SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 41 of 125

1Chr 18:9 Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba, 1Chr 18:10 misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer. 1Chr 18:11 Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec. 1Chr 18:12 Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia: 1Chr 18:13 et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David: salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat. 1Chr 18:14 Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo. 1Chr 18:15 Porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis: 1Chr 18:16 Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba: 1Chr 18:17 Banaias quoque filius Jojadæ super legiones Cerethi et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis. 1Chr 19:1 Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo.

1Chr 19:2 Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas: præstitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon, 1Chr 19:3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te: nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus. 1Chr 19:4 Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et præcidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos. 1Chr 19:5 Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et præcepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur. 1Chr 19:6 Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites. 1Chr 19:7 Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum.

1Chr 19:8 Quod cum audisset David, misit Joab, et omnem exercitum virorum fortium: 1Chr 19:9 egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt. 1Chr 19:10 Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israël, et perrexit contra Syrum. 1Chr 19:11 Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui: et perrexerunt contra filios Ammon. 1Chr 19:12 Dixitque: Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi: si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in præsidium. 1Chr 19:13 Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri: Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet. 1Chr 19:14 Perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad prælium: et fugavit eos. 1Chr 19:15 Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem: reversusque est etiam Joab in Jerusalem. 1Chr 19:16 Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israël, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium: Sophach autem princeps militiæ Adarezer erat dux eorum.

1Chr 19:17 Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israël, et transivit Jordanem, irruitque in eos et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus. 1Chr 19:18 Fugit autem Syrus Israël, et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem. 1Chr 19:19 Videntes autem servi Adarezer se ab Israël esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei: noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon. 1Chr 20:1 Factum est autem post anni circulum, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, congregavit Joab exercitum, et robur militiæ, et vastavit terram filiorum Ammon: perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Jerusalem, quando Joab percussit Rabba et destruxit eam. 1Chr 20:2 Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque urbis plurimas tulit; 1Chr 20:3 populum autem, qui erat in ea, eduxit, et fecit super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur et contererentur. Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon: et reversus est cum omni populo suo in Jerusalem.

1Chr 20:4 Post hæc initum est bellum in Gazer adversum Philisthæos, in quo percussit Sobochai Husathites, Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos. 1Chr 20:5 Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Gethæi, cujus hastæ lignum erat quasi liciatorium texentium. 1Chr 20:6 Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus, senos habens digitos, id est, simul viginti quatuor: qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus. 1Chr 20:7 Hic blasphemavit Israël: et percussit eum Jonathan filius Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum ejus. 1Chr 21:1 Consurrexit autem Satan contra Israël, et concitavit David ut numeraret Israël. 1Chr 21:2 Dixitque David ad Joab et ad principes populi: Ite, et numerate Israël a Bersabee usque Dan: et afferte mihi numerum ut sciam. 1Chr 21:3 Responditque Joab: Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt: nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli? 1Chr 21:4 Sed sermo regis magis prævaluit: egressusque est Joab, et circuivit universum Israël: et reversus est Jerusalem, 1Chr 21:5 deditque David numerum eorum quos circuierat: et inventus est omnis numerus Israël, mille millia et centum millia virorum educentium gladium: de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum. 1Chr 21:6 Nam Levi et Benjamin non numeravit: eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium. 1Chr 21:7 Displicuit autem Deo quod jussum erat: et percussit Israël. 1Chr 21:8 Dixitque David ad Deum: Peccavi nimis ut hoc facerem: obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi. 1Chr 21:9 Et locutus est Dominus ad Gad videntem Davidis, dicens: 1Chr 21:10 Vade, et loquere ad David, et dic ei: Hæc dicit Dominus: Trium tibi optionem do: unum, quod volueris, elige, et faciam tibi. 1Chr 21:11 Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: Hæc dicit Dominus: Elige, quod volueris: 1Chr 21:12 aut tribus annis famem; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israël: nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me. 1Chr 21:13 Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiæ premunt: sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes ejus, quam in manus hominum. 1Chr 21:14 Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël: et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum.

