SigPhi · Seneca

Ad Lucilium Epistulae Morales (Latin)

Latin

Page 16 of 25

Non abduxit, inquam, se, ut Posidonio videtur, ab istis artibus sapiens, sed ad illas omnino non venit. Nihil enim dignum inventu iudicasset, quod non erat dignum perpetuo usu iudicaturus. Ponenda non sumeret.

" Anacharsis," inquit, "invenit rotam figuli, cuius circuitu vasa formantur." Deinde quia apud Homerum invenitur figuli rota, malunt malunt MSS.; mavult several editors.

videri versus falsos esse quam fabulam. Ego nec Anacharsim auctorem huius rei fuisse contendo et, si fuit, sapiens quidem hoc invenit, sed non tamquam sapiens, sicut multa sapientes faciunt, qua homines sunt, non qua sapientes. Puta velocissimum esse sapientem; cursu omnes anteibit, qua velox est, non qua sapiens. Cuperem Posidonio aliquem vitrearium ostendere, qui spiritu vitrum in habitus plurimos format, qui vix diligenti manu effingerentur. Haec inventa sunt, postquam sapientiam sapientiam Buecheler; sapientem BA.

invenire desîmus. known in preMycenean times, and was a very ancient invention to the oldest Epic poets." Seneca is right.

" Democritus," inquit, " invenisse dicitur fornicem, ut lapidum curvatura paulatim inclinatorum medio saxo alligaretur." Hoc dicam falsum esse; necesse est enim ante Democritum et pontes et portas fuisse, quarum fere summa curvantur.

Excidit porro vobis eundem Democritum invenisse, quemadmodum ebur molliretur, quemadmodum decoctus calculus in zmaragdum converteretur, qua hodieque coctum inventi lapides in in added by Schweighaeuser.

hoc utiles colorantur. Ista sapiens licet invenerit, non qua sapiens erat, invenit; multa enim facit, quae ab inprudentissimis aut aeque fieri videmus videmus Erasmus; vidimus BA.

aut peritius atque exercitatius.

Quid sapiens investigaverit, quid in lucem protraxerit, quaeris? Primum verum naturamque, quam non ut cetera animalia oculis secutus est tardis ad divina. Deinde vitae legem, quam ad universa derexit, nec nosse tantum sed sequi deos docuit et accidentia non aliter excipere quam imperata. Vetuit parere opinionibus falsis et quanti quidque esset, vera aestimatione perpendit. Damnavit mixtas paenitentia voluptates et bona semper placitum laudavit et palam fecit felicissimum esse cui felicitate non opus est, potentissimum esse qui se habet in potestate.

Non de ea philosophia loquor, quae civem extra patriam posuit, extra mundum deos, quae virtutem donavit voluptati, sed de illa, de illa attested by Pincianus; illa BA.

quae nullum bonum putat nisi quod honestum est, quae nec hominis nec fortunae muneribus deleniri deleniri Muretus; deleri BA.

potest, cuius hoc pretium est, non posse pretio capi. Hanc philosophiam fuisse illo rudi saeculo, quo adhuc artificia deerant et ipso usu discebantur utilia, non credo.

Secutast secutast Buecheler; sinitaut BA.

fortunata tempora,cum in medio iacerent beneficia naturae promiscue utenda, antequam avaritia atque luxuria dissociavere mortales et ad rapinam ex consortio discurrere.

After discurrere Buecheler suggested docuere.

Non erant illi sapientes viri, etiam si faciebant facienda sapientibus.

Statum quidem generis humani non alium quisquam suspexerit magis, nec si cui permittat deus terrena formare et dare gentibus mores, aliud probaverit quam quod apud illos fuisse memoratur, apud quos Nulli subigebant arva coloni, Ne signare quidem aut partiri limite campum Fas erat; in medium quaerebant, ipsaque tellus Omnia liberius nullo poscente ferebat.

Quid hominum illo genere felicius? In commune rerum natura fruebantur; sufficiebat illa ut parens ita tutela ita tutela Buecheler; in tutela or in tutelam MSS.

omnium, haec erat publicarum opum secura possessio. Quidni ego illud locupletissimum mortalium genus dixerim, in quo pauperem invenire non posses?

Inrupit in res optime positas avaritia et, dum seducere aliquid cupit atque in suum vertere, omnia fecit aliena et in angustum se ex inmenso redegit.

redegit Buecheler and a late MS.; redacti BA.

Avaritia paupertatem intulit et multa concupiscendo omnia amisit.

Licet itaque nunc conetur reparare conetur reparare Buecheler and Gloeckner; concurrere parare BA.

quod perdidit, licet agros agris adiciat vicinum vel pretio pellens pellem a late MS.; pelleris BA.

vel iniuria, licet in provinciarum spatium rura dilatet et possessionem vocet per sua longam peregrinationem, nulla nos finium propagatio eo reducet unde discessimus.

Cum omnia fecerimus, multum habebimus; universum habebamus.

Terra ipsa fertilior erat inlaborata et in usus populorum non diripientium larga. Quidquid natura protulerat, id non minus invenisse quam inventum monstrare alteri voluptas erat. Nec ulli aut superesse poterat aut deesse; inter concordes dividebatur. Nondum valentior inposuerat infirmiori manum, nondum avarus abscondendo quod sibi iaceret, alium necessariis quoque excluserat; par erat alterius ac sui cura.

Arma cessabant incruentaeque humano sanguine manus odium omne in feras verterant. Illi quos aliquod nemus densum a sole protexerat, qui adversus saevitiam hiemis aut imbris vili receptaculo tuti sub fronde vivebant, placidas transigebant sine suspirio noctis. Sollicitudo nos in nostra purpura versat et acerrimis excitat stimulis; at quam mollem somnum illis dura tellus dabat!

Non inpendebant caelata laquearia, sed in aperto iacentes sidera superlabebantur et insigne spectaculum noctium mundus in praeceps agebatur silentio tantum opus ducens.

ducens later MSS.; dicens BA.

Tam interdiu illis quam nocte patebant patebant MSS.; patebat an old reading found by Pincianus.

prospectus huius pulcherrimae domus. Libebat intueri signa ex media caeli parte vergentia, rursus ex occulto alia surgentia.

Quidni iuvaret vagari inter tam late sparsa miracula? At vos ad omnem tectorum pavetis sonum et inter picturas vestras, si quid increpuit, fugitis adtoniti. Non habebant domos instar urbium. Spiritus ac liber inter aperta perflatus et levis umbra rupis aut arboris et perlucidi fontes rivique non opere nec fistula nec ullo coacto itinere obsolefacti, sed sponte currentes et prata sine arte formosa, inter haec agreste domicilium rustica politum manu. Haec erat secundum naturam domus, in qua libebat habitare nec ipsam nec pro ipsa timentem; nunc magna pars nostri metus tecta sunt.

Sed quamvis egregia illis vita fuerit et carens fraude, non fuere sapientes, quando hoc iam in opere maximo nomen est. Non tamen negaverim fuisse alti spiritus viros et, ut ita dicam, a dis recentes. Neque enim dubium est, quin meliora mundus nondum effetus ediderit. Quemadmodum autem omnibus indoles fortior fuit et ad labores paratior, ita non erant ingenia omnibus consummata. Non enim dat natura virtutem; ars est bonum fieri.

Illi quidem non aurum nec argentum nec perlucidos lapides lapides later MSS.; omitted by BA.

in in added by Schweighaeuser, ima terrarum faece quaerebant parcebantque adhuc etiam mutis mutis later MSS.; multis BA.

animalibus; tantum aberat ut ut later MSS.; omitted by BA.

homo hominem non iratus, non timens, tantum spectaturus occideret. Nondum vestis illis erat picta, nondum texebatur aurum, adhuc nec eruebatur.

Quid ergo est est added by Feige.

? Ignorantia rerum innocentes erant. Multum autem interest, utrum peccare aliquis nolit an an later MSS.; aut BA.

nesciat. Deerat illis iustitia, deerat prudentia, deerat temperantia ac fortitudo. Omnibus his virtutibus habebat similia quaedam rudis vita; virtus non contingit animo nisi instituto et edocto et ad summum adsidua exercitatione perducto. Ad hoc quidem, sed sine hoc nascimur et in optimis quoque, antequam erudias, virtutis materia, non virtus est. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Liberalis noster nunc tristis est nuntiato incendio, quo Lugdunensis colonia exusta est. Movere hic casus quemlibet posset, nedum hominem patriae suae amantissimum. Quae res effecit, ut firmitatem animi sui quaerat, quam videlicet ad ea, quae timeri posse putabat, exercuit. Hoc vero tam inopinatum malum et paene inauditum non miror si sine metu fuit, cum esset sine exemplo. Multas enim civitates incendium vexavit, nullam abstulit. Nam etiam ubi hostili manu in tecta in tecta Erasmus; iniecta MSS.

ignis inmissus est, multis locis deficit, deficit later MSS.; defecit BA.

et quamvis subinde excitetur, raro tamen sic cuncta depascitur, ut nihil ferro relinquat. Terrarum quoque vix umquam tam gravis et perniciosus fuit motus, ut tota oppida everteret. Numquam denique tam infestum ulli exarsit incendium, ut nihil alteri superesset incendio.

Tot pulcherrima opera, quae singula inlustrare urbes singulas possent, una nox stravit, et in tanta pace quantum ne bello quidem timeri potest accidit. Quis hoc credat? Ubique annis quiescentibus, cum toto orbe terrarum diffusa securitas sit, Lugudunum, quod ostendebatur in Gallia, quaeritur.

Omnibus fortuna, quos publice adflixit, quod passuri erant, timere permisit. Nulla res magna non aliquod habuit ruinae suae spatium; in hac una nox interfuit inter urbem maximam et nullam. Denique diutius illam tibi perisse quam perit narro.

