Prov 5:19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore; in amore ejus delectare jugiter. Prov 5:20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius? Prov 5:21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat. Prov 5:22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Prov 5:23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur. Prov 6:1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam: Prov 6:2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. Prov 6:3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. Prov 6:4 Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ. Prov 6:5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis. Prov 6:6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. Prov 6:7 Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem, Prov 6:8 parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. Prov 6:9 Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo?
Prov 6:10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias; Prov 6:11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. Prov 6:12 Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso; Prov 6:13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur, Prov 6:14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. Prov 6:15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. Prov 6:16 Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus: Prov 6:17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, Prov 6:18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, Prov 6:19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. Prov 6:20 Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ. Prov 6:21 Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo. Prov 6:22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis. Prov 6:23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ: Prov 6:24 ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ. Prov 6:25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius: Prov 6:26 pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. Prov 6:27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? Prov 6:28 aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus? Prov 6:29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. Prov 6:30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam; Prov 6:31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet. Prov 6:32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam; Prov 6:33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur: Prov 6:34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ, Prov 6:35 nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Prov 7:1 Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. Fili, Prov 7:2 serva mandata mea, et vives; et legem meam quasi pupillam oculi tui: Prov 7:3 liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui.
Prov 7:4 Dic sapientiæ: Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam: Prov 7:5 ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quæ verba sua dulcia facit. Prov 7:6 De fenestra enim domus meæ per cancellos prospexi, Prov 7:7 et video parvulos; considero vecordem juvenem, Prov 7:8 qui transit per plateam juxta angulum et prope viam domus illius graditur: Prov 7:9 in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine. Prov 7:10 Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas: garrula et vaga, Prov 7:11 quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis; Prov 7:12 nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians. Prov 7:13 Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens: Prov 7:14 Victimas pro salute vovi; hodie reddidi vota mea: Prov 7:15 idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi. Prov 7:16 Intexui funibus lectulum meum; stravi tapetibus pictis ex Ægypto: Prov 7:17 aspersi cubile meum myrrha, et aloë, et cinnamomo. Prov 7:18 Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies. Prov 7:19 Non est enim vir in domo sua: abiit via longissima: Prov 7:20 sacculum pecuniæ secum tulit; in die plenæ lunæ reversurus est in domum suam. Prov 7:21 Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum. Prov 7:22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur: Prov 7:23 donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur. Prov 7:24 Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei. Prov 7:25 Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus; Prov 7:26 multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. Prov 7:27 Viæ inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis. Prov 8:1 Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam? Prov 8:2 In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans, Prov 8:3 juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens: Prov 8:4 O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum. Prov 8:5 Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite. Prov 8:6 Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent.
Prov 8:7 Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium. Prov 8:8 Justi sunt omnes sermones mei: non est in eis pravum quid, neque perversum; Prov 8:9 recti sunt intelligentibus, et æqui invenientibus scientiam. Prov 8:10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum eligite: Prov 8:11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari. Prov 8:12 Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. Prov 8:13 Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor. Prov 8:14 Meum est consilium et æquitas; mea est prudentia, mea est fortitudo. Prov 8:15 Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt; Prov 8:16 per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam. Prov 8:17 Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me. Prov 8:18 Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia. Prov 8:19 Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo. Prov 8:20 In viis justitiæ ambulo, in medio semitarum judicii: Prov 8:21 ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam.
Prov 8:22 Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio. Prov 8:23 Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret. Prov 8:24 Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant, Prov 8:25 necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar. Prov 8:26 Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ. Prov 8:27 Quando præparabat cælos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos; Prov 8:28 quando æthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum; Prov 8:29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; quando appendebat fundamenta terræ: Prov 8:30 cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, Prov 8:31 ludens in orbe terrarum; et deliciæ meæ esse cum filiis hominum. Prov 8:32 Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas. Prov 8:33 Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam. Prov 8:34 Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. Prov 8:35 Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.
