4. Et quoniam vera distinctio est in suppositis substantiae, manente essentia una; ideo necesse est, ibi multipliciter significari substantiam, scilicet ut communicabilem et incommunicabilem. Ut. communicabi- — lem, per modum aóbstractionis per nomen essentiae, et per modum concretionis per uomen substantiae; ut incommunicabilem vero, vel ut distinguibilem per nomen Agpostasis, vel ut distinctam per nomen personae. — Vel aliter, scilicet ut distinctam qualitercumque, et sie hypostasis; vel notabiliter et perfecte, e sie persona (2). — Exempla horum quatuor sunt in creatura: humanitas, homo, aliquis homo, Petrus; primum essentiam, secundum substantiam, tertium. Aypostasim, et quartum personam dicit.
(1) Alex. Hal., S. p. |. q. 585. m. 5. in corp. explicat sensum, quem hoc loco habet vocabulum supponend:: Mud dicitur supponi, altero supposito, quod est in intentione (conceptu] eius in rectitudine, ut, supposito homine, supponitur animal, et supposito Petro, supponitur homo; essentia &autem in ratione personae non est secundum rectitudinem, sed oblique; similiter, supposita notione, non supponitur persona. Cfr. tom. I.
BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. IV. A3 5. Et quia in persona, quae distinguitur, non so- 1um est considerare eum qui distinguitur, sed etiam illud quo distinguitur; et hoc est proprtetas sive notio: ideo necesse est, quod in divinis sint quinque modi «dicendi pariter et quaerendi, scilicet quis, ratione personae; qui, ratione hypostasis, quia dicit suppositum substantiae indistincte; quae, ratione notionis; quod, ratione substantiae; quid sive quo, ratione essentiae.
6. Et quoniam omnes hi modi in unitate essentiae radicantur, quia quidquid est in Deo est ipse Deus unus et solus; ideo non ponunt ibi differentiam, nec secundum essentiam nec secundum esse. Et propterea sunt ibi tantum tres modi diferendi, scilicet secundum modos essendi sivc emanandi, sicut differt persona a persona; secundum modos se Aabendi, sicut differt persona et essentia — quia una persona ad alteram refertur, et idco distinguitur, essentia vero non refertur ad alteram, et ideo non distinguitur — secundum modos etiam t£ntel/igendi, sicut. differt una proprietas substantialis ab altera, ut bonitas et sapientia. — Prima differentia est mator, quae possit reperiri in divinis; est enim in suppositis, ita quod unum non dicitur de altero. — Secunda differentia est minor, quia est in auributis; licet enim unum possit dici de alio, ut persona de essentia, aliquid tamen dicitur de uno, quod non de altero, ut: persona distinguitur et refertur, essentia vero non. — Tertia vero differentia cst. min1ma, quia est in connotatis. Licet enim unum de altero dicatur ad invicem, et idem possit dici de utrisque; non tamen idem connotatur utrobique, nec per idem intelligi datur utrumque. — Ex primo modo differendi oritur pluralitas personarum; ex secundo modo plurilitas praedicationum substantialium et relativarum; 44 BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. V. ex tertio pluralitas proprietatum essentialium et notionum, sive ab aeterno, sive ex tempore; sive proprie, sive transsuintive; sive communiter, sive appropriate (1). Dictorum exempla mauifesta sunt. — His intellectis, satis claret, et quid sentiendum, et qualiter loquendum sit de summa trinitate divinarum personarum.
Cav. V.
De unitate divinae naturae tn. multiformitate apparttionum.
1. Secundo autem de pluralitate apparttionum docet divina doctrina hoc esse tenendum, quod cuin Deus sit incireumscriptibilis, invisibilis et. incommutabilis; nihilominus tamen Aabilat specialiter in. sanctis viris, apparuit Patriarchis et Prophetis, descendit «de caelis, misit etiam Filium et Spiritum sanctum ad salutem humani generis. — Et licet in Deo sint indivisa natura, virtus et operatio Trinitatis; 7253t0 tamen. vel apparitio unius personae non est missio vel apparitio alterius. Licet etiam sit ibi summa aequalitas, solius tamen Patris est mittere et non mitti; Spiritus sancti est tantummodo mt(&i respectu divinarum personaruin, nisi forte dicatur mittere hominem assumtum; Filii autem est millere et mitti, sicut ex Scripturis potest colligi (2).
