SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 60 of 125

Ps 128:8 Et non dixerunt qui præteribant: Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini. Ps 129:1 Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine; Ps 129:2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ. Ps 129:3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Ps 129:4 Quia apud te propitiatio est; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus: Ps 129:5 speravit anima mea in Domino. Ps 129:6 A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino. Ps 129:7 Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Ps 129:8 Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus. Ps 130:1 Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Ps 130:2 Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea. Ps 130:3 Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum. Ps 131:1 Canticum graduum. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus: Ps 131:2 sicut juravit Domino; votum vovit Deo Jacob: Ps 131:3 Si introiero in tabernaculum domus meæ; si ascendero in lectum strati mei; Ps 131:4 si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, Ps 131:5 et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Ps 131:6 Ecce audivimus eam in Ephrata; invenimus eam in campis silvæ. Ps 131:7 Introibimus in tabernaculum ejus; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Ps 131:8 Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ. Ps 131:9 Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent. Ps 131:10 Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui. Ps 131:11 Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Ps 131:12 Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc quæ docebo eos, et filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam. Ps 131:13 Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi. Ps 131:14 Hæc requies mea in sæculum sæculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. Ps 131:15 Viduam ejus benedicens benedicam; pauperes ejus saturabo panibus. Ps 131:16 Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. Ps 131:17 Illuc producam cornu David; paravi lucernam christo meo.

Ps 131:18 Inimicos ejus induam confusione; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea. Ps 132:1 Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum! Ps 132:2 Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus; Ps 132:3 sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum. Ps 133:1 Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Ps 133:2 In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. Ps 133:3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram. Ps 134:1 Alleluja. Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum: Ps 134:2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Ps 134:3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave. Ps 134:4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus; Israël in possessionem sibi. Ps 134:5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis. Ps 134:6 Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.

Ps 134:7 Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis. Ps 134:8 Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus. Ps 134:9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte: in Pharaonem, et in omnes servos ejus. Ps 134:10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes: Ps 134:11 Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan: Ps 134:12 et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo. Ps 134:13 Domine, nomen tuum in æternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. Ps 134:14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur. Ps 134:15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Ps 134:16 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt. Ps 134:17 Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum. Ps 134:18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Ps 134:19 Domus Israël, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino. Ps 134:20 Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino. Ps 134:21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.

Ps 135:1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus. Ps 135:2 Confitemini Deo deorum, quoniam in æternum misericordia ejus. Ps 135:3 Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus. Ps 135:4 Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus. Ps 135:5 Qui fecit cælos in intellectu, quoniam in æternum misericordia ejus. Ps 135:6 Qui firmavit terram super aquas, quoniam in æternum misericordia ejus. Ps 135:7 Qui fecit luminaria magna, quoniam in æternum misericordia ejus: Ps 135:8 solem in potestatem diei, quoniam in æternum misericordia ejus; Ps 135:9 lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in æternum misericordia ejus. Ps 135:10 Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum, quoniam in æternum misericordia ejus. Ps 135:11 Qui eduxit Israël de medio eorum, quoniam in æternum misericordia ejus, Ps 135:12 in manu potenti et brachio excelso, quoniam in æternum misericordia ejus. Ps 135:13 Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in æternum misericordia ejus; Ps 135:14 et eduxit Israël per medium ejus, quoniam in æternum misericordia ejus; Ps 135:15 et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in æternum misericordia ejus. Ps 135:16 Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in æternum misericordia ejus. Ps 135:17 Qui percussit reges magnos, quoniam in æternum misericordia ejus; Ps 135:18 et occidit reges fortes, quoniam in æternum misericordia ejus: Ps 135:19 Sehon, regem Amorrhæorum, quoniam in æternum misericordia ejus; Ps 135:20 et Og, regem Basan, quoniam in æternum misericordia ejus: Ps 135:21 et dedit terram eorum hæreditatem, quoniam in æternum misericordia ejus; Ps 135:22 hæreditatem Israël, servo suo, quoniam in æternum misericordia ejus. Ps 135:23 Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in æternum misericordia ejus; Ps 135:24 et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in æternum misericordia ejus. Ps 135:25 Qui dat escam omni carni, quoniam in æternum misericordia ejus. Ps 135:26 Confitemini Deo cæli, quoniam in æternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus. Ps 136:1 Psalmus David, Jeremiæ. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. Ps 136:2 In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra: Ps 136:3 quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion. Ps 136:4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Ps 136:5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea. Ps 136:6 Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ. Ps 136:7 Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Ps 136:8 Filia Babylonis misera! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis. Ps 136:9 Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram. Ps 137:1 Ipsi David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi; Ps 137:2 adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo: super misericordia tua et veritate tua; quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum. Ps 137:3 In quacumque die invocavero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea virtutem. Ps 137:4 Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ, quia audierunt omnia verba oris tui. Ps 137:5 Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini; Ps 137:6 quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit.

