SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 69 of 125

Sir 41:8 Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum. Sir 41:9 Filiorum peccatorum periet hæreditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. Sir 41:10 De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio. Sir 41:11 Væ vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi! Sir 41:12 Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. Sir 41:13 Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem. Sir 41:14 Luctus hominum in corpore ipsorum: nomen autem impiorum delebitur. Sir 41:15 Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni. Sir 41:16 Bonæ vitæ numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in ævum. Sir 41:17 Disciplinam in pace conservate, filii: sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? Sir 41:18 Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam. Sir 41:19 Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo: Sir 41:20 non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide.

Sir 41:21 Erubescite a patre et a matre de fornicatione: et a præsidente et a potente de mendacio: Sir 41:22 a principe et a judice de delicto: a synagoga et plebe de iniquitate: Sir 41:23 a socio et amico de injustitia, et de loco in quo habitas: Sir 41:24 de furto, de veritate Dei, et testamento: de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti: Sir 41:25 a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariæ, et ab aversione vultus cognati. Sir 41:26 Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo. Sir 41:27 Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus. Sir 41:28 Ab amicis de sermonibus improperii: et cum dederis, ne improperes. Sir 42:1 Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi: et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas: Sir 42:2 de lege Altissimi, et testamento, et de judicio justificare impium, Sir 42:3 de verbo sociorum et viatorum, et de datione hæreditatis amicorum, Sir 42:4 de æqualitate stateræ et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum, Sir 42:5 de corruptione emptionis et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare. Sir 42:6 Super mulierem nequam bonum est signum. Sir 42:7 Ubi manus multæ sunt, claude: et quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe. Sir 42:8 De disciplina insensati et fatui, et de senioribus qui judicantur ab adolescentibus: et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum. Sir 42:9 Filia patris abscondita est vigilia, et sollicitudo ejus aufert somnum: ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat: Sir 42:10 nequando polluatur in virginitate sua, et in paternis suis gravida inveniatur: ne forte cum viro commorata transgrediatur, aut certe sterilis efficiatur. Sir 42:11 Super filiam luxuriosam confirma custodiam, nequando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et objectione plebis, et confundat te in multitudine populi. Sir 42:12 Omni homini noli intendere in specie, et in medio mulierum noli commorari: Sir 42:13 de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri. Sir 42:14 Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium.

Sir 42:15 Memor ero igitur operum Domini, et quæ vidi annuntiabo. In sermonibus Domini opera ejus. Sir 42:16 Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus ejus. Sir 42:17 Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua? Sir 42:18 Abyssum et cor hominum investigavit, et in astutia eorum excogitavit. Sir 42:19 Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum ævi, annuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt, revelans vestigia occultorum. Sir 42:20 Non præterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo. Sir 42:21 Magnalia sapientiæ suæ decoravit, qui est ante sæculum et usque in sæculum: neque adjectum est, Sir 42:22 neque minuitur, et non eget alicujus consilio. Sir 42:23 Quam desiderabilia omnia opera ejus! et tamquam scintilla quæ est considerare! Sir 42:24 Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei. Sir 42:25 Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse. Sir 42:26 Uniuscujusque confirmavit bona: et quis satiabitur videns gloriam ejus? Sir 43:1 Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est, species cæli in visione gloriæ.

Sir 43:2 Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi. Sir 43:3 In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere? fornacem custodiens in operibus ardoris: Sir 43:4 tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obcæcat oculos. Sir 43:5 Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter. Sir 43:6 Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum ævi. Sir 43:7 A luna signum diei festi: luminare quod minuitur in consummatione. Sir 43:8 Mensis secundum nomen ejus est, crescens mirabiliter in consummatione. Sir 43:9 Vas castrorum in excelsis, in firmamento cæli resplendens gloriose. Sir 43:10 Species cæli gloria stellarum: mundum illuminans in excelsis Dominus. Sir 43:11 In verbis Sancti stabunt ad judicium, et non deficient in vigiliis suis. Sir 43:12 Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo. Sir 43:13 Gyravit cælum in circuitu gloriæ suæ: manus Excelsi aperuerunt illum. Sir 43:14 Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emittere judicii sui. Sir 43:15 Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulæ sicut aves.

