Quid ergo? Non aliquid perturbationi simile patietur? Non et color eius mutabitur et vultus agitabitur et artus refrigescent? Et quicquid aliud non ex imperio animi, sed inconsulte quodam naturae impetu geritur." Fateor; sed manebit illi persuasio eadem, nihil illorum malum esse nec dignum, ad quod mens sana deficiat. Omnia, quae facienda erunt, audaciter facit et prompte.
Hoc enim stultitiae proprium quis dixerit, ignave et contumaciter facere, quae faciat, et alio corpus inpellere, alio animum distrahique inter diversissimos motus. Nam propter illa ipsa, quibus extollit se miraturque, contempta est et ne illa quidem, quibus gloriatur, libenter facit. Si vero aliquod aliquod later MSS.; aliquid VPb.
timetur malum, eo proinde, dum expectat, quasi venisset, urgetur et quicquid ne patiatur timet, iam metu patitur.
Quemadmodum in corporibus insidentis languoris insidentis languoris Hense; insignis tangore or insigni languore MSS.
signa praecurrunt, quaedam enim segnitia enervis est et sine labore ullo lassitudo et oscitatio et horror membra percurrens; sic infirmus animus multo ante quam opprimatur malis quatitur. Praesumit illa et ante tempus cadit.
Quid autem dementius quam angi futuris nec se tormento reservare, sed arcessere sibi miserias et admovere?
Quas optimum est differre, si discutere non possit. Vis scire futuro neminem debere torqueri? Quicumque audierit post quinquagesimum annum sibi patienda supplicia, non perturbatum nisi si medium spatium transiluerit et se in illam saeculo post futuram sollicitudinem inmiserit; eodem modo fit, ut animos libenter aegros et captantes causas doloris vetera atque obliterata contristent. Fit quae praeterierunt et quae futura sunt, absunt; neutra sentimus.
sentimus later MSS.; sentiamus Pb; sentiam V.
Non est autem nisi ex eo, quod sentias, dolor. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem Minus tibi accuratas a me epistulas mitti querens. Quis enim accurate loquitur, nisi qui vult putide loqui? Qualis sermo meus esset, si una sederemus aut ambularemus, inlaboratus et facilis, tales esse epistulas meas volo, quae nihil habent accersitum nec fictum.
Si fieri posset, quid sentiam, ostendere quam loqui mallem. Etiam si disputarem, nec supploderem pedem nec manum iactarem nec attollerem vocem, sed ista oratoribus reliquissent!, contentus sensus meos ad te pertulisse, quos nec exornassem nec abiecissem.
Hoc unum plane tibi adprobare vellem: omnia me illa sentire, quae dicerem, nec tantum sentire, sed amare. Aliter homines amicam, aliter liberos osculantur; tamen in hoc quoque amplexu tam sancto et moderato satis apparet adfectus. Non mehercules ieiuna esse et arida volo, quae de rebus tam magnis dicentur; neque enim philosophia ingenio renuntiat. Multum tamen operae inpendi verbis non oportet.
Haec sit propositi nostri summa: quod sentimus loquamur, quod loquimur sentiamus; concordet sermo cum vita. Ille promissum suum inplevit, qui, et cum videas illum et cum audias, idem est.
Videbimus, qualis sit, quantus sit; unus sit. Non delectent verba nostra, sed prosint. Si tamen contingere eloquentia non sollicito potest, si aut parata est aut parvo constat, adsit et res pulcherrimus prosequatur. Sit talis, ut res potius quam se ostendat. Aliae artes ad ingenium totae pertinent, hic animi negotium agitur.
Non quaerit aeger medicum eloquentem, eloquentem later MSS.; loquentem VPb.
sed, si ita conpetit, ut idem ille, qui sanare potest, compte de iis, quae facienda sunt, disserat, boni consulet. Non tamen erit, quare gratuletur sibi, quod inciderit in medicum etiam disertum. Hoc enim tale est, quale si peritus gubernator etiam formosus est.
Quid aures meas scabis? Quid oblectas? Aliud agitur; urendus, secandus, abstinendus sum. Ad haec adhibitus es.
Curare debes morbum veterem, gravem, publicum. Tantum negotii habes, quantum in pestilentia medicus. Circa verba occupatus es? Iamdudum gaude, si sufficis rebus. Quando, quae multa disces? Quando, quae didiceris, adfiges tibi ita, ut excidere non possint? Quando illa experieris? Non enim ut cetera, memoriae tradidisse satis est; in opere temptanda sunt. Non est beatus, qui scit illa, sed qui facit.
qni facit later MSS.; facit Vpb.
" Quid ergo?
Infra illum nulli gradus sunt? Statim a sapientia praeceps est?" Non, ut existimo. Nam qui proficit, in numero quidem stultorum est, magno tamen intervallo ab illis diducitur. Inter ipsos quoque proficientes sunt magna discrimina. In tres classes, ut quibusdam placet, dividuntur: primi sunt, qui sapientiam nondum habent, sed iam in vicinia eius constiterant.
