SigPhi · Seneca

Ad Lucilium Epistulae Morales (Latin)

Latin

Page 21 of 25

bonum hominis et corporis bonum est; itaque corporale corporale later MSS.; corporalis BA.

est.

Quoniam, ut voluisti, morem gessi tibi, nunc ipse dicam mihi, quod dicturum esse te video: latrunculis ludimus. In supervacuis subtilitas teritur; non faciunt bonos ista, sed doctos. Apertior res est sapere, immo simpliciter satius satius Buecheler; faucis BA.

est ad mentem bonam uti litteris, sed nos ut cetera in supervacuum diffundimus, ita philosophiam ipsam.

Quemadmodum omnium rerum, sic litterarum quoque intemperantia laboramus; non vitae sed scholae discimus. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Ubi illa prudentia tua? Ubi in dispiciendis rebus subtilitas? Ubi magnitudo? Iam pusilla te res angit te res angit later MSS.; tangit BA; pusilla tangunt Erasmus.

? Servi occupationes tuas occasionem fugae putaverunt. Si amici deciperent—habeant enim sane nomen, quod illis noster error error Madvig; e priori or epicurus BA.

inposuit, et vocentur, quo turpius non sint—omnibus rebus tuis desset aliquid; nunc desset aliquid; nunc inserted by Hense.

desunt illi, qui et operam tuam conterebant et te aliis molestum esse credebant.

Nihil horum insolitum, nihil inexpectatum est. Offendi rebus istis tam ridiculum est quam queri, quod spargaris in publico aut inquineris in luto. Eadem vitae condicio est, quae balnei, turbae, itineris: quaedam in te mittentur, in te mittentur Lipsius; intermittentur BA.

quaedam incident. Non est delicata res vivere. Longam viam ingressus es; et labaris oportet et arietes et cadas et lasseris et exclames: "O mors! " id est mentiaris. Alio loco comitem relinques, alio efferes, alio timebis; per eiusmodi offensas emetiendum est confragosum hoc iter.

Mori vult? Praeparetur animus contra omnia; sciat se venisse, ubi tonat fulmen. Sciat se venisse, ubi Luctus et ultrices posuere cubilia curae Pallentesque habitant morbi tristisque senectus. In hoc contubernio vita degenda est. Effugere ista non potes, contemnere potes. Contemnes autem, si saepe cogitaveris et futura praesumpseris.

Nemo non fortius ad id, cui se diu conposuerat, accessit et duris quoque, si praemeditata erant, obstitit. At contra inparatus etiam levissima expavit. Id agendum est, ne quid nobis inopinatum sit. Et quia omnia novitate graviora sunt, hoc cogitatio adsidua praestabit, ut nulli sis malo tiro.

" Servi me reliquerunt." Alium compilaverunt, alium accusaverunt, alium occiderunt, alium prodiderunt, alium calcaverunt, alium veneno, alium criminatione petierunt; quicquid dixeris, multis accidit. Deinceps quae multa et varia sunt, in nos tela deriguntur.

varia sunt, in nos tela deriguntur Hense; B and A omit tela and read dirigantur.

Quaedam in nos fixa sunt, quaedam vibrant et cum maxime veniunt, quaedam in alios perventura nos stringunt.

Nihil miremur eorum, ad quae nati sumus, quae ideo nulli querenda, quia paria sunt omnibus. Ita dico, paria sunt; nam etiam quod effugit aliquis, pati potuit. Aequum autem ius est non quo omnes usi sunt, sed quod omnibus latum est. Imperetur aequitas animo et sine querella mortalitatis tributa pendamus.

Hiems frigora adducit: algendum est. Aestas calores refert: aestuandum est. Intemperies caeli valitudinem temptat: aegrotandum est. Et fera nobis aliquo loco occurret et homo perniciosior feris omnibus. Aliud aqua, aliud ignis eripiet. Hanc rerum condicionem mutare non possumus; illud possumus, magnum sumere animum et viro bono dignum, quo fortiter fortuita patiamur et naturae consentiamus.

Natura autem hoc, quod vides, regnum mutationibus temperat; nubilo serena succedunt; turbantur maria, cum quieverunt; fiant in vicem venti; noctem dies sequitur; pars caeli consurgit, pars mergitur. Contrariis rerum aeternitas constat.

Ad hanc legem animus noster aptandus est; hanc sequatur, huic pareat. Et quaecumque fiunt, debuisse fieri putet nec velit obiurgare naturam. Optimum est pati, quod emendare non possis, et deum, quo auctore cuncta proveniunt, sine murmuratione comitari; malus miles est qui imperatorem gemens sequitur.

Quare inpigri atque alacres excipiamus imperia nec deseramus deseramus later MSS.; desimus BA.

hunc operis pulcherrimi cursum, cui quidquid patiemur, intextum est.