Sir 43:16 In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis. Sir 43:17 In conspectu ejus commovebuntur montes, et in voluntate ejus aspirabit notus. Sir 43:18 Vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus: Sir 43:19 et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus. Sir 43:20 Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet cor. Sir 43:21 Gelu sicut salem effundet super terram: et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli. Sir 43:22 Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua: super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis: Sir 43:23 et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut igne. Sir 43:24 Medicina omnium in festinatione nebulæ: et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum. Sir 43:25 In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum: et plantavit in illa Dominus insulas. Sir 43:26 Qui navigant mare enarrent pericula ejus, et audientes auribus nostris admirabimur. Sir 43:27 Illic præclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum.

Sir 43:28 Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia. Sir 43:29 Multa dicemus, et deficiemus in verbis: consummatio autem sermonum ipse est in omnibus. Sir 43:30 Gloriantes ad quid valebimus? ipse enim omnipotens super omnia opera sua. Sir 43:31 Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. Sir 43:32 Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc: et admirabilis magnificentia ejus. Sir 43:33 Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis: major enim est omni laude. Sir 43:34 Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis, non enim comprehendetis. Sir 43:35 Quis videbit eum et enarrabit? et quis magnificabit eum sicut est ab initio? Sir 43:36 Multa abscondita sunt majora his: pauca enim vidimus operum ejus. Sir 43:37 Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam. Sir 44:1 Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua. Sir 44:2 Multam gloriam fecit Dominus: magnificentia sua a sæculo. Sir 44:3 Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute et prudentia sua præditi, nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum: Sir 44:4 et imperantes in præsenti populo, et virtute prudentiæ populis sanctissima verba: Sir 44:5 in peritia sua requirentes modos musicos, et narrantes carmina Scripturarum: Sir 44:6 homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis. Sir 44:7 Omnes isti in generationibus gentis suæ gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus. Sir 44:8 Qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum. Sir 44:9 Et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis. Sir 44:10 Sed illi viri misericordiæ sunt, quorum pietates non defuerunt. Sir 44:11 Cum semine eorum permanent bona: Sir 44:12 hæreditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum: Sir 44:13 et filii eorum propter illos usque in æternum manent: semen eorum et gloria eorum non derelinquetur. Sir 44:14 Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem. Sir 44:15 Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet ecclesia. Sir 44:16 Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus pœnitentiam. Sir 44:17 Noë inventus est perfectus, justus, et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio.

Sir 44:18 Ideo dimissum est reliquum terræ, cum factum est diluvium. Sir 44:19 Testamenta sæculi posita sunt apud illum, ne deleri possit diluvio omnis caro. Sir 44:20 Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria: qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo. Sir 44:21 In carne ejus stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis. Sir 44:22 Ideo jurejurando dedit illi gloriam in gente sua, crescere illum quasi terræ cumulum, Sir 44:23 et ut stellas exaltare semen ejus, et hæreditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terræ. Sir 44:24 Et in Isaac eodem modo fecit, propter Abraham patrem ejus. Sir 44:25 Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Jacob. Sir 44:26 Agnovit eum in benedictionibus suis, et dedit illi hæreditatem, et divisit illi partem in tribubus duodecim. Sir 44:27 Et conservavit illi homines misericordiæ, invenientes gratiam in oculis omnis carnis. Sir 45:1 Dilectus Deo et hominibus Moyses, cujus memoria in benedictione est. Sir 45:2 Similem illum fecit in gloria sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit.

Sir 45:3 Glorificavit illum in conspectu regum, et jussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam. Sir 45:4 In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. Sir 45:5 Audivit enim eum, et vocem ipsius, et induxit illum in nubem. Sir 45:6 Et dedit illi coram præcepta, et legem vitæ et disciplinæ, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israël. Sir 45:7 Excelsum fecit Aaron fratrem ejus, et similem sibi, de tribu Levi. Sir 45:8 Statuit ei testamentum æternum, et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria: Sir 45:9 et circumcinxit eum zona gloriæ, et induit eum stolam gloriæ, et coronavit eum in vasis virtutis. Sir 45:10 Circumpedes, et femoralia, et humerale posuit ei: et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro: Sir 45:11 dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suæ. Sir 45:12 Stolam sanctam auro, et hyacintho, et purpura, opus textile viri sapientis, judicio et veritate præditi: Sir 45:13 torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri, et opere lapidarii sculptis, in memoriam secundum numerum tribuum Israël.