Prov 8:36 Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam; omnes qui me oderunt diligunt mortem. Prov 9:1 Sapientia ædificavit sibi domum: excidit columnas septem. Prov 9:2 Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam. Prov 9:3 Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis. Prov 9:4 Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est: Prov 9:5 Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Prov 9:6 Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ. Prov 9:7 Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat. Prov 9:8 Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te. Prov 9:9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere. Prov 9:10 Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia. Prov 9:11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ. Prov 9:12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum. Prov 9:13 Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens, Prov 9:14 sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco, Prov 9:15 ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo: Prov 9:16 Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est: Prov 9:17 Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Prov 9:18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus. Prov 10:1 Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ. Prov 10:2 Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte. Prov 10:3 Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet. Prov 10:4 Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes. Prov 10:5 Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit æstate, filius confusionis. Prov 10:6 Benedictio Domini super caput justi; os autem impiorum operit iniquitas. Prov 10:7 Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet. Prov 10:8 Sapiens corde præcepta suscipit; stultus cæditur labiis. Prov 10:9 Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas manifestus erit. Prov 10:10 Qui annuit oculo dabit dolorem; et stultus labiis verberabitur.
Prov 10:11 Vena vitæ os justi, et os impiorum operit iniquitatem. Prov 10:12 Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas. Prov 10:13 In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde. Prov 10:14 Sapientes abscondunt scientiam; os autem stulti confusioni proximum est. Prov 10:15 Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus; pavor pauperum egestas eorum. Prov 10:16 Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum. Prov 10:17 Via vitæ custodienti disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat. Prov 10:18 Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est. Prov 10:19 In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est. Prov 10:20 Argentum electum lingua justi; cor autem impiorum pro nihilo. Prov 10:21 Labia justi erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur. Prov 10:22 Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio. Prov 10:23 Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia. Prov 10:24 Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum justus dabitur. Prov 10:25 Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum.
Prov 10:26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum. Prov 10:27 Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur. Prov 10:28 Exspectatio justorum lætitia, spes autem impiorum peribit. Prov 10:29 Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum. Prov 10:30 Justus in æternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram. Prov 10:31 Os justi parturiet sapientiam; lingua pravorum peribit. Prov 10:32 Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa. Prov 11:1 Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus. Prov 11:2 Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. Prov 11:3 Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos. Prov 11:4 Non proderunt divitiæ in die ultionis; justitia autem liberabit a morte. Prov 11:5 Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius. Prov 11:6 Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui. Prov 11:7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit. Prov 11:8 Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.
Prov 11:9 Simulator ore decipit amicum suum; justi autem liberabuntur scientia. Prov 11:10 In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. Prov 11:11 Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur. Prov 11:12 Qui despicit amicum suum indigens corde est; vir autem prudens tacebit. Prov 11:13 Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum. Prov 11:14 Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia. Prov 11:15 Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo; qui autem cavet laqueos securus erit. Prov 11:16 Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias. Prov 11:17 Benefacit animæ suæ vir misericors; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit. Prov 11:18 Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis. Prov 11:19 Clementia præparat vitam, et sectatio malorum mortem. Prov 11:20 Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant. Prov 11:21 Manus in manu non erit innocens malus; semen autem justorum salvabitur. Prov 11:22 Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.
Prov 11:23 Desiderium justorum omne bonum est; præstolatio impiorum furor. Prov 11:24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. Prov 11:25 Anima quæ benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. Prov 11:26 Qui abscondit frumenta maledicetur in populis; benedictio autem super caput vendentium. Prov 11:27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis. Prov 11:28 Qui confidit in divitiis suis corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt. Prov 11:29 Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti. Prov 11:30 Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est. Prov 11:31 Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator! Prov 12:1 Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est. Prov 12:2 Qui bonus est hauriet gratiam a Domino; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit. Prov 12:3 Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur. Prov 12:4 Mulier diligens corona est viro suo; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit.
Prov 12:5 Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta. Prov 12:6 Verba impiorum insidiantur sanguini; os justorum liberabit eos. Prov 12:7 Verte impios, et non erunt; domus autem justorum permanebit. Prov 12:8 Doctrina sua noscetur vir; qui autem vanus et excors est patebit contemptui. Prov 12:9 Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane. Prov 12:10 Novit justus jumentorum suorum animas; viscera autem impiorum crudelia. Prov 12:11 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam. Prov 12:12 Desiderium impii munimentum est pessimorum; radix autem justorum proficiet. Prov 12:13 Propter peccata labiorum ruina proximat malo; effugiet autem justus de angustia. Prov 12:14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei. Prov 12:15 Via stulti recta in oculis ejus; qui autem sapiens est audit consilia. Prov 12:16 Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat injuriam callidus est. Prov 12:17 Qui quod novit loquitur, index justitiæ est; qui autem mentitur, testis est fraudulentus.
Prov 12:18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ: lingua autem sapientium sanitas est. Prov 12:19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii. Prov 12:20 Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. Prov 12:21 Non contristabit justum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo. Prov 12:22 Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei. Prov 12:23 Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam. Prov 12:24 Manus fortium dominabitur; quæ autem remissa est, tributis serviet. Prov 12:25 Mœror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lætificabitur. Prov 12:26 Qui negligit damnum propter amicum, justus est; iter autem impiorum decipiet eos. Prov 12:27 Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium. Prov 12:28 In semita justitiæ vita; iter autem devium ducit ad mortem. Prov 13:1 Filius sapiens doctrina patris; qui autem illusor est non audit cum arguitur. Prov 13:2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prævaricatorum iniqua.
Prov 13:3 Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Prov 13:4 Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur. Prov 13:5 Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur. Prov 13:6 Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat. Prov 13:7 Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. Prov 13:8 Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. Prov 13:9 Lux justorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur. Prov 13:10 Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. Prov 13:11 Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. Prov 13:12 Spes quæ differtur affligit animam; lignum vitæ desiderium veniens. Prov 13:13 Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur. Prov 13:14 Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis. Prov 13:15 Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago.
Prov 13:16 Astutus omnia agit cum consilio; qui autem fatuus est aperit stultitiam. Prov 13:17 Nuntius impii cadet in malum; legatus autem fidelis, sanitas. Prov 13:18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. Prov 13:19 Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala. Prov 13:20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur. Prov 13:21 Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona. Prov 13:22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris. Prov 13:23 Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio. Prov 13:24 Qui parcit virgæ odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit. Prov 13:25 Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis. Prov 14:1 Sapiens mulier ædificat domum suam; insipiens exstructam quoque manibus destruet. Prov 14:2 Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. Prov 14:3 In ore stulti virga superbiæ; labia autem sapientium custodiunt eos. Prov 14:4 Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. Prov 14:5 Testis fidelis non mentitur; profert autem mendacium dolosus testis.
Prov 14:6 Quærit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis. Prov 14:7 Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ. Prov 14:8 Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans. Prov 14:9 Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia. Prov 14:10 Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. Prov 14:11 Domus impiorum delebitur: tabernacula vero justorum germinabunt. Prov 14:12 Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. Prov 14:13 Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Prov 14:14 Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus. Prov 14:15 Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus. Prov 14:16 Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit. Prov 14:17 Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. Prov 14:18 Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam. Prov 14:19 Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.
Prov 14:20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi. Prov 14:21 Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. Prov 14:22 Errant qui operantur malum; misericordia et veritas præparant bona. Prov 14:23 In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. Prov 14:24 Corona sapientium divitiæ eorum; fatuitas stultorum imprudentia. Prov 14:25 Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis. Prov 14:26 In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. Prov 14:27 Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis. Prov 14:28 In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis. Prov 14:29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. Prov 14:30 Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia. Prov 14:31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis. Prov 14:32 In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua. Prov 14:33 In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.
Prov 14:34 Justitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum. Prov 14:35 Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit. Prov 15:1 Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem. Prov 15:2 Lingua sapientium ornat scientiam; os fatuorum ebullit stultitiam. Prov 15:3 In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos. Prov 15:4 Lingua placabilis lignum vitæ; quæ autem immoderata est conteret spiritum. Prov 15:5 Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur. Prov 15:6 Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio. Prov 15:7 Labia sapientium disseminabunt scientiam; cor stultorum dissimile erit. Prov 15:8 Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia. Prov 15:9 Abominatio est Domino via impii; qui sequitur justitiam diligitur ab eo. Prov 15:10 Doctrina mala deserenti viam vitæ; qui increpationes odit, morietur. Prov 15:11 Infernus et perditio coram Domino; quanto magis corda filiorum hominum! Prov 15:12 Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur.
Prov 15:13 Cor gaudens exhilarat faciem; in mœrore animi dejicitur spiritus. Prov 15:14 Cor sapientis quærit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia. Prov 15:15 Omnes dies pauperis, mali; secura mens quasi juge convivium. Prov 15:16 Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. Prov 15:17 Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio. Prov 15:18 Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est mitigat suscitatas. Prov 15:19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum; via justorum absque offendiculo. Prov 15:20 Filius sapiens lætificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam. Prov 15:21 Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos. Prov 15:22 Dissipantur cogitationes ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur. Prov 15:23 Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus. Prov 15:24 Semita vitæ super eruditum, ut declinet de inferno novissimo. Prov 15:25 Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduæ. Prov 15:26 Abominatio Domini cogitationes malæ, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.
Prov 15:27 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo. Prov 15:28 Mens justi meditatur obedientiam; os impiorum redundat malis. Prov 15:29 Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet. Prov 15:30 Lux oculorum lætificat animam; fama bona impinguat ossa. Prov 15:31 Auris quæ audit increpationes vitæ in medio sapientium commorabitur. Prov 15:32 Qui abjicit disciplinam despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis. Prov 15:33 Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas. Prov 16:1 Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam. Prov 16:2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus. Prov 16:3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ. Prov 16:4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. Prov 16:5 Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
Prov 16:6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. Prov 16:7 Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. Prov 16:8 Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate. Prov 16:9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus. Prov 16:10 Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus. Prov 16:11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi. Prov 16:12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium. Prov 16:13 Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur. Prov 16:14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam. Prov 16:15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus. Prov 16:16 Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. Prov 16:17 Semita justorum declinat mala; custos animæ suæ servat viam suam. Prov 16:18 Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. Prov 16:19 Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis. Prov 16:20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.
Prov 16:21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet. Prov 16:22 Fons vitæ eruditio possidentis; doctrina stultorum fatuitas. Prov 16:23 Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam. Prov 16:24 Favus mellis composita verba; dulcedo animæ sanitas ossium. Prov 16:25 Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem. Prov 16:26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. Prov 16:27 Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit. Prov 16:28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes. Prov 16:29 Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam. Prov 16:30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum. Prov 16:31 Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur. Prov 16:32 Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. Prov 16:33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. Prov 17:1 Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio. Prov 17:2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet. Prov 17:3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
Prov 17:4 Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus. Prov 17:5 Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus. Prov 17:6 Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. Prov 17:7 Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens. Prov 17:8 Gemma gratissima exspectatio præstolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit. Prov 17:9 Qui celat delictum quærit amicitias; qui altero sermone repetit, separat fœderatos. Prov 17:10 Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum. Prov 17:11 Semper jurgia quærit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum. Prov 17:12 Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. Prov 17:13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus. Prov 17:14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit. Prov 17:15 Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. Prov 17:16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
Prov 17:17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. Prov 17:18 Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo. Prov 17:19 Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam. Prov 17:20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum. Prov 17:21 Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo lætabitur. Prov 17:22 Animus gaudens ætatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa. Prov 17:23 Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii. Prov 17:24 In facie prudentis lucet sapientia; oculi stultorum in finibus terræ. Prov 17:25 Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum. Prov 17:26 Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat. Prov 17:27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus. Prov 17:28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens. Prov 18:1 Occasiones quærit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis. Prov 18:2 Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.
Prov 18:3 Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit; sed sequitur eum ignominia et opprobrium. Prov 18:4 Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ. Prov 18:5 Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii. Prov 18:6 Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat. Prov 18:7 Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus. Prov 18:8 Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor; animæ autem effeminatorum esurient. Prov 18:9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis. Prov 18:10 Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur. Prov 18:11 Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum. Prov 18:12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur. Prov 18:13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. Prov 18:14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere? Prov 18:15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.
Prov 18:16 Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit. Prov 18:17 Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum. Prov 18:18 Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat. Prov 18:19 Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium. Prov 18:20 De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. Prov 18:21 Mors et vita in manu linguæ; qui diligunt eam comedent fructus ejus. Prov 18:22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius. Prov 18:23 Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide. Prov 18:24 Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater. Prov 19:1 Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens. Prov 19:2 Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet. Prov 19:3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.
Prov 19:4 Divitiæ addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit separantur. Prov 19:5 Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet. Prov 19:6 Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. Prov 19:7 Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit; Prov 19:8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona. Prov 19:9 Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit. Prov 19:10 Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus. Prov 19:11 Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi. Prov 19:12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus. Prov 19:13 Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier. Prov 19:14 Domus et divitiæ dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens. Prov 19:15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. Prov 19:16 Qui custodit mandatum custodit animam suam; qui autem negligit viam suam mortificabitur.
Prov 19:17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. Prov 19:18 Erudi filium tuum; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. Prov 19:19 Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet. Prov 19:20 Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. Prov 19:21 Multæ cogitationes in corde viri; voluntas autem Domini permanebit. Prov 19:22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax. Prov 19:23 Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima. Prov 19:24 Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam. Prov 19:25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. Prov 19:26 Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix. Prov 19:27 Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ. Prov 19:28 Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem. Prov 19:29 Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. Prov 20:1 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.