SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 107 of 125

Luke 17:9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat? Luke 17:10 non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. Luke 17:11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam. Luke 17:12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe: Luke 17:13 et levaverunt vocem, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri. Luke 17:14 Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. Luke 17:15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, Luke 17:16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus. Luke 17:17 Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? Luke 17:18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. Luke 17:19 Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit. Luke 17:20 Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione: Luke 17:21 neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. Luke 17:22 Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. Luke 17:23 Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini: Luke 17:24 nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua. Luke 17:25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. Luke 17:26 Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis: Luke 17:27 edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes. Luke 17:28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant: Luke 17:29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit: Luke 17:30 secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur. Luke 17:31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro. Luke 17:32 Memores estote uxoris Lot.

Luke 17:33 Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. Luke 17:34 Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur: Luke 17:35 duæ erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur. Luke 17:36 Respondentes dicunt illi: Ubi Domine? Luke 17:37 Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ. Luke 18:1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, Luke 18:2 dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. Luke 18:3 Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo. Luke 18:4 Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor: Luke 18:5 tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. Luke 18:6 Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit: Luke 18:7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?

Luke 18:8 Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? Luke 18:9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: Luke 18:10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus. Luke 18:11 Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: Luke 18:12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo. Luke 18:13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. Luke 18:14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. Luke 18:15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. Luke 18:16 Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei. Luke 18:17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.

Luke 18:18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo? Luke 18:19 Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus. Luke 18:20 Mandata nosti: non occides; non mœchaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem. Luke 18:21 Qui ait: Hæc omnia custodivi a juventute mea. Luke 18:22 Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. Luke 18:23 His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde. Luke 18:24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt! Luke 18:25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei. Luke 18:26 Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri? Luke 18:27 Ait illis: Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. Luke 18:28 Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. Luke 18:29 Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, Luke 18:30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam. Luke 18:31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis: Luke 18:32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur: Luke 18:33 et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget. Luke 18:34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur. Luke 18:35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. Luke 18:36 Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset. Luke 18:37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret. Luke 18:38 Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei. Luke 18:39 Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. Luke 18:40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, Luke 18:41 dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam. Luke 18:42 Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.

Luke 18:43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. Luke 19:1 Et ingressus perambulabat Jericho. Luke 19:2 Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives: Luke 19:3 et quærebat videre Jesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. Luke 19:4 Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus. Luke 19:5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere. Luke 19:6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. Luke 19:7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. Luke 19:8 Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Luke 19:9 Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ. Luke 19:10 Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat. Luke 19:11 Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.

Luke 19:12 Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. Luke 19:13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio. Luke 19:14 Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. Luke 19:15 Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. Luke 19:16 Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit. Luke 19:17 Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. Luke 19:18 Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas. Luke 19:19 Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates. Luke 19:20 Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario: Luke 19:21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. Luke 19:22 Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: Luke 19:23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?

Luke 19:24 Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. Luke 19:25 Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas. Luke 19:26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. Luke 19:27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me. Luke 19:28 Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam. Luke 19:29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, Luke 19:30 dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite. Luke 19:31 Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat. Luke 19:32 Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. Luke 19:33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum? Luke 19:34 At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet. Luke 19:35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.

Luke 19:36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via: Luke 19:37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, Luke 19:38 dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in cælo, et gloria in excelsis. Luke 19:39 Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos. Luke 19:40 Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. Luke 19:41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens: Luke 19:42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Luke 19:43 Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique: Luke 19:44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ. Luke 19:45 Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes, Luke 19:46 dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum.

Luke 19:47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere: Luke 19:48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum. Luke 20:1 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus, Luke 20:2 et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate hæc facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? Luke 20:3 Respondens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi: Luke 20:4 baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus? Luke 20:5 At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis illi? Luke 20:6 Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Joannem prophetam esse. Luke 20:7 Et responderunt se nescire unde esset. Luke 20:8 Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio. Luke 20:9 Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus. Luke 20:10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem.

Luke 20:11 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. Luke 20:12 Et addidit tertium mittere: qui et illum vulnerantes ejecerunt. Luke 20:13 Dixit autem dominus vineæ: Quid faciam? Mittam filium meum dilectum: forsitan, cum hunc viderint, verebuntur. Luke 20:14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas. Luke 20:15 Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ? Luke 20:16 veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit. Luke 20:17 Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli? Luke 20:18 Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum. Luke 20:19 Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc. Luke 20:20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis.

Luke 20:21 Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces. Luke 20:22 Licet nobis tributum dare Cæsari, an non? Luke 20:23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis? Luke 20:24 ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris. Luke 20:25 Et ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Luke 20:26 Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacuerunt. Luke 20:27 Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, Luke 20:28 dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo. Luke 20:29 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. Luke 20:30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio. Luke 20:31 Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. Luke 20:32 Novissime omnium mortua est et mulier. Luke 20:33 In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem.

Luke 20:34 Et ait illis Jesus: Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias: Luke 20:35 illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores: Luke 20:36 neque enim ultra mori potuerunt: æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. Luke 20:37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. Luke 20:38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei. Luke 20:39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti. Luke 20:40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. Luke 20:41 Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David? Luke 20:42 et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, Luke 20:43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Luke 20:44 David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius ejus est? Luke 20:45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis: Luke 20:46 Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, Luke 20:47 qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem majorem. Luke 21:1 Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. Luke 21:2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo. Luke 21:3 Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit. Luke 21:4 Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit. Luke 21:5 Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit: Luke 21:6 Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. Luke 21:7 Interrogaverunt autem illum, dicentes: Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient? Luke 21:8 Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos. Luke 21:9 Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis. Luke 21:10 Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.

Luke 21:11 Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt. Luke 21:12 Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum: Luke 21:13 continget autem vobis in testimonium. Luke 21:14 Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis: Luke 21:15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Luke 21:16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis: Luke 21:17 et eritis odio omnibus propter nomen meum: Luke 21:18 et capillus de capite vestro non peribit. Luke 21:19 In patientia vestra possidebitis animas vestras. Luke 21:20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus: Luke 21:21 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam, Luke 21:22 quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt. Luke 21:23 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.

Luke 21:24 Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. Luke 21:25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum: Luke 21:26 arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi: nam virtutes cælorum movebuntur: Luke 21:27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. Luke 21:28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra. Luke 21:29 Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores: Luke 21:30 cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas. Luke 21:31 Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. Luke 21:32 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant. Luke 21:33 Cælum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt. Luke 21:34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa: Luke 21:35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.

Luke 21:36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis. Luke 21:37 Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti. Luke 21:38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum. Luke 22:1 Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha: Luke 22:2 et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent: timebant vero plebem. Luke 22:3 Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim: Luke 22:4 et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. Luke 22:5 Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare. Luke 22:6 Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis. Luke 22:7 Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. Luke 22:8 Et misit Petrum et Joannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus. Luke 22:9 At illi dixerunt: Ubi vis paremus? Luke 22:10 Et dixit ad eos: Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans: sequimini eum in domum, in quam intrat, Luke 22:11 et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem? Luke 22:12 Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate. Luke 22:13 Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha. Luke 22:14 Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. Luke 22:15 Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Luke 22:16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. Luke 22:17 Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos. Luke 22:18 Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat. Luke 22:19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. Luke 22:20 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. Luke 22:21 Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. Luke 22:22 Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi per quem tradetur.

Luke 22:23 Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset. Luke 22:24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. Luke 22:25 Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Luke 22:26 Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcessor est, sicut ministrator. Luke 22:27 Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat: Luke 22:28 vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Luke 22:29 Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, Luke 22:30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël. Luke 22:31 Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: Luke 22:32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Luke 22:33 Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Luke 22:34 At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis: Luke 22:35 Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? Luke 22:36 At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. Luke 22:37 Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent. Luke 22:38 At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est. Luke 22:39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. Luke 22:40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem. Luke 22:41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat, Luke 22:42 dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. Luke 22:43 Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. Luke 22:44 Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. Luke 22:45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia. Luke 22:46 Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.

Luke 22:47 Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum. Luke 22:48 Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis? Luke 22:49 Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? Luke 22:50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram. Luke 22:51 Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum. Luke 22:52 Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? Luke 22:53 Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum. Luke 22:54 Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe. Luke 22:55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. Luke 22:56 Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat.

Luke 22:57 At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum. Luke 22:58 Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum. Luke 22:59 Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilæus est. Luke 22:60 Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus. Luke 22:61 Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. Luke 22:62 Et egressus foras Petrus flevit amare. Luke 22:63 Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes. Luke 22:64 Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus: et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit? Luke 22:65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. Luke 22:66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. Luke 22:67 Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi: Luke 22:68 si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. Luke 22:69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.

Luke 22:70 Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum. Luke 22:71 At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus. Luke 23:1 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. Luke 23:2 Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. Luke 23:3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis. Luke 23:4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine. Luke 23:5 At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc. Luke 23:6 Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset. Luke 23:7 Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus. Luke 23:8 Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. Luke 23:9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.

Luke 23:10 Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum. Luke 23:11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. Luke 23:12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem. Luke 23:13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, Luke 23:14 dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. Luke 23:15 Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. Luke 23:16 Emendatum ergo illum dimittam. Luke 23:17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. Luke 23:18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: Luke 23:19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. Luke 23:20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. Luke 23:21 At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum.

Luke 23:22 Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam. Luke 23:23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum. Luke 23:24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. Luke 23:25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum. Luke 23:26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. Luke 23:27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum. Luke 23:28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. Luke 23:29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt. Luke 23:30 Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. Luke 23:31 Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet? Luke 23:32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.

Luke 23:33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. Luke 23:34 Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. Luke 23:35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. Luke 23:36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei, Luke 23:37 et dicentes: Si tu es rex Judæorum, salvum te fac. Luke 23:38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Judæorum. Luke 23:39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. Luke 23:40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. Luke 23:41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit. Luke 23:42 Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. Luke 23:43 Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso.

Luke 23:44 Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam. Luke 23:45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. Luke 23:46 Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit. Luke 23:47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat. Luke 23:48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. Luke 23:49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes. Luke 23:50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus: Luke 23:51 hic non consenserat consilio, et actibus eorum: ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei: Luke 23:52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu: Luke 23:53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. Luke 23:54 Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat. Luke 23:55 Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.

Luke 23:56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. Luke 24:1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata: Luke 24:2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento. Luke 24:3 Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu. Luke 24:4 Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. Luke 24:5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis? Luke 24:6 non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, Luke 24:7 dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. Luke 24:8 Et recordatæ sunt verborum ejus. Luke 24:9 Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus. Luke 24:10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc. Luke 24:11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. Luke 24:12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.

Luke 24:13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. Luke 24:14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant. Luke 24:15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent: et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis: Luke 24:16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. Luke 24:17 Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? Luke 24:18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus? Luke 24:19 Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo: Luke 24:20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum: Luke 24:21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël: et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt. Luke 24:22 Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, Luke 24:23 et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.