Haec omnia Liberalis nostri adfectum inclinant inclinant cod. Harl.; inclinandum BA.

adversus sua firmum et erectum. Nec sine causa concussus est; inexpectata plus adgravant; novitas adicit calamitatibus pondus, nec quisquam mortalium non magis quod etiam miratus est, doluit.

Ideo nihil nobis inprovisum esse debet. In omnia praemittendus praemittendus later MSS.; permittendus BA.

animus cogitandumque non quidquid solet, sed quicquid potest fieri. Quid enim est, quod non fortuna, cum voluit, ex florentissimo detrahat? Quod non eo magis adgrediatur et quatiat, quo speciosius fulget? Quid illi arduum quidve difficile est?

Non una via semper, ne tota quidem incurrit, modo nostras in nos manus advocat, modo suis contenta viribus invenit pericula sine auctore. Nullum tempus exceptum est; in ipsis voluptatibus causae doloris oriuntur. Bellum in media pace consurgit et auxilia securitatis in metum transeunt; ex amico inimicus, hostis ex socio. In subitas tempestates hibernisque maiores agitur aestiva tranquillitas. Sine hoste patimur hostilia, et cladis causas, si alia deficiunt, nimia sibi felicitas invenit. Invadit temperantissimos morbus, validissimos phthisis, innocentissimos poena, secretissimos tumultus.

Eligit aliquid novi casus, per quod velut oblitis vires suas ingerat.

Quidquid longa series multis laboribus, multa deum indulgentia struxit, id unus dies spargit ac dissipat. Longam moram dedit malis properantibus, qui diem dixit; hora hora Gruter; horam BA.

momentumque temporis evertendis imperiis sufficit. Esset aliquod inbecillitatis nostrae solacium rerumque nostrarum, si tam tarde perirent tam tarde perirent later MSS.; tanta reperirent BA.

cuncta quam fiunt fiunt later MSS.; finiunt BA.

; nunc incrementa lente exeunt, festinatur in damnum.

Nihil privatim, nihil publice stabile est; tam hominum quam urbium fata volvuntur. Inter placidissima terror existit nihilque extra tumultuantibus causis mala, unde minime exspectabantur, erumpunt Quae domesticis bellis steterant regna, quae externis, inpellente nullo ruunt. Quota quaeque felicitatem civitas pertulit?

Cogitanda ergo sunt omnia et animus adversus ea, quae possunt evenire, firmandus.

Exilia, tormenta morbi, morbi BA; morbos later MSS.

bella, naufragia meditare.

meditare later MSS.; meditari BA.

Potest te patriae, potest patriam tibi casus eripere, potest te in solitudines abigere, abigere Matthiae; abicere BA.

potest hoc ipsum, in quo turba suffocatur, fieri solitudo. Tota ante oculos sortis humanae condicio ponatur, nec quantum frequenter evenit, sed quantum plurimum potest evenire, praesumamus animo, si nolumus opprimi nec illis inusitatis velut novis obstupefieri; in plenum cogitanda fortuna est.

Quotiens Asiae, quotiens Achaiae urbes uno tremore ceciderunt? Quot oppida in Syria, quot in Macedonia devorata sunt? Cypron quotiens vastavit haec clades? Quotiens in se Paphus corruit? Frequenter nobis nuntiati sunt totarum urbium interitus, et nos inter quos ista frequenter nuntiantur, quota pars omnium sumus?

Consurgamus itaque adversus fortuita et quicquid inciderit, sciamus non esse tam magnum quam rumore iactetur.

Civitas arsit opulenta ornamentumque provinciarum, quibus et inserta erat et excepta, uni tamen inposita et huic non latissimo latissimo Buecheler; altissimo BA.

monti; omnium istarum civitatium, quas nunc magnificas ac nobiles audis, vestigia quoque tempus eradet. Non vides, quemadmodum in Achaia clarissimarum urbium iam fundamenta consumpta sint nec quicquam extet, ex quo quo later MSS.; qua BA.

appareat illas saltim fuisse?

Non tantum manu facta labuntur, nec tantum humana arte atque industria posita vertit dies; iuga montium diffluunt, totae desedere regiones, operta sunt fluctibus quae procul a conspectu maris stabant. Vasta vis vasta vis Haupt; vastavit BA.

ignium colles, per quos relucebat, erosit et quondam altissimos vertices, solacia navigandum ac speculas, ad humile deduxit. Ipsius naturae opera vexantur et ideo aequo animo ferre debemus urbium excidia.

Casurae stant.

casurae stant Haupt; casum exstant BA.

Omnes hic exitus manet, sive interna vis flatusque praeclusa via violenti pondus, sive pondus H. Mueck; sive preclusa violenti pondus MSS.

sub quo tenentur, excusserint, sive torrentium impetus impetus added by Buecheler.

in abdito vastior obstantia effregerit, sive flammarum violentia conpaginem soli ruperit, sive vetustas, a qua a qua Erasmus; in qua BA.

nihil tutum est, expugnaverit minutatim, sive gravitas caeli egesserit populos et situs deserta corruperit. Enumerare omnes fatorum vias longum est. Hoc unum scio: omnia mortalium opera mortalitate damnata sunt, inter peritura vivimus.

Haec ergo atque eiusmodi solacia admoveo Liberali nostro incredibili quodam patriae suae amore flagranti, quae fortasse consumpta est, ut in melius excitaretur. Saepe maiori fortunae locum fecit iniuria. Multa ceciderunt, ut altius surgerent. Timagenes felicitati urbis inimicus aiebat Romae sibi incendia ob hoc unum dolori esse, quod sciret meliora surrectura quam arsissent.

In hac quoque urbe veri simile est certaturos omnes, ut maiora certioraque quam amisere restituantur.

restituantur Buecheler, who thought it the reading of BA, which is more probably restituant, according to Hense.

Sint utinam diuturna et melioribus auspiciis in aevum longius condita! Nam huic coloniae ab origine sua centensimus annus est, aetas ne homini quidem extrema. A Planco deducta in hanc frequentiam in hanc frequentiam later MSS.; in hac frequentia BA.

loci opportunitate convaluit, quot tamen gravissimos casus intra spatium humanae senectutis tulit.

tulit added by Buecheler.

Itaque formetur animus ad intellectum patientiamque sortis suae et sciat sciat later MSS.; sciant BA.

nihil inausum esse fortunae, adversus imperia illam idem habere iuris quod adversus imperantes, adversus urbes idem posse quod adversus homines. Nihil horum indignandum (unnecessarily) emend to read centesimus septimus. But Seneca was using round numbers. est. In eum intravimus mundum, in quo his legibus vivitur. Placet; pare. Non placet; quacumque vis, exi. Indignare, si quid in te iniqui proprie constitutum est; sed si haec summos imosque necessitas alligat, in gratiam cum fato revertere, a quo omnia resolvuntur.

Non est quod nos tumulis metiaris et his monumentis, quae viam disparia praetexunt; aequat omnes cinis. Inpares nascimur, pares morimur. Idem de urbibus quod de urbium incolis dico: tam Ardea capta quam Roma est. Conditor ille iuris humani non natalibus natalibus later MSS.; non talibus BA.

nos nec nominum claritate distinxit, nisi dum sumus. Ubi vero ad finem mortalium ventum est, "discede," inquit, "ambitio! omnium, quae terram premunt, siremps siremps Cuiacius; seremiles B; sere miles A.

lex esto." Ad omnia patienda pares sumus; nemo altero fragilior est, nemo in crastinum sui certior.

Alexander Macedonum rex discere geometriam coeperat, infelix, sciturus, quam pusilla terra esset, ex qua minimum occupaverat. Ita dico: infelix ob hoc, quod intellegere debebat falsum se gerere cognomen. Quis enim esse magnus in pusillo potest? Erant illa, quae tradebantur, suptilia et diligenti intentione discenda, non quae perciperet vesanus homo et trans oceanum cogitationes suas mittens. " Facilia," inquit, "me doce." Cui praeceptor "ista," inquit, "omnibus eadem sunt, aeque difficilia."

Hoc puta rerum naturam dicere: " ista, de quibus querelis, omnibus eadem sunt. Nulli dare faciliora possum, possum Buecheler; possunt BA.

sed quisquis volet, sibi ipse ipse Haase; ipsi BA.

illa reddet faciliora." Quomodo? Aequanimitate. Et doleas oportet et sitias et esurias et senescas, si tibi longior contigerit inter homines mora, et aegrotes et perdas aliquid et pereas.

Non est tamen quod istis, qui te circumstrepunt, credas; nihil horum malum est, nihil intolerabile aut durum. Ex consensu istis metus est. Sic mortem times quomodo famam. Quid autem stultius homine verba metuente? Eleganter Demetrius noster solet dicere eodem loco sibi esse voces inperitorum, quo ventre redditos crepitus. "Quid enim," inquit, "mea, mea susum B corr.; mea refert susum B; meas refert usum A.

susum isti an deosum sonent? " Quanta dementia est vereri, ne infameris ab infamibus? Quemadmodum famam extimuistis sine causa, sic et illa, quae numquam timeretis, nisi fama iussisset. Num quid detrimenti faceret vir bonus iniquis rumoribus sparsus?

Ne morti quidem hoc apud nos nos later MSS.; vos BA.

noceat; et haec malam olitionem habet. Nemo eorum, qui illam accusant, accusant later MSS.; accusat BA.

expertus est. Interim temeritas est damnare, quod nescias. At illud scis, quam multis utilis sit, quam multos liberet tormentis, egestate, querellis, suppliciis, taedio. Non sumus in ullius potestate, cum mors in nostra potestate sit. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Puto, inter me teque conveniet externa corpori adquiri, corpus in honorem animi coli, in animo esse partes ministras, per quas movemur alimurque, propter ipsum principale nobis datas. In hoc principali est aliquid inrationale, est et rationale. Illud huic servit, hoc unum est, quod alio non refertur, sed omnia ad se refert.

refert a later MS. and Madvig; perfert BA.

