Luke 9:59 Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. Luke 9:60 Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei. Luke 9:61 Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt. Luke 9:62 Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Luke 10:1 Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Luke 10:2 Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Luke 10:3 Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Luke 10:4 Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. Luke 10:5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: Luke 10:6 et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. Luke 10:7 In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
Luke 10:8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis: Luke 10:9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. Luke 10:10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite: Luke 10:11 Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. Luke 10:12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati. Luke 10:13 Væ tibi Corozain! væ tibi Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent. Luke 10:14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis. Luke 10:15 Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris. Luke 10:16 Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. Luke 10:17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. Luke 10:18 Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.
Luke 10:19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit. Luke 10:20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis. Luke 10:21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te. Luke 10:22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Luke 10:23 Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident quæ vos videtis. Luke 10:24 Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt. Luke 10:25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo? Luke 10:26 At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis? Luke 10:27 Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.
Luke 10:28 Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives. Luke 10:29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? Luke 10:30 Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto. Luke 10:31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo præterivit. Luke 10:32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. Luke 10:33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est. Luke 10:34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. Luke 10:35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. Luke 10:36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? Luke 10:37 At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter.
Luke 10:38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, Luke 10:39 et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. Luke 10:40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet. Luke 10:41 Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, Luke 10:42 porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea. Luke 11:1 Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos. Luke 11:2 Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Luke 11:3 Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Luke 11:4 Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem. Luke 11:5 Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes, Luke 11:6 quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum, Luke 11:7 et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi. Luke 11:8 Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. Luke 11:9 Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Luke 11:10 Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur. Luke 11:11 Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? Luke 11:12 aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? Luke 11:13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se? Luke 11:14 Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ. Luke 11:15 Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia. Luke 11:16 Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo.
Luke 11:17 Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. Luke 11:18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia. Luke 11:19 Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. Luke 11:20 Porro si in digito Dei ejicio dæmonia: profecto pervenit in vos regnum Dei. Luke 11:21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. Luke 11:22 Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. Luke 11:23 Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit. Luke 11:24 Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Luke 11:25 Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam. Luke 11:26 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.
Luke 11:27 Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti. Luke 11:28 At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. Luke 11:29 Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Luke 11:30 Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. Luke 11:31 Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic. Luke 11:32 Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam: quia pœnitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. Luke 11:33 Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. Luke 11:34 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. Luke 11:35 Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebræ sint.
Luke 11:36 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. Luke 11:37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. Luke 11:38 Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. Luke 11:39 Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. Luke 11:40 Stulti! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit? Luke 11:41 Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis. Luke 11:42 Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere. Luke 11:43 Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro. Luke 11:44 Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt. Luke 11:45 Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis.
Luke 11:46 At ille ait: Et vobis legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. Luke 11:47 Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos. Luke 11:48 Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra. Luke 11:49 Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur: Luke 11:50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista, Luke 11:51 a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione. Luke 11:52 Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis. Luke 11:53 Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis, Luke 11:54 insidiantes ei, et quærentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.
Luke 12:1 Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis. Luke 12:2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur. Luke 12:3 Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis. Luke 12:4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant. Luke 12:5 Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete. Luke 12:6 Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? Luke 12:7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos. Luke 12:8 Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei: Luke 12:9 qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei. Luke 12:10 Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
Luke 12:11 Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis. Luke 12:12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere. Luke 12:13 Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem. Luke 12:14 At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos? Luke 12:15 Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet. Luke 12:16 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit: Luke 12:17 et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? Luke 12:18 Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea, Luke 12:19 et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. Luke 12:20 Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? Luke 12:21 Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.
Luke 12:22 Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini. Luke 12:23 Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum. Luke 12:24 Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis? Luke 12:25 Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Luke 12:26 Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis? Luke 12:27 Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. Luke 12:28 Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillæ fidei? Luke 12:29 Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli: Luke 12:30 hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. Luke 12:31 Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.
Luke 12:32 Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Luke 12:33 Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit. Luke 12:34 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. Luke 12:35 Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris, Luke 12:36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Luke 12:37 Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Luke 12:38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. Luke 12:39 Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Luke 12:40 Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. Luke 12:41 Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes?
Luke 12:42 Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Luke 12:43 Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem. Luke 12:44 Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum. Luke 12:45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari: Luke 12:46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. Luke 12:47 Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis: Luke 12:48 qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. Luke 12:49 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? Luke 12:50 Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur? Luke 12:51 Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem: Luke 12:52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres Luke 12:53 dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam. Luke 12:54 Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit. Luke 12:55 Et cum austrum flantem, dicitis: Quia æstus erit: et fit. Luke 12:56 Hypocritæ! faciem cæli et terræ nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis? Luke 12:57 quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est? Luke 12:58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. Luke 12:59 Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas. Luke 13:1 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. Luke 13:2 Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt? Luke 13:3 Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
Luke 13:4 Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem? Luke 13:5 Non, dico vobis: sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis. Luke 13:6 Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit. Luke 13:7 Dixit autem ad cultorem vineæ: Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? Luke 13:8 At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora, Luke 13:9 et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam. Luke 13:10 Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. Luke 13:11 Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. Luke 13:12 Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. Luke 13:13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.
Luke 13:14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. Luke 13:15 Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare? Luke 13:16 Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? Luke 13:17 Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo. Luke 13:18 Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud? Luke 13:19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres cæli requieverunt in ramis ejus. Luke 13:20 Et iterum dixit: Cui simile æstimabo regnum Dei? Luke 13:21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum. Luke 13:22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem. Luke 13:23 Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: Luke 13:24 Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. Luke 13:25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: Luke 13:26 tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. Luke 13:27 Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis. Luke 13:28 Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. Luke 13:29 Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. Luke 13:30 Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi. Luke 13:31 In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Luke 13:32 Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.
Luke 13:33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. Luke 13:34 Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? Luke 13:35 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini. Luke 14:1 Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. Luke 14:2 Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. Luke 14:3 Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens: Si licet sabbato curare? Luke 14:4 At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit. Luke 14:5 Et respondens ad illos dixit: Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? Luke 14:6 Et non poterant ad hæc respondere illi. Luke 14:7 Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: Luke 14:8 Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo.
Luke 14:9 Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. Luke 14:10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus: Luke 14:11 quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur. Luke 14:12 Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio; Luke 14:13 sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos: Luke 14:14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. Luke 14:15 Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Luke 14:16 At ipse dixit ei: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos. Luke 14:17 Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.
Luke 14:18 Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum. Luke 14:19 Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum. Luke 14:20 Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. Luke 14:21 Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc. Luke 14:22 Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Luke 14:23 Et ait dominus servo: Exi in vias, et sæpes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Luke 14:24 Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam. Luke 14:25 Ibant autem turbæ multæ cum eo: et conversus dixit ad illos: Luke 14:26 Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Luke 14:27 Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.
Luke 14:28 Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, Luke 14:29 ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, Luke 14:30 dicentes: Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare? Luke 14:31 Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? Luke 14:32 Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt. Luke 14:33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. Luke 14:34 Bonum est sal: si autem sal evanuerit, in quo condietur? Luke 14:35 Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat. Luke 15:1 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum. Luke 15:2 Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. Luke 15:3 Et ait ad illos parabolam istam dicens: Luke 15:4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam? Luke 15:5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens: Luke 15:6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat. Luke 15:7 Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia. Luke 15:8 Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat? Luke 15:9 Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. Luke 15:10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente. Luke 15:11 Ait autem: Homo quidam habuit duos filios: Luke 15:12 et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.
Luke 15:13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. Luke 15:14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere. Luke 15:15 Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. Luke 15:16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat. Luke 15:17 In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! Luke 15:18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te: Luke 15:19 jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis. Luke 15:20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. Luke 15:21 Dixitque ei filius: Pater, peccavi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus.
Luke 15:22 Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus: Luke 15:23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur: Luke 15:24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari. Luke 15:25 Erat autem filius ejus senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum: Luke 15:26 et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent. Luke 15:27 Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. Luke 15:28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum. Luke 15:29 At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi: et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer. Luke 15:30 Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. Luke 15:31 At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt: Luke 15:32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Luke 16:1 Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. Luke 16:2 Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare. Luke 16:3 Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. Luke 16:4 Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas. Luke 16:5 Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? Luke 16:6 At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta. Luke 16:7 Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. Luke 16:8 Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Luke 16:9 Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.
Luke 16:10 Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est. Luke 16:11 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis? Luke 16:12 Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? Luke 16:13 Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. Luke 16:14 Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari: et deridebant illum. Luke 16:15 Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. Luke 16:16 Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. Luke 16:17 Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere. Luke 16:18 Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur: et qui dimissam a viro ducit, mœchatur. Luke 16:19 Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.
Luke 16:20 Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, Luke 16:21 cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. Luke 16:22 Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. Luke 16:23 Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus: Luke 16:24 et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Luke 16:25 Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris: Luke 16:26 et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. Luke 16:27 Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei: Luke 16:28 habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Luke 16:29 Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos.
Luke 16:30 At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent. Luke 16:31 Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. Luke 17:1 Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt. Luke 17:2 Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. Luke 17:3 Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi. Luke 17:4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi. Luke 17:5 Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem. Luke 17:6 Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. Luke 17:7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe: Luke 17:8 et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes?