SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 55 of 125

Ps 17:15 Et misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. Ps 17:16 Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuæ. Ps 17:17 Misit de summo, et accepit me; et assumpsit me de aquis multis. Ps 17:18 Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Quoniam confortati sunt super me; Ps 17:19 prævenerunt me in die afflictionis meæ: et factus est Dominus protector meus. Ps 17:20 Et eduxit me in latitudinem; salvum me fecit, quoniam voluit me, Ps 17:21 et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi: Ps 17:22 quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo; Ps 17:23 quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me. Ps 17:24 Et ero immaculatus cum eo; et observabo me ab iniquitate mea. Ps 17:25 Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. Ps 17:26 Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, Ps 17:27 et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.

Ps 17:28 Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis. Ps 17:29 Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas. Ps 17:30 Quoniam in te eripiar a tentatione; et in Deo meo transgrediar murum. Ps 17:31 Deus meus, impolluta via ejus; eloquia Domini igne examinata: protector est omnium sperantium in se. Ps 17:32 Quoniam quis deus præter Dominum? aut quis deus præter Deum nostrum? Ps 17:33 Deus qui præcinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam; Ps 17:34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me; Ps 17:35 qui docet manus meas ad prælium. Et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea, Ps 17:36 et dedisti mihi protectionem salutis tuæ: et dextera tua suscepit me, et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit. Ps 17:37 Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. Ps 17:38 Persequar inimicos meos, et comprehendam illos; et non convertar donec deficiant. Ps 17:39 Confringam illos, nec poterunt stare; cadent subtus pedes meos. Ps 17:40 Et præcinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me.

Ps 17:41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti. Ps 17:42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret; ad Dominum, nec exaudivit eos. Ps 17:43 Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti; ut lutum platearum delebo eos. Ps 17:44 Eripies me de contradictionibus populi; constitues me in caput gentium. Ps 17:45 Populus quem non cognovi servivit mihi; in auditu auris obedivit mihi. Ps 17:46 Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. Ps 17:47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meæ. Ps 17:48 Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me; liberator meus de inimicis meis iracundis. Ps 17:49 Et ab insurgentibus in me exaltabis me; a viro iniquo eripies me. Ps 17:50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam; Ps 17:51 magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in sæculum. Ps 18:1 In finem. Psalmus David. Ps 18:2 Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Ps 18:3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Ps 18:4 Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.

Ps 18:5 In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. Ps 18:6 In sole posuit tabernaculum suum; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam; Ps 18:7 a summo cælo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscondat a calore ejus. Ps 18:8 Lex Domini immaculata, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis. Ps 18:9 Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos. Ps 18:10 Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa, Ps 18:11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. Ps 18:12 Etenim servus tuus custodit ea; in custodiendis illis retributio multa. Ps 18:13 Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me; Ps 18:14 et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo. Ps 18:15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus. Ps 19:1 In finem. Psalmus David.

Ps 19:2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob. Ps 19:3 Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te. Ps 19:4 Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. Ps 19:5 Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet. Ps 19:6 Lætabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur. Ps 19:7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus. Ps 19:8 Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. Ps 19:9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus. Ps 19:10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te. Ps 20:1 In finem. Psalmus David. Ps 20:2 Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer. Ps 20:3 Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Ps 20:4 Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.

Ps 20:5 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in sæculum, et in sæculum sæculi. Ps 20:6 Magna est gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum. Ps 20:7 Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo. Ps 20:8 Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur. Ps 20:9 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. Ps 20:10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis. Ps 20:11 Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum, Ps 20:12 quoniam declinaverunt in te mala; cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire. Ps 20:13 Quoniam pones eos dorsum; in reliquiis tuis præparabis vultum eorum. Ps 20:14 Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas. Ps 21:1 In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David. Ps 21:2 Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. Ps 21:3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi.

Ps 21:4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël. Ps 21:5 In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos. Ps 21:6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. Ps 21:7 Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis. Ps 21:8 Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. Ps 21:9 Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. Ps 21:10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ. Ps 21:11 In te projectus sum ex utero; de ventre matris meæ Deus meus es tu: Ps 21:12 ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. Ps 21:13 Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me. Ps 21:14 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. Ps 21:15 Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. Ps 21:16 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me. Ps 21:17 Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos; Ps 21:18 dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. Ps 21:19 Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Ps 21:20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice. Ps 21:21 Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. Ps 21:22 Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. Ps 21:23 Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiæ laudabo te. Ps 21:24 Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum. Ps 21:25 Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me. Ps 21:26 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum. Ps 21:27 Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi. Ps 21:28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium: Ps 21:29 quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Ps 21:30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.

Ps 21:31 Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi. Ps 21:32 Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Ps 22:1 Psalmus David. Dominus regit me, et nihil mihi deerit: Ps 22:2 in loco pascuæ, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me; Ps 22:3 animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ propter nomen suum. Ps 22:4 Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Ps 22:5 Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam præclarus est! Ps 22:6 Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum. Ps 23:1 Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. Ps 23:2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum. Ps 23:3 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? Ps 23:4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo: Ps 23:5 hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.

Ps 23:6 Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob. Ps 23:7 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ. Ps 23:8 Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio. Ps 23:9 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ. Ps 23:10 Quis est iste rex gloriæ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ. Ps 24:1 In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam: Ps 24:2 Deus meus, in te confido; non erubescam. Ps 24:3 Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur. Ps 24:4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. Ps 24:5 Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die. Ps 24:6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt. Ps 24:7 Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. Ps 24:8 Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.

Ps 24:9 Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas. Ps 24:10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus. Ps 24:11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim. Ps 24:12 Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit. Ps 24:13 Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus hæreditabit terram. Ps 24:14 Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis. Ps 24:15 Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Ps 24:16 Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. Ps 24:17 Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt: de necessitatibus meis erue me. Ps 24:18 Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. Ps 24:19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me. Ps 24:20 Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te. Ps 24:21 Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te. Ps 24:22 Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis. Ps 25:1 In finem. Psalmus David. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.

Ps 25:2 Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. Ps 25:3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. Ps 25:4 Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Ps 25:5 Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Ps 25:6 Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine: Ps 25:7 ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua. Ps 25:8 Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ. Ps 25:9 Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam: Ps 25:10 in quorum manibus iniquitates sunt; dextera eorum repleta est muneribus. Ps 25:11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me, et miserere mei. Ps 25:12 Pes meus stetit in directo; in ecclesiis benedicam te, Domine. Ps 26:1 Psalmus David, priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitæ meæ: a quo trepidabo? Ps 26:2 Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Ps 26:3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.

Ps 26:4 Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus. Ps 26:5 Quoniam abscondit me in tabernaculo suo; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui. Ps 26:6 In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis; cantabo, et psalmum dicam Domino. Ps 26:7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei, et exaudi me. Ps 26:8 Tibi dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. Ps 26:9 Ne avertas faciem tuam a me; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. Ps 26:10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me. Ps 26:11 Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos. Ps 26:12 Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. Ps 26:13 Credo videre bona Domini in terra viventium. Ps 26:14 Expecta Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.

Ps 27:1 Psalmus ipsi David. Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. Ps 27:2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. Ps 27:3 Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Ps 27:4 Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis; redde retributionem eorum ipsis. Ps 27:5 Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non ædificabis eos. Ps 27:6 Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ. Ps 27:7 Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei. Ps 27:8 Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum christi sui est. Ps 27:9 Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ; et rege eos, et extolle illos usque in æternum. Ps 28:1 Psalmus David, in consummatione tabernaculi. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum.

Ps 28:2 Afferte Domino gloriam et honorem; afferte Domino gloriam nomini ejus; adorate Dominum in atrio sancto ejus. Ps 28:3 Vox Domini super aquas; Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas. Ps 28:4 Vox Domini in virtute; vox Domini in magnificentia. Ps 28:5 Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani: Ps 28:6 et comminuet eas, tamquam vitulum Libani, et dilectus quemadmodum filius unicornium. Ps 28:7 Vox Domini intercidentis flammam ignis; Ps 28:8 vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades. Ps 28:9 Vox Domini præparantis cervos: et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam. Ps 28:10 Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus rex in æternum. Ps 28:11 Dominus virtutem populo suo dabit; Dominus benedicet populo suo in pace. Ps 29:1 Psalmus cantici, in dedicatione domus David. Ps 29:2 Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. Ps 29:3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. Ps 29:4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum. Ps 29:5 Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus.

Ps 29:6 Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia. Ps 29:7 Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in æternum. Ps 29:8 Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Ps 29:9 Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. Ps 29:10 Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? Ps 29:11 Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus. Ps 29:12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia: Ps 29:13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi. Ps 30:1 In finem. Psalmus David, pro extasi. Ps 30:2 In te, Domine, speravi; non confundar in æternum: in justitia tua libera me. Ps 30:3 Inclina ad me aurem tuam; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias: Ps 30:4 quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu; et propter nomen tuum deduces me et enutries me. Ps 30:5 Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.

Ps 30:6 In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine Deus veritatis. Ps 30:7 Odisti observantes vanitates supervacue; ego autem in Domino speravi. Ps 30:8 Exsultabo, et lætabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; salvasti de necessitatibus animam meam. Ps 30:9 Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos. Ps 30:10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. Ps 30:11 Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt. Ps 30:12 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis; qui videbant me foras fugerunt a me. Ps 30:13 Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde; factus sum tamquam vas perditum: Ps 30:14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt. Ps 30:15 Ego autem in te speravi, Domine; dixi: Deus meus es tu; Ps 30:16 in manibus tuis sortes meæ: eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me. Ps 30:17 Illustra faciem tuam super servum tuum; salvum me fac in misericordia tua.

Ps 30:18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum; Ps 30:19 muta fiant labia dolosa, quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione. Ps 30:20 Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te; perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum! Ps 30:21 Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum. Ps 30:22 Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita. Ps 30:23 Ego autem dixi in excessu mentis meæ: Projectus sum a facie oculorum tuorum: ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te. Ps 30:24 Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam. Ps 30:25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. Ps 31:1 Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Ps 31:2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus. Ps 31:3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.

Ps 31:4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina. Ps 31:5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. Ps 31:6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. Ps 31:7 Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. Ps 31:8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos. Ps 31:9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. Ps 31:10 Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. Ps 31:11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde. Ps 32:1 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio. Ps 32:2 Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi. Ps 32:3 Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione. Ps 32:4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.

Ps 32:5 Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra. Ps 32:6 Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Ps 32:7 Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos. Ps 32:8 Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. Ps 32:9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt. Ps 32:10 Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. Ps 32:11 Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. Ps 32:12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in hæreditatem sibi. Ps 32:13 De cælo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum. Ps 32:14 De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram: Ps 32:15 qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum. Ps 32:16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ. Ps 32:17 Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.

Ps 32:18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus: Ps 32:19 ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame. Ps 32:20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est. Ps 32:21 Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus. Ps 32:22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te. Ps 33:1 Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit. Ps 33:2 Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo. Ps 33:3 In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et lætentur. Ps 33:4 Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum. Ps 33:5 Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Ps 33:6 Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestræ non confundentur. Ps 33:7 Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum. Ps 33:8 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Ps 33:9 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo. Ps 33:10 Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.

Ps 33:11 Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Ps 33:12 Venite, filii; audite me: timorem Domini docebo vos. Ps 33:13 Quis est homo qui vult vitam; diligit dies videre bonos? Ps 33:14 Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Ps 33:15 Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et persequere eam. Ps 33:16 Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Ps 33:17 Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Ps 33:18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. Ps 33:19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit. Ps 33:20 Multæ tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus. Ps 33:21 Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur. Ps 33:22 Mors peccatorum pessima; et qui oderunt justum delinquent. Ps 33:23 Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo. Ps 34:1 Ipsi David. Judica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me. Ps 34:2 Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.

Ps 34:3 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animæ meæ: Salus tua ego sum. Ps 34:4 Confundantur et revereantur quærentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. Ps 34:5 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos. Ps 34:6 Fiat via illorum tenebræ et lubricum, et angelus Domini persequens eos. Ps 34:7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui; supervacue exprobraverunt animam meam. Ps 34:8 Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum. Ps 34:9 Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo. Ps 34:10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum. Ps 34:11 Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me. Ps 34:12 Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animæ meæ. Ps 34:13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.