Sir 45:14 Corona aurea super mitram ejus expressa signo sanctitatis, et gloria honoris: opus virtutis, et desideria oculorum ornata. Sir 45:15 Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem. Sir 45:16 Non est indutus illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli, et nepotes ejus per omne tempus. Sir 45:17 Sacrificia ipsius consumpta sunt igne quotidie. Sir 45:18 Complevit Moyses manus ejus, et unxit illum oleo sancto. Sir 45:19 Factum est illi in testamentum æternum, et semini ejus, sicut dies cæli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine ejus. Sir 45:20 Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem, in memoriam placare pro populo suo: Sir 45:21 et dedit illi in præceptis suis potestatem, in testamentis judiciorum: docere Jacob testimonia, et in lege sua lucem dare Israël. Sir 45:22 Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia. Sir 45:23 Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiæ. Sir 45:24 Fecit illis monstra, et consumpsit illos in flamma ignis.

Sir 45:25 Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi hæreditatem, et primitias frugum terræ divisit illi. Sir 45:26 Panem ipsis in primis paravit in satietatem: nam et sacrificia Domini edent, quæ dedit illi et semini ejus. Sir 45:27 Ceterum in terra gentes non hæreditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars ejus, et hæreditas. Sir 45:28 Phinees, filius Eleazari, tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini, Sir 45:29 et stare in reverentia gentis: in bonitate et alacritate animæ suæ placuit Deo pro Israël. Sir 45:30 Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suæ, ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in æternum. Sir 45:31 Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda, hæreditas ipsi et semini ejus: ut daret sapientiam in cor nostrum, judicare gentem suam in justitia, ne abolerentur bona ipsorum: et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit. Sir 46:1 Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, Sir 46:2 maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hæreditatem Israël. Sir 46:3 Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphæas! Sir 46:4 Quis ante illum sic restitit? nam hostes ipse Dominus perduxit.

Sir 46:5 An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo? Sir 46:6 Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique: et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis. Sir 46:7 Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios: Sir 46:8 ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis: Sir 46:9 et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ. Sir 46:10 Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hæreditatem, in terram quæ manat lac et mel. Sir 46:11 Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditatem, Sir 46:12 ut viderent omnes filii Israël quia bonum est obsequi sancto Deo. Sir 46:13 Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino, Sir 46:14 ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo: Sir 46:15 et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria. Sir 46:16 Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua. Sir 46:17 In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob: et in fide sua probatus est propheta, Sir 46:18 et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis. Sir 46:19 Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni inviolati. Sir 46:20 Et intonuit de cælo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam: Sir 46:21 et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim: Sir 46:22 et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini et christi: pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo. Sir 46:23 Et post hoc dormivit: et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitæ suæ: et exaltavit vocem suam de terra in prophetia, delere impietatem gentis. Sir 47:1 Post hæc surrexit Nathan, propheta in diebus David. Sir 47:2 Et quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israël.

Sir 47:3 Cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium, in juventute sua. Sir 47:4 Numquid non occidit gigantem, et abstulit opprobrium de gente? Sir 47:5 In tollendo manum, saxo fundæ dejecit exsultationem Goliæ: Sir 47:6 nam invocavit Dominum omnipotentem, et dedit in dextera ejus tollere hominem fortem in bello, et exaltare cornu gentis suæ. Sir 47:7 Sic in decem millibus glorificavit eum: et laudavit eum in benedictionibus Domini, in offerendo illi coronam gloriæ: Sir 47:8 contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem: contrivit cornu ipsorum usque in æternum. Sir 47:9 In omni opere dedit confessionem Sancto, et Excelso in verbo gloriæ. Sir 47:10 De omni corde suo laudavit Dominum: et dilexit Deum, qui fecit illum, et dedit illi contra inimicos potentiam: Sir 47:11 et stare fecit cantores contra altare, et in sono eorum dulces fecit modos. Sir 47:12 Et dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitæ, ut laudarent nomen sanctum Domini, et amplificarent mane Dei sanctitatem.