Nam illa quoque divina ratio omnibus praeposita est, ipsa sub nullo est; et haec autem nostra eadem est, quia quia later MSS.; quae BA.

ex illa est.

Si de hoc inter nos convenit, sequitur ut de illo quoque conveniat, in hoc uno positam esse beatam vitam, ut in nobis ratio perfecta sit. Haec enim sola non submittit animum, stat contra fortunam; in quolibet rerum habitu securos securos later MSS.; servitus BA.

servat. Id autem unum bonum est, quod numquam defringitur. Is est, inquam, beatus quem nulla res minorem facit; tenet summa, et ne ulli quidem nisi sibi innixus. Nam qui aliquo auxilio sustinetur, potest cadere. Si aliter est, incipient multum in nobis valere non nostra. Quis autem vult constare fortunam fortunam Buecheler; fortuna BA.

aut quis se prudens ob aliena miratur?

Quid est beata vita? Securitas et perpetua tranquillitas. Hanc dabit animi magnitudo, dabit constantia bene iudicati tenax. Ad haec quomodo pervenitur? Si veritas tota perspecta est; si servatus est in rebus agendis ordo, modus, decor, innoxia voluntas ac benigna, intenta rationi nec umquam ab illa recedens, amabilis simul mirabilisque. Denique ut breviter tibi formulam scribam, talis animus esse sapientis viri debet, qualis deum deceat.

Quid potest desiderare is, cui omnia honesta contingunt? Nam si possunt aliquid non honesta conferre ad optimum statum, in his erit beata vita, sine quibus honesta.

honesta Hense; non est BA.

Et quid turpius stultiusve quam bonum rationalis animi ex inrationalibus nectere?

Quidam tamen augeri summum bonum iudicant, quia parum plenum sit fortuitis repugnantibus. Antipater quoque inter magnos sectae huius auctores aliquid se tribuere dicit externis, sed exiguum admodum. Vides autem quale sit die non die non Erasmus; zenon BA.

esse contentum, nisi aliquis igniculus adluxerit. Quod potest in hac claritate solis habere scintilla momentum?

Si non es sola honestate honestate later MSS.; honesta B1A.

contentus, necesse est aut quietem adici velis, quam a)oxlhsi/an vocant Graeci, aut voluptatem. Horum alterum utcumque recipi potest. Vacat enim animus molestia liber ad inspectum universi, nihilque illum avocat a contemplatione naturae. Alterum illud, voluptas, bonum pecoris est. Adicimus rationali inrationale, honesto inhonestum. Ad hanc vitam ad hanc vitam Buecheler; magno vitam B; magnevitam A.

facit titillatio corporis; quid ergo dubitaris dicere bene esse homini, si palato bene est?

Et hunc tu, non dico inter viros numeras, sed inter homines, cuius summum bonum saporibus et coloribus coloribus later MSS.; caloribus BA.

sonisque sonisque Windhaus; souis or solis MSS.

constat? Excedat ex hoc animalium numero pulcherrimo ac dis secundo: mutis adgregetur animal pabulo laetum.

Inrationalis pars animi duas habet partes, alteram animosam, ambitiosam, inpotentem, positam in adfectionibus, alteram humilem, languidam, voluptatibus deditam; illam effrenatam, meliorem tamen, certe fortiorem ac digniorem viro reliquerunt, hanc necessariam beatae vitae putaverunt, enervem et enervem Rossbach; inenervem BA.

et abiectam.

Huic rationem servire iusserunt et fecerunt animalis generosissimi summum qenerosissimi summum Buecheler; generosissimum (or -i) MSS.

bonum demissum et ignobile, praeterea mixtum portentosumque et ex diversis ac male ac male Schweighaeuser; animalis BA.

congruentibus membris. Nam ut ait Vergilius noster in Scylla Prima hominis facies et pulchro pectore virgo Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix Delphinum caudas utero commissa luporum. Huic tamen Scyllae fera animalia adiuncta sunt, horrenda, velocia; at isti sapientiam ex quibus conposuere portentis!

Prima ars hominis est ipsa virtus; huic committitur inutilis caro et fluida, receptandis tantum cibis habilis, ut ait Posidonius. Virtus illa divina in lubricum desinit et superioribus eius partibus venerandis atque caelestibus animal iners ac marcidum adtexitur. Illa utcumque altera quies nihil quidem ipsa praestabat animo, sed inpedimenta removebat; voluptas ultro dissolvit et omne robur emollit. Quae invenietur tam discors inter se iunctura corporum? Fortissimae rei inertissima adstruitur, severissimae parum seria, sanctissimae intemperans usque ad incesta.

incesta Gruter; infesta BA.

"Quid ergo?" inquit,"si virtutem nihil inpeditura sit bona valitudo et quies et dolorum vacatio, vacatio later MSS.; vagatio BA.

non petes illas?"

Quidni petam? Non quia bona sunt, sed quia secundum naturam sunt, et quia bono a me iudicio sumentur. Quid erit tunc in illis bonum? Hoc unum, bene eligi. Nam cum cum omitted in A and supplied by a late hand in B. Buecheler suggests nam vestem qualem decet cum. sumo.

vestem qualem decet, sumo, cum ambulo ut oportet, cum ceno quemadmodum debeo, non cena aut ambulatio aut vestis bona sunt, sed meum in iis propositum servantis in quaque re rationi convenientem modum.

Etiamnunc adiciam: mundae vestis electio adpetenda est homini. Natura enim homo mundum mundum later MSS.; mundus BA.

et elegans animal est. Itaque non est bonum per se munda vestis, sed mundae vestis electio, quia non in re bonum est, sed in electione quali. Actiones nostrae honestae sunt, non ipsa quae aguntur.

Quod de veste dixi, idem me dicere de corpore existima. Nam hoc quoque natura ut quandam vestem animo circumdedit; velamentum eius est. Quis autem umquam vestimenta aestimavit arcula? Nec bonum nec malum vagina gladium facit. Ergo de corpore quoque idem tibi respondeo: sumpturum quidem me, si detur electio, et sanitatem et vires, bonum autem futurum iudicium de illis meum, non ipsa.

"Est quidem," inquit, "sapiens beatus; summum tamen illud bonum non consequitur, nisi illi et naturalia instrumenta respondeant. Ita miser quidem esse, qui virtutem habet, non potest, beatissimus autem non est, qui naturalibus bonis destituitur ut valitudine, ut membrorum integritate."

Quod incredibilius videtur, id concedis, aliquem in maximis et continuis doloribus non esse miserum, esse etiam beatum; quod levius est, negas, beatissimum esse. Atqui si potest virtus efficere, ne miser aliquis sit, facilius efficiet, ut beatissimus sit. Minus enim intervalli a beato a beato later MSS.; beato BA.

ad beatissimum restat quam a misero ad beatum. An quae res tantum valet, ut ereptum calamitatibus inter beatos locet, non potest adicere quod superest, ut beatissimum faciat? In summo deficit clivo?

Commoda sunt in vita in vita later MSS.; invida BA.

et incommoda, utraque extra nos. Si non est miser vir bonus, quamvis omnibus prematur incommodis, quomodo non est beatissimus, si aliquibus commodis deficitur? Nam quemadmodum incommodorum onere usque ad miserum non deprimitur, sic commodorum inopia non deducitur a beatissimo, sed tam sine commodis beatissimus est, quam non est sub incommodis miser; aut potest illi eripi bonum suum, si potest minui.

Paulo ante dicebam igniculum nihil conferre lumini solis. Claritate enim eius quicquid sine illo luceret absconditur. " Sed quaedam," inquit, " soli quoque opstant." At sol integer est at sol integer est Buecheler; ipsamasole integra est BA. A §5.

etiam inter opposita, et quamvis aliquid interiacet, quod nos prohibeat eius aspectu, in opere est, cursu suo fertur. Quotiens inter nubila eluxit, non est sereno minor, ne tardior quidem, quoniam multum interest, utrum aliquid obstet tantum, an inpediat.

Eodem modo virtuti opposita nihil detrahunt; non est minor, sed minus fulget. Nobis forsitan non aeque apparet ac nitet, sibi eadem est et more solis obscuri in occulto vim suam exercet. Hoc itaque adversus virtutem possunt calamitates et damna et iniuriae, quod adversus solem potest nebula.

Invenitur, qui dicat sapientem corpore parum prospero usum nec miserum esse nec beatum. Hic quoque fallitur, exaequat enim fortuita virtutibus et tantundem tribuit honestis quantum honestate carentibus. Quid autem foedius, quid indignius quam comparari veneranda contemptis? Veneranda enim sunt iustitia, pietas, fides, fortitudo, prudentia; e contrario vilia sunt, quae saepe contingunt pleniora vilissimis, crus solidum et lacertus et dentes et tororum tororum Capps; horum MSS.; ceterorum Buecheler; nervorum Kronenberg.

sanitas firmitasque.

Deinde si sapiens, cui corpus molestum est, nec miser habebitur nec beatus, sed in medio in medio later MSS.; medio BA relinquetur, vita quoque eius nec adpetenda erit nec fugienda. Quid autem tam absurdum quam sapientis vitam adpetendam non esse? Aut quid tam extra fidem quam esse aliquam vitam nec adpetendam nec fugiendam? Deinde si damna corporis miserum non faciunt, beatum esse patiuntur. Nam quibus potentia non est in peiorem transferendi transferendi later MSS.; transiendi BA.

statum, ne interpellandi quidem optimum.

" Frigidum," inquit, " aliquid et calidum novimus, inter utrumque tepidum est; sic aliquis beatus est, aliquis miser, aliquis nec beatus nec miser." Volo hanc contra nos positam imaginem excutere. Si tepido illi plus frigidi ingessero, fiet frigidum. Si plus calidi adfudero, fiet novissime calidum. At huic nec misero nec beato quantumcumque ad miserias adiecero, miser non erit, quemadmodum dicitis; ergo imago ista dissimilis est.