Ps 34:14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar. Ps 34:15 Et adversum me lætati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi. Ps 34:16 Dissipati sunt, nec compuncti; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione; frenduerunt super me dentibus suis. Ps 34:17 Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum; a leonibus unicam meam. Ps 34:18 Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te. Ps 34:19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis. Ps 34:20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant. Ps 34:21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge! viderunt oculi nostri. Ps 34:22 Vidisti, Domine: ne sileas; Domine, ne discedas a me. Ps 34:23 Exsurge et intende judicio meo, Deus meus; et Dominus meus, in causam meam. Ps 34:24 Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi. Ps 34:25 Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animæ nostræ; nec dicant: Devoravimus eum.

Ps 34:26 Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me. Ps 34:27 Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus. Ps 34:28 Et lingua mea meditabitur justitiam tuam; tota die laudem tuam. Ps 35:1 In finem. Servo Domini ipsi David. Ps 35:2 Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus. Ps 35:3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium. Ps 35:4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret. Ps 35:5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viæ non bonæ: malitiam autem non odivit. Ps 35:6 Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. Ps 35:7 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, Ps 35:8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. Ps 35:9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos: Ps 35:10 quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.

Ps 35:11 Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. Ps 35:12 Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me. Ps 35:13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare. Ps 36:1 Psalmus ipsi David. Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem: Ps 36:2 quoniam tamquam fœnum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident. Ps 36:3 Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. Ps 36:4 Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Ps 36:5 Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet. Ps 36:6 Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem. Ps 36:7 Subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua; in homine faciente injustitias. Ps 36:8 Desine ab ira, et derelinque furorem; noli æmulari ut maligneris. Ps 36:9 Quoniam qui malignantur exterminabuntur; sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram. Ps 36:10 Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quæres locum ejus, et non invenies. Ps 36:11 Mansueti autem hæreditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.

Ps 36:12 Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis. Ps 36:13 Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus. Ps 36:14 Gladium evaginaverunt peccatores; intenderunt arcum suum: ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde. Ps 36:15 Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. Ps 36:16 Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas: Ps 36:17 quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem justos Dominus. Ps 36:18 Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum in æternum erit. Ps 36:19 Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur: Ps 36:20 quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient. Ps 36:21 Mutuabitur peccator, et non solvet; justus autem miseretur et tribuet: Ps 36:22 quia benedicentes ei hæreditabunt terram; maledicentes autem ei disperibunt. Ps 36:23 Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet. Ps 36:24 Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. Ps 36:25 Junior fui, etenim senui; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem.

Ps 36:26 Tota die miseretur et commodat; et semen illius in benedictione erit. Ps 36:27 Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in sæculum sæculi: Ps 36:28 quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos: in æternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit. Ps 36:29 Justi autem hæreditabunt terram, et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam. Ps 36:30 Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. Ps 36:31 Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus. Ps 36:32 Considerat peccator justum, et quærit mortificare eum. Ps 36:33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi. Ps 36:34 Exspecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut hæreditate capias terram: cum perierint peccatores, videbis. Ps 36:35 Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani: Ps 36:36 et transivi, et ecce non erat; et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus. Ps 36:37 Custodi innocentiam, et vide æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico. Ps 36:38 Injusti autem disperibunt simul; reliquiæ impiorum interibunt. Ps 36:39 Salus autem justorum a Domino; et protector eorum in tempore tribulationis.

Ps 36:40 Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo. Ps 37:1 Psalmus David, in rememorationem de sabbato. Ps 37:2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me: Ps 37:3 quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. Ps 37:4 Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum: Ps 37:5 quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me. Ps 37:6 Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ. Ps 37:7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar. Ps 37:8 Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea. Ps 37:9 Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei. Ps 37:10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. Ps 37:11 Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. Ps 37:12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam.

Ps 37:13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur. Ps 37:14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum. Ps 37:15 Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. Ps 37:16 Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus. Ps 37:17 Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. Ps 37:18 Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. Ps 37:19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. Ps 37:20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique. Ps 37:21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem. Ps 37:22 Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me. Ps 37:23 Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ. Ps 38:1 In finem, ipsi Idithun. Canticum David. Ps 38:2 Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. Ps 38:3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est.