Sir 47:13 Dominus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in æternum cornu ejus: et dedit illi testamentum regni, et sedem gloriæ in Israël. Sir 47:14 Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum. Sir 47:15 Salomon imperavit in diebus pacis, cui subjecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in juventute tua, Sir 47:16 et impletus es, quasi flumen, sapientia, et terram retexit anima tua. Sir 47:17 Et replesti in comparationibus ænigmata: ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua. Sir 47:18 In cantilenis, et proverbiis, et comparationibus, et interpretationibus, miratæ sunt terræ: Sir 47:19 et in nomine Domini Dei, cui est cognomen Deus Israël. Sir 47:20 Collegisti quasi auricalcum aurum, et ut plumbum complesti argentum: Sir 47:21 et inclinasti femora tua mulieribus: potestatem habuisti in corpore tuo. Sir 47:22 Dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum, inducere iracundiam ad liberos tuos, et incitari stultitiam tuam: Sir 47:23 ut faceres imperium bipartitum, et ex Ephraim imperare imperium durum.

Sir 47:24 Deus autem non derelinquet misericordiam suam: et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui, et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpet. Sir 47:25 Dedit autem reliquum Jacob, et David de ipsa stirpe. Sir 47:26 Et finem habuit Salomon cum patribus suis. Sir 47:27 Et dereliquit post se de semine suo, gentis stultitiam, Sir 47:28 et imminutum a prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo: Sir 47:29 et Jeroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israël, et dedit viam peccandi Ephraim: et plurima redundaverunt peccata ipsorum. Sir 47:30 Valde averterunt illos a terra sua. Sir 47:31 Et quæsivit omnes nequitias, usque dum perveniret ad illos defensio, et ab omnibus peccatis liberavit eos. Sir 48:1 Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. Sir 48:2 Qui induxit in illos famem: et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt: non enim poterant sustinere præcepta Domini. Sir 48:3 Verbo Domini continuit cælum, et dejecit de cælo ignem ter. Sir 48:4 Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi?

Sir 48:5 qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei: Sir 48:6 qui dejecisti reges ad pernicem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo: Sir 48:7 qui audis in Sina judicium, et in Horeb judicia defensionis: Sir 48:8 qui ungis reges ad pœnitentiam, et prophetas facis successores post te: Sir 48:9 qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum: Sir 48:10 qui scriptus es in judiciis temporum, lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob. Sir 48:11 Beati sunt qui te viderunt, et in amicitia tua decorati sunt. Sir 48:12 Nam nos vita vivimus tantum: post mortem autem non erit tale nomen nostrum. Sir 48:13 Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus ejus: in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum: Sir 48:14 nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus ejus. Sir 48:15 In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est. Sir 48:16 In omnibus istis non pœnituit populus, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum ejecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram: Sir 48:17 et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David.

Sir 48:18 Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo: alii autem multa commiserunt peccata. Sir 48:19 Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam: et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum. Sir 48:20 In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos: et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua. Sir 48:21 Tunc mota sunt corda et manus ipsorum: et doluerunt quasi parturientes mulieres. Sir 48:22 Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad cælum: et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum. Sir 48:23 Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis: sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ. Sir 48:24 Dejecit castra Assyriorum, et contrivit illos angelus Domini: Sir 48:25 nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias, propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei. Sir 48:26 In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam. Sir 48:27 Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion usque in sempiternum.

Sir 48:28 Ostendit futura, et abscondita antequam evenirent. Sir 49:1 Memoria Josiæ in compositionem odoris facta opus pigmentarii. Sir 49:2 In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut musica in convivio vini. Sir 49:3 Ipse est directus divinitus in pœnitentiam gentis, et tulit abominationes impietatis. Sir 49:4 Et gubernavit ad Dominum cor ipsius, et in diebus peccatorum corroboravit pietatem. Sir 49:5 Præter David et Ezechiam et Josiam, omnes peccatum commiserunt: Sir 49:6 nam reliquerunt legem Altissimi reges Juda, et contempserunt timorem Dei. Sir 49:7 Dederunt enim regnum suum aliis, et gloriam suam alienigenæ genti. Sir 49:8 Incenderunt electam sanctitatis civitatem, et desertas fecerunt vias ipsius in manu Jeremiæ. Sir 49:9 Nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta, evertere, et eruere, et perdere, et iterum ædificare, et renovare: Sir 49:10 Ezechiel, qui vidit conspectum gloriæ quam ostendit illi in curru cherubim. Sir 49:11 Nam commemoratus est inimicorum in imbre, benefacere illis qui ostenderunt rectas vias. Sir 49:12 Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo: nam corroboraverunt Jacob, et redemerunt se in fide virtutis. Sir 49:13 Quomodo amplificemus Zorobabel? nam et ipse quasi signum in dextera manu: Sir 49:14 sic et Jesum filium Josedec, qui in diebus suis ædificaverunt domum, et exaltaverunt templum sanctum Domino, paratum in gloriam sempiternam. Sir 49:15 Et Nehemias in memoriam multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras. Sir 49:16 Nemo natus est in terra qualis Henoch, nam et ipse receptus est a terra: Sir 49:17 neque ut Joseph, qui natus est homo princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi: Sir 49:18 et ossa ipsius visitata sunt, et post mortem prophetaverunt. Sir 49:19 Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt, et super omnem animam in origine Adam. Sir 50:1 Simon, Oniæ filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum. Sir 50:2 Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, duplex ædificatio, et excelsi parietes templi. Sir 50:3 In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum, et quasi mare adimpleti sunt supra modum. Sir 50:4 Qui curavit gentem suam, et liberavit eam a perditione: Sir 50:5 qui prævaluit amplificare civitatem, qui adeptus est gloriam in conversatione gentis, et ingressum domus et atrii amplificavit. Sir 50:6 Quasi stella matutina in medio nebulæ, et quasi luna plena, in diebus suis lucet: Sir 50:7 et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei. Sir 50:8 Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriæ, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quæ sunt in transitu aquæ, et quasi thus redolens in diebus æstatis: Sir 50:9 quasi ignis effulgens, et thus ardens in igne: Sir 50:10 quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso: Sir 50:11 quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriæ, et vestiri eum in consummationem virtutis. Sir 50:12 In ascensu altaris sancti gloriam dedit sanctitatis amictum. Sir 50:13 In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans juxta aram: et circa illum corona fratrum: quasi plantatio cedri in monte Libano, Sir 50:14 sic circa illum steterunt quasi rami palmæ: et omnes filii Aaron in gloria sua. Sir 50:15 Oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israël: et consummatione fungens in ara, amplificare oblationem excelsi Regis, Sir 50:16 porrexit manum suam in libatione, et libavit de sanguine uvæ. Sir 50:17 Effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso Principi.