Tamen etiam quod prope est, extra extra later MSS.; ex ora (hora) VPb.
est. Qui sint hi quaeris? Qui omnes iam adfectus ac vitia posuerunt, quae erant complectenda, didicerunt, sed illis adhuc inexperta fiducia est. Bonum suum nondum in usu habent, iam tamen in illa, quae fugerunt, decidere non possunt. Iam ibi sunt, unde non est retro lapsus, sed hoc illis de se nondum liquet; quod in quadam epistula scripsisse me memini, " scire se nesciunt." Iam contigit illis bono suo frui, nondum confidere.
Quidam hoc proficientium genus, de quo locutus sum, ita complectuntur, ut illos dicant iam effugisse morbos animi, adfectus nondum, et adhuc in lubrico stare, quia nemo sit extra periculum malitiae, nisi qui totam eam excussit. Nemo autem illam excussit, nisi qui pro illa sapientiam adsumpsit.
Quid inter morbos animi intersit et adfectus, saepe iam dixi. Nunc quoque te admonebo: morbi sunt inveterata vitia et dura, ut avaritia, ut ambitio; nimio nimio Rossbach; nimia VP; ninia b.
artius artius later MSS.; actus VPb.
haec animum inplicuerunt et perpetua eius mala esse coeperunt. Ut breviter finiam, morbus est iudicium in pravo pertinax, tamquam valde expetenda sint, quae leviter expetenda sunt. Vel si mavis, ita finiamus: nimis inminere leviter petendis vel ex toto non petendis, aut in magno pretio habere in aliquo habenda vel in nullo.
Adfectus sunt motus animi inprobabiles, subiti et concitati, qui frequentes neglectique fecere morbum, sicut destillatio una nec adhuc in morem adducta tussim facit, adsidua et vetus phthisin. Itaque qui plurimum profecere, extra morbos sunt, adfectus adhuc sentiunt perfecto proximi.
Secundum genus est eorum, qui et maxima animi mala et adfectus deposuerunt, sed ita, ut non sit illis securitatis suae certa possessio. Possunt enim in eadem relabi.
Tertium illud genus extra multa et magna vitia est, sed non extra omnia. Effugit avaritiam, sed iram adhuc sentit; iam non sollicitatur libidine, etiamnunc ambitione; iam non concupiscit, sed adhuc timet. Et in ipso metu ad quaedam satis firmus est, quibusdam cedit. Mortem contemnit, dolorem reformidat.
De hoc loco aliquid cogitemus. Bene nobiscum agetur, si in hunc admittimur numerum. Magna felicitate naturae magnaque et adsidua intentione studii secundus occupatur gradus; sed ne hic quidem contemnendus est color tertius. Cogita, quantum circa te videas malorum, aspice, quam nullum sit nefas sine exemplo, quantum cotidie nequitia proficiat, quantum publice privatimque peccetur; intelleges satis nos consequi, si inter pessimos non sumus.
" Ego vero," inquis, "spero me posse et amplioris ordinis fieri." Optaverim hoc nobis magis quam promiserim; praeoccupati sumus. Ad virtutem contendimus inter vitia districti. Pudet dicere: honesta colimus, quantum vacat. At quam grande praemium expectat, si occupationes nostras et mala tenacissima abrumpimus. Non cupiditas nos, non timor pellet, Inagitati terroribus, incorrupti voluptatibus nec mortem horrebimus nec deos; sciemus mortem malum non esse, deos malo malo Hense; maio PM1; maiores V; malos b.
non esse. Tam inbecillum est quod nocet quam cui nocetur, optima vi noxia carent.
Expectant nos, si si added by Pincianus, on the authority of "ancient MSS."
ex hac aliquando faece in illud evadimus sublime et excelsum, tranquillitas animi et expulsis erroribus absoluta libertas. Quaeris quae sit ista? Non homines timere, non deos; nec turpia velle nec nimia; in se ipsum habere maximam potestatem. Inaestimabile bonum est suum fieri. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem Inimicitias mihi denuntias, si quicquam ex iis, quae cotidie facio, ignoraveris. Vide, quam simpliciter tecum vivam: hoc quoque tibi committam. Philosophum audio et quidem quintum iam diem habeo, ex quo in scholam eo et ab octava disputantem audio. "Bona," inquis, "aetate." Quidni bona? Quid autem stultius est quam, quia diu non didiceris, non discere? " Quid ergo? Idem faciam, quod trossuli et iuvenes?" Bene mecum agitur, si hoc unum senectutem meam dedecet.
dedecet Pincianus; decet VPb.
Omnis aetatis homines haec schola admittit. " In hoc senescamus, ut iuvenes sequamur? " In theatrum senex ibo et in circum deferar et nullum par sine me depugnabit ad philosophum ire erubescam?
Tamdiu discendum est, quamdiu nescias; si proverbio credimus, quamdiu vivas. Nec ulli hoc rei magis convenit quam huic: tamdiu discendum est, quemadmodum vivas, quamdiu vivas. Ego tamen illic aliquid et doceo. Quaeris, quid doceam? Etiam seni esse discendum.