Et sic adloquamur Iovem, cuius gubernaculo gubernaculo later MSS.; tabernaculo BA.

moles ista derigitur, quemadmodum Cleanthes noster versibus disertissimis adloquitur, quos mihi in nostrum sermonem mutare permittitur Ciceronis, disertissimi viri, exemplo. Si placuerint, boni consules; si displicuerint, scies me in hoc secutum Ciceronis exemplum: Duc, o parens celsique dominator poli, Quocumque placuit; nulla parendi mora est. Adsum inpiger. Fac nolle, comitabor gemens Maiusque patiar, facere quod licuit bono. Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.

Sic vivamus, sic loquamur; paratos nos inveniat atque inpigros fatum. Hic est magnus animus, qui se ei tradidit; at contra ille pusillus et degener, qui obluctatur et de ordine mundi male existimat et emendare mavult deos quam se. Vale.

Seneca Lucilio suo salutem Id, de quo quaeris, ex his est, quae scire tantum eo, ut scias, pertinet. Sed nihilominus, quia pertinet, properas nec vis exspectare libros, quos cum maxime ordino continentes totam moralem philosophiae partem. Statim expediam, illud tamen prius scribam, quemadmodum tibi ista cupiditas discendi, qua flagrare te video, digerenda sit, ne ipsa se inpediat.

Nec passim carpenda sunt nec avide invadenda universa; per partes pervenietur ad totum. Aptari onus viribus debet nec plus occupari quam cui sufficere possimus. Non quantum vis, sed quantum capis, hauriendum est. Bonum tantum habe animum; capies quantum voles. Quo plus recipit animus, hoc se magis laxat.

Haec nobis praecipere Attalum memini, cum scholam eius opsideremus et primi veniremus et novissimi exiremus, ambulantem quoque illum ad aliquas disputationes evocaremus, non tantum paratum discentibus, sed obvium. " Idem," inquit, " et docenti et discenti debet esse propositum: ut ille prodesse velit, hic proficere."

Qui ad philosophum venit, cotidie aliquid secum boni ferat: aut sanior domum redeat aut sanabilior. Redibit autem; ea philosophiae vis est, ut non studentes, sed etiam conversantes iuvet. Qui in solem venit, licet non in hoc venerit, colorabitur; qui in unguentaria taberna resederunt et paullo diutius commorati sunt, odorem secum loci ferunt. Et qui ad philosophum fuerunt, traxerint aliquid necesse est, quod prodesset etiam neglegentibus. Attende, quid dicam: neglegentibus, non repugnantibus.

" Quid ergo? Non novimus quosdam, qui multis apud philosophum annis persederint et ne colorem quidem duxerint? " Quidni noverim? Pertinacissimos quidem et adsiduos, quos ego non discipulos philosophorum, sed inquilinos voco.

Quidam veniunt ut audiant, non ut discant, sicut in theatrum voluptatis causa ad delectandas aures oratione vel voce vel fabulis ducimur. Magnam hanc auditorum partem videbis, cui philosophi schola deversorium otii sit. Non id agunt, ut aliqua illo vitia deponant, ut aliquam legem vitae accipiant, qua mores suos exigant, sed ut oblectamento aurium perfruantur. Aliqui tamen et cum pugillaribus veniunt, non ut res excipiant, sed ut verba, quae tam sine profectu alieno dicant quam sine suo audiunt. Quidam ad magnificas voces excitantur et transeunt in adfectum dicentium alacres vultu et animo, nec aliter concitantur quam solent Phrygii tibicinis sono semiviri et ex imperio furentes.

furentes Erasmus; fugientes BA1.

Rapit illos instigatque rerum pulchritudo, non verborum inanium sonitus. Si quid acriter contra mortem dictum est, si quid contra fortunam contumaciter, iuvat protinus quae audias, facere. Adficiuntur illis et sunt quales iubentur, si illa animo forma permaneat, si non impetum insignem protinus populus, honesti dissuasor, excipiat; pauci illam, quam conceperant mentem, domum perferre potuerunt.

Facile est auditorem concitare ad cupidinem recti; omnibus enim natura fundamenta dedit semenque virtutum. Omnes ad omnia ista nati sumus; cum inritator accessit, tunc illa anima bona veluti soluta excitatur. Non vides, quemadmodum theatra consonent, quotiens aliqua dicta sunt, quae publice adgnoscimus et consensu vera esse testamur?

Desunt inopiae multa, avaritiae omnia. In nullum avarus bonus est, in se pessimus. Ad hos versus ille sordidissimus plaudit et vittis suis fieri convicium gaudet; quanto magis hoc iudicas evenire, cum a philosopho ista dicuntur, cum salutaribus praeceptis versus inseruntur, efficacius eadem illa demissuri in animum imperitorum? " Nam," ut dicebat Cleanthes, " quemadmodum spiritus noster clariorem sonum reddit, cum illum tuba per longi canalis angustias tractum patentiore novissime exitu effudit, sic sensus nostros clariores carminis arta necessitas efficit." Eadem neglegentius audiuntur minusque percutiunt, quamdiu soluta oratione dicuntur; ubi accessere numeri et egregium sensum adstrinxere certi pedes, eadem illa sententia velut lacerto excussiore excussiore Gertz; excussare BA.

torquetur.