Sir 50:18 Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt: et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo. Sir 50:19 Tunc omnis populus simul properaverunt, et ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum Deum suum, et dare preces omnipotenti Deo excelso. Sir 50:20 Et amplificaverunt psallentes in vocibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitatis plenus. Sir 50:21 Et rogavit populus Dominum excelsum in prece, usque dum perfectus est honor Domini, et munus suum perfecerunt. Sir 50:22 Tunc descendens, manus suas extulit in omne congregationem filiorum Israël, dare gloriam Deo a labiis suis, et in nomine ipsius gloriari: Sir 50:23 et iteravit orationem suam, volens ostendere virtutem Dei. Sir 50:24 Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam: Sir 50:25 det nobis jucunditatem cordis, et fieri pacem in diebus nostris in Israël per dies sempiternos: Sir 50:26 credere Israël nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus suis. Sir 50:27 Duas gentes odit anima mea: tertia autem non est gens quam oderim: Sir 50:28 qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus qui habitat in Sichimis. Sir 50:29 Doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto Jesus, filius Sirach, Jerosolymita, qui renovavit sapientiam de corde suo. Sir 50:30 Beatus qui in istis versatur bonis: qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper. Sir 50:31 Si enim hæc fecerit, ad omnia valebit, quia lux Dei vestigium ejus est. Sir 51:1 Oratio Jesu filii Sirach. Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum. Sir 51:2 Confitebor nomini tuo, quoniam adjutor et protector factus es mihi, Sir 51:3 et liberasti corpus meum a perditione: a laqueo linguæ iniquæ, et a labiis operantium mendacium: et in conspectu astantium factus es mihi adjutor. Sir 51:4 Et liberasti me, secundum multitudinem misericordiæ nominis tui, a rugientibus præparatis ad escam: Sir 51:5 de manibus quærentium animam meam, et de portis tribulationum quæ circumdederunt me; Sir 51:6 a pressura flammæ quæ circumdedit me, et in medio ignis non sum æstuatus; Sir 51:7 de altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua injusta. Sir 51:8 Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum, Sir 51:9 et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum. Sir 51:10 Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret: respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat. Sir 51:11 Memoratus sum misericordiæ tuæ Domine, et operationis tuæ, quæ a sæculo sunt: Sir 51:12 quoniam eruis sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus gentium. Sir 51:13 Exaltasti super terram habitationem meam, et pro morte defluente deprecatus sum. Sir 51:14 Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis meæ, et in tempore superborum, sine adjutorio. Sir 51:15 Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione: et exaudita est oratio mea, Sir 51:16 et liberasti me de perditione, et eripuisti me de tempore iniquo. Sir 51:17 Propterea confitebor, et laudem dicam tibi, et benedicam nomini Domini. Sir 51:18 Cum adhuc junior essem, priusquam oberrarem, quæsivi sapientiam palam in oratione mea. Sir 51:19 Ante templum postulabam pro illis, et usque in novissimis inquiram eam: et effloruit tamquam præcox uva. Sir 51:20 Lætatum est cor meum in ea: ambulavit pes meus iter rectum: a juventute mea investigabam eam. Sir 51:21 Inclinavi modico aurem meam, et excepi illam.

Sir 51:22 Multam inveni in meipso sapientiam, et multum profeci in ea. Sir 51:23 Danti mihi sapientiam dabo gloriam: Sir 51:24 consiliatus sum enim ut facerem illam. Zelatus sum bonum, et non confundar. Sir 51:25 Colluctata est anima mea in illa, et in faciendo eam confirmatus sum. Sir 51:26 Manus meas extendi in altum, et insipientiam ejus luxi; Sir 51:27 animam meam direxi ad illam, et in agnitione inveni eam. Sir 51:28 Possedi cum ipsa cor ab initio: propter hoc, non derelinquar. Sir 51:29 Venter meus conturbatus est quærendo illam: propterea bonam possidebo possessionem. Sir 51:30 Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum. Sir 51:31 Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinæ. Sir 51:32 Quid adhuc retardatis? et quid dicitis in his? animæ vestræ sitiunt vehementer. Sir 51:33 Aperui os meum, et locutus sum: Comparate vobis sine argento, Sir 51:34 et collum vestrum subjicite jugo: et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam. Sir 51:35 Videte oculis vestris, quia modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem. Sir 51:36 Assumite disciplinam in multo numero argenti, et copiosum aurum possidete in ea.

Sir 51:37 Lætetur anima vestra in misericordia ejus, et non confundemini in laude ipsius. Sir 51:38 Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo.

Isa 1:1 Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda. Isa 1:2 Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me. Isa 1:3 Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. Isa 1:4 Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! dereliquerunt Dominum; blasphemaverunt Sanctum Israël; abalienati sunt retrorsum. Isa 1:5 Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? omne caput languidum, et omne cor mœrens. Isa 1:6 A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. Isa 1:7 Terra vestra deserta; civitates vestræ succensæ igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. Isa 1:8 Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur. Isa 1:9 Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. Isa 1:10 Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ.

Isa 1:11 Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum: holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui. Isa 1:12 Cum veniretis ante conspectum meum, quis quæsivit hæc de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? Isa 1:13 Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram; iniqui sunt cœtus vestri. Isa 1:14 Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta; laboravi sustinens. Isa 1:15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. Isa 1:16 Lavamini, mundi estote; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse, Isa 1:17 discite benefacere; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam. Isa 1:18 Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Isa 1:19 Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis.