SigPhiSigPhi

De principiis naturae

Thomas Aquinas

Language:
Latin
Status:
Complete work
Authorship:
Written by the author
Condition of the text:
Clean text
Extent:
~6,320 words · 30 passages
Cite this work
  • APAThomas Aquinas. (n.d.). De principiis naturae. SigPhi. https://sigphiai.com/en/works/thomas-aquinas/de-principiis-naturae
  • MLAThomas Aquinas. "De principiis naturae." SigPhi, https://sigphiai.com/en/works/thomas-aquinas/de-principiis-naturae.
  • ChicagoThomas Aquinas. De principiis naturae. SigPhi. https://sigphiai.com/en/works/thomas-aquinas/de-principiis-naturae.

What it is about

On the Principles of Nature: matter, form and privation, explained for beginners.

Context and history

A teaching pamphlet, among the first he wrote. It shows how Aristotle was taught in the thirteenth century, and it is short. Text in LATIN: the original. Aquinas wrote in Latin and that is what should be cited.

Editorial context, not a citable source: unlike the passages of the work itself, these statements cannot be checked against the corpus.

Nota quod quoddam potest esse licet non sit, quoddam vero est. Illud quod potest esse dicitur esse potentia; illud quod iam est, dicitur esse actu. Sed duplex est esse: scilicet esse essentiale rei, sive substantiale ut hominem esse, et hoc est esse simpliciter. Est autem aliud esse accidentale, ut hominem esse album, et hoc est esse aliquid. Ad utrumque esse est aliquid in potentia. Aliquid enim est in potentia ut sit homo, ut sperma et sanguis menstruus; aliquid est in potentia ut sit album, ut homo. Tam illud quod est in potentia ad esse substantiale, quam illud quod est in potentia ad esse accidentale, potest dici materia, sicut sperma hominis, et homo albedinis. Sed in hoc differt: quia materia quae est in potentia ad esse substantiale, dicitur materia ex qua; quae autem est in potentia ad esse accidentale, dicitur materia in qua. Item, proprie loquendo, quod est in potentia ad esse accidentale dicitur subiectum, quod vero est in potentia ad esse substantiale, dicitur proprie materia. Quod autem illud quod est in potentia ad esse accidentale dicatur subiectum, signum est quia; dicuntur esse accidentia in subiecto, non autem quod forma substantialis sit in subiecto. Et secundum hoc differt materia a subiecto: quia subiectum est quod non habet esse ex eo quod advenit, sed per se habet esse completum, sicut homo non habet esse ab albedine. Sed materia habet esse ex eo quod ei advenit, quia de se habet esse incompletum. Unde, simpliciter loquendo, forma dat esse materiae,

Read the full work →

← Back to Thomas Aquinas