1Chr 21:15 Misit quoque angelum in Jerusalem ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusæi. 1Chr 21:16 Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram. 1Chr 21:17 Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus? ego, qui peccavi? ego, qui malum feci? iste grex, quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur. 1Chr 21:18 Angelus autem Domini præcepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusæi. 1Chr 21:19 Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini. 1Chr 21:20 Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quatuorque filii ejus cum eo, absconderunt se: nam eo tempore terebat in area triticum.

1Chr 21:21 Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram. 1Chr 21:22 Dixitque ei David: Da mihi locum areæ tuæ, ut ædificem in ea altare Domino: ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo. 1Chr 21:23 Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet: sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium: omnia libens præbebo. 1Chr 21:24 Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita. 1Chr 21:25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos. 1Chr 21:26 Et ædificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta et pacifica, et invocavit Dominum; et exaudivit eum in igne de cælo super altare holocausti. 1Chr 21:27 Præcepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam. 1Chr 21:28 Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusæi, immolavit ibi victimas. 1Chr 21:29 Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.

1Chr 21:30 Et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini. 1Chr 22:1 Dixitque David: Hæc est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israëli. 1Chr 22:2 Et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël, et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos, ut ædificaretur domus Dei. 1Chr 22:3 Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, præparavit David: et æris pondus innumerabile. 1Chr 22:4 Ligna quoque cedrina non poterant æstimari, quæ Sidonii et Tyrii deportaverant ad David. 1Chr 22:5 Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparavit impensas. 1Chr 22:6 Vocavitque Salomonem filium suum, et præcepit ei ut ædificaret domum Domino Deo Israël. 1Chr 22:7 Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei: 1Chr 22:8 sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me: 1Chr 22:9 filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus. 1Chr 22:10 Ipse ædificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni ejus super Israël in æternum. 1Chr 22:11 Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et ædifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te. 1Chr 22:12 Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui. 1Chr 22:13 Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Moysi ut doceret Israël. Confortare, et viriliter age: ne timeas, neque paveas. 1Chr 22:14 Ecce ego in paupertate mea præparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: æris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine; ligna et lapides præparavi ad universa impendia.

1Chr 22:15 Habes quoque plurimos artifices, latomos, et cæmentarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos, 1Chr 22:16 in auro et argento et ære et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum. 1Chr 22:17 Præcepit quoque David cunctis principibus Israël ut adjuvarent Salomonem filium suum: 1Chr 22:18 Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus. 1Chr 22:19 Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et ædificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca fœderis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quæ ædificatur nomini Domini. 1Chr 23:1 Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël. 1Chr 23:2 Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas. 1Chr 23:3 Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum.

1Chr 23:4 Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia: præpositorum autem et judicum, sex millia. 1Chr 23:5 Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum. 1Chr 23:6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari. 1Chr 23:7 Filii Gerson: Leedan, et Semei. 1Chr 23:8 Filii Leedan: princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres. 1Chr 23:9 Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan. 1Chr 23:10 Porro filii Semei: Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria: isti filii Semei, quatuor. 1Chr 23:11 Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt. 1Chr 23:12 Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor. 1Chr 23:13 Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum. 1Chr 23:14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. 1Chr 23:15 Filii Moysi: Gersom et Eliezer.

1Chr 23:16 Filii Gersom: Subuel primus. 1Chr 23:17 Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis. 1Chr 23:18 Filii Isaar: Salomith primus. 1Chr 23:19 Filii Hebron: Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus. 1Chr 23:20 Filii Oziel: Micha primus, Jesia secundus. 1Chr 23:21 Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis. 1Chr 23:22 Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum. 1Chr 23:23 Filii Musi: Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres. 1Chr 23:24 Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra. 1Chr 23:25 Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum. 1Chr 23:26 Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum. 1Chr 23:27 Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra. 1Chr 23:28 Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.

1Chr 23:29 Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram. 1Chr 23:30 Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino: similiterque ad vesperam, 1Chr 23:31 tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino. 1Chr 23:32 Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini. 1Chr 24:1 Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. 1Chr 24:2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar. 1Chr 24:3 Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. 1Chr 24:4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.

1Chr 24:5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. 1Chr 24:6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum: unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar: et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar. 1Chr 24:7 Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei, 1Chr 24:8 tertia Harim, quarta Seorim, 1Chr 24:9 quinta Melchia, sexta Maiman, 1Chr 24:10 septima Accos, octava Abia, 1Chr 24:11 nona Jesua, decima Sechenia, 1Chr 24:12 undecima Eliasib, duodecima Jacim, 1Chr 24:13 tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab, 1Chr 24:14 decimaquinta Belga, decimasexta Emmer, 1Chr 24:15 decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses, 1Chr 24:16 decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel, 1Chr 24:17 vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul, 1Chr 24:18 vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau. 1Chr 24:19 Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israël.

1Chr 24:20 Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia. 1Chr 24:21 De filiis quoque Rohobiæ, princeps Jesias. 1Chr 24:22 Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath: 1Chr 24:23 filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus. 1Chr 24:24 Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir. 1Chr 24:25 Frater Micha, Jesia: filiusque Jesiæ, Zacharias. 1Chr 24:26 Filii Merari: Moholi, et Musi. Filius Oziau: Benno. 1Chr 24:27 Filius quoque Merari: Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri. 1Chr 24:28 Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos. 1Chr 24:29 Filius vero Cis, Jerameel. 1Chr 24:30 Filii Musi: Moholi, Eder et Jerimoth: isti filii Levi secundum domos familiarum suarum. 1Chr 24:31 Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores: omnes sors æqualiter dividebat.

1Chr 25:1 Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes. 1Chr 25:2 De filiis Asaph: Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph: sub manu Asaph prophetantis juxta regem. 1Chr 25:3 Porro Idithun: filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum. 1Chr 25:4 Heman quoque: filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Jesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth: 1Chr 25:5 omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu: deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres. 1Chr 25:6 Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem: Asaph videlicet, et Idithun, et Heman. 1Chr 25:7 Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo.

1Chr 25:8 Miseruntque sortes per vices suas, ex æquo tam major quam minor, doctus pariter et indoctus. 1Chr 25:9 Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliæ, ipsi et filiis ejus, et fratribus ejus duodecim. 1Chr 25:10 Tertia Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim. 1Chr 25:11 Quarta Isari, filiis et fratribus ejus duodecim. 1Chr 25:12 Quinta Nathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 1Chr 25:13 Sexta Bocciau, filiis et fratribus ejus duodecim. 1Chr 25:14 Septima Isreela, filiis et fratribus ejus duodecim. 1Chr 25:15 Octava Jesaiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 1Chr 25:16 Nona Mathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 1Chr 25:17 Decima Semeiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 1Chr 25:18 Undecima Azareel, filiis et fratribus ejus duodecim. 1Chr 25:19 Duodecima Hasabiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 1Chr 25:20 Tertiadecima Subaël, filiis et fratribus ejus duodecim. 1Chr 25:21 Quartadecima Mathathiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 1Chr 25:22 Quintadecima Jerimoth, filiis et fratribus ejus duodecim. 1Chr 25:23 Sextadecima Hananiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 1Chr 25:24 Septimadecima Jesbacassæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 1Chr 25:25 Octavadecima Hanani, filiis et fratribus ejus duodecim. 1Chr 25:26 Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus ejus duodecim.

1Chr 25:27 Vigesima Eliatha, filiis et fratribus ejus duodecim. 1Chr 25:28 Vigesima prima Othir, filiis et fratribus ejus duodecim. 1Chr 25:29 Vigesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus ejus duodecim. 1Chr 25:30 Vigesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus ejus duodecim. 1Chr 25:31 Vigesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus ejus duodecim. 1Chr 26:1 Divisiones autem janitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph. 1Chr 26:2 Filii Meselemiæ: Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus, 1Chr 26:3 Ælam quintus, Johanan sextus, Elioënai septimus. 1Chr 26:4 Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus, 1Chr 26:5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus. 1Chr 26:6 Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi. 1Chr 26:7 Filii ergo Semeiæ: Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi: Eliu quoque et Samachias. 1Chr 26:8 Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.