Deinde trado tibi hominem nec miserum nec beatum. Huic adicio caecitatem; non fit miser. Adicio debilitatem; non fit miser. Adicio dolores continuos et graves; miser non fit. Quem tam multa mala in miseram vitam non transferunt, ne ex beata quidem educunt.

Si non potest, ut dicitis, sapiens ex beato in miserum decidere, non potest in non beatum. Quare enim qui labi coepit, qui labi coepit Muretus; qui illa coepit BA.

alicubi subsistat? Quae res illum non patitur ad imum devolvi, retinet in summo. Quidni non possit beata vita rescindi? Ne remitti quidem potest, et ideo virtus ad illam per se ipsa satis est.

" Quid ergo? " inquit, " sapiens non est beatior, qui diutius vixit, quem nullus avocavit dolor, quam ille, qui cum mala fortuna semper luctatus est?" Responde mihi: numquid et melior est et honestior? Si haec non sunt, ne beatior quidem est. Rectius vivat oportet, ut beatius vivat; si rectius non potest, ne beatius quidem.

ne beatius quidem later MSS.; ne beatus quidem BA.

Non intenditur virtus, ergo ne beata quidem vita, quae ex virtute est. Virtus enim tantum bonum est, ut istas accessiones minutas non sentiat, brevitatem aevi et dolorem et corporum varias offensiones. Nam voluptas non est digna, ad quam respiciat.

Quid est in virtute praecipuum? Futuro non indigere nec dies suos computare; in quantulo libet tempore bona aeterna consummat. Incredibilia nobis haec videntur et supra humanam naturam excurrentia. Maiestatem enim eius ex nostra inbecillitate metimur metimur later MSS.; mentimur BA.

et vitiis nostris nomen virtutis inponimus. Quid porro? Non aeque incredibile videtur aliquem in summis cruciatibus positum dicere " beatus sum"? Atqui haec vox in ipsa officina voluptatis audita est. " Beatissimum," inquit, " hunc et hunc diem ago" Epicurus, cum illum hinc urinae difficultas torqueret, hinc insanabilis exulcerati dolor ventris.

Quare ergo incredibilia ista sint aput eos, qui virtutem colunt, quom quom O. Rossbach; cum BA.

aput eos quoque reperiantur, reperiantur later MSS.; aperiantur BA.

aput quos voluptas imperavit? Hi quoque degeneres et humillimae mentis aiunt in summis doloribus, in summis calamitatibus sapientem nec miserum futurum nec beatum. Atqui hoc quoque incredibile est, immo incredibiles. Non video enim, quomodo non in infimum non in infimum vulg.; non in imum Buecheler; non infirmum BA.

agatur e fastigio suo deiecta virtus. Aut beatum praestare debet, aut si ab hoc depulsa est, non prohibebit fieri miserum. Stans non potest mitti; aut vincatur oportet aut vincat.

"Dis," inquit, "inmortalibus solis et virtus et beata vita contigit, nobis umbra quaedam illorum bonorum et similitudo. Accedimus ad illa, non pervenimus." Ratio vero dis hominibusque communis est; haec in illis consummata est, in nobis consummabilis.

Sed ad desperationem nos vitia nostra perducunt; nam ille alter secundus est ut aliquis parum constans ad custodienda optima, cuius iudicium bibat etiamnunc et incertum est. Desideret oculorum atque aurium sensum, bonam valitudinem et non foedum aspectum corporis et habitu manente suo aetatis praeterea longius spatium.

Per hanc potest non paenitenda agi vita, at agi vita at Buecheler; agitavit BA.

inperfecto viro huic malitiae vis quaedam inest, quia animum habet mobilem ad prava. Illa apparens malitia et exagitata apparens malitia et exagitata Buecheler; aitarens malitia et ea agitata BA.

abest A and B give de bono after abest; in B the words are added at the end of the line.

; non est adhuc bonus, sed in bonum fingitur. Cuicumque autem deest aliquid ad bonum, malus est. Sed Si cui virtus animusque in corpore praesens, hic deos aequat, illo tendit originis suae memor Nemo inprobe eo conatur ascendere, unde descenderat. Quid est autem cur non existimes in eo divini aliquid existere, qui dei pars est? Totum hoc, quo continemur, et unum est et deus; et socii sumus eius et membra. Capax est noster animus, perfertur illo, si vitia non deprimant. Quemadmodum corporum nostrorum habitus erigitur et spectat in caelum, ita animus, cui in quantum vult licet porrigi, in hoc a natura rerum formatus est, ut paria dis vellet. Et si utatur suis viribus ac se in spatium suum extendat, non aliena via via Schweighaeuser; vita BA.

ad summa nititur.

Magnus erat labor ire in caelum; redit. Cum hoc iter nactus est, vadit audaciter contemptor omnium nec ad pecuniam respicit aurumque et argentum illis, in quibus iacuere, tenebris dignissima, non ab hoc aestimat splendore, ab hoc aestimat splendore Rubenius; ad hoc aestimat splendorem BA.

quo inperitorum inperitorum cod. Velz.; inperitior B; inpericior A.

verberant oculos, sed a vetere caeno, a vetere caeno Rubenius; avertero caelo BA.

ex quo illa secrevit cupiditas nostra et effodit.

Scit, inquam, aliubi positas esse divitias quam quo congeruntur; animum impleri debere, non arcam.

Hunc inponere dominio rerum omnium licet, hunc in possessionem rerum naturae inducere, ut sua orientis occidentisque terminis finiat finiat. later MSS.: fiat BA.

deorumque ritu cuncta possideat.

possideat later MSS. possideant BA.

cum opibus suis divites superne despiciat. quorum nemo tam suo laetus est quid cristis alieno.

Cum se in hanc sublimitatem edit. corporis quoque ut ut Buecheler: vel or velut BA.

oneris necessarii non amator, sed procurator est nec se illi, cui inpositus est, subicit. Nemo liber est, qui corpori servit. Nam ut alios dominos, quos nimia pro illo sollicitudo invenit; transeas, ipsius morosum imperium delicatumque est.

Ab hoc modo aequo animo exit, modo nihilo prosilit, nec quis deinde relicti eius futurus sic exitus quaerit. Sed ut ex barba capilloque tonsa neglegimus, ita ille divinus animus egressurus hominem. quo receptaculum suum conferatur. ignis illud exurat an lapis includat After illud Rossbach reads exurat an lapis excludat an terra. etc.; illud excludat an terra BA: exural (for excludat) later MSS.

an terra conterat an ferae distrahant. non magis ad se iudicat pertinere quam secundas ad editum infantem. Utrum proiectum aves differant. an consumatur Canibus data praeda marinis.

praeda Latinis Vergil quid ad illum, qui nullus est qui nullus est Hense: qui nullus BA.

?

Sed tunc quoque, cum inter homines est, non timet ullas est, non timet ullas Buecheler; est timet ullus BA. est timet ullas BA.

post mortem minas eorum, quibus usque ad mortem timeri parum est. Non conferret, inquit, me nec uncus nec proiecti ai contumeliam cadaveris laceratio foeda visuris. Neminem de supremo officio rogo. nulli reliquias meas commendo. Ne quis insepultus esset, rerum natura prospexit.

prospexit Buecheler; prospicit BA.

Quem saevitia proiecerit, die; condet.

condet later MSS: condit BA.

Diserte Maecenas ait: Nec tumulum curo. Sepelit natura relictos. Alte cinctum putes dixisse. Habuit enim ingenium et grande et virile, ruri illud secundis discinxisset.

secundis discinxisset later MSS; secundis cinxisset BA.

VALE.

Seneca Lucilio suo salutem In epistula, qua de morte Metronactis philosophi querebaris tamquam et potuisset diutius vivere et debuisset, aequitatem tuam desideravi, quae tibi in omni persona, in omni negotio superest, in una re deest, in qua omnibus. Multos inveni aequos adversus homines, adversus deos neminem, Obiurgamus cotidie fatum: " quare ille in medio cursu raptus est? Quare ille non rapitur? Quare senectutem et sibi et aliis gravem extendit? " Utrum, obsecro te, aequius iudicas te naturae an tibi parere naturam? Quid autem interest, quam cito exeas, unde utique exeundum est? Non ut diu vivamus curandum est, sed ut satis; nam ut diu vivas, fato opus est, ut satis, animo. Longa est vita, si plena est; impletur autem, cum animus sibi bonum suum reddidit et ad se potestatem sui transtulit.

Quid illum octoginta anni iuvant per inertiam exacti? Non vixit iste, sed in vita moratus est, nec sero mortuus est, sed diu. Octoginta annis vixit. Interest, mortem eius ex quo die numeres.

At ille obiit viridis. Sed officia boni civis, boni amici, boni filii executus est; in nulla parte cessavit. licet aetas eius inperfecta sit, vita perfecta est. Octoginta annis vixit. Immo octoginta annis fuit, nisi forte sic vixisse eum dicis, quomodo dicuntur arbores vivere.

Obsecro te, Lucili, hoc agamus, ut quemadmodum pretiosa rerum sic vita nostra non multum pateat, sed multum pendeat. Actu illam metiamur, non tempore. Vis scire, quid inter hunc intersit vegetum contemptoremque fortunae functum omnibus vitae humanae stipendiis atque in summum bonum eius evectum, et illum, cui multi anni transmissi sunt? Alter post mortem quoque est, alter ante mortem periit.

Laudemus itaque et in numero felicium reponamus eum, cui quantulumcumque temporis contigit, bene conlocatum est. Vidit enim veram lucem. Non fuit unus e multis. Et vixit et viguit. Aliquando sereno usus est, aliquando, ut solet, validi sideris fulgor per nubila emicuit. Quid quaeris quamdiu vixerit? Vivit; ad posteros usque transiluit et se in memoriam dedit.