Cum in tanta verborum multitudine nonnulla etiam sanctorum dicta non solum ab invicem diversa, veruni etiam invicem adversa videantur, non est temere de eis judicandum per quos mundus ipse judicandus est, sicut scriptuiïi est: Jadicabunt sancti nationes; et ite- rum: Sedebitis et vos judicantes; nec tamquam mendaces eos arguere aut tamquam erroneos contemnere prœsumamus, quibus a domino dictum est: Qui vos audit, me audit; qui vos spemit, me spemit. Ad nostram itaque récurrentes imbecillitatem, nobis potius gratiam in ' intelligendo déesse quam eis in scribendo defuisse credamus, quibus ab ipsa dictum est Veritate: Non enim vos estis qui loquimini, sed spi- ritus patris vestri qui loquitur in vobîs. Quid itaque mirum si, absente nobis spiritu ipso, per quem ea et scripta sunt et dictata atque ipso quoque scriptoribus intimata, ipsorum nobis desit intelligentia, ad quam nos maxime pervenire impedit inusitatus locutionis modus ac plerumque earumdem vocum significatio diversa, cum modo in hac, modo in illa significatione vox eadem sit posita? Quippe, quemad- modum in sensu suo, ita et in verbis suis unusquisque abundat. Et ' Incipit deest in Turon. — * Turon. Abaiiardi, — ' Deest in in Godd.
1.
4 PETRI AB.«LARDI cum juxta Tullium in omnibus identitas mater sit satietatis, id est fastidium generet, oportet in eadeiti quoque re verba ipsa variare, nec omnià vulgaribùs et communibus denudare verbis; quae, ut ait beatus Augustinus, ob hoc teguntur ne vilescant, et eo amplius sunt gratiora quo sunt majore studio investigata et difficilius conquisita. Saepe etiam, pro diversitate eorum quibus loquimur, verba commu- tari oportet; cum fréquenter eveniat ut verborum propria signifi- catio nonnuUis sit incognita aut minus usitata. Quibus quidem si ad doctrinam, utopprtet, loqui volumus, magis eorumvusus ouam proprietas sermonis aemulandus est, sicut et ipse grammaticae prin- ceps et locutionum instructor Priscianus edocet. Quod etiam diligen- tissimus ecclesiae doctor beatus attendens Augustinus, cum in quarto de doctrina christiana ecclesiasticum instrueret doctorem, omnia illum quae intelligentiam prœpediunt eorum quibus loquitur, prae- terire admonet, et tam ornatum quam proprietatem sermonis con- temnere, si absque istis ad intelligentiam facilius poterit pervenire; non curante S inquit, illo qui docet quanta eloquentia doceat, sed quanta evidentia. Diligens appetiius aliquando negligit verba cultiora. Unde ait quidam, cum de tali génère elocutionis ageret, esse in ea quamdam diligentem negligentiam. Item: In bonis doctoribus tanta docendi cura sit ut verbum quod, nisi obscurum sit^ vel ambiguum, latinum esse non potest, vulgi autem more, sicut ^ dicitur, ut ambiguitas obscuritasque vitetur, non sic dicatur ut a doctis, sed potius ut ab indoctis dici solet. Si enim non piguit dicere interprètes nostros de sanguinibus *, quoniam senserunt ad rem per- tinere ut eo loco pluraliter enuntietur hoc nomen, quod in latina lingua singulariter tantummodo dicitur; cur pietatis doctorem pigeât imperitis loquentem ossum potius quam os dicere, ne ista sjllaba non ab eo quod sunt ossa, sed ab eo quod sunt ora intelligatur? Quid enim prodest lo- cutionis integritas quam non sequitur intellectus audientis, cum loquendi omnino nulla sit causa, si quod loquimur non intelligunt propter quos, ut intelligant, loquimur? Qui ergo docet vitabit verba omnia quœ non docent.
* 0pp. Aug., tom. III, P. 1, pag. 73, éd. Paris. — ' Sit deest in Codd. — ' Edit. sic, — * Psalm. XV, 4: Non congregaho conventicala eorum de sanguinibus.