(1) Cfr. I. Sent. d. 30. q. 1. seqq., ubi de propietatibus ex respectu ad tempus; d. 22. q. 3, ubi de propriis et translativis; d. 34. q. 3, ubi de appropriatis, de quibus vide etiam infra c. 6.
(2) De habitatione Dei In viris sanctis cfr. 1. Sent. d. 21. dub. 2; vide etiain ibid. d. 14. a. 2. q.!. et d. 15. p. I. q. 4. seqq. De apparitione et missione visibili cfr. ibid. d. 16. per totam. De missione In genere, et cul competat mittere vel mitti, vide ibid. d. 15. p. I. q. 1-4, ubi etiain loci Scripturae afferuntur.
BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. V. A5 2. intelligentia autem et ratio praedictorum haec est: quia, licet primum principium sit immensum et incircumscriptibile, sit incorporeum et invisibile, sit aeternum et incommutabile; principium tamen est rerum spiritalium. et corporalium, naturalium et gratnitarum, ac per hoc rerum. etiam. mutabilium, sensibilium ct. eireuimnscriptarum, per quas, licet ipse sit immutabilis, insensibilis, incireumscriptibilis, se ipsum reddit manifestum et notum. Reddit autem se manifestum et notum generaliter per. universitatem suorum effectuum ab ipso emanantium, in quibus dicitur esse per essenttam, potentiam et praesentiam, quod se extendit ad omnia creata. — Reddit etiam se specialiter notum per aliquos effectus, qui in ipsum specialiter ducunt, ratione quorum dicitur habitare, apparere, descendere, mitti et mittere. — Habitare namque. dicit. effectum spiritualem cum acceptatione, sicut est effectus gratiae gratum facientis, quae est deiformis et in Deum reducit et Deum facit nos liabere, et haberi a nobis, ac per hoc et inhabitare in nobis. Et quia gratiae effectus commtnis est omnibus personis; ideo una persona non inhabitat sine alia, immo simul tota Trinitas (4).
9. Apparere vero dicit effectum sensibilem cum expressa significatione, sicut Spiritus sanctus apparuit in columba. Et quoniam, sicut personae divinae distinctae sunt, sic distincte significari possunt et signis et nominibus; ideo quaelibet persona potest per se apparere, et apparitio potest. omntbus competere, sive insimul, sive cuilibet per se. Unde quod Spiritus san- (4^) Cfr. loan. 14, 23: Et ad eum veniemus et mansionem spud eum faciemus. inferius respicitur loan. 14, 32, ubi de spparitione Spiritus sancti in coltimba, et subinde Act. 2, 3, ubi de ipsius apparitione in linguis igneis.
46 BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. V.
ctus dicitur in linguis igneis et in columba apparuisse, hoc non est propter. novum vinculum, vel effectum specialem; sed propter unionem, quae est inter s:gna-(um et signum sibi specialiter et inodo et origine deputatum (1).
4. Descendere autem dicit. utruimlibet effectuum praedictorum cum znchoatione. Deus enin beatissimis Angelis semper est praeseus in caelis, quia in eis semper inhabitat et apparet. Peecatoribus autem in terris est inodo ut absens et quantum ad. gratiam et. quantum ad n0ti(am; et ideo, cum tnctpit. apparere vel inhabitare, de praesente caelis et quasi absente nobis flt praesens terris: et ideo, lieet in se non mute.ur, nobis tamen descendere dicitur.
à. Mitt. vero dicit effectus praedictos cum aeterna productione. Tune enim Pater. mittit. Filium, «quando, faciendo eum nobis praesentem per notitiam vel. gratiun, insinuat, quod ab ipso procedit. Et quia Pater a nullo procedit, ideo nusquam dicitur^ »:4& (2). Quia vero lilius et producit et producitur, ideo mut et mittitur. Quia vero Spiritus sanctus aeternaliter producitur, scd non producit nisi ex tempore; ideo ipsius est proprie miti, mittere vero non competit sibi uisi respectu ereaturae,. — Ex quo apparet, quod liae sunt impropriae et exponendae: Spiritus sanctus mittit se; Spiritus sanetus mittit Filium; Filius inittit se. ipsuin, nisi intelligatur: in quantum est de Virgine natus. — Patet etiam, quare miltere et mitti non competit omnibus: «quia, licet dicat. effeetum in ereatura, dicit tamen (2) August, Il. de Trin. c. 5. n. 8: Pater enim solus nusquain legitur missus.