Pudet autem me generis humani, quotiens scholam intravi. Praeter ipsum theatrum Neapolitanorum, ut scis, transeundum est Metronactis petenti petenti Erasmus; petentes VPb; petentibus later MSS.
domum. Illud quidem fartum est et ingenti studio, quis sit pythaules bonus, iudicatur; habet tubicen quoque Graecus et praeco concursum. At in illo loco, in quo vir bonus quaeritur, in quo vir bonus discitur, paucissimi sedent, et hi plerisque videntur nihil boni negotii habere quod agant; inepti et inertes vocantur. Mihi contingat iste derisus; aequo animo audienda sunt inperitorum convicia et ad honesta vadent! contemnenda est ipse contemptus.
Perge, Lucili, et propera, tibi ne et ipsi tibi ne et ipsi Hense; tibi nec (ne Vb) tibi VPb; ne tibi later MSS.
accidat, quod mihi, ut senex discas; immo ideo magis propera, quoniam diu diu Buecheler; id VPb.
non adgressus es, quod perdiscere vix senex possis. " Quantum," inquis, " proficiam? " Quantum temptaveris. Quid expectas? Nulli sapere casu obtigit. Pecunia veniet ultro, honor offeretur, gratia ac dignitas fortasse ingerentur tibi; virtus in te non incidet. Ne levi quidem opera aut parvo labore cognoscitur; sed est tanti laborare omnia bona semel occupaturo. Unum est enim bonum, quod honestum; in illis nihil invenies veri, nihil certi, quaecumque famae placent.
Quare autem unum sit bonum, quod honestum, dicam, quoniam parum me exsecutum priore epistula iudicas magisque hanc rem tibi laudatam quam probatam putas, et in artum, quae dicta sunt, contraham.
Omnia suo bono constant. Vitem fertilitas commendat et sapor vini, velocitas cervum. Quam fortia dorso iumenta sint quaeris, quorum hic unus est usus, sarcinam ferre. In cane sagacitas prima est, si investigare debet feras, cursus, si consequi, audacia, si mordere et invadere. Id in quoque optimum esse debet, cui nascitur, quo censetur.
In homine optimum quid est? Ratio; hac antecedit animalia, deos sequitur. Ratio ergo perfecta proprium bonum est, cetera illi cum animalibus satisque communia sunt. Valet; et leones. Formosus est; et pavones. Velox est; et equi. Non dico, in his omnibus vincitur. Non quaero, quid in se maximum habeat, sed quid suum. Corpus habet; et arbores. Habet impetum ac motum voluntarium; et bestiae et vermes. Habet vocem; sed quanto clariorem canes, acutiorem aquilae, graviorem tauri, dulciorem mobilioremque luscinii?
Quid in homine proprium? Ratio. Haec recta et consummata felicitatem hominis implevit.
The words quid in homine implevit are suspected by Hilgenfeld.
Ergo si omnis res, cum bonum suum perfecit, laudabilis est et ad finem naturae suae pervenit; homini autem suum bonum ratio est; si hanc perfecit, laudabilis est et finem naturae suae tetigit. Haec ratio perfecta virtus vocatur eademque honestum est.
Id itaque unum bonum est in homine, quod unum hominis est. Nunc enim non quaerimus, quid sit bonum, sed quid sit hominis bonum. Si nullum aliud est hominis quam ratio, haec erit unum eius bonum, sed pensandum cum omnibus. Si sit aliquis malus, puto improbabitur; si bonus, puto probabitur. Id ergo in homine primum solumque est, quo et probatur et inprobatur.
Non dubitas, an hoc sit bonum; dubitas an solum bonum sit. Si quis omnia alia habeat, valetudinem, divitias, imagines multas, frequens atrium, sed malus ex confesso sit, inprobabis illum. Item si quis nihil quidem eorum, quae rettuli, habeat, deficiatur pecunia, clientium turba, nobilitate et avorum proavorumque serie, sed ex confesso bonus sit, probabis illum. Ergo hoc unum est bonum hominis, quod qui habet, etiam si aliis destituitur laudandus est, quod qui non habet, in omnium aliorum copia damnatur ac reicitur.
Quae condicio rerum, eadem hominum est. Navis bona dicitur non quae pretiosis coloribus picta est nec cui argenteum aut aureum rostrum est nec cuius tutela ebore caelata est nec quae fiscis atque opibus regiis pressa est, sed stabilis et firma et iuncturis aquam excludentibus spissa, ad ferendum incursum maris solida, gubernaculo parens, velox et non sentiens ventum.
Gladium bonum dices non cui auratus est balteus nec cuius vagina gemmis distinguitur, sed cui et ad secandum subtilis acies est et mucro munimentum omne rupturus. Regula non quam formosa, sed quam recta sit quaeritur. Eo quidque laudatur, cui comparatur, quod illi proprium est.
Ergo in homine quoque nihil ad rem pertinet, quantum aret, quantum faeneret, a quam multis salutetur, quam pretioso incumbat lecto, quam perlucido poculo bibat, sed quam bonus sit. Bonus autem est, si ratio eius explicita et recta est et ad naturae suae voluntatem accommodata.
Haec vocatur virtus, hoc est honestum et unicum hominis bonum. Nam cum sola ratio perficiat hominem, sola ratio perfecta beatum facit; hoc autem unum bonum est, quo uno beatus edicitur. Dicimus et illa bona esse, quae a virtute profecta contractaque sunt, id est opera eius omnia; sed ideo unum ipsa bonum est, quia nullum sine illa est.
Si omne in animo bonum est, quicquid illum confirmat, extollit, amplificat, bonum est; validiorem autem animum et excelsiorem et ampliorem facit virtus. Nam cetera, quae cupiditates nostras inritant, deprimunt quoque animum et labefaciunt et, cum videntur adtollere, inflant ac multa vanitate deludunt. Ergo unum id bonum est, quo melior animus efficietur.
Omnes actiones totius vitae honesti ac turpis respectu temperantur; ad haec faciendi et non faciendi ratio derigitur. Quid sit hoc, dicam: vir bonus quod honeste se facturum putaverit, faciet, etiam si etiam si later MSS.; etiam sine pecunia si VPb.
laboriosum erit, faciet, etiam si damnosum erit, faciet, etiam si periculosum erit; rursus quod turpe erit, non faciet, etiam si pecuniam adferet, etiam si voluptatem, etiam si potentiam. Ab honesto nulla re deterrebitur, ad turpia nulla invitabitur.
Ergo si honestum utique secuturus est, turpe utique vitaturus et in omni actu vitae spectaturus haec duo, nec aliud bonum quam honestum nec aliud bonum nisi (quam Hense) honestum, omitted by VPb, is supplied by the Venice edition of 1492.
nec aliud malum quam turpe, si una indepravata virtus est et sola permanet tenoris sui; unum est bonum virtus, cui iam accidere, ne sit bonum, non potest. Mutationis periculum effugit; stultitia ad sapientiam erepit, sapientia in stultitiam non revolvitur.
Dixi, si forte meministi, concupita volgo et formidata inconsulto impetu plerosque calcasse. Inventus est, qui flammis inponeret manum, cuius risum non interrumperet tortor, qui in funere liberorum lacrimam non mitteret, qui morti non trepidus occurreret. Amor enim, ira, amor enim, ira Chatelain; amor e in ira V; amore in ira Pb.
cupiditas pericula depoposcerunt. Quod potest brevis obstinatio animi aliquo stimulo excitata, quanto magis virtus, quae non ex impetu nec subito, sed aequaliter valet, cui perpetuum robur est.
Sequitur, ut quae ab inconsultis saepe contemnuntur, a sapientibus semper, ea nec bona sint nec mala. Unum ergo bonum ipsa virtus est, quae inter hanc fortunam et illam superba incedit cum magno utriusque contemptu.
Si hanc opinionem receperis, aliquid bonum esse praeter honestum, nulla non virtus laborabit. Nulla enim optineri poterit, si quicquam extra se respexerit. Quod si est, rationi repugnat, ex qua virtutes sunt, et veritati, quae sine ratione non est. Quaecumque autem opinio veritati repugnat, falsa est.
Virum bonum concedas necesse est summae pietatis erga deos esse. Itaque quicquid illi accidit, aequo animo sustinebit; sciet enim id accidisse lege divina, qua universa procedunt. Quod si est, unum illi bonum erit, quod honestum; in hoc enim positum est et parere dis nec excandescere ad subita nec deplorare sortem suam, sed patienter excipere fatum et facere imperata.
Si ullum aliud est bonum quam honestum, sequetur nos aviditas vitae, aviditas rerum vitam instruentium, quod est intolerabile, infinitum, vagum. Solum ergo bonum est honestum, cui modus est.
Diximus futuram hominum feliciorem vitam quam deorum, si ea bona sunt, quorum nullus nullus later MSS.; nullum VPb.
dis usus est, tamquam pecunia, honores. Adice nunc, quod si modo solutae corporibus animae manent, felicior illis status restat quam est, dum versantur in corpore. Atqui si ista bona sunt, quibus per corpora utimur, emissis erit peius, quod contra fidem est, feliciores esse liberis et in universum datis clausas et obsessas.
Illud quoque dixeram, si bona sunt ea, quae tam homini contingunt quam mutis animalibus, et muta animalia beatam vitam actura; quod fieri nullo modo potest. Omnia pro honesto patienda sunt; quod non erat faciendum, si esset ullum aliud bonum quam honestum.
Haec quamvis latius exsecutus essem priore epistula, constrinxi et breviter percucurri.
Numquam autem vera tibi opinio talis videbitur, nisi animum adleves et te ipse interroges, si res exegerit, ut pro patria moriaris et salutem omnium civium tua redimas, an porrecturus sis cervicem non tantum patienter, sed etiam libenter. Si hoc facturus es, nullum aliud bonum est. Omnia enim relinquis, ut hoc habeas. Vide quanta vis honesti sit: pro re publica morieris, etiam si statim facturus hoc eris, cum scieris tibi esse faciendum.
Interdum ex re pulcherrima magnum gaudium etiam exiguo tempore ac brevi capitur, et quamvis fructus operis peracti nullus ad defunctum exemptumque rebus humanis pertineat, ipsa tamen contemplatio futuri operis iuvat, et vir fortis ac iustus, cum mortis suae pretia ante se posuit, libertatem patriae, salutem omnium, pro quibus dependit animam, in summa voluptate est et periculo suo fruitur.
Sed ille quoque, cui hoc gaudium eripitur, quod quod Arg. b; quam VPb.
tractatio operis maximi et ultimi maximi et ultimi Sanctolonius and Madvig; —e et —e, or — ae et —ae MSS.
praestat, nihil cunctatus desiliet in mortem facere recte pieque contentus. Oppone etiamnunc illi multa quae dehortentur, dic: "factum tuum matura sequetur oblivio et parum grata existimatio civium"; respondebit respondebit or respondet later MSS.; respondit VPb.
tibi: "ista omnia extra opus meum sunt. Ego ipsum contemptor. Hoc esse honestum scio. Itaque quocumque ducit ac vocat, venio."
Hoc ergo unum bonum est, quod non tantum perfectus animus, sed generosus quoque et indolis bonae sentit; cetera levia sunt, mutabilia. Itaque sollicite possidentis. Etiam si favente fortuna in unum congesta sunt, dominis suis incubant gravia et illos semper premunt, aliquando et inlidunt.
inlidunt Gruter; inludunt VP.
Nemo ex istis, quos purpuratos vides, felix est, non magis quam ex illis, quibus sceptrum et chlamydem in scaena fabulae adsignant; cum praesente populo lati incesserunt et coturnati, simul exierunt, excalceantur et ad staturam suam redeunt.
Nemo istorum, quos divitiae honoresque in altiore fastigio ponunt, magnus est. Quare ergo magnus videtur? Cum basi illum sua metiris. Non est magnus pumilio, licet in monte constiterit; colossus magnitudinem suam servabit, etiam si steterit in puteo.
Hoc laboramus errore, sic nobis imponitur, quod neminem aestimamus eo, quod est, sed adicimus illi et ea, quibus adornatus est. Atqui cum voles veram hominis aestimationem inire et scire, qualis sit, nudum inspice; ponat patrimonium, ponat honores et alia fortunae mendacia, corpus ipsum exuat. Animum intuere, qualis quantusque sit, alieno an suo magnus.
Si rectis oculis gladios micantes videt et si scit sua nihil interesse, utrum anima per os an per iugulum exeat, beatum voca; si cum illi denuntiata sunt corporis tormenta et quae casu veniunt et quae potentioris iniuria, si vincula et exilia et vanas humanarum formidines mentium securus audit et dicit: Non ulla laborum, O virgo, nova mi facies inopinave surgit; Omnia praecepi atque animo mecum ipse peregi. Tu hodie ista denuntias; ego semper denuntiavi mihi et hominem paravi ad humana."
Praecogitati mali mollis ictus venit. At stultis et fortunae credentibus omnis videtur nova rerum et inopinata facies; magna autem pars est apud imperitos mali novitas. Hoc ut scias, ea quae putaverant aspera, fortius, cum adsuevere, patiuntur.
Ideo sapiens adsuescit futuris malis et quae alii diu patiendo levia faciunt, hic levia facit diu cogitando. Audimus aliquando voces imperitorum dicentium: " sciebam The old editors read nesciebam, which seems more in accord with the argument.
hoc mihi restare "; sapiens scit sibi omnia restare. Quicquid factum est, dicit: " sciebam." VALE.
Seneca Lucilio suo salutem Subito nobis hodie Alexandrinae naves apparuerunt, quae praemitti solent et nuntiare secuturae classis adventum; tabellarias vocant. Gratus illarum Campaniae aspectus est; omnis in pilis Puteolorum turba consistit et ex ipso genere velorum Alexandrinas quamvis in magna turba navium intellegit. Solis enim licet siparum intendere, quod in alto omnes habent naves.
Nulla enim res aeque adiuvat cursum quam summa pars veli; illinc maxime navis urgetur. Itaque quotiens ventus increbruit maiorque est quam expedit, antemna summittitur; minus habet virium flatus ex humili. Cum intravere Capreas et promunturium, ex quo Alta procelloso speculatur vertice Pallas, ceterae velo iubentur esse contentae; siparum Alexandrinarum insigne est.
indicium before est deleted by Muretus.
In hoc omnium discursu properandum ad litus magnam ex pigritia mea sensi voluptatem, quod epistulas meorum accepturus non properavi scire, quis illic esset rerum mearum status, quid adferrent; olim iam nec perit quicquam mihi nec adquiritur. Hoc, etiam si senex non essem, fuerat sentiendum; nunc vero multo magis. Quantulumcumque haberem, tamen plus iam mihi superesset viatici quam viae, praesertim cum eam viam simus simus later MSS.; sumus VPb.
ingressi, quam peragere non est necesse.
Iter inperfectum erit, si in media parte aut citra petitum locum steteris; vita non est inperfecta, si honesta est. Ubicumque desines, si bene desines, tota est. Saepe autem et fortiter desinendum est et non ex maximis causis; nam nec eae nec eae O. Rossbach; nec et VPb.
maximae sunt, quae nos tenent.
