SigPhi · Seneca

Ad Lucilium Epistulae Morales (Latin)

Latin

Page 9 of 25

Quare non est ullum bonum altero maius? Quia non est quicquam apto aptius, quia plano nihil est planius. Non potes dicere hoc magis par esse alicui quam illud; ergo nec honesto honestius quicquam est.

Quod si par omnium virtutum natura est, tria genera bonorum in aequo sunt. Ita dico: in aequo est moderate gaudere et moderate dolere. Laetitia illa non vincit hanc animi firmitatem sub tortore gemitus devorantem; illa bona optabilia, haec mirabilia sunt, utraque nihilominus paria, quia quidquid incommodi est, vi tanto maioris boni tegitur.

Quisquis haec inparia iudicat, ab ipsis virtutibus avertit oculos et exteriore circumspicit; bona vera idem pendent, idem patent. Illa falsa multum habent vani. Itaque speciosa et magna contra visentibus, cum ad pondus revocata sunt, fallunt.

Ita est, mi Lucili; quicquid vera ratio commendat, solidum et aeternum est, firmat animum attollitque semper futurum in excelso; illa quae temere laudantur et vulgi sententia bona sunt, inflant inanibus laetos. Rursus ea, quae Minentur tamquam mala. iniciunt formidinem mentibus et illas non aliter quam animalia species periculi agitant.

Utraque ergo res sine causa animum et diffundit et mordet; nec illa gaudio nec haec metu digna est. Sola ratio inmutabilis et iudicii tenax est. Non enim servit, sed imperat sensibus. Ratio rationi par est, sicut rectum recto; ergo et virtus virtuti. Virtus virtuti. Virtus added by Schweighäuser. Hilgenfeld would remove the two sentences ratio rationi recta ratio est.

non aliud quam recta ratio est.

ratio est M; ratio VPb.

Omnes virtutes rationes sunt. Rationes sunt, si rectae sunt. Si rectae sunt, et pares sunt.

Qualis ratio est, tales et actiones sunt; ergo omnes pares sunt. Nam cum similes rationi sint, similes et inter se sunt. Pares autem actiones inter se esse dico, qua qua Muretus; quia MSS.

honestae rectaeque sunt. Ceterum magna habebunt discrimina variante materia, quae modo latior est, modo angustior, modo inlustris, modo ignobilis, modo ad multos pertinens, modo ad paucos. In omnibus tamen istis id, quod optimum est, par est; honestae sunt.

Tamquam viri boni omnes pares sunt, qua qua Erasmus2; quia MSS.

boni sunt. Sed habent differentias aetatis: alius senior est, alius iuvenior; habent corporis: alius formosus, alius deformis est; habent fortunae: ille dives, hic pauper est, ille gratiosus, potens, urbibus notus et populis, hic ignotus plerisque et obscurus. Sed per illud, quo boni sunt, pares sunt.

De bonis ac malis sensus non iudicat; quid utile sit, quid inutile, ignorat. Non potest ferre sententiam, nisi in rem praesentem perductus est. Nec futuri providus est nec praeteriti memor; quid sit consequens, nescit. Ex hoc autem rerum ordo sedesque contexitur et unitas vitae per rectum itura. Ratio ergo arbitra est bonorum ac malorum; aliena et externa pro vilibus habet et ea, quae neque bona sunt neque mala, accessiones minimas ac levissimas iudicat. Omne enim illi bonum in animo est.

Ceterum bona quaedam prima existimat, ad quae ad quae Hense; atque MSS.

ex proposito venit, tamquam victoriam, bonos liberos, salutem patriae. Quaedam secunda, quae non apparent nisi in rebus adversis, tamquam aequo animo pati morbum magnum, exilium. Quaedam media, quae nihilo magis secundum naturam sunt quam contra naturam, tamquam prudenter ambulare, conposite sedere. Non enim minus secundum naturam est sedere quam stare aut ambulare.

Duo illa bona superiora diversa sunt. Prima enim secundum naturam sunt: gaudere liberorum pietate, patriae incolumitate. Secunda contra naturam sunt: fortiter opstare tormentis et sitim perpeti morbo urente praecordia. " Quid ergo? Aliquid contra naturam bonum est?" Minime; sed id aliquando contra naturam est, in quo bonum illud existit. Vulnerari enim et subiecto igne tabescere et adversa valetudine adfligi contra naturam est, sed inter ista servare animum infatigabilem secundum naturam est.

Et ut quod volo exprimam breviter, materia boni aliquando contra naturam est, bonum numquam, quoniam bonum sine ratione nullum est, sequitur autem ratio naturam. " Quid est ergo ratio? " Naturae imitatio. " Quod est summum hominis bonum? " Ex naturae voluntate se gerere. " Non est " inquit " dubium, quin felicior pax sit numquam lacessita quam multo reparata sanguine. Non est dubium " inquit " quin felicior res sit inconcussa valetudo quam ex gravibus morbis et extrema minitantibus in tutum vi quadam et patientia educta. Eodem modo non erit dubium, quin maius bonum sit gaudium quam obnixus animus ad perpetiendos cruciatus vulnerum aut ignium."

Minime. Illa enim, quae fortuita sunt, plurimum discriminis recipiunt; aestimantur enim utilitate sumentium. Bonorum unum propositum est consentire naturae; hoc in omnibus hoc in omnibus Muretus; hoc contire (contingere VPb) in omnibus p; consentire omnibus Haase.

par est. Cum alicuius in senatu sententiam sequimur, non potest dici: ille magis adsentitur quam ille; ab omnibus in eandem sententiam itur. Idem de virtutibus dico. omnes naturae adsentiuntur. Idem de bonis dico: omnia naturae adsentiuntur.

Alter adulescens decessit, alter senex, aliquis praeter hos infans, cui nihil amplius contigit quam prospicere vitam. Omnes hi aeque fuere mortales, etiam si mors aliorum longius vitam passa est procedere, aliorum in medio flore praecidit, aliorum interrupit ipsa principia.

Alius inter cenandum solutus est. Alterius continuata mors somno est. Aliquem concubitus extinxit. His oppono ferro transfossos aut exanimatos serpentium morsu aut fractos fractos later MSS.; fructus (fructus) pVPb.

ruina aut per longam nervorum contractionem extortos minutatim. Aliquorum melior dici, aliquorum peior potest exitus; mors quidem omnium par est. Per quae desiliunt, desiliunt Hense.; veniunt or venit MSS.

diversa sunt; in quod in quod Haase; in id quod MSS.

desiliunt, unum est. Mors nulla maior aut minor est; habet enim eundem in omnibus modum, finisse vitam.

Idem tibi de bonis dico: hoc bonum inter meras voluptates est, hoc inter tristia et acerba. Illud fortunae indulgentiam rexit, hoc violentiam domuit. Utrumque aeque bonum est, quamvis illud plana et molli via ierit, et molli via ierit Gertz; emolliverit VPb; et molli velerit p; et molli venerit Wolters.

hoc aspera. Idem finis omnium est: bona sunt, laudanda sunt, virtutem rationemque comitantur; virtus aequat inter se, quicquid agnoscit.

Nec est, quare hoc inter nostra placita mireris; apud Epicurum duo bona sunt, ex quibus summum illud beatumque conponitur, ut corpus sine dolore sit, animus sine perturbatione. Haec bona non crescunt, si plena sunt. Quo enim crescet, quod plenum est? Dolore corpus caret; quid ad hanc accedere indolentiam potest? Animus constat sibi et placidus est; quid accedere ad hanc tranquillitatem potest?

Quemadmodum serenitas caeli non recipit maiorem adhuc claritatem in sincerissimum nitorem repurgata, sic hominis corpus animumque curantis et bonum suum ex utroque nectentis perfectus est status et summam voti sui invenit, si nec aestus animo est nec dolor corpori. Si qua extra blandimenta contingunt, non augent summum bonum, sed ut ita dicam, condiunt et oblectant. Absolutum enim illud humanae naturae bonum corporis et animi pace contentum est.

Dabo apud Epicurum tibi etiamnunc simillimam huic nostrae divisionem bonorum. Alia enim sunt apud illum, quae malit contingere sibi, ut corporis quietem ab omni incommodo liberam et animi remissionem bonorum suorum contemplatione gaudentis. Alia sunt, quae quamvis nolit accidere, nihilominus laudat et conprobat, tamquam illam, quam paulo ante dicebam, malae valetudinis et dolorum gravissimorum perpessionem, in qua Epicurus fuit illo summo ac fortunatissimo die suo. Ait enim se vesicae et exul erati ventris tormenta tolerare ulteriorem doloris accessionem non recipientia, esse nihilominus sibi illum beatum diem. Beatum autem agere, nisi qui est in summo bono, non potest.

Ergo et apud Epicurum sunt haec bona, quae malles non experiri, sed quia ita res tulit, et amplexanda et laudanda et exaequanda summis sunt. Non potest dici, hoc non esse par maximis bonum, quod beatae vitae clausulam inposuit, cui Epicurus extrema voce gratias egit.

Permitte mihi, Lucili virorum optime, aliquid audacius dicere: si ulla bona maiora esse aliis possent, haec ego, quae tristia videntur, mollibus illis et debeatis praetulissem, haec maiora dixissem. Maius est enim difficilia perfringere quam laeta moderari.

Eadem ratione fit, scio, ut aliquis felicitatem bene et ut calamitatem fortiter ferat. Aeque esse fortis potest, qui pro vallo securus excubuit nullis hostibus castra temptantibus et qui succisis poplitibus in genua se excepit nec arma dimisit; " macte virtute esto " sanguinolentis et after sanguinolentis deleted by Schweighäuser.

ex acie redeuntibus dicitur. Itaque haec magis laudaverim bona exercita et fortia et cum fortuna rixata.