De contemptu pecuniae multa dicuntur et longissimis orationibus hoc praecipitur, ut homines in animo, non in patrimonio putent esse divitias, eum esse locupletem, qui paupertati suae aptatus est et parvo se divitem fecit; magis tamen feriuntur animi, cum carmina eiusmodi dicta sunt: Is minimo eget mortalis, qui minimum cupit. Quod vult habet, qui velle quod satis est potest.

Cum haec atque eiusmodi audimus, ad confessionem veritatis adducimur.

Illi enim, quibus nihil satis est, admirantur, adclamant, odium pecuniae indicunt. Hunc illorum adfectum cum cum later MSS.; om. BA.

videris, urge, hoc preme, hoc onera onera later MSS.; honora BA.

relictis ambiguitatibus et syllogismis et cavillationibus et ceteris acuminis inriti ludicris. Dic in avaritiam, dic in luxuriam; cum profecisse te videris et animos audientium adfeceris, insta vehementius; veri simile non^est, quantum proficiat talis oratio remedio intenta et tota in bonum audientium versa. Facillime enim tenera conciliantur ingenia ad honesti rectique amorem et adhuc docibilibus leviterque corruptis inicit manum veritas, si advocatum idoneum nancta est.

Ego certe cum Attalum audirem in vitia, in errores, in mala vitae perorantem, saepe miseritus sum generis humani et illum sublimem altioremque humano fastigio credidi. Ipse regem se esse dicebat, sed plus quam regnare mihi videbatur, cui liceret censuram agere regnantium.

Cum vero commendare paupertatem coeperat et ostendere, quam quidquid usum excederet, pondus esset supervacuum et grave ferenti, saepe exire e schola pauperi libuit. Cum coeperat voluptates nostras traducere, laudare castum corpus, sobriam mensam, puram mentem non tantum ab inlicitis voluptatibus, sed etiam supervacuis, libebat circumscribere gulam ac ventrem.

Inde mihi quaedam permansere, Lucili. Magno enim in omnia inceptu veneram. Deinde ad civitatis vitam reductus ex bene coeptis pauca servavi. Inde ostreis boletisque in omnem vitam renuntiatum est; nec enim cibi, sed oblectamenta sunt ad edendum saturos cogentia, quod gratissimum est edacibus et se ultra quam capiunt farcientibus, facile descensura, facile reditura.

Inde in omnem vitam unguento abstinemus, quoniam optimus odor in corpore est nullus. Inde vino carens stomachus. Inde in omnem vitam balneum fugimus, decoquere corpus atque exinanire sudoribus inutile simul delicatumque credidimus. Cetera proiecta redierunt, ita tamen, ut quorum abstinentiam interrupi, modum servem et quidem abstinentiae proximiorem, nescio an difficiliorem, quoniam quaedam absciduntur facilius animo quam temperantur.

Quoniam coepi tibi exponere, quanto maiore impetu ad philosophiam iuvenis accesserim quam senex pergam, non pudebit fateri, quem mihi amorem Pythagoras iniecerit. Sotion dicebat, quare ille animalibus abstinuisset, quare postea Sextius. Dissimilis utrique causa erat, sed utrique magnifica.

Hic homini satis alimentorum citra sanguinem esse credebat et crudelitatis consuetudinem fieri, ubi in voluptatem esset adducta laceratio. Adiciebat contrahendam materiam esse luxuriae; colligebat bonae valitudini contraria esse alimenta varia et nostris aliena corporibus.

At Pythagoras omnium inter omnia cognationem esse dicebat et animorum commercium in alias atque alias formas transeuntium. Nulla, si illi credas, anima interit, ne cessat quidem nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfunditur. videbimus, per quas temporum vices et quando pererratis pluribus domiciliis in hominem revertatur; interim sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possent in parentis animam,inscii incurrere et ferro morsuve violare, si in quo cognatus aliqui spiritus hospitaretur.

Haec cum exposuisset Sotion et inplesset argumentis suis, " Non credis," inquit, " animas in alia corpora atque alia discribi et migrationem esse quod dicimus mortem? Non credis in his pecudibus ferisve aut aqua mersis illum quondam hominis animum morari? Non credis nihil perire in hoc mundo, sed mutare regionem? Nec tantum caelestia per certos circuitus verti, sed animalia quoque per vices ire et animos per orbem agi? Magni ista crediderunt viri.

Itaque iudicium quidem tuum sustine, ceterum omnia tibi in integro serva. Si vera sunt ista, abstinuisse animalibus innocentia est; si falsa, frugalitas est. Quod istic credulitatis credulitatis cod. Rhedig.; crudelitatis BA.

tuae damnum est? Alimenta tibi leonum et vulturum eripio."

His ego instinctus abstinere animalibus coepi, et anno peracto non tantum facilis erat mihi consuetudo, sed dulcis. Agitatiorem mihi animum esse credebam, nec tibi hodie adfirmaverim, an fuerit. Quaeris, quomodo desierim? In primum Tiberii Caesaris principatum iuventae tempus inciderat. Alienigena tum sacra movebantur, sed inter argumenta superstitionis ponebatur quorundam animalium abstinentia. Patre itaque meo rogante, qui non calumniam timebat, sed philosophiam oderat, ad pristinam consuetudinem redii. Nec difficulter mihi, ut inciperem melius cenare, persuasit.

Laudare solebat Attalus culcitam, quae resisteret corpori; tali utor etiam senex, in qua vestigium apparere non possit. Haec rettuli ut probarem tibi, quam vehementes haberent tirunculi impetus primos ad optima quaeque, si quis quis later MSS.; quisque BA.

exhortaretur illos, si quis incenderet.

incenderet Hense; intenderet BA1.

Sed aliquid praecipientium vitio peccatur, qui nos docent disputare, non vivere, aliquid discentium, qui propositum adferunt ad praeceptores suos non animum excolendi, sed ingenium. Itaque quae philosophia fuit, facta philologia est.

Multum autem ad rem pertinet, quo proposito ad quamquam rem accedas. Qui grammaticus futurus Vergilium scrutatur, non hoc animo legit illud egregium: fugit inreparabile tempus: vigilandum est; nisi properamus, relinquemur; agit nos agiturque velox dies; inscii rapimur; omnia in futurum disponimus et inter praecipitia lenti sumus; sed ut observet, quotiens vergilius de celeritate celeritate later MSS.; claritate BA.

temporum dicit, hoc uti verbo illum " fugit." Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus Et labor, et durae rapit inclementia mortis.

Ille, qui ad philosophiam spectat, haec eadem quo debet, adducit: numquam vergilius, inquit, dies dicit ire, sed fugere, quod currendi genus concitatissimum est, et optimos quosque primos rapi rapi later MSS.; rapit BA.

; quid ergo cessamus nos ipsi concitare, ut velocitatem rapidissimae rei possimus aequare? Meliora praetervolant, deteriora succedunt.

Quemadmodum ex amphora primum, quod est sincerissimum, effluit, gravissimum quodque turbidumque subsidit, sic in aetate nostra quod est optimum, in primo est. Id exhauriri aliis aliis Haase; in aliis BA.

potius patimur, ut nobis faecem reservemus? Inhaereat istud animo et tamquam missum oraculo placeat: Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit.

Quare optima? Quia quod restat, incertum est. Quare optima? Quia iuvenes possumus discere, possumus facilem animum et adhuc tractabilem ad meliora convertere; quia hoc tempus idoneum est laboribus, idoneum agitandis per studia ingeniis et et later MSS.; est et BA.

exercendis per opera corporibus; quod superest, segnius et languidius est et propius a fine.

Itaque toto hoc agamus animo et omissis, ad quae devertimur, in rem unam laboremus, ne hanc temporis pernicissimi celeritatem, quam retinere non possumus, relicti demum intellegamus. Primus quisque tamquam optimus dies placeat et redigatur in nostrum.

Quod fugit, occupandum est. Haec non cogitat ille, qui grammatici grammatici edd.; grammati BA.

oculis carmen istud legit, ideo optimum quemque primum esse diem, quia subeunt morbi, quia senectus premit et adhuc adulescentiam cogitantibus supra caput est; sed ait Vergilium semper una ponere morbos et senectutem, non mehercules immerito. Senectus enim insanabilis morbus est.

Praeterea, inquit, hoc senectuti cognomen inposuit, tristem illam vocat: subeunt morbi tristisque senectus. Alio loco dicit: Pallentesque habitant morbi tristisque senectus. Non est quod mireris ex eadem materia suis quemque studiis apta colligere; in eodem prato bos herbam quaerit, canis leporem, ciconia lacertam.

Cum Ciceronis librum de Re Publica prendit de re p. prendit Erasmus; deprendit BA.

hinc philologus aliquis,hinc grammaticus, hinc philosophiae deditus, alius alio curam suam mittit. Philosophus admiratur contra iustitiam dici tam multa potuisse. Cum ad hanc eandem lectionem philologus accessit, hoc subnotat: Duos Romanos reges esse, quorum alter patrem non habet, alter matrem. Nam de Servi matre dubitatur; Anci pater nullus, Numae nepotis, Numae nepotis Buecheler; Numae (nume) nepotes BA.

dicitur.

Praeterea notat eum, quem nos dictatorem dicimus et in historiis ita nominari legimus, aput antiquos magistrum populi vocatum. Hodieque id extat in auguralibus libris, et testimonium est, quod qui ab illo nominatur, magister equitum est. Aeque notat Romulum perisse solis defectione; provocationem ad populum etiam a etiam a later MSS.; etiam BA.

regibus fuisse; id ita in pontificalibus libris esse et alii quiqui id quiqui Windhaus; id ita inveniri in p. l. et aliqui B (aliqui A).

putant et Fenestella.

Eosdem libros cum grammaticus explicuit, primum verba expressa, expressa later MSS.; expresse BA.

reapse reapse Schweighaeuser; ab se BA.

dici a Cicerone, id est re ipsa, in commentarium refert, nec minus sepse, sepse Muretus; sese BA.

id est se ipse. Deinde transit ad ea, quae consuetudo saeculi mutavit, tamquam ait Cicero: " quoniam sumus ab ipsa calce eius interpellatione revocati." Hanc quam nunc in circo cretam vocamus, calcem antiqui dicebant. Deinde Ennianos Ennianos Pincianus; inanes BA.

colligit versus et in primis illos de Africano scriptos: cui nemo civis neque hostis Quibit quibit Pincianus; quivult BA.

pro factis reddere opis pretium. Ex eo se ait intellegere, opem opem add. Korsch.

aput antiquos non tantum auxilium significasse, sed operam. Ait enim Ennius ait enim Ennius Vahlen and Haase; ait operaenim ineius BA.

neminem potuisse Scipioni Scipioni Pincianus; Scipionem BA.

neque civem neque hostem reddere operae pretium. Felicem deinde se putat, quod invenerit, unde visum sit Vergilio dicere: quem super ingens porta tonat caeli. Ennium Ennium Pincianus; Ennius BA.

hoc ait Homero subripuisse, subripuisse cod. Rom.; se subripuisse BA.

Ennio vergilium. Esse enim apud Ciceronem in his ipsis de Re Publica hoc epigramma Enni: Si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est, Mi soli caeli maxima porta patet.

Sed ne et ipse, dum aliud ago, in philologum aut grammaticum delabar, illud admoneo, auditionem philosophorum lectionemque ad propositum beatae vitae trahendam, non ut verba prisca aut ficta captemus et translationes inprobas figurasque dicendi, sed ut profutura praecepta et magnificas voces et animosas, quae mox in rem transferantur. Sic ista ediscamus, ut quae fuerint verba, sint opera.

Nullos autem peius mereri de omnibus mortalibus iudico quam qui philosophiam velut aliquod artificium venale didicerunt, qui aliter vivunt quam vivendum esse praecipiunt. Exempla enim se ipsos inutilis disciplinae circumferunt nulli non vitio, quod insequuntur, obnoxii.

Non magis mihi potest quisquam talis prodesse praeceptor quam gubernator in tempestate nauseabundus. Tenendum rapiente fluctu gubernaculum, luctandum cum ipso mari, eripienda sunt vento vela; quid me potest adiuvare rector navigii attonitus et vomitans? Quanto maiore putas vitam tempestate iactari quam ullam ratem? Non est loquendum, sed gubernandum.

Omnia quae dicunt, quae turba audiente iactant, aliena sunt; dixit illa Platon, dixit Zenon, dixit Chrysippus et Posidonius et ingens agmen nostrorum nostrorum Buecheler; non BA.

tot ac talium. Quomodo probare possint sua esse, monstrabo: faciant, quae dixerint.

Quoniam quae volueram ad te perferre, iam dixi, nunc desiderio tuo satis faciam et in in later MSS.; inter BA.

alteram epistulam integrum, quod exegeras, transferam, ne ad rem spinosam et auribus erectis curiosisque audiendam lassus accedas. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem An sapiens sapienti prosit scire desideras. Dicimus plenum omni bono esse sapientem et summa adeptum; quomodo prodesse aliqui possit summum habenti bonum, quaeritur.

Prosunt inter se boni; exercent enim virtutes et sapientiam in suo statu continent. Desiderat uterque aliquem, cum quo conferat, cum quo quaerat.

Peritos luctandi usus exercet; musicum, qui paria didicit, movet. Opus est et sapienti agitatione sapienti agitatione later MSS.; sapientia cogitatione BA.

virtutum: ita quemadmodum ipse se movet, sic movetur ab alio sapiente.

Quid sapiens sapienti proderit? Impetum illi dabit, occasiones actionum honestarum commonstrabit. Praeter haec aliquas cogitationes suas exprimet: docebit, quae invenerit. Semper enim etiam a sapiente restabit, quod inveniat et quo animus eius excurrat.

Malus malo nocet facitque peiorem, iram eius eius later MSS.; metus BA.

incitando, tristitiae adsentiendo, voluptates laudando, et tunc maxime laborant mali, ubi plurimum vitia miscuere, et in unum conlata nequitia est. Ergo ex contrario bonus bono proderit. " Quomodo? " inquis.

Gaudium illi adferet, fiduciam confirmabit, ex conspectu mutuae tranquillitatis crescet utriusque laetitia. Praeterea quarumdam illi rerum scientiam tradet; non enim omnia sapiens scit. Etiam si sciret, breviores vias rerum aliqui excogitare posset et has indicare, per quas facilius totum opus circumfertur.

Proderit sapienti sapiens, non scilicet tantum suis viribus, sed ipsius, quem adiuvat. Potest quidem ille etiam relictus sibi explicare partes suas; nihilominus adiuvat etiam currentem hortator. " Non prodest sapienti sapiens, sed sibi ipse. Hoc scias: detrahe illi vim propriam, et ille nihil aget."

Illo illo Windhaus; uno BA.

modo dicas licet non esse in melle dulcedinem: nam ipse ille, qui esse debeat, ita aptatus lingua palatoque est ad eiusmodi gustum, ut illa talis sapor capiat, aut aut add. Klammer.

offendetur. Sunt enim quidam, quibus morbi vitio mel amarum videatur. Oportet utrumque valere, valere Haase; colore or calere MSS.

ut et ille prodesse possit et hic profuturo idonea materia sit. " Si si add. Gertz.

in summum," inquit, " perducto perducto Pincianus; perductum BA.

calorem calefieri supervacuum est, et in summum perducto bonum supervacuum est si si add. Buecheler.

qui prosit. Numquid instructus omnibus rebus agricola ab alio instrui quaerit? Numquid armatus miles, quantum in aciem exituro satis est tuti, tuti Buecheler; uti BA.

amplius arma desiderat? Ergo nec sapiens; satis enim vitae instructus, satis armatus est."

Ad haec respondeo: et qui in summo est calore, opus est calore adiecto, in adiecto Madvig; in summa motus est calore adiecto BA ut summum teneat. " Sed ipse se," inquit, " calor continet." Primum multum interest inter ista, quae comparas; calor enim unus est, prodesse varium est. Deinde calor non adiuvatur adiectione caloris, ut caleat; sapiens non potest in habitu mentis suae stare, nisi amicos aliquos similes sui admisit, cum quibus virtutes suas communicet.

Adice nunc, quod omnibus inter se virtutibus amicitia est. Itaque prodest, qui virtutes alicuius paris sui paris sui Buecheler; partes sui BA; pares suis later amat amandasque invicem praestat. Similia delectant; utique ubi honesta sunt et probare ac probari sciunt.

Etiamnunc sapientis animum perite movere nemo alius potest quam sapiens, sicut hominem movere rationaliter non potest nisi homo. Quomodo ergo ad rationem movendam ratione opus est, sic ut moveatur ratio perfecta, opus est ratione perfecta.

Prodesse dicuntur et qui media nobis largiuntur, pecuniam, gratiam, incolumitatem, alia in usus vitae cara aut necessaria. In his dicetur etiam stultus prodesse sapienti. Prodesse autem est animum secundum naturam movere virtute sua ut eius, qui movebitur. Hoc non sine ipsius quoque, qui proderit, bono fiet. Necesse enim alienam virtutem exercendo exerceat et suam.

Sed ut removeas ista, quae aut summa bona sunt aut summorum efficientia, nihilominus prodesse inter se sapientes possunt. Invenire enim sapientem sapienti per se res expetenda expetenda later MSS.; excedenda BA1.

est, quia natura bonum omne carum est bono et sic quisque conciliatur bono quemadmodum sibi.

Necesse est ex hac quaestione argumenti causa in alteram transeam. Quaeritur enim, an deliberaturus sit sapiens, an in consilium aliquem advocaturus. Quod facere illi necessarium est, cum ad haec civilia et domestica venitur et, ut ita dicam, mortalia. In his sic illi opus est alieno consilio quomodo medico, quomodo gubernatori, quomodo advocato et litis ordinatori. Proderit ergo sapiens aliquando sapienti, suadebit enim. Sed in illis quoque magnis ac divinis, ut diximus, communiter honesta tractando et animos cogitationesque miscendo utilis erit.

Praeterea secundum naturam est et amicos complecti et amicorum auctu auctu Haase; actu BA.

ut suo proprioque laetari. Nam nisi hoc fecerimus, ne virtus quidem nobis permanebit, quae exercendo sensu valet, virtus autem suadet praesentia bene conlocare, in futurum consulere, deliberare et intendere animum; facilius intendet explicabitque qui aliquem sibi adsumpserit.

Quaeret itaque aut perfectum virum aut proficientem vicinumque perfecto. Proderit autem ille perfectus, si consilium communi prudentia iuverit.

Aiunt homines plus in alieno negotio videre, vitio vitio later MSS.; initio BA.

hoc illis evenit, quos amor sui excaecat quibusque dispectum utilitatis timor in periculis excutit; incipiet sapere securior et extra metum positus. Sed nihilominus quaedam sunt, quae etiam sapientes in alio quam in se diligentius vident. Praeterea illud dulcissimum et honestissimum " idem velle atque idem nolle " sapiens sapienti praestabit; egregium opus pari iugo ducet.

Persolvi id persolvi. id Windhaus; persolvit BA.

quod exegeras, quamquam in ordine rerum erat, quas moralis philosophiae voluminibus complectimur. Cogita, quod soleo frequenter tibi dicere, in istis nos nihil aliud quam acumen exercere. Totiens enim illo revertor: quid ista me res iuvat? Fortiorem fac iam, iustiorem, temperantiorem. Nondum exerceri vacat; adhuc medico mihi opus est.

Quid me poscis scientiam inutilem? Magna promisisti; exige, vide. Dicebas intrepidum fore, etiam si circa me gladii micarent, etiam si mucro tangeret iugulum; dicebas securum fore, etiam si circa me flagrarent incendia, etiam si subitus turbo toto navem meam mari raperet. Hanc mihi praesta curam, ut praesta curam ut Hense; praestaturum BA.

voluptatem, ut gloriam contemnam. Postea docebis inplicta solvere, ambigua distinguere, obscura perspicere; nunc doce quod necesse est. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Ex Nomentano meo te saluto et iubeo habere mentem bonam, hoc est propitios deos omnis, quos habet placatos et faventes, quisquis sibi se propitiavit. Sepone in praesentia, quae quibusdam placent, unicuique nostrum paedagogum dari deum, non quidem ordinarium, sed hunc inferioris notae ex eorum numero, quos Ovidius ait " de plebe deos." Ita tamen hoc seponas volo, ut memineris maiores nostros, qui crediderunt, Stoicos fuisse; singulis enim et Genium et Iunonem dederunt. Postea videbimus, an tantum dis vacet, ut privatorum negotia procurent; interim illud scito, sive adsignati sumus, sive neglecti et fortunae dati, nulli te posse inprecari quicquam gravius, quam si inprecatus fueris, ut se habeat iratum.

Sed non est quare cuiquam, quem poena putaveris dignum, optes, ut infestos deos habeat; habet, inquam, etiam si videtur eorum favore produci.

Adhibe diligentiam tuam et intuere, quid sint res nostrae, non quid vocentur; et scies plura mala contingere nobis quam accidere. Quotiens enim felicitatis et et Schweighaeuser; est BA.

causa et initium fuit, quod calamitas vocabatur? Quotiens magna gratulatione excepta res gradum sibi struxit in praeceps et aliquem iam eminentem adlevavit etiamnunc, tamquam adhuc ibi staret, unde tuto cadunt?

Sed ipsum illud cadere non habet in se mali quidquam, si exitum spectes, ultra quem natura neminem deiecit. Prope est rerum omnium terminus, prope est, inquam, et illud, unde felix eicitur, et illud, unde infelix emittitur; nos utraque extendimus et longa spe ac metu facimus.

Sed si sapis, omnia humana condicione metire; simul et quod gaudes et quod times, contrahe. Est autem tanti nihil diu gaudere, ne quid diu timeas.

Sed quare istuc malum adstringo? Non est quod quicquam timendum putes. Vana sunt ista, quae nos movent, quae attonitos habent. Nemo nostrum quid veri esset, excussit, sed metum alter alteri tradidit; nemo ausus est ad id, quo perturbabatur, accedere et naturam ac bonum timoris sui nosse. Itaque res falsa et inanis habet adhuc fidem, quia non coarguitur.

Tanti putemus oculos intendere; iam apparebit, quam brevia, quam incerta, quam tuta timeantur. Talis est animorum nostrorum confusio, qualis Lucretio visa est: Nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis In tenebris metuunt, ita nos in luce timemus. Quid ergo? Non omni puero stultiores sumus qui in luce timemus?

Sed falsum est, Lucreti, non timemus in luce; omnia nobis fecimus tenebras. Nihil videmus, nec quid noceat nec quid expediat; tota vita incursitamus nec ob hoc resistimus aut circumspectius pedem ponimus. vides autem, quam sit furiosa res in tenebris impetus. At mehercules id agimus, ut longius revocandi simus, et cum ignoremus, quo feramur, velociter tamen illo, quo intendimus, perseveramus.

Sed lucescere, si velimus, potest. Uno autem modo potest, si quis hanc humanorum divinorumque notitiam scientia acceperit, si illa se non perfuderit, sed infecerit, si eadem, quamvis sciat, retractaverit et ad se saepe rettulerit, si quaesierit, quae sint bona, quae mala, quibus hoc falso sit nomen adscriptum, si quaesierit de honestis et turpibus, de providentia.

Nec nec later MSS.; et BA.

intra haec humani ingenii sagacitas sistitur; prospicere et ultra mundum libet, quo feratur, unde surrexerit, in quem exitum tanta rerum velocitas properet. Ab hac divina contemplatione abductum animum in sordida et humilia pertraximus, ut avaritiae serviret, ut relicto mundo terminisque eius et dominis cuncta versantibus terram rimaretur et quaereret, quid ex illa mali effoderet, non contentus oblatis.

Quidquid nobis bono futurum erat, deus et parens noster in proximo posuit; non expectavit inquisitionem nostram et ultro dedit. Nocitura altissime pressit. Nihil nisi de nobis queri possumus; ea, quibus periremus, nolente rerum natura et abscondente protulimus. Addiximus animum voluptati, cui indulgere initium omnium malorum est, tradidimus ambitioni et famae, ceteris aeque vanis et inanibus.

Quid ergo nunc te hortor ut facias? Nihil novi— nec enim novis malis remedia quaeruntur—sed hoc primum, ut tecum ipse dispicias, quid sit necessarium, quid supervacuum. Necessaria tibi ubique occurrent; supervacua et semper et et later MSS.; om BA1.

toto animo quaerenda sunt.

Non est autem quod te nimis laudes, si contempseris aureos lectos et gemmeam supellectilem. Quae est enim virtus supervacua contemnere? Tunc te admirare, cum contempseris necessaria. Non magnam rem facis, quod vivere sine regio regio later MSS.; recto BA.

apparatu potes, quod non desideras milliarios apros nec linguas phoenicopterorum et alia portenta luxuriae iam tota animalia fastidientis et certa membra ex singulis eligentis; tunc te admirabor, si contempseris etiam sordidum panem, si tibi persuaseris herbam, ubi necesse est, non pecori tantum, sed homini nasci, si scieris cacumina arborum explementum esse ventris, in quem sic pretiosa congerimus tamquam recepta servantem. Sine fastidio inplendus est. Quid enim ad rem pertinet, quid accipiat perditurus quicquid acceperit?

Delectant te disposita, quae terra marique capiuntur, alia eo gratiora, si recentia perferantur ad mensam, alia, si diu pasta et coacta pinguescere fluunt ac vix saginam continent suam. Delectat te nidor nidor codd. Pinc.; nitor BA.

horum arte quaesitus. At mehercules ista sollicite scrutata varieque condita cum subierint ventrem, una atque eadem foeditas occupabit, vis ciborum voluptatem contemnere? Exitum specta.

Attalum memini cum magna admiratione omnium haec dicere: " Diu," inquit, " mihi inposuere divitiae. Stupebam, ubi aliquid ex illis alio atque alio loco fulserat. Existimabam similia esse quae laterent, his, quae ostenderentur. Sed in quodam apparatu vidi totas opes urbis caelata et auro et argento et iis, quae pretium auri argentique vicerunt, exquisitos colores et vestes ultra non tantum nostrum, sed ultra finem hostium advectas; hinc puerorum perspicuos cultu atque forma greges, hinc feminarum, et aha, quae res suas recognoscens summi imperii fortuna protulerat.

Quid hoc est, inquam, aliud nisi aliud nisi later MSS.; aliud BA.

inritare cupiditates hominum per se incitatas? Quid sibi vult ista pecuniae pompa? Ad discendam avaritiam convenimus? At mehercules minus cupiditatis istinc effero quam adtuleram. Contempsi divitias, non quia supervacuae, sed quia pusillae sunt. vidistine, quam intra paucas horas ille ordo quamvis lentus dispositusque transierit?

Hoc totam vitam nostram occupavit, quod totum diem occupare non potuit? " Accessit illud quoque: tam supervacuae mihi visae sunt habentibus quam fuerunt spectantibus.

Hoc itaque ipse mihi dico, quotiens tale aliquid praestrinxerit oculos meos, quotiens occurrit domus splendida, cohors culta servorum, lectica formonsis inposita calonibus: Quid miraris? Quid stupes? Pompa est. Ostenduntur istae res, non possidentis, et dum placent, transeunt.

Ad veras potius te converte divitias. Disce parvo esse contentus et illam vocem magnus atque animosus exclama: ' habemus aquam, habemus polentam, Iovi ipsi controversiam de felicitate felicitate later MSS.; facilitate BA.

faciamus.' Faciamus, oro te, etiam si ista defuerint. Turpe est beatam vitam in auro et argento reponere, aeque turpe in aqua et polenta.

' Quid ergo faciam, si ista non fuerint? ' Quaeris, quod sit remedium inopiae? Famem fames finit; alioquin quid interest, magna sint an exigua, quae servire te cogant? Quid refert, quantulum sit, quod tibi possit negare fortuna?

Haec ipsa aqua et polenta in alienum arbitrium cadit. Liber est autem non in quem parum licet fortunae, sed in quem nihil. Ita ita later MSS.; ista BA.

est: nihil desideres oportet, si vis Iovem provocare nihil desiderantem."

Haec nobis Attalus dixit After dixit later MSS. have natura omnibus dixit; om. BA.

; quae si voles frequenter cogitare, id ages, ut sis felix, non ut videaris, et ut tibi videaris, non aliis. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Quid vocentur Latine sophismata, quaesisti a me. Multi temptaverunt illis nomen inponere, nullum haesit, videlicet, quia res ipsa non recipiebatur a nobis nec in usu erat, nomini quoque repugnatum est. Aptissimum tamen videtur mihi, quo Cicero usus est: cavillationes vocat.

Quibus quisquis se tradidit, quaestiunculas quidem vafras nectit, ceterum ad vitam nihil proficit, neque fortior fit neque temperantior neque elatior. At ille, qui philosophiam in remedium suum exercuit, ingens fit animo, plenus fiduciae, inexsuperabilis et maior adeunti.

Quod in magnis evenit montibus, quorum proceritas minus apparet longe intuentibus; cum accesseris, tunc manifestum fit, quo in arduo summa sint; talis est, mi Lucili, verus et rebus, non artificiis philosophus. In edito stat admirabilis, celsus, magnitudinis verae. Non exsurgit in plantas nec summis ambulat digitis eorum more, qui mendacio staturam adiuvant longioresque quam sunt, videri volunt; contentus est magnitudine sua.

Quidni contentus sit eo usque crevisse, quo manus fortuna non porrigit? Ergo et supra humana est et par sibi in omni statu rerum, sive secundo cursu vita procedit, sive fluctuatur et it it added by Rossbach.