationem specierum; hoc etiam ba* bent quod suscipiunt rationem generum, et species suscijHunt ra- tionem generis. Et unde hoc habes quod primâe substantiœ susci«> piunt rationem generis. A causa. Et unde hoc habes, quod si species suscipiunt rationem generis, ideo primae substantiae suscipiunt ra«> tionem geneinm. Quaecumque enim de praedicato dicuntur, eadem et de sijd>jecto dicuntur. A toto.
Univoca aatem. Talem feci consequentiam, quod si praedicantur nomine et difi&nitione, praedicantur univoce; nec sine ratione: wii- voca autem, etc.
Quare omnia. Quandoquidem omnes secundas substantiae et com- munes di£Pcrentiae et iilae quae praedicantiu* de individuis tantum, et illae quae praedicantur de speciebus et de individuis, praedicantur uni- voce: qaare omnia, etc. Haec est principalis conclusio. A partibus.
Omnibus aatem. Superius fecit talem divisionem: substantia alia prima, alia secunda. Quae quidem^ divîsio non videtur valere, quia omnis substantia videtur esse prima; ideo omnis substantia videtur esse prima, quia omnis substantia videtur significare hoc aliquid. Et de prima substantia non dubitatur quin significet hoc aliquid; de secunda substantia ideo videbatur quod esset prima, quia est singularis numeri, quemadmodum prima. Modo ad confirman- dam suam divisionem, et ad destruendam illorum opinionem qui- bus videbatur quod omnis substantia esset prima, inducit hanc sententiam; quam inducendo sententiam ponit providere quiddam aliud, scilicet quod secundae substantiae significant aliquid quale, ex quo videbatur quibusdam quod secundae substantiae praedica-» rentur in quale; quod si esset, assignarent primas substantias ex- tranee. Et ita falsum esset quod secundae substantiae assignarent ^ Cod. quœqtte.
GLOSSiE IN CATEGORIAS. 591 primas subslantias in quid; et ita non essent secundœ substantiae. Modo discutiendo sententiam istam, ostendit quo modo debeamus intelligere quod secundœ substantiae significant aliquid quale, et hoc facit ad removendam stultam opinionem iilorum qui dicebant secundas substantias assignare primas substantias in quale. Continuo: talem feci divisionem: substantia alia prima, alia secunda. Omnis autem substantia videtur significare aliquid hoc, id est individuale. Ubi dicit indubitabile, déterminât sic: et taie indubitabile quod est vemm^ quia indubitabile aliud verum, aliud falsum; indubitabile est Socratem esse asinum, et taie indubitabile quod est falsum.
Individaum enim, Vere primae substantiae significant aliquid hoc individuale, quia illud * quod significatur a prima substantia, scilicet * Fol. 38 v*, c. 2. ilia vox quae est ^ individuum et unum numéro, id est parificatum numerali descriptione, id est significatur ab bac voce quae est in- dividuum et unum numéro. A pari. Paria eaim sunt illud quod significatur a prima substantia esse individuum et unum numéro, et unam substantiam significare hoc aliquid ^ Qaia etenim*. Cum deberet probare quod oratio esset discreta 'Foi.4ov",c.2 quantitas, primitus probat quod sit quantitas, quiavidebaturquibus* dam quod oratio esset substantia, et propter hanc causam, quia quando dicimus: Socrates legit, haeç voçalis oratio estaer, et omnis aer est corpus, et omne corpus est siibstantia* Igitur haec vocalis oratio: Socrates legit, est substantia. Hoc quidem verum est. Sed ipse non agit de vocali oratione, sed de oratione quahtitativa adja- cente vocali orationi, id est de ipso tenore producto vel brevi; Et vere oratio est discreta quantitas. Si oratio est quantitas, et est discreta quantitas. A causa, et hoc est: etenim manifestum est qaia oratio est qjMntitas, supple: et est discreta. Régula talis: si aliquod genus cum ^ God. qtuB est sciUcet et eontimiUa est M — ' Cœtera omittenda dusimus, et finem g^ossœ tantummodo apponendum.
592 PETRI ABiELARDI sua divisibili differentia praedicatur de aliquo separatim, utnimque potest praedicari de eodem conjunctim.
Mensuratur enîm. Probat unam partem, scilicet quod oratio est quantitas: Si est mensura per se, et est quantitas. A pari, et hoc est: Mensuratur enim. Et vere oratio est mensura, quia partes ejus, id est syllabae scilicet brèves et long®; ipsi tenores adjacentes voca- libus syllabis mensurantur. A partibus orationis, et hoc est: mensa- ratur enim, etc. Régula talis: Cuicumque supponuntur partes ali- cujus totius, eidem supponetur totutn illarum partium. Sed ora- tionis partes mensurae supponuntur; quare ipsa oratio supponituc eidem.
Dico autenu Dictum est quia oratio est quantitas, et non accipio oratîonem quolibet modo, scilicet vocalem aut intellectualem; sed dico orationem prolatam cum voce, id est cum vocali oratione, id est ipsum tenorem adjacentem vocali orationi.
Ad nullum enim. Vere oratio est discreta quantitas, quia est illa discreta quantitas cujus partes non copulantur ad commimem ter- minum. Non est enim communis terminus ad quem syllabœ copu- lantur; sed unaquiBque divisa est. Et quia habet unaquaeque res ut sit divisa, personaliter subjungit: îto dico^ imaquaeque est divisa quod sit secundum se ipsam, quod conjuncta alii nuUam efficit con- tinuitatem. A causa.
Potes enim. Vere linea est continua quantitas, quia illa continua quantitas cujus partes copulantur ad communem terminum. A parte continue quantitatis. Quia continua quantitas alia est simplex, ut punctum \ alia est illa quse habet partes copulatas ad eumdem terminum; et hoc: potes enim, etc., et superficiei lineam^ id est potes sumere lineam, communem terminiun superficiei.
Plani namque. Vere partes superficiei copulantur ad communem terminum, quia partes plani. A pari, et hoc est: plani namque, etc.
Est autem. Tractavit de linea, de superficie, de aliis continuis quantitatibus, eo modo quo sunt intégra tota. Modo vult tractare ^ Cod. pwwtut.