1Chr 26:9 Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo. 1Chr 26:10 De Hosa autem, id est, de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem), 1Chr 26:11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus: omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim. 1Chr 26:12 Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini. 1Chr 26:13 Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum. 1Chr 26:14 Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis. 1Chr 26:15 Obededom vero et filiis ejus ad austrum: in qua parte domus erat seniorum concilium. 1Chr 26:16 Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam. 1Chr 26:17 Ad orientem vero Levitæ sex: et ad aquilonem, quatuor per diem: atque ad meridiem similiter in die quatuor: et ubi erat concilium bini et bini. 1Chr 26:18 In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. 1Chr 26:19 Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.

1Chr 26:20 Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum. 1Chr 26:21 Filii Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli. 1Chr 26:22 Filii Jehieli: Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini. 1Chr 26:23 Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis. 1Chr 26:24 Subaël autem filius Gersom filii Moysi, præpositus thesauris. 1Chr 26:25 Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith. 1Chr 26:26 Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus, 1Chr 26:27 de bellis et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini. 1Chr 26:28 Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ: omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus. 1Chr 26:29 Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos.

1Chr 26:30 Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis. 1Chr 26:31 Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad, 1Chr 26:32 fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis. 1Chr 27:1 Filii autem Israël secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et præfecti, qui ministrabant regi juxta turmas suas, ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, viginti quatuor millibus singuli præerant. 1Chr 27:2 Primæ turmæ in primo mense Jesboam præerat filius Zabdiel, et sub eo viginti quatuor millia; 1Chr 27:3 de filiis Phares, princeps cunctorum principum in exercitu mense primo. 1Chr 27:4 Secundi mensis habebat turmam Dudia Ahohites, et post se alter nomine Macelloth, qui regebat partem exercitus viginti quatuor millium. 1Chr 27:5 Dux quoque turmæ tertiæ in mense tertio erat Banaias filius Jojadæ sacerdos: et in divisione sua viginti quatuor millia.

1Chr 27:6 Ipse est Banaias fortissimus inter triginta, et super triginta: præerat autem turmæ ipsius Amizabad filius ejus. 1Chr 27:7 Quartus, mense quarto, Asahel frater Joab, et Zabadias filius ejus post eum: et in turma ejus viginti quatuor millia. 1Chr 27:8 Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Jezerites: et in turma ejus viginti quatuor millia. 1Chr 27:9 Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites: et in turma ejus viginti quatuor millia. 1Chr 27:10 Septimus, mense septimo, Helles Phallonites de filiis Ephraim: et in turma ejus viginti quatuor millia. 1Chr 27:11 Octavus, mense octavo, Sobochai Husathites de stirpe Zarahi: et in turma ejus viginti quatuor millia. 1Chr 27:12 Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Jemini: et in turma ejus viginti quatuor millia. 1Chr 27:13 Decimus, mense decimo, Marai, et ipse Netophathites de stirpe Zarai: et in turma ejus viginti quatuor millia. 1Chr 27:14 Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim: et in turma ejus viginti quatuor millia. 1Chr 27:15 Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites, de stirpe Gothoniel: et in turma ejus viginti quatuor millia.

