Sir 18:5 Non est minuere neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei. Sir 18:6 Cum consummaverit homo, tunc incipiet: et cum quieverit, aporiabitur. Sir 18:7 Quid est homo? et quæ est gratia illius? et quid bonum aut quid nequam illius? Sir 18:8 Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt: et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi. Sir 18:9 Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam. Sir 18:10 Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est: et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. Sir 18:11 Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam æquitatis. Sir 18:12 Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem Dei super omnem carnem. Sir 18:13 Qui misericordiam habet, docet et erudit quasi pastor gregem suum. Sir 18:14 Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus. Sir 18:15 Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali. Sir 18:16 Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum. Sir 18:17 Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine justificato. Sir 18:18 Stultus acriter improperabit: et datus indisciplinati tabescere facit oculos.
Sir 18:19 Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce. Sir 18:20 Ante languorem adhibe medicinam: et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem. Sir 18:21 Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam. Sir 18:22 Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum. Sir 18:23 Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum. Sir 18:24 Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei. Sir 18:25 Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum. Sir 18:26 A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et hæc omnia citata in oculis Dei. Sir 18:27 Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia. Sir 18:28 Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem. Sir 18:29 Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impluerunt proverbia et judicia. Sir 18:30 Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Sir 18:31 Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciat te in gaudium inimicis tuis.
Sir 18:32 Ne oblecteris in turbis nec in modicis: assidua enim est commissio illorum. Sir 18:33 Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore, et est tibi nihil in sacculo: eris enim invidus vitæ tuæ. Sir 19:1 Operarius ebriosus non locupletabitur: et qui spernit modica paulatim decidet. Sir 19:2 Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguent sensatos. Sir 19:3 Et qui se jungit fornicariis erit nequam: putredo et vermes hæreditabunt illum: et extolletur in exemplum majus, et tolletur de numero anima ejus. Sir 19:4 Qui credit cito levis corde est, et minorabitur: et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur. Sir 19:5 Qui gaudet iniquitate, denotabitur: et qui odit correptionem, minuetur vita: et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam. Sir 19:6 Qui peccat in animam suam, pœnitebit: et qui jucundatur in malitia, denotabitur. Sir 19:7 Ne iteres verbum nequam et durum, et non minoraberis. Sir 19:8 Amico et inimico noli narrare sensum tuum: et si est tibi delictum, noli denudare: Sir 19:9 audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum, odiet te, et sic aderit tibi semper.
Sir 19:10 Audisti verbum adversus proximum tuum? commoriatur in te, fidens quoniam non te dirumpet. Sir 19:11 A facie verbi parturit fatuus, tamquam gemitus partus infantis. Sir 19:12 Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti. Sir 19:13 Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat: Non feci: aut, si fecerit, ne iterum addat facere. Sir 19:14 Corripe proximum, ne forte non dixerit: et si dixerit, ne forte iteret. Sir 19:15 Corripe amicum, sæpe enim fit commissio: Sir 19:16 et non omni verbo credas. Est qui labitur lingua, sed non ex animo: Sir 19:17 quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum antequam commineris, Sir 19:18 et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. Sir 19:19 Et non est sapientia nequitiæ disciplina, et non est cogitatus peccatorum prudentia. Sir 19:20 Est nequitia, et in ipsa execratio, et est insipiens qui minuitur sapientia. Sir 19:21 Melior est homo qui minuitur sapientia, et deficiens sensu, in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi. Sir 19:22 Est solertia certa, et ipsa iniqua: Sir 19:23 et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo: Sir 19:24 et est qui se nimium submittit a multa humilitate: et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est: Sir 19:25 et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet. Sir 19:26 Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. Sir 19:27 Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo. Sir 19:28 Est correptio mendax in ira contumeliosi, et est judicium quod non probatur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens. Sir 20:1 Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere! Sir 20:2 Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam: Sir 20:3 sic qui facit per vim judicium iniquum. Sir 20:4 Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam! sic enim effugies voluntarium peccatum. Sir 20:5 Est tacens qui invenitur sapiens: et est odibilis qui procax est ad loquendum. Sir 20:6 Est tacens non habens sensum loquelæ: et est tacens sciens tempus aptum.
Sir 20:7 Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus autem et imprudens non servabunt tempus. Sir 20:8 Qui multis utitur verbis lædet animam suam: et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur. Sir 20:9 Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum. Sir 20:10 Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex. Sir 20:11 Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput. Sir 20:12 Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum. Sir 20:13 Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: gratiæ autem fatuorum effundentur. Sir 20:14 Datus insipientis non erit utilis tibi: oculi enim illius septemplices sunt. Sir 20:15 Exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius inflammatio est. Sir 20:16 Hodie fœneratur quis, et cras expetit: odibilis est homo hujusmodi. Sir 20:17 Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius: Sir 20:18 qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt. Quoties et quanti irridebunt eum! Sir 20:19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit; similiter et quod non erat habendum. Sir 20:20 Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet.
Sir 20:21 Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit. Sir 20:22 Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo. Sir 20:23 Est qui vetatur peccare præ inopia, et in requie sua stimulabitur. Sir 20:24 Est qui perdet animam suam præ confusione, et ab imprudenti persona perdet eam: personæ autem acceptione perdet se. Sir 20:25 Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis. Sir 20:26 Opprobrium nequam in homine mendacium: et in ore indisciplinatorum assidue erit. Sir 20:27 Potior fur quam assiduitas viri mendacis: perditionem autem ambo hæreditabunt. Sir 20:28 Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione. Sir 20:29 Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis. Sir 20:30 Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur: qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem. Sir 20:31 Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum. Sir 20:32 Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque?
Sir 20:33 Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam. Sir 21:1 Fili, peccasti, non adjicias iterum: sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur. Sir 21:2 Quasi a facie colubri fuge peccata: et si accesseris ad illa, suscipient te. Sir 21:3 Dentes leonis dentes ejus, interficientes animas hominum. Sir 21:4 Quasi rhomphæa bis acuta omnis iniquitas: plagæ illius non est sanitas. Sir 21:5 Objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam, et domus quæ nimis locuples est annullabitur superbia: sic substantia superbi eradicabitur. Sir 21:6 Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus perveniet, et judicium festinato adveniet illi. Sir 21:7 Qui odit correptionem vestigium est peccatoris, et qui timet Deum convertetur ad cor suum. Sir 21:8 Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus scit labi se ab ipso. Sir 21:9 Qui ædificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligit lapides suos in hieme. Sir 21:10 Stupa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis. Sir 21:11 Via peccatorum complanata lapidibus: et in fine illorum inferi, et tenebræ, et pœnæ. Sir 21:12 Qui custodit justitiam, continebit sensum ejus. Sir 21:13 Consummatio timoris Dei, sapientia et sensus. Sir 21:14 Non erudietur qui non est sapiens in bono.
Sir 21:15 Est autem sapientia quæ abundat in malo, et non est sensus ubi est amaritudo. Sir 21:16 Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitæ permanet. Sir 21:17 Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit. Sir 21:18 Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit, et ad se adjiciet: audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum. Sir 21:19 Narratio fatui quasi sarcina in via: nam in labiis sensati invenietur gratia. Sir 21:20 Os prudentis quæritur in ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis. Sir 21:21 Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia: et scientia insensati inenarrabilia verba. Sir 21:22 Compedes in pedibus, stulto doctrina: et quasi vincula manuum super manum dextram. Sir 21:23 Fatuus in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridebit. Sir 21:24 Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro. Sir 21:25 Pes fatui facilis in domum proximi: et homo peritus confundetur a persona potentis. Sir 21:26 Stultus a fenestra respiciet in domum: vir autem eruditus foris stabit. Sir 21:27 Stultitia hominis auscultare per ostium: et prudens gravabitur contumelia.
Sir 21:28 Labia imprudentium stulta narrabunt; verba autem prudentium statera ponderabuntur. Sir 21:29 In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum. Sir 21:30 Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam. Sir 21:31 Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur, et qui cum eo manserit odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur. Sir 22:1 In lapide luteo lapidatus est piger: et omnes loquentur super aspernationem illius. Sir 22:2 De stercore boum lapidatus est piger: et omnis qui tetigerit eum excutiet manus. Sir 22:3 Confusio patris est de filio indisciplinato: filia autem in deminoratione fiet. Sir 22:4 Filia prudens hæreditas viro suo: nam quæ confundit, in contumeliam fit genitoris. Sir 22:5 Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur: ab utrisque autem inhonorabitur. Sir 22:6 Musica in luctu importuna narratio: flagella et doctrina in omni tempore sapientia. Sir 22:7 Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam. Sir 22:8 Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno. Sir 22:9 Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam: et in fine narrationis dicit: Quis est hic?