Ps 137:7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Ps 137:8 Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in sæculum; opera manuum tuarum ne despicias. Ps 138:1 In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me; Ps 138:2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Ps 138:3 Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti: Ps 138:4 et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea. Ps 138:5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam. Ps 138:6 Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam. Ps 138:7 Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Ps 138:8 Si ascendero in cælum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. Ps 138:9 Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris, Ps 138:10 etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. Ps 138:11 Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis.

Ps 138:12 Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus. Ps 138:13 Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meæ. Ps 138:14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. Ps 138:15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terræ. Ps 138:16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis. Ps 138:17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum. Ps 138:18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum. Ps 138:19 Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me: Ps 138:20 quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas. Ps 138:21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Ps 138:22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. Ps 138:23 Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas. Ps 138:24 Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via æterna. Ps 139:1 In finem. Psalmus David.

Ps 139:2 Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me. Ps 139:3 Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia. Ps 139:4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis; venenum aspidum sub labiis eorum. Ps 139:5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos: Ps 139:6 absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi. Ps 139:7 Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ. Ps 139:8 Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli. Ps 139:9 Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me; ne derelinquas me, ne forte exaltentur. Ps 139:10 Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos. Ps 139:11 Cadent super eos carbones; in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent. Ps 139:12 Vir linguosus non dirigetur in terra; virum injustum mala capient in interitu. Ps 139:13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum. Ps 139:14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.

Ps 140:1 Psalmus David. Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meæ, cum clamavero ad te. Ps 140:2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Ps 140:3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. Ps 140:4 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum. Ps 140:5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum: Ps 140:6 absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt. Ps 140:7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum. Ps 140:8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam. Ps 140:9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. Ps 140:10 Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam. Ps 141:1 Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio. Ps 141:2 Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.

Ps 141:3 Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio: Ps 141:4 in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi. Ps 141:5 Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. Ps 141:6 Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. Ps 141:7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. Ps 141:8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant justi donec retribuas mihi. Ps 142:1 Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia. Ps 142:2 Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Ps 142:3 Quia persecutus est inimicus animam meam; humiliavit in terra vitam meam; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi. Ps 142:4 Et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum.

Ps 142:5 Memor fui dierum antiquorum; meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar. Ps 142:6 Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi. Ps 142:7 Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. Ps 142:8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. Ps 142:9 Eripe me de inimicis meis, Domine: ad te confugi. Ps 142:10 Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Ps 142:11 Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in æquitate tua, educes de tribulatione animam meam, Ps 142:12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum. Ps 143:1 Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum. Ps 143:2 Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. Ps 143:3 Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?

Ps 143:4 Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra prætereunt. Ps 143:5 Domine, inclina cælos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt. Ps 143:6 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Ps 143:7 Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum: Ps 143:8 quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Ps 143:9 Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decachordo psallam tibi. Ps 143:10 Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno, Ps 143:11 eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Ps 143:12 Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi. Ps 143:13 Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud; oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis; Ps 143:14 boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Ps 143:15 Beatum dixerunt populum cui hæc sunt; beatus populus cujus Dominus Deus ejus.

Ps 144:1 Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi. Ps 144:2 Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi. Ps 144:3 Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Ps 144:4 Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. Ps 144:5 Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur, et mirabilia tua narrabunt. Ps 144:6 Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt. Ps 144:7 Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, et justitia tua exsultabunt. Ps 144:8 Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors. Ps 144:9 Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Ps 144:10 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. Ps 144:11 Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur: Ps 144:12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiæ regni tui. Ps 144:13 Regnum tuum regnum omnium sæculorum; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Ps 144:14 Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos.

Ps 144:15 Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. Ps 144:16 Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Ps 144:17 Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Ps 144:18 Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. Ps 144:19 Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos. Ps 144:20 Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet. Ps 144:21 Laudationem Domini loquetur os meum; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in sæculum sæculi. Ps 145:1 Alleluja, Aggæi et Zachariæ. Ps 145:2 Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus, Ps 145:3 in filiis hominum, in quibus non est salus. Ps 145:4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Ps 145:5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius: Ps 145:6 qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt. Ps 145:7 Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos; Ps 145:8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos. Ps 145:9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet. Ps 145:10 Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem. Ps 146:1 Alleluja. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio. Ps 146:2 Ædificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israëlis congregabit: Ps 146:3 qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum; Ps 146:4 qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. Ps 146:5 Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus. Ps 146:6 Suscipiens mansuetos Dominus; humilians autem peccatores usque ad terram. Ps 146:7 Præcinite Domino in confessione; psallite Deo nostro in cithara. Ps 146:8 Qui operit cælum nubibus, et parat terræ pluviam; qui producit in montibus fœnum, et herbam servituti hominum; Ps 146:9 qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. Ps 146:10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.

Ps 146:11 Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus. Ps 147:1 Alleluja. Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Ps 147:2 Quoniam confortavit seras portarum tuarum; benedixit filiis tuis in te. Ps 147:3 Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te. Ps 147:4 Qui emittit eloquium suum terræ: velociter currit sermo ejus. Ps 147:5 Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit. Ps 147:6 Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? Ps 147:7 Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ. Ps 147:8 Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël. Ps 147:9 Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja. Ps 148:1 Alleluja. Laudate Dominum de cælis; laudate eum in excelsis. Ps 148:2 Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus. Ps 148:3 Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellæ et lumen. Ps 148:4 Laudate eum, cæli cælorum; et aquæ omnes quæ super cælos sunt, Ps 148:5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.

Ps 148:6 Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi; præceptum posuit, et non præteribit. Ps 148:7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi; Ps 148:8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus; Ps 148:9 montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri; Ps 148:10 bestiæ, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatæ; Ps 148:11 reges terræ et omnes populi; principes et omnes judices terræ; Ps 148:12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini: Ps 148:13 quia exaltatum est nomen ejus solius. Ps 148:14 Confessio ejus super cælum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja. Ps 149:1 Alleluja. Cantate Domino canticum novum; laus ejus in ecclesia sanctorum. Ps 149:2 Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. Ps 149:3 Laudent nomen ejus in choro; in tympano et psalterio psallant ei. Ps 149:4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem. Ps 149:5 Exsultabunt sancti in gloria; lætabuntur in cubilibus suis. Ps 149:6 Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum: Ps 149:7 ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis; Ps 149:8 ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis; Ps 149:9 ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria hæc est omnibus sanctis ejus. Alleluja. Ps 150:1 Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus; laudate eum in firmamento virtutis ejus. Ps 150:2 Laudate eum in virtutibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus. Ps 150:3 Laudate eum in sono tubæ; laudate eum in psalterio et cithara. Ps 150:4 Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo. Ps 150:5 Laudate eum in cymbalis benesonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis. Ps 150:6 Omnis spiritus laudet Dominum! Alleluja.

Prov 1:1 Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël, Prov 1:2 ad sciendam sapientiam et disciplinam; Prov 1:3 ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem: Prov 1:4 ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus. Prov 1:5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. Prov 1:6 Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum. Prov 1:7 Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. Prov 1:8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ: Prov 1:9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. Prov 1:10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Prov 1:11 Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini; abscondamus tendiculas contra insontem frustra; Prov 1:12 deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum; Prov 1:13 omnem pretiosam substantiam reperiemus; implebimus domos nostras spoliis: Prov 1:14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum: Prov 1:15 fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum: Prov 1:16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. Prov 1:17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum. Prov 1:18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. Prov 1:19 Sic semitæ omnis avari: animas possidentium rapiunt.

Prov 1:20 Sapientia foris prædicat; in plateis dat vocem suam: Prov 1:21 in capite turbarum clamitat; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens: Prov 1:22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? Prov 1:23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. Prov 1:24 Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret: Prov 1:25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Prov 1:26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. Prov 1:27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia: Prov 1:28 tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me: Prov 1:29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, Prov 1:30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ. Prov 1:31 Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur. Prov 1:32 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.

Prov 1:33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato. Prov 2:1 Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te: Prov 2:2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. Prov 2:3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ; Prov 2:4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: Prov 2:5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, Prov 2:6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. Prov 2:7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, Prov 2:8 servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens. Prov 2:9 Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam. Prov 2:10 Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit, Prov 2:11 consilium custodiet te, et prudentia servabit te: Prov 2:12 ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur; Prov 2:13 qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas; Prov 2:14 qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis; Prov 2:15 quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum.

Prov 2:16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos, Prov 2:17 et relinquit ducem pubertatis suæ, Prov 2:18 et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius. Prov 2:19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ. Prov 2:20 Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias: Prov 2:21 qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea; Prov 2:22 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea. Prov 3:1 Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat: Prov 3:2 longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem, apponent tibi. Prov 3:3 Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui: Prov 3:4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus. Prov 3:5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. Prov 3:6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. Prov 3:7 Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo: Prov 3:8 sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.

Prov 3:9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei: Prov 3:10 et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt. Prov 3:11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis: Prov 3:12 quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Prov 3:13 Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. Prov 3:14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. Prov 3:15 Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari. Prov 3:16 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria. Prov 3:17 Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ. Prov 3:18 Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. Prov 3:19 Dominus sapientia fundavit terram; stabilivit cælos prudentia. Prov 3:20 Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt. Prov 3:21 Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium, Prov 3:22 et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis.

Prov 3:23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. Prov 3:24 Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus. Prov 3:25 Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum. Prov 3:26 Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris. Prov 3:27 Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac. Prov 3:28 Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi: cum statim possis dare. Prov 3:29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam. Prov 3:30 Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit. Prov 3:31 Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus: Prov 3:32 quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus. Prov 3:33 Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur. Prov 3:34 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. Prov 3:35 Gloriam sapientes possidebunt; stultorum exaltatio ignominia. Prov 4:1 Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam. Prov 4:2 Donum bonum tribuam vobis: legem meam ne derelinquatis.

Prov 4:3 Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea. Prov 4:4 Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum; custodi præcepta mea, et vives. Prov 4:5 Posside sapientiam, posside prudentiam: ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei. Prov 4:6 Ne dimittas eam, et custodiet te: dilige eam, et conservabit te. Prov 4:7 Principium sapientiæ: posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam. Prov 4:8 Arripe illam, et exaltabit te; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus. Prov 4:9 Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te. Prov 4:10 Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ. Prov 4:11 Viam sapientiæ monstrabo tibi; ducam te per semitas æquitatis: Prov 4:12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. Prov 4:13 Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua. Prov 4:14 Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via. Prov 4:15 Fuge ab ea, nec transeas per illam; declina, et desere eam. Prov 4:16 Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.

Prov 4:17 Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt. Prov 4:18 Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. Prov 4:19 Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant. Prov 4:20 Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam. Prov 4:21 Ne recedant ab oculis tuis: custodi ea in medio cordis tui: Prov 4:22 vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas. Prov 4:23 Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. Prov 4:24 Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te. Prov 4:25 Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos. Prov 4:26 Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur. Prov 4:27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. Prov 5:1 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam: Prov 5:2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris; Prov 5:3 favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus: Prov 5:4 novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. Prov 5:5 Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. Prov 5:6 Per semitam vitæ non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles. Prov 5:7 Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei. Prov 5:8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. Prov 5:9 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli: Prov 5:10 ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, Prov 5:11 et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas: Prov 5:12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, Prov 5:13 nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam? Prov 5:14 pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ. Prov 5:15 Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui; Prov 5:16 deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Prov 5:17 Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. Prov 5:18 Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.