Tullius Marcellinus, quem optime noveras, adulescens quietus J. W. Duff would read, with Kron., vietus, " old," " withered."
et cito senex, morbo et non insanabili correptus sed longo et molesto et multa imperante, coepit deliberare de morte. Convocavit complures amicos. Unusquisque aut quia timidus erat, id illi suadebat, quod sibi suasisset, aut quia adulator et blandus, id consilium dabat, quod deliberanti gratius fore suspicabatur; amicus noster Stoicus, homo egregius et, ut verbis illum, quibus laudari dignus est, laudem, vir fortis ac strenuus, videtur mihi optime illum cohortatus.
Sic enim coepit: " Noli, mi Marcelline, torqueri, tamquam de re magna deliberes. Non est res magna vivere; omnes servi tui vivunt, omnia animalia; magnum est honeste mori, prudenter, fortiter. Cogita, quamdiu iam idem facias: cibus, somnus, libido, per hunc circulum curritur. Mori velle non tantum prudens aut fortis aut miser, etiam fastidiosus potest."
Non opus erat suasore illi, sed adiutore; servi parere nolebant. Primum detraxit illis metum et indicavit tunc familiam periculum adire, cum incertum esset, an mors domini voluntaria fuisset; alioqui tam mali exempli esse occidere dominum quam prohibere.
Deinde ipsum Marcellinum admonuit non esse inhumanum, quemadmodum cena peracta reliquiae circumstantibus dividantur, sic peracta vita aliquid porrigi iis, qui totius vitae ministri fuissent. Erat Marcellinus facilis animi et liberalis, etiam cum de suo fieret. Minutas itaque summulas distribuit Sentibus servis et illos ultro consolatus est.
Non fuit illi opus ferro, non sanguine; triduo abstinuit et in ipso cubiculo poni tabernaculum iussit. Solium deinde inlatum est, in quo diu iacuit et calda subinde suffusa paulatim defecit, ut aiebat, non sine quadam voluptate, quam adferre solet lenis dissolutio non inexperta nobis, quos aliquando liquit animus.
In fabellam excessi non ingratam tibi. Exitum enim amici tui cognosces non difficilem nec miserum. Quamvis enim mortem sibi consciverit, tamen mollissime excessit et vita elapsus est. Sed ne inutilis quidem haec fabella fuerit. Saepe enim talia exempla necessitas exigit. Saepe debemus mori nec volumus, morimur nec volumus.
Nemo tam imperitus est, ut nesciat quandoque moriendum; tamen cum prope accessit, tergiversatur, tremit, plorat. Nonne tibi videbitur stultissimus omnium, qui flevit, quod ante annos mille non vixerat? Aeque stultus est, qui fiet, quod post annos mille non vivet. Haec paria sunt; non eris nec fuisti. Utrumque tempus alienum est.
In hoc punctum coniectus es, quod ut extendas, quo usque extendes? Quid fles? Quid optas? Perdis operam. Desine fata deum flecti sperare precando. Rata et fixa sunt et magna atque aeterna necessitate ducuntur. Eo ibis, quo omnia eunt. Quid tibi novi est? Ad hanc legem natus es. Hoc patri tuo accidit, hoc matri, hoc maioribus, hoc omnibus ante te, hoc omnibus post te. Series invicta et nulla mutabilis ope inligavit ac trahit cuncta.
Quantus te populus moriturorum sequetur? Quantus comitabitur? Fortior, ut opinor, esses, si multa milia tibi commorerentur; atqui multa milia et hominum et animalium hoc ipso momento, quo tu mori dubitas, animam variis generibus emittunt. Tu autem non putabas te aliquando ad id perventurum, ad quod semper ibas? Nullum sine exitu iter est.
Exempla nunc magnorum virorum me tibi iudicas relaturum? Puerorum referam. Lacon ille memoriae traditur inpubis adhuc, qui captus clamabat " non serviam" sua illa Dorica lingua, et verbis fidem inposuit; ut primum iussus est servili fungi et contumelioso ministerio, adferre enim vas obscenum iubebatur, inlisum parieti caput rupit.
Tam prope libertas est; et servit aliquis? Ita non sic perire filium tuum malles quam per inertiam senem fieri? Quid ergo est, cur perturberis, si mori fortiter etiam puerile est? Puta nolle te sequi; duceris. Fac tui iuris, quod alieni est. Non sumes pueri spiritum, ut dicas " non servio"? Infelix, servis hominibus, servis rebus, servis vitae. Nam vita, si moriendi virtus abest, servitus est.
Ecquid habes, propter quod expectes? Voluptates ipsas, quae te morantur ac retinent, consumpsisti. Nulla tibi nova est, nulla non iam odiosa ipsa satietate. Quis sit vini, quis mulsi sapor, scis. Nihil interest, centum per vesicam tuam an mille amphorae transeant; saccus es.
es later MSS.; est VPb.
Quid sapiat ostreum, quid mullus, optime nosti; nihil tibi luxuria tua in futuros annos intactum reservavit; atqui haec sunt, a quibus invitus divelleris.
Quid est aliud, quod tibi eripi doleas? Amicos? Quis enim tibi potest amicos? quis enim tibi potest added by Madvig.
amicus esse? Patriam? Tanti enim illam putas, ut tardius cenes? Solem? Quem, si posses, extingueres. Quid enim umquam fecisti luce dignum? Confitere non curiae te, non fori, non ipsius rerum naturae desiderio tardiorem ad moriendum fieri; invitus relinquis macellum, in quo nihil reliquisti.
Mortem times; at quomodo illam media boletatione contemnis? Vivere vis; scis enim? Mori times; quid porro? Ista vita non mors est? C Caesar, C. Caesar Bentley and O. Rossbach; t. caesar VO; caesar Pb.
cum illum transeuntem per Latinam viam unus ex custodiarum agmine demissa usque in pectus vetere barba rogaret mortem: " nunc enim," inquit, " vivis? " Hoc istis respondendum est, quibus succursura mors est: mori times; nunc enim vivis?
"Sed ego," inquit, "vivere volo, qui multa honeste facio. Invitus relinquo officia vitae, quibus fideliter et industrie fungor." Quid? Tu nescis unum esse ex vitae officiis et mori? Nullum officium relinquis. Non enim certus numerus, quem debeas explere, finitur.
Nulla vita est non brevis. Nam si ad naturam rerum respexeris, etiam Nestoris et Sattiae brevis est, quae inscribi monumento suo iussit annis se nonaginta novem vixisse. Vides aliquem gloriari senectute longa. Quis illam ferre potuisset, si contigisset centesimum implere? Quomodo fabula, sic vita non quam diu, sed quam bene acta sit, refert. Nihil ad rem pertinet, quo loco desinas. Quocumque voles desine; tantum bonam clausulam inpone. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem Vexari te destillationibus crebris ac febriculis, quae longas destillationes et in consuetudinem adductas secuntur, eo molestius mihi est, quia expertus sum hoc genus valetudinis, quod inter initia contempsi; poterat adhuc adulescentia iniurias ferre et se adversus morbos contumaciter gerere. Deinde succubui et eo perductus sum, ut ipse destillarem ad summam maciem deductus.
Saepe impetum cepi abrumpendae vitae; patris me indulgentissimi senectus retinuit. Cogitavi enim non quam fortiter ego mori possem, sed quam ille fortiter desiderare non posset. Itaque imperavi mihi, ut viverem. Aliquando enim et vivere fortiter facere est.
Quae mihi tunc fuerint solacio dicam, si prius hoc dixero, dixero or dixerim later MSS.; dixeris VPb.
haec ipsa, quibus adquiescebam, medicinae vim habuisse. In remedium cedunt honesta solacia, et quicquid animum erexit, etiam corpori prodest. Studia mihi nostra saluti fuerunt. Philosophiae acceptum fero, quod surrexi, quod convalui. Illi vitam debeo et nihil illi minus debeo.
Multum mihi contulerunt ad bonam valetudinem amici, quorum adhortationibus, vigiliis, sermonibus adlevabar. Nihil aeque, Lucili, virorum optime, aegrum reficit atque adiuvat quam amicorum adfectus; nihil aeque expectationem mortis ac metum subripit. Non iudicabam me, cum illos superstites relinquerent relinquerent later MSS.; relinquere VPb.
mori. Putabam, inquam, me victurum non cum illis, sed per illos. Non effundere mihi spiritum videbar, sed tradere.
tradere Muretus; trahere VPb.
Haec mihi dederunt voluntatem adiuvandi me et patiendi omne tormentum; alioqui miserrimum est, cum animum moriendi proieceris, non habere vivendi.
Ad haec ergo remedia te confer. Medicus tibi quantum ambules, quantum exercearis, monstrabit; ne indulgeas otio, ad quod vergit iners valetudo; ut legas clarius et spiritum, cuius iter ac receptaculum laborat, exerceas; ut naviges et viscera molli iactatione concutias; quibus cibis utaris, vinum quando virium causa advoces, quando intermittas, ne inritet et exasperet tussim. Ego tibi illud praecipio, quod non tantum huius morbi, sed totius vitae remedium est: contemne mortem. Nihil triste est, cum huius metum effugimus.
Tria haec in omni morbo gravia sunt: metus mortis, dolor corporis, intermissio voluptatum. De morte satis dictum est; hoc unum dicam, non morbi hunc esse sed naturae metum Multorum mortem distulit morbus et saluti illis fuit videri perire. Morieris, non quia aegrotas, sed quia vivis. Ista te res et sanatum manet; cum convalueris, non mortem, sed valetudinem effugies.
Ad illud nunc proprium incommodum revertamur: magnos cruciatus habet morbus. Sed hos tolerabiles intervalla faciunt. Nam summi doloris intentio invenit finem. Nemo potest valde dolere et diu; sic nos amantissima nostri natura disposuit, ut dolorem aut tolerabilem aut brevem faceret.
Maximi dolores consistunt in macerrimis corporis partibus; nervi articulique et quicquid aliud exile est, acerrime saevit, eum in arto vitia concepit. Sed cito hae partes obstupescunt et ipso dolore sensum doloris amittunt, sive quia spiritus naturali prohibitus cursu et mutatus in peius vim suam, qua viget admonetque nos, perdit, sive quia corruptus umor, cum desiit habere, quo confluat, ipse se elidit et iis, quae nimis implevit, excutit sensum.
Sic podagra et cheragra et omnis vertebrarum dolor nervorumque nervorumque later MSS.; et nervorumq. PbV´; et nervorum edition of Mentelin.
interquiescit, interquiescit later MSS.; interciet (sciet b) scit Pb; in tertiae scitscit V.
cum illa, quae torquebat, hebetavit hebetavit later MSS.; hebetabit VPb.
; omnium istorum prima verminatio vexat, impetus mora extinguitur et finis dolendi est optorpuisse. Dentium, oculorum, aurium dolor ob hoc ipsum acutissimus est, quod inter angusta corporis nascitur, non minus, mehercule, quam capitis ipsius; sed si incitatior est, in alienationem soporemque convertitur.
Hoc itaque solacium vasti doloris est, quod necesse est desinas illum sentire, si nimis senseris. Illud autem est, quod imperitos in vexatione corporis male habet: non adsueverunt animo esse contenti. Multum illis cum corpore fuit. Ideo vir magnus ac prudens animum diducit a corpore et multum cum meliore ac divina parte versatur, cum hac querula et fragili quantum necesse est.
"Sed molestum est," inquit, "carere adsuetis voluptatibus, abstinere cibo, sitire, esurire." Haec prima abstinentia gravia sunt. Deinde cupiditas relanguescit ipsis per quae per quae Muretus; per se quae MSS.
cupimus fatigatis ac deficientibus; inde morosus est stomachus, inde cuius cuius Madvig; quibus MSS.
fuit aviditas cibi, odium est. Desideria ipsa moriuntur. Non est autem acerbum carere eo, quod cupere desieris.
Adice, quod nullus non intermittitur dolor aut certe remittitur. Adice, quod licet cavere venturum et obsistere inminenti remediis. Nullus enim non signa praemittit, utique qui ex solito revertitur. Tolerabilis est morbi patientia, si contempseris id quod extremum minatur.
Noli mala tua facere tibi ipse ipse Haase; ipsi MSS.
graviora et te querellis onerare. Levis est dolor, si nihil illi opinio adiecerit; contra, si exhortari te coeperis ac dicere: " Nihil est aut certe exiguum est. Duremus; iam desinet"; levem illum, dum putas, facies. Omnia ex opinione suspensa sunt; non ambitio tantum ad illam respicit et luxuria et avaritia. Ad opinionem dolemus. Tam miser est quisque quam credidit.
Detrahendas praeteritorum dolorum conquestiones puto et illa verba: " Nulli umquam fuit peius. Quos cruciatus, quanta mala pertuli! Nemo me surrecturum putavit. Quotiens deploratus sum a meis, quotiens a medicis relictus! In eculeum inpositi non sic distrahuntur.
distrahuntur later MSS.; detra(h)untur VPb.
" Etiam si sunt vera ista, transierunt. Quid iuvat praeteritos dolores retractare et miserum esse, quia fueris? Quid, quod nemo non multum malis suis adicit et sibi ipse mentitur? Deinde quod acerbum fuit ferre, fuit ferre, tulisse Bartsch; fuit retulisse MSS.
tulisse iucundum est; naturale est mali sui fine gaudere.
Circumcidenda ergo duo sunt, et futuri timor et veteris incommodi memoria; hoc ad me iam non pertinet, illud nondum.
In ipsis positus difficultatibus dicat: Forsan et haec olim meminisse iuvabit. Toto contra ille ille Hense; illa or illum MSS.
pugnet animo; vincetur, si cesserit, vincet, si se contra dolorem suum intenderit. Nunc hoc plerique faciunt, ad trahunt in se ruinam, cui obstandum est. Istud quod premit, quod inpendet, quod urget, si subducere te coeperis, sequetur et gravius incumbet; si contra steteris et obniti volueris, repelletur.
Athletae quantum plagarum ore, quantum toto corpore excipiunt? Ferunt tamen omne tormentum gloriae cupiditate nec tantum quia pugnant, ista patiuntur, sed ut pugnent. Exercitatio ipsa tormentum est. Nos quoque evincamus omnia, quorum praemium non corona nec palma est nec tubicen praedicatum! nominis nostri silentium faciens, sed virtus et firmitas animi et pax in ceterum parta, si semel in aliquo certamine debellata fortuna est.
" Dolorem gravem sentio." Quid ergo? Non sentis, si illum muliebriter tuleris? Quemadmodum perniciosior est hostis fugientibus, sic omne fortuitum incommodum magis instat cedenti et averso. " Sed grave est." Quid? Nos ad hoc fortes sumus, ut levia portemus? Utrum vis longum esse morbum an concitatum comitatum later MSS.; cogitatum VPb.
et brevem? Si longus est, habet intercapedinem, dat refectioni locum, multum temporis donat, necesse est, ut exurgit, exurgit Haase; ex(s)urgal MSS.