Sir 22:10 Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus: et supra fatuum plora, defecit enim sensus. Sir 22:11 Modicum plora super mortuum, quoniam requievit: Sir 22:12 nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui. Sir 22:13 Luctus mortui septem dies: fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum. Sir 22:14 Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris. Sir 22:15 Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius. Sir 22:16 Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius. Sir 22:17 Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen quam fatuus? Sir 22:18 Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium. Sir 22:19 Loramentum ligneum colligatum in fundamento ædificii non dissolvetur, sic et cor confirmatum in cogitatione consilii. Sir 22:20 Cogitatus sensati in omni tempore metu non depravabitur. Sir 22:21 Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita, contra faciem venti non permanebunt: Sir 22:22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet. Sir 22:23 Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in præceptis Dei permanet semper.
Sir 22:24 Pungens oculum deducit lacrimas, et qui pungit cor profert sensum. Sir 22:25 Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa: sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam. Sir 22:26 Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus. Ad amicum Sir 22:27 si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio: excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus. Sir 22:28 Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius læteris. Sir 22:29 In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hæreditate illius cohæres sis. Sir 22:30 Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur: sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliæ, et minæ. Sir 22:31 Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam: et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo. Sir 22:32 Omnis qui audiet cavebit se ab eo. Sir 22:33 Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me? Sir 23:1 Domine, pater et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in consilio eorum, nec sinas me cadere in illis.
Sir 23:2 Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiæ, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta eorum, Sir 23:3 et ne adincrescant ignorantiæ meæ, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus? Sir 23:4 Domine, pater et Deus vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu illorum. Sir 23:5 Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me. Sir 23:6 Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me, et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me. Sir 23:7 Doctrinam oris audite, filii: et qui custodierit illam non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis. Sir 23:8 In vanitate sua apprehenditur peccator: et superbus et maledicus scandalizabitur in illis. Sir 23:9 Jurationi non assuescat os tuum: multi enim casus in illa. Sir 23:10 Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non erit immunis ab eis. Sir 23:11 Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.
Sir 23:12 Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga. Sir 23:13 Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit: et si dissimulaverit, delinquit dupliciter: Sir 23:14 et si in vacuum juraverit, non justificabitur: replebitur enim retributione domus illius. Sir 23:15 Est et alia loquela contraria morti: non inveniatur in hæreditate Jacob. Sir 23:16 Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur, et in delictis non volutabuntur. Sir 23:17 Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum: est enim in illa verbum peccati. Sir 23:18 Memento patris et matris tuæ: in medio enim magnatorum consistis: Sir 23:19 ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuæ maledicas. Sir 23:20 Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur. Sir 23:21 Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem. Sir 23:22 Anima calida quasi ignis ardens, non extinguetur donec aliquid glutiat: Sir 23:23 et homo nequam in ore carnis suæ non desinet donec incendat ignem. Sir 23:24 Homini fornicario omnis panis dulcis: non fatigabitur transgrediens usque ad finem.
Sir 23:25 Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens: Quis me videt? Sir 23:26 Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me: quem vereor? delictorum meorum non memorabitur Altissimus. Sir 23:27 Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum: Sir 23:28 et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes. Sir 23:29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia. Sir 23:30 Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur, et ubi non speravit apprehendetur. Sir 23:31 Et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini. Sir 23:32 Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio: Sir 23:33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit: secundo in virum suum deliquit: tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi. Sir 23:34 Hæc in ecclesiam adducetur, et in filios ejus respicietur: Sir 23:35 non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum: Sir 23:36 derelinquet in maledictum memoriam ejus, et dedecus illius non delebitur. Sir 23:37 Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini. Sir 23:38 Gloria magna est sequi Dominum: longitudo enim dierum assumetur ab eo. Sir 24:1 Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur, Sir 24:2 et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur, Sir 24:3 et in medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur, Sir 24:4 et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens: Sir 24:5 Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. Sir 24:6 Ego feci in cælis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. Sir 24:7 Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. Sir 24:8 Gyrum cæli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi: in fluctibus maris ambulavi. Sir 24:9 Et in omni terra steti: et in omni populo, Sir 24:10 et in omni gente primatum habui: Sir 24:11 et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. Et in his omnibus requiem quæsivi, et in hæreditate Domini morabor. Sir 24:12 Tunc præcepit, et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. Sir 24:13 Et dixit mihi: In Jacob inhabita, et in Israël hæreditare, et in electis meis mitte radices. Sir 24:14 Ab initio et ante sæcula creata sum, et usque ad futurum sæculum non desinam: et in habitatione sancta coram ipso ministravi. Sir 24:15 Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea. Sir 24:16 Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hæreditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. Sir 24:17 Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion: Sir 24:18 quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosæ in Jericho: Sir 24:19 quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis. Sir 24:20 Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris: Sir 24:21 et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus. Sir 24:22 Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiæ. Sir 24:23 Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis. Sir 24:24 Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctæ spei. Sir 24:25 In me gratia omnis viæ et veritatis: in me omnis spes vitæ et virtutis. Sir 24:26 Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini: Sir 24:27 spiritus enim meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum. Sir 24:28 Memoria mea in generationes sæculorum. Sir 24:29 Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient. Sir 24:30 Qui audit me non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt: Sir 24:31 qui elucidant me, vitam æternam habebunt. Sir 24:32 Hæc omnia liber vitæ, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis. Sir 24:33 Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob, et Israël promissiones.
