Glossae in Porphyrium
- Language:
- Latin
- Status:
- Complete work
- Authorship:
- Written by the author
- Condition of the text:
- No scanning noise detected (automatic measure over the whole text, not checked by hand)
- Extent:
- ~10,500 words · 50 passages
Cite this work
- APAPeter Abelard. (n.d.). Glossae in Porphyrium. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/en/works/peter-abelard/glossae-in-porphyrium
- MLAPeter Abelard. Glossae in Porphyrium. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/en/works/peter-abelard/glossae-in-porphyrium.
- ChicagoPeter Abelard. Glossae in Porphyrium. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/en/works/peter-abelard/glossae-in-porphyrium.
Reference to the edition that SigPhi reproduces: SigPhi is its digital reproduction, not its publisher. The edition's year is not in the metadata (hence "n.d."), and the translator appears only when recorded.
Sed hœc quidem ^ Duas dédit assignationes speciei , sed haec proxima est specialissimae speciei, quia est illius quse est solum species. A pari. Aliœ vero assignationes non tantum simt specialissimae speciei, sed subaitemarum. Planum autem. Dixi quod qusedam sunt specialissimae speciei, quaedam subaitemarum, sed hoc erit tibi planum sic. In uno quoque prœdicamento ^ id est prsedicamentis coUectim accèptis, quaedam sunt nomina quae dicuntur generalissima , et cpaedam alia quœ dicuntur specialissima. Quippe si in singulis praedicamentis dicerentur esse generalissima, quod littera videtur velle, falsum esset. In prœdicamento enim substantiae non est nisi unum nomen gêneralissimum, licet possint esse plura specialissima; sic in caeteris. Item nota quod ideo constituit praedicamentum , ut in constitutione praedicamenti ostendcret quibus vocibus supradictae assignationes conveniant , et quia iste liber est introductorius ad praedicamenta quia ubi dicet : specialissima species, cam sit species post quam non erit alia inJerioT species, ostendet quod eidem conveniet assignatio superius data, haec scilicet : species est quod prmdicatur de pluribus numéro differentibus in quid. Est autem. Hic diffinivit generalissimum sic : lUud nomen dicitur generalissimum , quod, cum sit genus, nullum aliud supervenit quod sit genus ejuSj et ideo supplendum est : cum sit genus, quia aliter res vel ens esset genus, quod fsdsum est. Item illud nomen dicitur specialissimum quod, cum sit species, non habet aliud nomen quod dicatur species post se, et quia Socrates et PJato et grammaticum hujusmodi non habent sub se nomen quod vocetur species, ideo supplendum est : cum sit species.…
Ask about this workWhat is Glossae in Porphyrium about?Summarize Glossae in Porphyrium brieflyWhat are the key ideas in Glossae in Porphyrium?
← Back to Peter Abelard