1Chr 27:16 Porro tribubus præerant Israël, Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri: Simeonitis, dux Saphatias filius Maacha: 1Chr 27:17 Levitis, Hasabias filius Camuel: Aaronitis, Sadoc: 1Chr 27:18 Juda, Eliu frater David: Issachar, Amri filius Michaël. 1Chr 27:19 Zabulonitis, Jesmaias filius Abdiæ: Nephthalitibus, Jerimoth filius Ozriel: 1Chr 27:20 filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu: dimidiæ tribui Manasse, Joël filius Phadaiæ: 1Chr 27:21 et dimidiæ tribui Manasse in Galaad, Jaddo filius Zachariæ: Benjamin autem, Jasiel filius Abner: 1Chr 27:22 Dan vero, Ezrihel filius Jeroham: hi principes filiorum Israël. 1Chr 27:23 Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius: quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israël quasi stellas cæli. 1Chr 27:24 Joab filius Sarviæ cœperat numerare, nec complevit: quia super hoc ira irruerat in Israël, et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David. 1Chr 27:25 Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel: his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, præsidebat Jonathan filius Oziæ. 1Chr 27:26 Operi autem rustico, et agricolis qui exercebant terram, præerat Ezri filius Chelub: 1Chr 27:27 vinearumque cultoribus, Semeias Romathites: cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites. 1Chr 27:28 Nam super oliveta et ficeta quæ erant in campestribus, Balanam Gederites: super apothecas autem olei, Joas. 1Chr 27:29 Porro armentis quæ pascebantur in Saron, præpositus fuit Setrai Saronites: et super boves in vallibus, Saphat filius Adli: 1Chr 27:30 super camelos vero, Ubil Ismahelites: et super asinos, Jadias Meronathites: 1Chr 27:31 super oves quoque, Jaziz Agareus: omnes hi, principes substantiæ regis David. 1Chr 27:32 Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus: ipse et Jahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis. 1Chr 27:33 Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis. 1Chr 27:34 Post Achitophel fuit Jojada filius Banaiæ, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Joab. 1Chr 28:1 Convocavit igitur David omnes principes Israël, duces tribuum, et præpositos turmarum, qui ministrabant regi: tribunos quoque et centuriones, et qui præerant substantiæ et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem.

1Chr 28:2 Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me, fratres mei et populus meus: cogitavi ut ædificarem domum, in qua requiesceret arca fœderis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad ædificandum, omnia præparavi. 1Chr 28:3 Deus autem dixit mihi: Non ædificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis. 1Chr 28:4 Sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israël in sempiternum: de Juda enim elegit principes: porro de domo Juda, domum patris mei, et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël. 1Chr 28:5 Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israël, 1Chr 28:6 dixitque mihi: Salomon filius tuus ædificabit domum meam, et atria mea: ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem. 1Chr 28:7 Et firmabo regnum ejus usque in æternum, si perseveraverit facere præcepta mea et judicia, sicut et hodie.

1Chr 28:8 Nunc ergo coram universo cœtu Israël audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri: ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum. 1Chr 28:9 Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum. 1Chr 28:10 Nunc ergo quia elegit te Dominus ut ædificares domum sanctuarii, confortare, et perfice. 1Chr 28:11 Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cœnaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis, 1Chr 28:12 necnon et omnium quæ cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum, 1Chr 28:13 divisionumque sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini. 1Chr 28:14 Aurum in pondere per singula vasa ministerii. Argenti quoque pondus pro vasorum et operum diversitate.

1Chr 28:15 Sed et in candelabra aurea, et ad lucernas eorum, aurum pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum. Similiter et in candelabra argentea, et in lucernas eorum, pro diversitate mensuræ, pondus argenti tradidit. 1Chr 28:16 Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum: similiter et argentum in alias mensas argenteas. 1Chr 28:17 Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula ex auro purissimo, et leunculos aureos pro qualitate mensuræ pondus distribuit in leunculum et leunculum. Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit. 1Chr 28:18 Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit: ut ex ipso fieret similitudo quadrigæ cherubim extendentium alas, et velantium arcam fœderis Domini. 1Chr 28:19 Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris. 1Chr 28:20 Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini.

1Chr 28:21 Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua. 1Chr 29:1 Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum: opus namque grande est, neque enim homini præparatur habitatio, sed Deo. 1Chr 29:2 Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime: 1Chr 29:3 et super hæc quæ obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his quæ præparavi in ædem sanctam. 1Chr 29:4 Tria millia talenta auri de auro Ophir, et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi. 1Chr 29:5 Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum: et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino.

1Chr 29:6 Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israël, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis. 1Chr 29:7 Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia: argenti talenta decem millia, et æris talenta decem et octo millia: ferri quoque centum millia talentorum. 1Chr 29:8 Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesauros domus Domini per manum Jahiel Gersonitis. 1Chr 29:9 Lætatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex lætatus est gaudio magno. 1Chr 29:10 Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait: Benedictus es, Domine Deus Israël patris nostri, ab æterno in æternum. 1Chr 29:11 Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes. 1Chr 29:12 Tuæ divitiæ, et tua est gloria: tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo, et imperium omnium. 1Chr 29:13 Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum.