Luke 24:24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. Luke 24:25 Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ! Luke 24:26 Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Luke 24:27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant. Luke 24:28 Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire. Luke 24:29 Et coëgerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. Luke 24:30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. Luke 24:31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum. Luke 24:32 Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? Luke 24:33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant, Luke 24:34 dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Luke 24:35 Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
Luke 24:36 Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. Luke 24:37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. Luke 24:38 Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Luke 24:39 videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Luke 24:40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. Luke 24:41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? Luke 24:42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Luke 24:43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. Luke 24:44 Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. Luke 24:45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, Luke 24:46 et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: Luke 24:47 et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma. Luke 24:48 Vos autem testes estis horum. Luke 24:49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Luke 24:50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. Luke 24:51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum. Luke 24:52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno: Luke 24:53 et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.
John 1:1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. John 1:2 Hoc erat in principio apud Deum. John 1:3 Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est. John 1:4 In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: John 1:5 et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. John 1:6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. John 1:7 Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. John 1:8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. John 1:9 Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. John 1:10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. John 1:11 In propria venit, et sui eum non receperunt. John 1:12 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: John 1:13 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. John 1:14 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis. John 1:15 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat. John 1:16 Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia: John 1:17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
John 1:18 Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. John 1:19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es? John 1:20 Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus. John 1:21 Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. John 1:22 Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso? John 1:23 Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. John 1:24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis. John 1:25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? John 1:26 Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. John 1:27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. John 1:28 Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. John 1:29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. John 1:30 Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat: John 1:31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans. John 1:32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum. John 1:33 Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. John 1:34 Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. John 1:35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo. John 1:36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei. John 1:37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. John 1:38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas? John 1:39 Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. John 1:40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
John 1:41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). John 1:42 Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. John 1:43 In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me. John 1:44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri. John 1:45 Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. John 1:46 Et dixit ei Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide. John 1:47 Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. John 1:48 Dicit ei Nathanaël: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te. John 1:49 Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël. John 1:50 Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis. John 1:51 Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.
John 2:1 Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi. John 2:2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. John 2:3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent. John 2:4 Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. John 2:5 Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. John 2:6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. John 2:7 Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. John 2:8 Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. John 2:9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus, John 2:10 et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. John 2:11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. John 2:12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus.
John 2:13 Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam: John 2:14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes. John 2:15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit. John 2:16 Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. John 2:17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me. John 2:18 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? John 2:19 Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. John 2:20 Dixerunt ergo Judæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? John 2:21 Ille autem dicebat de templo corporis sui. John 2:22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus. John 2:23 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.
John 2:24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, John 2:25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine. John 3:1 Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. John 3:2 Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. John 3:3 Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. John 3:4 Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci? John 3:5 Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. John 3:6 Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. John 3:7 Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo. John 3:8 Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu. John 3:9 Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri?
John 3:10 Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et hæc ignoras? John 3:11 Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. John 3:12 Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis? John 3:13 Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. John 3:14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis: John 3:15 ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. John 3:16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. John 3:17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. John 3:18 Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. John 3:19 Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. John 3:20 Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus: John 3:21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. John 3:22 Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. John 3:23 Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur. John 3:24 Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. John 3:25 Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione. John 3:26 Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. John 3:27 Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo. John 3:28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum. John 3:29 Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. John 3:30 Illum oportet crescere, me autem minui. John 3:31 Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.
John 3:32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit. John 3:33 Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est. John 3:34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum. John 3:35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. John 3:36 Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. John 4:1 Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes John 4:2 (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), John 4:3 reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam. John 4:4 Oportebat autem eum transire per Samariam. John 4:5 Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. John 4:6 Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. John 4:7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. John 4:8 (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.) John 4:9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis.
John 4:10 Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. John 4:11 Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? John 4:12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus? John 4:13 Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum: John 4:14 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. John 4:15 Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. John 4:16 Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. John 4:17 Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum; John 4:18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti. John 4:19 Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. John 4:20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.
John 4:21 Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. John 4:22 Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est. John 4:23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. John 4:24 Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. John 4:25 Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. John 4:26 Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. John 4:27 Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid loqueris cum ea? John 4:28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus: John 4:29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci: numquid ipse est Christus? John 4:30 Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum. John 4:31 Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca. John 4:32 Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
John 4:33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare? John 4:34 Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. John 4:35 Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. John 4:36 Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. John 4:37 In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. John 4:38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. John 4:39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. John 4:40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. John 4:41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus. John 4:42 Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. John 4:43 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.
John 4:44 Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. John 4:45 Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum. John 4:46 Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. John 4:47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori. John 4:48 Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. John 4:49 Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. John 4:50 Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. John 4:51 Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret. John 4:52 Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris. John 4:53 Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit; et credidit ipse et domus ejus tota.
John 4:54 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam. John 5:1 Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam. John 5:2 Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. John 5:3 In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum. John 5:4 Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. John 5:5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. John 5:6 Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri? John 5:7 Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit. John 5:8 Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabatum tuum et ambula. John 5:9 Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo. John 5:10 Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
John 5:11 Respondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum et ambula. John 5:12 Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi: Tolle grabatum tuum et ambula? John 5:13 Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco. John 5:14 Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. John 5:15 Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum. John 5:16 Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato. John 5:17 Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. John 5:18 Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis: John 5:19 Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit. John 5:20 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
John 5:21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. John 5:22 Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio, John 5:23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. John 5:24 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. John 5:25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent. John 5:26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: John 5:27 et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. John 5:28 Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei: John 5:29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. John 5:30 Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
John 5:31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. John 5:32 Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. John 5:33 Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati. John 5:34 Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis. John 5:35 Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus. John 5:36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me: John 5:37 et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis: John 5:38 et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis. John 5:39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me: John 5:40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. John 5:41 Claritatem ab hominibus non accipio. John 5:42 Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
John 5:43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. John 5:44 Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis? John 5:45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. John 5:46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. John 5:47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis? John 6:1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis: John 6:2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur. John 6:3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis. John 6:4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum. John 6:5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? John 6:6 Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus. John 6:7 Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.
John 6:8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri: John 6:9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos? John 6:10 Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia. John 6:11 Accepit ergo Jesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant. John 6:12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant. John 6:13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant. John 6:14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. John 6:15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. John 6:16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare. John 6:17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus. John 6:18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.
John 6:19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt. John 6:20 Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere. John 6:21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant. John 6:22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent: John 6:23 aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino. John 6:24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum. John 6:25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti? John 6:26 Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. John 6:27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. John 6:28 Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei?
John 6:29 Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. John 6:30 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris? John 6:31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare. John 6:32 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum. John 6:33 Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo. John 6:34 Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc. John 6:35 Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam. John 6:36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis. John 6:37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras: John 6:38 quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. John 6:39 Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. John 6:40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
John 6:41 Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi, John 6:42 et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi? John 6:43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem: John 6:44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die. John 6:45 Est scriptum in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me. John 6:46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem. John 6:47 Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam æternam. John 6:48 Ego sum panis vitæ. John 6:49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. John 6:50 Hic est panis de cælo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. John 6:51 Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. John 6:52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. John 6:53 Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
John 6:54 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. John 6:55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die. John 6:56 Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus; John 6:57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. John 6:58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me. John 6:59 Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. John 6:60 Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum. John 6:61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? John 6:62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat? John 6:63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? John 6:64 Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
John 6:65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. John 6:66 Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. John 6:67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et jam non cum illo ambulabant. John 6:68 Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire? John 6:69 Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes: John 6:70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei. John 6:71 Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est? John 6:72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim. John 7:1 Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam: non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. John 7:2 Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. John 7:3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis. John 7:4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo. John 7:5 Neque enim fratres ejus credebant in eum.
John 7:6 Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum. John 7:7 Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt. John 7:8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est. John 7:9 Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa. John 7:10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. John 7:11 Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille? John 7:12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas. John 7:13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum. John 7:14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat. John 7:15 Et mirabantur Judæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? John 7:16 Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. John 7:17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.