Ego dubitem, quin magis laudem truncam illam et retorridam manum Mucii quam cuiuslibet fortissimi salvam? Stetit hostium flammarumque contemptor et manum suam in hostili foculo destillantem perspectavit, donec Porsenna, cuius poenae favebat, gloriae invidit et ignem invito eripi iussit.

Hoc bonum quidni inter quidni inter later MSS.; quid inter pVPb.

prima numerem tantoque maius putem quam illa secura et intemptata fortunae, quanto rarius est hostem amissa manu vicisse quam armata? "Quid ergo?" inquis, "hoc bonum tibi optabis? " Quidni? Hoc enim nisi qui potest et optare, non potest facere.

An potius optem, ut malaxandos articulos exoletis meis porrigam? Ut muliercula aut aliquis in mulierculam ex viro versus digitulos meos ducat? Quidni ego feliciorem putem Mucium, quod sic tractavit ignem, quasi illam manum tractatori praestitisset? In integrum restituit quidquid erraverat; confecit bellum inermis ac mancus et illa manu trunca reges duos vicit. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Vt a communibus initium faciam, ver aperire se coepit, sed iam inclinatura in aestatem, quo tempore calere debebat, intepuit nec adhuc illi fides est. Saepe enim in hiemem revolvitur. Vis scire, quam dubium adhuc sit? Nondum me committo frigidae verae, adhuc rigorem eius infringo. "Hoc est," inquis, " nec calidum nec frigidum pati." Ita est, mi Lucili; iam aetas mea contenta est suo frigore. Vix media regelatur aestate.

Itaque maior pars in vestimentis degitur. Ago gratias senectuti, quod me lectulo adfixit. Quidni gratias illi hoc nomine agam? Quicquid debebam nolle, non possum. Cum libellis mihi plurimus sermo est. Si quando intervenerunt epistulae tuae, tecum esse mihi videor et sic adficior animo, tamquam tibi non rescribam, sed respondeam, Itaque et de hoc, quod quaeris, quasi conloquar tecum, quale sit, una scrutabimur.

Quaeris, an omne bonum optabile sit. "Si bonum est," inquis, "fortiter torqueri et magno animo uri et patienter aegrotare, sequitur, ut ista optabilia sint. Nihil autem video ex istis voto dignum. Neminem certe adhuc scio eo nomine votum solvisse, quod flagellis caesus esset aut podagra distortus aut eculeo longior factus."

Distingue, mi Lucili, ista, et intelleges esse in iis aliquid optandum. Tormenta abesse a me velim; sed si sustinenda fuerint, ut me in illis fortiter, honeste, animose geram, optabo, Quidni ego malim non incidere bellum? Sed si inciderit, ut vulnera, ut famem et omnia,quae bellorum necessitas adfert, generose feram, optabo. Non sum tam demens, ut aegrotare cupiam; sed si aegrotandum fuerit, ut nihil intemperanter, nihil effeminate faciam. optabo. Ita non incommoda optabilia sunt, sed virtus, qua perferantur incommoda.

Quidam ex nostris existimant omnium istorum fortem tolerantiam non esse optabilem, sed ne abominandam quidem, quia voto purum bonum peti debet et tranquillum et extra molestiam positum. Ego dissentio. Quare? Primum quia fieri non potest, ut aliqua res bona quidem sit, sed optabilis non sit. Deinde si virtus optabilis est, nullum autem sine virtute bonum est, omne bonum optabile est. Deinde etiam etiam si MSS.; Madvig deleted si.

tormentorum fortis patientia optabilis est.

Etiamnunc interrogo: nempe nempe Haase; neme MSS.

fortitudo optabilis est? Atqui pericula contemnit et provocat. Pulcherrima pars eius maximeque mirabilis illa est, non cedere ignibus, obviam ire vulneribus, interdum tela ne vitare quidem, sed pectore excipere. Si fortitudo optabilis est, et tormenta patienter ferre optabile est; hoc enim fortitudinis pars est. Sed Buecheler would delete sed.

separa ista, ut dixi; nihil erit quod tibi faciat errorem. Non enim pati tormenta optabile est, sed pati fortiter. Illud opto "fortiter," quod est virtus.

" Quis tamen umquam hoc sibi optavit? " Quaedam vota aperta et professa sunt, cum particulatim fiunt, quaedam latent, cum uno voto multa conprensa sunt. Tamquam opto mihi vitam honestam. Vita autem honesta actionibus variis constat; in hac est Reguli arca, Catonis scissum manu sua vulnus, Rutili exilium, calix venenatus, qui Socraten transtulit e carcere in caelum. Ita cum optavi mihi vitam honestam, et haec optavi, sine quibus interdum honesta non potest esse.

O terque quaterque beati. Quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis Contigit oppetere! Quid interest, optes hoc alicui an optabile fuisse fatearis?

Decius se pro re publica devovit; in medios hostes concitato equo mortem petens inruit. Alter post hunc, paternae virtutis aemulus, conceptis sollemnibus ac iam familiaribus verbis in aciem confertissiman incucurrit, de hoc sollicitus tantum, ut litaret, optabilem rem putans putans later MSS.; putas pVPb.

bonam mortem. Dubitas ergo, an optimum sit memorabilem mori et in aliquo opere virtutis?

Cum aliquis tormenta fortiter patitur, omnibus virtutibus utitur. Fortasse una in promptu sit et maxime appareat patientia. Ceterum illic est fortitudo, cuius patientia et perpessio et tolerantia rami sunt. Illic est prudentia, sine qua nullum initur consilium, quae suadet, quod effugere non possis, quam fortissime ferre. Illic est constantia, quae deici loco non potest et propositum nulla vi extorquente dimittit. Illic est individuus ille comitatus virtutum: quicquid honeste fit, una virtus facit, sed ex consilii sententia. Quod autem ab omnibus virtutibus conprobatur, etiam si ab una fieri videtur, optabile est.

Quid? Tu existimas ea tantum optabilia esse, quae per voluptatem et otium veniunt, quae excipiuntur foribus ornatis? Sunt quaedam tristis voltus bona. Sunt quaedam vota, quae non gratulantium coetu, sed adorantium venerantiumque celebrantur.

Ita tu non putas Regulum optasse, ut ad Poenos perveniret? Indue magni viri animum et ab opinionibus volgi secede paulisper. Cape, quantam debes, virtutis pulcherrimae ac magnificentissimae speciem, quae nobis non ture nec sertis, sed sudore et sanguine colenda est.

Adspice M. Catonem sacro illi pectori purissimas manus admoventem et vulnera parum alte alte Hense and Buecheler; ante Gertz; autem p; omitted by VPb.

demissa laxantem. Utrum tandem illi dicturus es " vellem quae velles " et "moleste fero" an "feliciter quod agis"?

Hoc loco mihi Demetrius noster occurrit, qui vitam securam et sine ullis fortunae incursionibus mare mortuum vocat. Nihil habere, ad quod exciteris, ad quod te concites, cuius denuntiatione et incursu firmitatem animi tui temptes, sed in otio inconcusso iacere non est tranquillitas; malacia malacia (malatia) p; malitia VPb.

est.

Attalus Stoicus dicere solebat: " malo me fortuna in castris suis quam in deliciis habeat. Torqueor, sed fortiter; bene est. Occidor, sed fortiter; bene est." Audi Epicurum, dicet et " dulce est." Ego tam honestae rei ac severae numquam molle nomen inponam.

Uror, sed invictus. Quidni hoc optabile putem optabile putem Hense; Mobile autem p; optabile sit VPb.

— non quod urit me ignis, sed quod non vincit? Nihil est virtute praestantius, nihil pulchrius. Et bonum est et optabile, quicquid ex huius geritur imperio. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Consilio tuo accedo; absconde te in otio. Sed et ipsum otium absconde. Hoc te facturum Stoicorum etiam si non praecepto, at exemplo licet scias. Sed ex praecepto quoque facies facies Muretus; facias MSS.

; et tibi et cui cui Buecheler; cum MSS.

voles adprobabis.

Nec ad omnem rem publicam mittimus nec semper nec sine ullo fine. Praeterea, cum sapienti rem publicam ipso dignam dedimus, id est mundum, non est extra rem publicam, etiam si recesserit, immo fortasse relicto uno angulo in maiora atque ampliora transit et caelo inpositus intellegit, cum sellam aut tribunal ascenderet, quam humili loco sederit. Depone hoc apud te, numquam plus agere sapientem, quam quom quam quom Hense; quam or quam cum MSS.

in conspectum conspectum later MSS.; conspectu pVPb.

eius divina atque humana venerunt.

Nunc ad illud revertor, quod suadere tibi coeperam, of this topic in Seneca see Ep. lxxiii. 1 ff. Seneca's arguments are coloured by the facts of his life at this time. ut otium tuum ignotum sit. Non est quod inscribas tibi philosophiam aut quietem.

aut quietem O. Rossbach; aut qui etiam p; atqui etiam VPb.

Aliud proposito tuo nomen inpone; valetudinem et inbecillitatem voca et desidiam. Gloriari otio iners ambitio est.

Animalia quaedam ne inveniri possint, vestigia sua circa ipsum cubile confundunt; idem tibi faciendum est. Alioqui non deerunt, qui semper sequantur. Multi aperta transeunt, condita et abstrusa rimantur; furem signata sollicitant. Vile videtur, quicquid patet, aperta effractarius praeterit. Hos mores habet populus, hos imperitissimus quisque: in secreta inrumpere cupit. Optimum itaque est non iactare otium suum.

Iactandi autem genus est nimis latere et a conspectu hominum secedere. Ille Tarentum se abdidit, ille Neapoli inclusus est, ille multis annis non transit domus suae limen. Convocat turbam, quisquis otio suo aliquam fabulam inposuit.

Cum secesseris, non est hoc agendum, ut de te homines loquantur, sed ut ipse tecum loquaris. Quid autem loqueris? Quod homines de aliis libentissime faciunt, de te apud te male existima; adsuesces et dicere verum et audire. Id autem maxime tracta, quod in te esse infirmissimum senties.

Nota habet sui quisque corporis vitia. Itaque alius vomitu levat stomachum, alius frequenti frequenti later MSS.; a frequenti pVPb.

cibo fulcit, alius interposito ieiunio corpus exhaurit et purgat. Ii, quorum pedes dolor repetit, aut vino aut balineo abstinent. In cetera neglegentes huic, a quo saepe infestantur, occurrunt; sic in animo nostro sunt quaedam quasi causariae partes, quibus adhibenda curatio est.

Quid in otio facio? Ulcus meum curo. Si ostenderem tibi pedem turgidum, lividam manum aut contracti cruris aridos nervos, permitteres mihi uno loco iacere et fovere morbum meum. Maius malum est hoc, quod non possum tibi ostendere; in pectore ipso collectio et vomica est. Nolo nolo laudes, nolo dicas: " o magnum virum! contempsit omnia et damnatis humanae vitae furoribus fugit."

Nihil damnavi nisi me. Non est quod proficiendi causa venire ad me velis. Erras, qui hinc aliquid auxilii speras; non medicus, sed aeger hic habitat. Malo, cum discesseris, dicas: " ego istum beatum hominem putabam et eruditum. Erexeram aures; destitutum sum. Nihil vidi, nihil audii, audii Rossbach; audivi VPb; laudi p.

quod concupiscerem, ad quod reverterer." Si hoc sentis, si hoc loqueris, aliquid profectum est. Malo ignoscas otio meo quam invideas.

"Otium," inquis, "Seneca, commendas mihi? Ad Epicureas voces delaberis." Otium tibi commendo, in quo maiora agas et pulchriora quam quae reliquisti; pulsare superbas potentiorum fores, digerere in litteram senes orbos, plurimum in foro posse invidiosa potentia ac brevis est et, si verum aestimes, sordida.

Ille me gratia forensi longe antecedet, ille stipendiis militaribus et quaesita per hoc dignitate, ille clientium turba; est tanti ab omnibus vinci, dum a me fortuna vincatur, cui in turba par esse non possum; Haase's punctuation. Hense regards cui in turba gratiae as an interpolation.

plus habet gratiae.

Utinam quidem hoc propositum sequi olim fuisset animus tibi! Utinam de vita beata non in conspectu mortis ageremus! Sed nunc quoque non moremur.

moremur Erasmus; moraniur MSS.

Multa enim, quae supervacua esse et inimica credituri fuimus rationi, nunc experientiae credimus.

Quod facere solent, qui serius exierunt exierunt later MSS.; exerunt pVPb.

et volunt tempus celeritate reparare, calcar addamus; haec aetas optime facit ad haec studia; iam despumavit.

despumavit cod. Vat. reg.; disputavit pVPb.

Iam vitia primo fervore adulescentiae indomita lassavit, non multum superest ut extinguat.

"Et quando," inquis, "tibi proderit istud, quod in exitu discis, discis later MSS.; dicis pVPb.

aut in quam rem? " In hanc, ut exeam melior. Non est tamen quod existimes ullam aetatem aptiorem esse ad bonam mentem quam quae se multis experimentis, longa ac frequenti rerum paenitentia edomuit, quae ad salutaria mitigatis adfectibus venit. Hoc est huius boni tempus; quisquis senex ad sapientiam pervenit, annis pervenit. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Mutare te loca et aliunde alio aliunde alio Haase; alium de alio pPb; in alium de alio V.

transilire nolo; primum, quia tam frequens migratio instabilis animi est. Coalescere otio non potest, nisi desit circumspicere et errare. Ut animum possis continere, primum corporis tui fugam siste.

Deinde plurimum remedia continuata proficiunt. Interrumpenda non est quies et vitae prioris oblivio. Sine dediscere oculos tuos, sine aures adsuescere sanioribus verbis. Quotiens processeris, in ipso transitu aliqua, quae renovent cupiditates tuas, tibi occurrent.

Quemadmodum ei, ei later MSS.; et pVPb.

qui amorem exuere conatur, evitanda est omnis admonitio dilecti corporis, nihil enim facilius quam amor recrudescit, ita qui deponere vult desideria rerum omnium, quarum cupiditate flagravit, et oculos et aures ab iis, quae reliquit, avertat. Cito rebellat adfectus.

Quocumque se verterit, pretium aliquod praesens occupationis suae aspiciet. Nullum sine auctoramento malum est. Avaritia pecuniam promittit, luxuria multas ac varias voluptates, ambitio purpuram et plausum et ex hoc potentiam et quicquid potest potentia.

potest potentia Hense; potentia VPb; potia p; potentia potest later MSS Mercede te vitia sollicitant; hic tibi gratis vivendum est.

Vix effici toto saeculo potest, ut vitia tam longa licentia tumida subigantur et iugum accipiant, nedum, si tam breve tempus intervallis caedimus.

tempus intervallis caedimus Madvig; intervallum discedimus (discidimus) pVPb.

Unam quamlibet rem vix ad perfectum perducit adsidua vigilia et intentio.

Si me quidem velis audire, hoc meditare et exerce, ut mortem et excipias et, si ita res suadebit, accersas. Interest nihil, illa ad nos veniat an ad illam nos. Illud imperitissimi cuiusque verbum falsum esse tibi ipse persuade: "Bella res est mori sua morte." Nemo moritur nisi sua morte. Illud praeterea tecum licet cogites: nemo nisi suo die moritur. Nihil perdis ex tuo tempore; nam quod relinquis, alienum est VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Post longum intervallum Pompeios tuos vidi. In conspectum adulescentiae meae reductus sum. Quicquid illic iuvenis feceram, videbar mihi facere adhuc posse et paulo ante fecisse.

Praenavigavimus, Lucili, vitam et quemadmodum in mari, ut ait Vergilius noster, Terraeque urbesque recedant, sic in hoc cursu rapidissimi temporis primum pueritiam abscondimus, deinde adulescentiam, deinde quidquid est illud inter iuvenem et senem medium, in utriusque confinio positum, deinde ipsius senectutis optimos annos. Novissime incipit ostendi publicus finis generis humani.

Scopulum esse illum putamus dementissimi; portus est, aliquando petendus, numquam recusandus, in quem si quis intra primos annos delatus est, non magis queri debet quam qui cito navigavit. Alium enim, ut scis, venti segnes ludunt ac detinent et tranquillitatis lentissimae taedio lassant, alium pertinax flatus celerrime perfert.

Idem evenire nobis puta: alios vita velocissime adduxit, quo veniendum erat etiam cunctantibus, alios maceravit et coxit. Quae, ut scis, non semper retinenda est. Non enim vivere bonum est, sed bene vivere. Itaque sapiens vivit, quantum debet, non quantum potest.

Videbit ubi victurus sit, cum quibus, quomodo, quid acturus. Cogitat semper, qualis vita, non quanta sit. Si multa si multa later MSS.; si (sit p) simulata pVPb.

occurrunt molesta et tranquillitatem turbantia, emittit se. Nec hoc tantum in necessitate ultima facit, sed cum primum illi coepit suspecta esse fortuna, diligenter circumspicit, numquid ideo ideo C. Brakman; illo MSS.; illo die Muretus.

desinendum sit. Nihil existimat sua referre, faciat finem an accipiat, tardius fiat an citius. Non tamquam de magno detrimento timet; nemo multum ex stilicidio potest perdere.

Citius mori aut tardius ad rem non pertinet, bene mori aut male ad rem pertinet. Bene autem mori est effugere male vivendi periculum.

Itaque effeminatissimam vocem illius Rhodii existimo, qui cum in caveam coniectus esset a tyranno et tamquam ferum aliquod animal aleretur, suadenti cuidam, ut abstineret cibo: " omnia," inquit, " homini, dum vivit, speranda sunt."

Ut sit hoc verum, non omni pretio vita emenda est. Quaedam licet magna, licet certa sint, tamen ad illa turpi infirmitatis confessione non veniam. Ego cogitem in eo, qui vivit, omnia posse fortunam, potius quam cogitem in eo, qui scit mori, nil posse fortunam?

Aliquando tamen, etiam si certa mors instabit et destinatum sibi supplicium sciet, non commodabit commodabit later MSS.; commendabil VPb; commendavit p.

poenae suae manum; sibi commodaret. Stultitia est timore mortis mori. Venit qui occidat. Expecta. Quid occupas? Quare suscipis alienae crudelitatis procurationem? Utrum invides carnifici tuo an parcis?

Socrates potuit abstinentia finire vitam et inedia potius quam veneno mori. Triginta tamen dies in carcere et in expectatione mortis exegit, non hoc animo tamquam omnia fieri possent, tamquam multas spes tam longum tempus reciperet, sed ut praeberet se legibus, ut fruendum amicis extremum Socraten daret. Quid erat stultius quam mortem contemnere, venenum timere?

Scribonia, gravis femina, amita Drusi Libonis fuit, adulescentis tam stolidi stolidi Torrentius; solidi MSS.

quam nobilis, maiora sperantis quam illo saeculo quisquam sperare poterat aut ipse ullo. Cum aeger a senatu in lectica relatus esset non sane frequentibus exequiis, omnes enim necessarii deseruerant impie iam non reum, sed funus; habere coepit consilium, utrum conscisceret mortem an expectaret. Cui Scribonia: " Quid te," inquit, " delectat alienum negotium agere?" Non persuasit illi; manus sibi attulit nec sine causa. Nam post diem tertium aut quartum inimici moriturus arbitrio si vivit, alienum negotium agit.

Non possis itaque de re in universum pronuntiare, cum mortem vis externa denuntiat, occupanda sit an expectanda. Multa enim sunt, quae in utramque martem trahere possunt. Si altera mors cum tormento, altera simplex et facilis est, quidni huic inicienda sit manus? Quemadmodum navem eligam navigaturus et domum habitaturus, sic mortem exiturus e vita.

Praeterea quemadmodum non utique melior est longior vita, sic peior est utique mors longior. In nulla re magis quam in morte morem animo gerere debemus. Exeat, qua impetum cepit; sive ferrum appetit sive laqueum sive aliquam potionem venas occupantem, pergat et vincula servitutis abrumpat. Vitam et aliis adprobare quisque debet, mortem sibi.

Optima est, quae placet. Stulte haec cogitantur: "aliquis dicet me parum fortiter fecisse, aliquis nimis temere, aliquis fuisse aliquod genus mortis animosius." Vis tu cogitare id in manibus esse consilium, ad quod fama non pertinet! Hoc unum intuere, ut te fortunae quam celerrime eripias; alioquin aderunt, qui de facto tuo male existiment.

Invenies etiam professos sapientiam, qui vim adferendam vitae suae negent et nefas iudicent ipsum interemptorem sui fieri; expectandum esse exitum, exspectandum esse exitum later MSS.; expectanovum esse exitum VPb.

quem natura decrevit. Hoc qui dicit, non videt se libertatis viam eludere. Nil melius aeterna lex fecit, quam quod unum introitum nobis ad vitam dedit, exitus multos.

Ego expectem vel morbi crudelitatem vel hominis, cum possim per media exire tormenta et adversa discutere? Hoc est unum, cur de vita non possimus possimus Erasmus; possemus p: possumus VPb.

queri: neminem tenet. Bono loco res humanae sunt, quod nemo nisi vitio suo miser est. Placet; vive. Non placet; licet eo reverti, unde venisti.

Ut dolorem capitis levares, sanguinem saepe misisti. Ad extenuandum corpus vena percutitur. Non opus est vasto vulnere dividere praecordia; scalpello aperitur ad illam magnam libertatem via et puncto securitas constat.

Quid ergo est, quod nos facit pigros inertesque? Nemo nostrum cogitat quandoque sibi ex hoc domicilio exeundum; sic veteres inquilinos indulgentia loci et consuetudo etiam inter iniurias detinet.

Vis adversus hoc corpus liber esse? Tamquam migraturus habita. Propone tibi quandoque hoc contubernio carendum; fortior eris ad necessitatem exeundi. Sed quemadmodum suus finis veniet in mentem omnia sine fine concupiscentibus?

Nullius rei meditatio tam necessaria est. Alia enim fortasse exercentur in supervacuum. Adversus paupertatem praeparatus est animus; permansere divitiae. Ad contemptum nos doloris armavimus; nunquam a nobis exegit huius virtutis experimentum integri ac sani felicitas corporis. Ut fortiter amissorum desideria paterentur praecepimus nobis; omnes, quos amabamus, superstites fortuna servavit. Huius unius rei usum qui exigat exigat later MSS.; excitat pVPb.

dies veniet.

Non est quod existimes magnis tantum viris hoc robur fuisse, quo servitutis humanae claustra perrumperent; non est quod iudices hoc fieri nisi a Catone non posse, qui quam ferro non emiserat animam manu extraxit. Vilissimae sortis homines extraxit: vilissimae sortis homines several editors, including Hense and Haase; extraxit hutilissimae sortis hominis p; extraxit cum vilissimae sortis homines VPb.

ingenti impetu in tutum evaserunt, evaserunt Haase; evaserit or evaserint MSS.

cumque e commodo cumque e(x) commodo C.F.G. Mueller; cumque commodo (quomodo) Pb; cumque incommodo p.

mori non licuisset nec ad arbitrium suum instrumenta mortis eligere, obvia quaeque rapuerunt et quae natura non erant noxia, vi sua tela fecerunt.

Nuper in ludo bestiariorum unus e Germanis, cum ad matutina spectacula pararetur, secessit ad exonerandum corpus; nullum aliud illi dabatur sine custode secretum. Ibi lignum id, quod ad emundanda obscena adhaerente spongia positum est, totum in gulam farsit et interclusis interclusis Hense; inperclusis VPb; in, perclusi p.

faucibus spiritum elisit. Hoc fuit morti contumeliam facere. Ita prorsus; parum munde et parum decenter; quid est stultius quam fastidiose mori?

O virum fortem, o dignum, cui fati daretur electio! Quam fortiter ille gladio usus esset, quam animose in profundam se altitudinem maris aut abscisae rupis inmisisset! Undique destitutum invenit, quemadmodum et mortem sibi deferret deferret Hense; deberet MSS.

et telum, ut scias ad moriendum nihil aliud in mora esse quam velle. Existimetur de facto hominis acerrimi, ut cuique visum erit, dum hoc constet, praeferendam esse spurcissimam mortem servituti mundissimae.

Quoniam coepi sordidis exemplis uti, perseverabo. Plus enim a se quisque exiget, si viderit hanc rem etiam a contemptissimis posse contemni. Catones Scipionesque et alios, quos audire cum admiratione consuevimus, supra imitationem positos putamus; iam ego istam virtutem habere tam multa exempla in ludo bestiario quam in ducibus belli civilis ostendam.

Cum adveheretur nuper inter custodias quidam ad matutinum spectaculum missus, tamquam somno premente nutaret, caput usque eo demisit, donec radiis insereret, et tamdiu se in sedili suo tenuit, donec cervicem circumactu rotae frangeret. Eodem vehiculo, quo ad poenam ferebatur, effugit.

Nihil obstat erumpere et exire cupienti. In aperto nes natura custodit. Cui permittit necessitas sua, circumspicit exitum mollem: cui ad manum plura sunt, per quae sese adserat. is dilectum agat et qua potissimum liberetur. consideret: cui difficilis occasio est, is proximam quamque pro optima arripiat, sit licet inaudita, sit nova. Non deerit ad mortem ingenium, cui non defuerit animus.

Vides, quemadmodum extrema quoque mancipia, ubi illis stimulos adegit dolor, excitentur et intentissimas custodias fallant? Ille vir magnus est, qui mortem sibi non tantum imperavi:, sed invenit.

Ex eodem tibi munere plura exempla promisi.

Secundo naumachiae spectaculo unus e barbaris lanceam, quam in adversarios acceperat, totam iugulo suo mersit. "Quare, quare." inquit, " non omne tormentum, omne ludibrium iamdudum effugio? Quare ego mortem armatus expecto:" Tanto hoc speciosius spectaculum fuit, quanto honestius mori discunt homines quam occidere.

Quid ergo? Quod animi perditi quodque noxiosi habent, non habebunt illi, quos adversus hos casus instruxit longa meditatio et magistra rerum omnium ratio: Illa nos docet fati varios esse accessus, finem eundem, nihil autem interesse, unde incipiat quod venit.

Eadem illa ratio monet, ut, si licet, moriaris quemadmodum placet; si minus, Hense, following Schweighäuser, inserts quemadmodum placet; si minus.

quemadmodum potes, et quicquid obvenerit ad vim adferendam tibi invadas. Iniuriosum est rapto vivere, at contra pulcherrimum mori rapto. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Subinde me de rebus singulis consulis oblitus vasto nos mari dividi. Cum magna pars consilii sit in tempore, necesse est evenire, ut de quibusdam rebus tunc ad te perferatur sententia mea, cum iam contraria potior est. Consilia enim rebus aptantur. Res nostrae feruntur, immo volvuntur. Ergo consilium nasci sub diem debet; et hoc quoque nimis tardum est; sub manu, quod aiunt, nascatur. Quemadmodum autem inveniatur, ostendam.

Quotiens, quid fugiendum sit aut quid petendum, voles scire, ad summum bonum, propositum totius vitae tuae, respice. Illi enim consentire debet, quicquid agimus; non disponet singula, nisi cui iam vitae suae summa proposita est. Nemo, quamvis paratos habeat colores, similitudinem reddet, nisi iam constat, quid velit pingere. Ideo peccamus, quia de partibus vitae omnes deliberamus, de tota nemo deliberat.

Scire debet quid petat ille, qui sagittam vult mittere, et tunc derigere ac moderari manu telum. Errant consilia nostra, quia non habent, quo derigantur. Ignorant, quem portum petat, nullus suus ventus est. Necesse est multum in vita nostra casus possit, quia vivimus casu.

Quibusdam autem evenit, ut quaedam scire se nesciant. Quemadmodum quaerimus saepe eos, cum quibus stamus, ita plerumque finem summi boni ignoramus adpositum.

Nec multis verbis nec circumitu longo, quod sit summum bonum, colliges collirges Muretus; colligis MSS.

; digito, ut ita dicam, demonstrandum est nec in multa spargendum. Quid enim ad rem pertinet in particulas illud diducere, cum possis dicere: summum bonum est, quod honestum est? Et quod magis admireris: unum bonum est, quod honestum est, cetera falsa et adulterina bona sunt.

Hoc si persuaseris tibi et virtutem adamaveris, amare enim parum est, quicquid illa contigerit, id tibi, qualecumque aliis videbitur, faustum felixque erit. Et torqueri, si modo iacueris ipso torquente securior, et aegrotare, si non male dixeris fortunae, si non cesseris morbo, omnia denique, quae ceteris videntur mala, et mansuescent et in bonum abibunt, si super illa eminueris.

Hoc liqueat, nihil esse bonum nisi honestum, et omnia incommoda suo iure bona vocabuntur, quae modo virtus honestaverit.