Sir 24:34 Posuit David, puero suo, excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum. Sir 24:35 Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum: Sir 24:36 qui adimplet quasi Euphrates sensum, qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis: Sir 24:37 qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Gehon in die vindemiæ. Sir 24:38 Qui perficit primus scire ipsam, et infirmior non investigabit eam. Sir 24:39 A mari enim abundavit cogitatio ejus, et consilium illius ab abysso magna. Sir 24:40 Ego sapientia effudi flumina: Sir 24:41 ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio: ego quasi fluvii dioryx, et sicut aquæductus exivi de paradiso. Sir 24:42 Dixi: Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. Sir 24:43 Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare: Sir 24:44 quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. Sir 24:45 Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino. Sir 24:46 Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quærentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum.
Sir 24:47 Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem. Sir 25:1 In tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus: Sir 25:2 concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes. Sir 25:3 Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animæ illorum: Sir 25:4 pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum. Sir 25:5 Quæ in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies? Sir 25:6 Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere consilium! Sir 25:7 Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium! Sir 25:8 Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei. Sir 25:9 Novem insuspicabilia cordis magnificavi: et decimum dicam in lingua hominibus: Sir 25:10 homo qui jucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum. Sir 25:11 Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se. Sir 25:12 Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri audienti. Sir 25:13 Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam! sed non est super timentem Dominum.
Sir 25:14 Timor Dei super omnia se superposuit. Sir 25:15 Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei: qui tenet illum, cui assimilabitur? Sir 25:16 Timor Dei initium dilectionis ejus: fidei autem initium agglutinandum est ei. Sir 25:17 Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris. Sir 25:18 Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis: Sir 25:19 et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris: Sir 25:20 et omnem obductum, et non obductum odientium: Sir 25:21 et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum. Sir 25:22 Non est caput nequius super caput colubri, Sir 25:23 et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam. Sir 25:24 Nequitia mulieris immutat faciem ejus: et obcæcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus Sir 25:25 ingemuit vir ejus, et audiens suspiravit modicum. Sir 25:26 Brevis omnis malitia super malitiam mulieris: sors peccatorum cadat super illam. Sir 25:27 Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto. Sir 25:28 Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie.
Sir 25:29 Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna. Sir 25:30 Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo. Sir 25:31 Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam. Sir 25:32 Manus debiles et genua dissoluta, mulier quæ non beatificat virum suum. Sir 25:33 A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur. Sir 25:34 Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum: nec mulieri nequam veniam prodeundi. Sir 25:35 Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum. Sir 25:36 A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur. Sir 26:1 Mulieris bonæ beatus vir: numerus enim annorum illius duplex. Sir 26:2 Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit. Sir 26:3 Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis: Sir 26:4 divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris. Sir 26:5 A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit: Sir 26:6 delaturam civitatis, et collectionem populi: Sir 26:7 calumniam mendacem super mortem omnia gravia: Sir 26:8 dolor cordis et luctus, mulier zelotypa. Sir 26:9 In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans.
Sir 26:10 Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem. Sir 26:11 Mulier ebriosa ira magna, et contumelia: et turpitudo illius non tegetur. Sir 26:12 Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur. Sir 26:13 In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se. Sir 26:14 Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit. Sir 26:15 Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat. Sir 26:16 Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit. Sir 26:17 Disciplina illius datum Dei est. Sir 26:18 Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditæ animæ. Sir 26:19 Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Sir 26:20 Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ. Sir 26:21 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus. Sir 26:22 Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem.
Sir 26:23 Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris. Sir 26:24 Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ. Sir 26:25 In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit: Sir 26:26 vir bellator deficiens per inopiam; et vir sensatus contemptus; Sir 26:27 et qui transgreditur a justitia ad peccatum: Deus paravit eum ad rhomphæam. Sir 26:28 Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt: difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum. Sir 27:1 Propter inopiam multi deliquerunt: et qui quærit locupletari avertit oculum suum. Sir 27:2 Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum: Sir 27:3 conteretur cum delinquente delictum. Sir 27:4 Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. Sir 27:5 Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. Sir 27:6 Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. Sir 27:7 Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis.
Sir 27:8 Ante sermonem non laudes virum: hæc enim tentatio est hominum. Sir 27:9 Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi poderem honoris: et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum. Sir 27:10 Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos qui operantur illam revertetur. Sir 27:11 Leo venationi insidiatur semper: sic peccata operantibus iniquitates. Sir 27:12 Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur. Sir 27:13 In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto. Sir 27:14 Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati. Sir 27:15 Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium. Sir 27:16 Effusio sanguinis in rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis. Sir 27:17 Qui denudat arcana amici fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum. Sir 27:18 Dilige proximum, et conjungere fide cum illo. Sir 27:19 Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum. Sir 27:20 Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui.
Sir 27:21 Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies. Sir 27:22 Non illum sequaris, quoniam longe abest: effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus: Sir 27:23 ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio: Sir 27:24 denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis. Sir 27:25 Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet. Sir 27:26 In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. Sir 27:27 Multa odivi, et non coæquavi ei, et Dominus odiet illum. Sir 27:28 Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. Sir 27:29 Et qui foveam fodit incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. Sir 27:30 Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi. Sir 27:31 Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. Sir 27:32 Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur.
Sir 27:33 Ira et furor utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum. Sir 28:1 Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. Sir 28:2 Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Sir 28:3 Homo homini reservat iram, et a Deo quærit medelam: Sir 28:4 in hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur. Sir 28:5 Ipse cum caro sit reservat iram, et propitiationem petit a Deo: quis exorabit pro delictis illius? Sir 28:6 Memento novissimorum, et desine inimicari: Sir 28:7 tabitudo enim et mors imminent in mandatis ejus. Sir 28:8 Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo. Sir 28:9 Memorare testamentum Altissimi, et despice ignorantiam proximi. Sir 28:10 Abstine te a lite, et minues peccata. Sir 28:11 Homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. Sir 28:12 Secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam.
Sir 28:13 Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem: et lingua testificans adducit mortem. Sir 28:14 Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit: et si exspueris super illam, extinguetur: utraque ex ore proficiscuntur. Sir 28:15 Susurro et bilinguis maledictus, multos enim turbabit pacem habentes. Sir 28:16 Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem. Sir 28:17 Civitates muratas divitum destruxit, et domus magnatorum effodit. Sir 28:18 Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit. Sir 28:19 Lingua tertia mulieres viratas ejecit, et privavit illas laboribus suis. Sir 28:20 Qui respicit illam non habebit requiem, nec habebit amicum in quo requiescat. Sir 28:21 Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguæ comminuet ossa. Sir 28:22 Multi ceciderunt in ore gladii: sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam. Sir 28:23 Beatus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit jugum illius, et in vinculis ejus non est ligatus: Sir 28:24 jugum enim illius jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum æreum est; Sir 28:25 mors illius mors nequissima: et utilis potius infernus quam illa. Sir 28:26 Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum, et in flamma sua non comburet justos. Sir 28:27 Qui relinquunt Deum incident in illam, et exardebit in illis, et non extinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus lædet illos. Sir 28:28 Sepi aures tuas spinis: linguam nequam noli audire: et ori tuo facito ostia et seras. Sir 28:29 Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos: Sir 28:30 et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem. Sir 29:1 Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu mandata servat. Sir 29:2 Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius: et iterum redde proximo in tempore suo. Sir 29:3 Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. Sir 29:4 Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt. Sir 29:5 Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam: Sir 29:6 et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur. Sir 29:7 Si autem potuerit reddere, adversabitur: solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem: Sir 29:8 sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis: Sir 29:9 et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. Sir 29:10 Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt. Sir 29:11 Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum. Sir 29:12 Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum. Sir 29:13 Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. Sir 29:14 Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. Sir 29:15 Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo. Sir 29:16 Super scutum potentis Sir 29:17 et super lanceam Sir 29:18 adversus inimicum tuum pugnabit. Sir 29:19 Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi. Sir 29:20 Gratiam fidejussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam. Sir 29:21 Repromissorem fugit peccator et immundus.