Item*: Insignis est indolis in verbis veram amare, non verba. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod volamas non potest? aut qmd obest lignea, si hoc potest, quando nihil quœrimus nisipatere quod clausum est?
Quam sit etiam temerarium de sensu et intelligentia alterius alte- rum judicare, quis non videat? cum soli Deo corda et cogitationes pateant, qui nos etiam ab hac praesumptione revocans ait: Nolite judicare et nonjudicabimini. Et Apostolus: Nolite, inquit, ante tempus judicare^ quoadusque veniat qui illuminabit abscondita tenebranim et ma- nifestabit consilia cordium; ac si aperte dicat: Illi committite in talibus judicium, qui solus omnia novit atque ipsartim quoque discretor est cogitai ioniun, juxta quod et de occultis ejus mysteriis tropice super agno paschali scriptum est: Si quid residuumfuerity igni combu- ratur; hoc est, si quid est divinorum mysteriorum quod intelligere non valeamus, spiritui per quem scripta sunt docenda potius reser- vemus quam temere définiamus.
lUud quoque diligenter attendi convenit ne, dum aliqua nobis ex dictis sanctorum objiciuntur, tamquam sint opposita vel a veritate aliéna, falsa tituli inscriptione vel scripturae ipsius corruptione falla- mur. Pleraque enim apocrypha ex sanctorum nominibus, ut auctori- tatem haberent, intitulata sunt; et nonnuUa, in ipsis etiam divi- norum testamentorum scriptis, scriptorum vitio comipta sunt. Unde fidelissimus doctor et veracissimus interpres Hieronymus, ad Laetam de institutione filiae scribens, nos praemunivit dicens^: Caveat omnia apocrypha; et si quando ea non ad dogmatum veritatem, sed ad signorum reverentiam légère voluerity sciât non eorum esse quorum titulis prœno- tantur, et grandis esse prudentiœ aurum in lato quœrere. Idem super lxxvii psalmum, de inscriptione tituli ejus quœ est hujusmodi intellectus*, Asaph, ait: Sic scriptum est secundum Matthœum: cum locutus fuisset Dominus in parabotis et illi non intelligerent, etc; hœc, inquit,/acte sunt ut adimpleretur quod scriptum est per Isaiam prophetam: aperiam in parabolis os meum. Evangelia usque hodie ita habent. Hoc Isaias non ' Opp. Aug., ilnd., pag. 74. — • 0pp. Hîeron., lom. IV, pag. 696, edit. Bened. — •SîcCodd.?
6 PETRI ABvELARDI • loquitur, sed Asaph. Item ergo aimpliciter dicamtifi quomodo scriptum est in Matthœo et Johanne, quod Dominus hora sexta crucifixus sit, in Marco * quidam hora tertia; error scriptorum fuit, et in Marco hora sexta scriptum fuit; sed multi pro episimo graeco ^ putaverunt esse gamma, sicut ibi error fuit scriptorum, ut pro Asaph Isaiam scri- berent. Scimus enim quod plurima ecclesia de imperitis congregata fuit gentilibus. Cum ergo iegerent in evangeiio: Ut impleretur q%od sariptam est in Asaph propheta, ille qui primus scribebat evangeiium cœpit dicere: quis est iste Asaph propheta? Non erat notus in populo. Et quid fecit? ut errorem emendaret, fecit errorem. Dicamus aliquid simile in alio loco secundum Matthaeum: Retulit, inquit, XXX ar- genteos, pretium appretiati, sicut scriptum est in Jeremia propheta^. In Jeremia hoc penitus invenire non possumus, sed in Zacharia; evi- dens' ergo quod hic errcwr fuit sicut ibi. Quid itaque mirum, si in evangeiiis quoque nonnulla per ignorantiam scriptorum corrupta fuerint, ita et in scriptis posteriorum patrum, quœ longe minoris sunt auctoritatis, nonnunquam eveniat? Si itaque aliquid a veritate absonum in scriptis sanctorum forte videatur, pium est et himii- litati congruum atque caritati debitum, quœ omnia crédit, omnia sperat, omnia suffert, nec facile vitia eorum quos amplectitur suspicatur, ut aut eum scripturœ locum non fideliter interpretatum aut corruptum esse credamus, aut. nos eum non intelligere profi- teamur.
Nec illud minus attendendiun esse arbitror, utrum talia sint ea quâB de scriptis sanctorum proferuntur, quae vel ab ipsis alibi re- tractata sint et, cognita postmodo veritate, correcta, sicut in plerisque beatus Augustinus egit; aut magis secundum aliorum opinionem quam secundum propriam dixerunt sententiam, sicut in plerisque Ecclesiastes dissonas diversorum inducit sententias, imo et tumul- tuanter " interpretatur, beato in quarto Dialogorum attestante Gre- gorio; aut sub qusestione potius reliquerunt ea inquirentes quam ' Codd. episomo, Ejàsimus, vox infioue latinitatis, ex graeco iwmfAon^ signam. — ' Matth. XXVII, 9. — ' Codd. videns. — * Codd. Umultuator.
SIC ET NON. 7 certa definitione termmarent, sîcut prœdictus venerabilis doctor Augustinus in editione super Genesim ad iitteram se fecisse perhi- bet, ita de hoc opère in primo Retiactationum suarum oommemorans: în guo opère, inquit, plara qaœsita^ qnam inventa sont ^ y pauciora fr^ mata, cœtera vero ita posita velut adhuc requirenda sint. Beato quoque attestante Hieronymo, novimus morem catholicorum doctonxm hune fuisse ut in commentariis suis nonnullas haereticorum pessimas opiniones suis insérèrent sententiis, dum, perfectioni studentes, nulia antiquorum praeteriisse gauderent. Unde rescribens ad beatum Au** gustinum, cum ab eo super expositionem cujusdam loci epistolae Pauli ad Galatas pulsaretur, ait': Quœris cardixerim in commentariis epistolœ Pauli ad Galatas, Paulum id in Petro r\^ potuisse reprehen-- dere quod ipse fecerat. Et asseris simulationem apostolicam non fuisse éispensatoriam, sed veram, et me non debere docere mendacium. Bespondeo debere prudentiam tuam pmfatinnculm commentariorum meorum meminisse, quod, imbecillitatem virium mearam sentiens, Ori^ genis commentarios sum secutus. Scripsit enim ille vir in epistolam Pauli ad Galatas volumina; prœtermitto Didymum videntem meum^ et Apolli^ narem Laodicenum de ecclesia nuper egressum et Alexandrum veterem hœreticum, qui et ipsi nonnullos super hac re commentarios reliquerunt, Legi kœc omnia, et in mentem meam plurima coacervans, accito notario, vet mea vel aliéna dictavi. Item: Eruditionis tuœ fuerat quœrere uirum ea quœ scripsimus haberentur in Grœcis; ut, si illi non dixissent, tune meam proprie sententiam condemnarem, prœsertim cum hbens ^ in praffa-* tione confessas sim Origenis commentarios me esse secutum, et vel mea vel aliéna dictasse ^ ut lectoris arbitrio derelinquerem utrum probanda essent an improbanda. Sic et beatum Hilarium et nonnullos sanctos multa ex ipsius Origenis vel aliorum errantium scriptis interseruisse sententiis non ambigimus, opinionem nobis aliorum potius praesen- tantes quam sententiam proferentes; quod tamen non tam per ^ 0pp. Aug., tam. I, pag. a 8. Turon. requisita. — ' Turon. quam inventa sont, et eorum qm weenta sont p. — ' Tom. IV, pag. 6i8. — * Sic Codd. Vid. not. edit. Bened. ^ ' Âbrinc. et Edit. libère.
8 PETRI AB>ELARDI ipsos nobis quam per alios postmodo innotuit. Unde et praedictus doctor Hieronymus ad Vigilantium presbyterum, cum se excusaret quod Origeais dicta nonnunquam vel poneret vel transferret: Si hoc, inquit, crimen est y argaatur confesser Hilarius qui psalmorum interpretationem et homelias in Job ex libris ejus transtuHt ^ Ubi qui- dem cum nonnulla reperiremus a veritate dissona vel aliorum sanc- torum dictis contraria, Origeni potius quamHilario sunt imputanda, licet ipse hoc Hilarius non distinguât quale est illud statim quod primum psalmum de capite^ non esse intelligendum adstruere ni- titur, sed generaliter de quolibet alio justo esse accipiendum. Quod et ipse Hieronymus in quadam expositione quormndam psalmo- rum, Origenem siimliter prosecutus, posuit. Ipsum quoque fortasse Origenem, ipso attestante, non ambigendum est nonnulla magnis erroribus implicita juxta opinionem aliorum protulisse. Unde et Hieronymus ad Avitum scribendo presbyterum, multipliées coUigens errores quos Origenes in libris suis péri arcon^ posuit, de ipso ita locutus est Origene: Post tam nefandam dispatationem quœ'lectoris ani- mum vulneravit, hœc, inquit, juxta nostram sententiam non sunt dog- mata, sed quœsita tantum atque projecta, ne penitus intacta videantur.
Sic et ipse supra Hieronymus dixit sua vel aliéna saepe dictasse, ut lectoris arbitrio derelinqueret utrum probanda essent an impro* banda. Beatus quoque Augustinus, pleraque ex operibus suis retrac- tando ac corrigendo, multa se ibi ex opinione magis aliorum quam ex propria posuisse sententia profitetur. Nonnulla etiam in Ëvangelio juxta opinionem hominum magis quam secundum veritatem rerum dici videntur; veluti cum Joseph pater Christi a matre quoque ipsius domini, juxta opinionem et morem vulgi, appellatur, ita quidem di- cenie: Ego et pater tuas dolentes quœrebamus te^. Et juxta quod as- pectu pcrcipitur, modo cœlum stellatum dicimus, modo non; modo solem calidum, modo vero minime, vel modo lunam plus vel minus ' 0pp. Hieron., tom. IV, pag. 376. -^ ' Projî/io Dêi, ut docet Hilarius, in primam psalm,, pag. 1 4, et in sec. psalm,, pag. a 8, Ed, Paris. — ' Sic G>dd. fnei «V»;^'* — * Haec ab Et juxta usqiie ad Samuel quoque desunt in Turon.
SIC ET NON. 9 lucere, modo etiam penitus pon lucere, cum tamen sequaliter haec semper in perpetuum maneant quae non nobis sequaliter semper apparent» Et Apostolus, in plerisque dicta derogantium sibi secutus, aliter de se ipso quam sentiat esse, non veretur profiteri; quale est illud: Nos stalti propter Ckristum, vos autem prudentes in Christo. Idem etiam apostolus Melchisedech sine pâtre et matre et sine genealo- gia dicit, nec initium dierum aut finem habere; quia hoc scilicet nostram notitiam latet quod scriptura non docet, non quod ita rei veritas sese habeat. Sanîuel quoque in phantasmate appaVuisse Py- thonissaB dicitur, non tam secundum veritatem quam secundum rei similitudinem, quae intuentibus falsam gignebat opinionem. Ut enim beatus meminit Augustinus, phantasma illud Samuel appel- iatum est, quia similitudinem Samuelis exhibebat, sicut et aliquis in somnis se Romam vidisse dicit, quia similitudinem ejus mente concepit.
Poeticae quoque seu philosophiez scripturae pleraque ita juxta opi- nionem loquuntur quasi in veritate consistant, quae tamen a veritate penitus discrepare liquet. Unde est illud ovidianum: Fertilior seges est alienis semper in agris, Vicinumque pecus grandius uber habet *.
Boetius quoque in quarto Topicorum accidens et substantiam duo prima rerum gênera cum dixerit, ad opinionem potius quam ad veritatem aspexit. Quod vero philosophi quoque pleraque juxta opi- nionem aliorùm magis quam juxta suam proférant sententiam, TuJ- lius, lib. II de Officiis, his verbis manifeste profitetur: Justifia cum sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia sine justitia nihil valet ad faciendam Jidem, Quo enim quisque versutior et callidior, hoc invidiosior et suspectior, detracta opinione probitatis. ^ Quamobrem intelligentiœ jus- titia conjuncta quantum volet habebit ad faciendam Jidem viriam, Justitia . sine prudentia multum poterit; sine justitia nil valebit prudentia. Sed ne * Ovid., Art, Am., lib. I, v. 35o. — * ïfec a Quamobrem usque ad Qairf itaque mimm desont in Taron.
SIC ET NON. a 10 PETRI ABifiLARDI (fais sit admiratus cur, quod inter omnes philosophas constet a meqwe ipso disputatum smpe sit, qui unam habet omnes habere virtutes, nanc ita se- jungam, (fuasi possit quisquam, cum non idem prudens sit, justus esse: alia est illa cum veritas ipsa limatwr in disputatione, alia cum ad omnes accommodatur oratio. Quamobrem^ ut vulgus, ita nos loquimur, ut alios fortes, alios bonos viros, alios prudentes esse dicamus; popularibus enim verbis est agendum et asitatis cum loquimur. Quotidiani denique ser- moais usus est juxta judicium corporalium seasuum, pleraque dici aliter quam in re consistât. Cum enim nullus in toto mundo vacuus omnino sit locus, qui non vel aère yçI aliquo corpore re* pleatur, vacuam tamen prorsus arcam esse dicimus in qua nihil esse visu percipimus. Qui res juxta oculorum aspectus judicat, modo cœlum stellatum dicit, modo non, et modo solem calidum, modo vero minime, vel modo lunam plus vel minus lucere, modo etiam penitus non lucere, cum tamen aequaliter haec semper in re permaneant quœ non nobis œqualiter semper apparent. Quid itaque mirum si a sanctis quoque patribus nonnulla ex opinione magis quam ex veritate nonnunquam prolata sint aut etiam scripta? Dili- genter et lUud discutiendum est, cum de eodem diversa dicuntur, quid ad praecepti discoarctationem \ quid ad indulgentiae remissio* nem vel ad perfectionis exhortationem intendatur, ut secundum in- tentionum diversitatem adversitatis quaeramus remedium; si vero praeceptio est, utrum generalis an particularis, id est, an ad omnes communiter an ad aliquos specialiter directa. Distinguenda quoque tempora sunt et dispensationum causae, quia saepe quod uno tem- pore est concessum, alio reperitur prohibitum; et quod ad rigo- rem sœpius prœcipitur, ex dispensatione nonnunquam temperatur. Haec autem in institutionibus ecclesiasticorum decretorum vel ca- nonum distinguî maxime necesse est. Facilis autem plerumque controversiarum solutio reperietur, si eadem verba in diversis significationibus a diversis auctoribus posita defendere poterimus. His omnibus praedictis modis solvere controversias in scriptis sanc- * Sic Abrinc.; coarctaùonem Turon.
SIC ET NON. 11 torum diligens lector attentabit. Quod si forte adeo manifesta sit controversia, ut nulla possit absolvi ratione, conferends sunt aucto- ritates, et quœ potioris est testimonii et majoris confirmatîonis, po- tissimum retinenda. Unde illud est Isidori ad Massionem episcopum: In fine autem epistolœ hoc adducendumputaviut, quotiescumque in ges- tis conciliorum discors sententia invenitur, illius teneatur magis sententia cujus antiquior aut potior extat auctoritas. Constat vero^ et prophetas ipsos quandoque prophétise gratia Garnisse, et nonnulla ex usu pro- phetandi, cum se spiritum propheti» habere crederent, per spiri- tum suum faJsa protulisse; et hoc eis ad humilitatis custodiam per- missum esse, ut sic videlicet verius cognoscerent quales per spiritum Dei et quales per suum existèrent, et se eum qui mentiri vei falli nescit ex dono habere, cum haberent. Quietiam^, cumhaberent^ sicut non omnia uni confert dona, ita nec de omnibus mentem ejus quem replet, illuminât, sed modo hoc, modo illud révélât, et cum unum aperit, alterum occultât. Quod quidem beatusGregorius, in prima super Ëzechielem homelia, manifestis déclarât exemplis, ipsum etiam apostolorum principem, qui tôt divins gratis donis et miraculis coruscabat, prœter illam quoque specialem a domino promissam sancti spiritus effusionem, qui ejus discipulos omnem do- ceret veritatem, lapsum in ^ errorem de circumcisionis adhuc et quorumdam antiquorum rituum observantia, cum a coapostolo suo Paulo graviter atque salubriter publiée correctus esset, a perniciosa simulatione desistere non puduit. Quid itaque mirum, cum ipsos etiam prophetas et apostolos ab errore non penitus fuisse constat alienos, si in tam multiplici sanctorum patrum scriptura nonnulla propter suprapositam causam erronée prolata seu scripta videan- tur? Sed nec tamquam mendacii reos argui sanctos convenit, si nonnulla quandoque aliter quam se rei veritas habeat, arbitrantes, non per duplicitatem, sed per ignorantiam dicant; nec prsesumptioni vel peccato imputandum est quidquid ex caritate ad aliquam aedifica- tionem dicitur, cum apud dominum omnia discuti juxta intentio- * Abrinc. qwppe. — * Abrinc. est. — * Turon. hahent — * //i deest in Gxid.
12 PETRI AB^LARDI nem constet, sicut scriptum est: Si ocalus tausfaerit simplex, totam corpus tuum lucidum erit. Unde et illud est beati Aug^ustini de eccle- siastica disciplina tractantis: Habe, inquit, caritatem, et fac quod vis. Item super epistolam Johannis: Qui non habent caritatem, non sunt ex Deo; quidquidvis, habe; hoc solum nisi habeas, nihil tibi pro- dest; alia si non habeas, hoc habe, et implesti legem. Item: Semel ergo brève prœceptum tibi prœcipitur: dilige^ et quod vis fac. Item, de doc- trina christiana, libro primo: Quisquis^y inquit, divinas scriptural vel qudmlibet earam partent intellexisse sibi videtur, ita ut eo intellectu non œdijicet islam geminam caritatem Dei et proximi, nondum intellexit. Quisqàis vero talem inde sententiam dixerit ut huic œdijicandœ caritati sit utilis, nec tamen hoc dixerit quod ille quem legit eo loco sensisse pro- batur, non pemiciose fallitur, nec omnino mentitur. Inest quippe in men- tiente voluntas falsa dicendi. Idem contra mendacium^: Mendacium est falsa signijicatio cum voluntate fallendi. Idem in Enchiridio ', cap. xxm: Nemo sane mentiens judicandus est qui dicitfalsum quod putat verum; quoniam, quantum in ipso est, nonfallit ipse, sed fallitur. Non^ itaque mendaciif sed aliquando temeritatis arguendus est qui falsa incautius crédita pro veris habet. Potius e contrario ille mentitur, qui dixit verum quod putat falsum^ y quantum ad animum ejus attinet, quia non quod sentit, hoc dicit; non verum dicit, quamvis verum inveniatur quod dicit, nec ullo modo liber est a mendacio qui ore nesciens verum loquitur, sciensautem vo- luntate mentitur. Item: Omnis qui mentitur, contra id quod animo sentit loquitur, voluntate fallendi. Idem super Evangelia, lib. \i^:Jacobautem quod matre fecit auctore, ut patrem fallere videretur, si diligenter atten- datur, non est mendacium, sed mysterium. Verax enim significatio nuUo modo mendacium recte potest dici. Mendacium quippe hoc loco spiritualis doctor non nisi peccatum accipit, quod magis juxta in- tentionem loquentis quam secundum qualitatem locutionis. Do- minus, qui cordis et renum probator est, compensât, non tam ea quae * Op. Aug., tom. ni, P. 1, pag. 17. — ' Ibii,, tom. VI, pag. 464. — ' Ihiâ,, tom. VI. pag. aca. — ^ Hœc a Non itaque ad Potius e contrario desunt in Turon. ^» ' Hsc a quantum ad Mendacium quippe hoc Joco sp. desunt in Turon. — * Tom. VI, p. 46 1.
SIC ET NON. 15 fiunt quam quo animo fiunt attendens. A quo quidem immunis est, quisquis prout existimat sincère ac non fraudulenter neque per duplicitatem loquitur, juxta quod scriptwn est: Qui ambulat simpUciter, ambulat conjidenter. Alioquin et apostolus Paulus men- dacii arguendus esset qui existimationem suam magis quam veri- tatem rei secutus, scribens ad Romanos ^, ait: Hoc igitar cum con- sammavero, et assignavero fractura hune, proficiscar per vos in Hispa- niam. Âliud itaque est mentiri, aliud itaque est eirare loquentem, et a veritate in verbis per errorem, non per malitiam, recedere. Quod si forte sanctis ipsis, ut diximus, accidere Deus permittat, in his quidem qui nuUum fidei detrimentum habent, nec id etiam iUis infiructuose accidit^ quibus omnia cooperantur in bonum; hoc et ipsi ecclesiastici doctores diiigenter attendentes et nonnuila in suis operibus corrigenda esse credentes, posteris suis emendandi vel non sequendi licentiam concesserunt, si qua illis retractare et corrigera non licuit. Unde et supra nominatus doctor Augustinus Retractationum libr. ^: Scriptum est y inquit, ex multiloquis non effu- gère peccatum. Item apostolus Jacobus: Sit, inquit, omnis homo velox ad aadiendum y tardas ad loquendum^. Item: In multis offendimus omnes.
Si quis in verbo non offendity hic perfectus est vir^. Ego mihi hanc per- fectionem nec nunc arrogo, cum sim senex; quanto minus cum juvenis cœpi scribere? Idem, in prologo libr. III, de trinitate: Noli meis litte- ris quasi scripturis canonicis inservire; sed in illis y quod non credebas, cum inveneris, constanter crede. In istis autem, quod certum non habebas, nisi certum intellexeris, nolijirmiter retinere. Idem, ad Vincentium *, libr. II: Negare non possum nec debeo, sicut in ipsis moribùSy ita multa esse in tam multis opusculis meis quœ possunt justo judicio et nulla teme- ritate culpari. Item, in epistola ad Vincentium Victorem: Noli, f rater, contra divina tam clara testimonia colligere velle calumnias ex episco- porum scriptisy sive nostroram sive Hilarii sive Cypriani et Agrippini; quia hoc genus litterarum ab auctoritate canonis distinguendum est.
14 PETRI ABiELARDI Non enim sic legantar, tanqaam ita ex eis testimoniam proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi forte aliter sapuerint quant veritas po^ tulat. Idem, ad Fortunatianum: Neque quoramlibet disputationes, quam- vis catholicorum et laadatorum hominum velut scripturas canonicas ha-- hère debemus, ut nobis non liceat, salva honorificentia quœ illis debeiur hominibus, aliquid in eorum scriptis improbare atque respuere, si forte invenerimus quod aliter senserunt quam veritas habet. Talis ego sum in scriptis alioram quales volo esse lectores meos in meis. Idem, contra Faustum, lib. I, cap. xi^: Paulum aliquando errasse et proficiendo mu-- tasse sententiam, absit ut dicamus. De his enim libris dici potest ali- quid eos habere non consonum, qui non prœcipiendi auctoritate^ sed proficiendi exercitatione scribuntur a nobis. Item: Nos eorum ^ sumus quibus idem dicit apostolus: et si quid aliter sapitis, id quoque nobis Deus revelabit, Quod genus iitterarum non cum credendi necessi* tate, sed cum judicandi libertate iegendum est.
Cui tamen ne interciuderetur iocus, et adimeretur posteris ad qusestiones difficiles tractandas atque versandas linguse et stili salu- berrimus iabor, distincta est a posteriorum libris excellentia canonicaB auctoritatis veteris et novi testamenti. Ibi si quid veluti absurdum moverit', non licet.dicere: auctor hujus libri non tenuit veritatem; sed aut codex mendosus est, aut interpres erravit, aut tu non intel- ligis. In opusculis autem posteriorum quœ libris innumerabilibus continentur, si qua forte propterea putantur a vero dissentire quia non ut dicta sunt intelliguntur, tamen liberum habet ibi lector auditorve judicium quod vel approbet quod placuerit, vel im- probet quod offenderit, et ideo cuncta hujusmodi, nisi vel certa jratione vel canonica auctoritate defendatur, ut demonstretur sive omnino ita esse sive fieri potuisse quod vel ibi disputatum est vel narratum;.si cui dispiicuerit, aut credere noluerit, non reprehen- ditur. Scripturas itaque canonicas veteris et novi testamenti dicit instrumenta in quibus a verïtate aliquid dissentire haereticum est ' Tom. Vin, pag. aaa. — * Edit. eorum. Codd. enim. — ' Sic Codd. Sub. qai$, aut leg. invenis aut naveris.
SIC ET NON. 15 piofiteri^. De quibus quidem scripturis, idem in epistola quartaad Hieronymum ita memiiiit: In expositione quoque epùtolœ Pauli apos^ toli ad Gulatas invenimus qaoddam quod nos maUum mordeat Si enim ad scripturas sanctas admissa fuerint vel officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? quœ tandem de scriptaris illis sententiaproferetwr? cyus pondère contentiosa falsitatis obteretur improbitas? Idem ad eum- dem de eisdem scriptum: Mihi videtur exitiosissime credi aiiquid in sacris libris esse mendacium, id est eo's homines, per quos nobis illa scrip- tura ministrata estatque^ conscripta, aiiquid in suis libris fuisse men-^ titos, Admissa enim semel in tantam auctoritatis fastigium officioso mendacio aliquo, nulla illoram libromm particala remanebit quœ non y ut cuique videbitur, vel ad mores difficilis vel ad fidem incredibilis, eadem pemiciosissima ad, mentis auctoris consilium officiumque refe- ratur. Beatus quoque Hieronymus, cum inter ecciesiasticos doctores quosdam cseteris anteferret, ita nobis iegendos esse consuluit, ut eos magis dijudicemus quam sequàmur. Unde est illud ejus consilium ad Lstam de institutione filise: Cypriani^ inqiiit, opuscula semper in manu teneat; Athanasii opuscula et Hilarii librum inoffenso currat pede; illoram tractatibus, illoram ingeniis delectetur quorum pietas fidei non vacillât; cœteros sic légat ut magis dijudicet quam, seqaatur^. Idem, in psaimo Lxxxvi, quasi auctoritatem his omnibus penitus auferens, ait: Domina^ narrabit in scriptura populorum et principum horam qui Juerunt in ea. Non dixit qui sunt in ea, sed qui fuerunt. Populorum non sufficit, sed etiam principum dicit; et quorum principum? Quijne- nuit. Videte ergo quomodo scriptura sancta sacramentis plena est. Legi* mus Apostûlum dicentem: an experimentum ejus quœritis qui in me lo- quitur Christus? Quod Paulus loquitur, Christus loquitur: qui enim vos recipity me recipit. In scripturis principum, in scriptura populorum quœ est scripta populis omnibus. Videte quid dicat: qui fuerunt, non qui sunt; at, exceptis apostolis, quodcumque aliud postea dicatmr, abscin- iatur, non habeat postea auctoritatem. Quamvis ergo sanctus sit aliquis