BREVILOQUIUM. PARS I. CAD. VI. M relationem intrinsecam, ita quod mittere dicit auctoritatem, mt/ti subauctoritatem, ratione productionis aeternae interius importatae.
Car. VI.
De unilate divinae naturae $n mulliplicitate appropriatorum.
1. Tertio vero de pluralitate appropriatorum docet sacra Scriptura esse tenendum, quod, licet omnia esseutialia omnibus personis aequaliter et indifferenter conveniant, tamen Patri dicitur appropriari wni!as, Filio verttos, Spiritui saneto bonitas. — Et iuxta. hane sumitur secunda appropriatio Hilarii (1), scilicet « aeternitlas in Patre, spectes in Imagine, usus in Munere ». — [uxta hanc sumitur tertia, scilicet in Patre ratio principtandi, in Filio ratto exemplandi, in Spiritu saneto ratto fintends. — Et iuxta hanc. sumitur quarta, scilicet. omnipotentia. Patri, omnisctentia Filio, voluntas seu benevolentia. Spiritui saneto. — Ilaec autem. dicuntur appropriari, non quia flant propria, cum semper sint commun:ia; sed quia ducunt ad intelligentiam et notitiam propriorum, videlicet trium personarum.
9. Intelligentia autem et ratio praedictorum haec est. Quia enim principium est nobilissimun et. perfectissimum, ideo conditiones entis nobilissimae et gceneralissimae in ea reperiuntur in summo. Hae autem (!*) Libr. Il. de Trin. n. 4. Cfr. |. Sent. d. 34. p. tl. a. 4. q. 3. De aliis appropriationibus vide ibid. a. 9. q. 3; d. 34. q. & et d. 3. p. I. dub. 3. et 4. Mira doctrina de multis appropriationibus traditur in Collationibus in Hexaém. coll. 94.
48 BREVILOQUIUM. PARS 1. CAP. VI.
sunt unum, verum, bonum, quae nou coutrabunt ens secundum suppostia, sed secundum rationem. Nam unum noininat eus ut. connumeralile, et hoe. habet per indivisionem sui in se; verum, secuuduim quod cognoscibile, e& hoc habet per iudivisioneimn sui a. propria specie; bonum, secundum quod communtcabile, et lioc habet per indivisionein sui a propria operatione (1). Et quia haec triplex indivisio se habet. secundum ordinem quantum ad rationem intelligendi, ita quod verum praesupponit unum, et bonum praesupponit unum et verum: hine est, quod haec attribuuntur primo principio in summo, quia perfecta et generalia; et appropriantur tribus personis, quia ordinata; et ideo summe unum Patri, qui est origo personarum; summe verum Filio, qui est a Patre ut verbum; summe bonum Spiritui sancto, qui est ab. utroque. ut. amor et donum.
3. Et quia sumine tnum est summe primum, quia caret. omni inceptione; et «quia summe verum esl summe aequale et pulcrum; et. quia summe bonum est summe utile et proficuum: hine oritur secunda appropriatio Milarii, quae est aeternitas in. Patre, quia non habet initium, sed est omnino primum; spectes in Imagine, id est in. Verbo, quia summe pulcrum; (1) Cfr. IV. Sent. d. 14. p. Il. a. 4. q. 4. In. corp. Vide August, de Vera Relig. c. 7. n. 43; 83 Qq. q. 48; XI. de Civ. Dei, c. 28. et VI. de Trin. c. 10. n. 42. — lro seq. propositione Alex. Hal., S. p. fl. q. 13. m. 9. in flne hanc affert rationem: Absolutior [est] intentio unius, quae est entis, in quantum consideratur absolutum, quam intentiones veri et boni, quae sunt entis comparati. ltem, intentio veri absolutior est intentione boni, sicut esse rei consideratum sine sua utilitate vel ordine, et esse rei cum sua utilitate et ordine.
BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. VI. A9 usus in. Munere, id est in Spiritu sancto, quia summe proficuum et communicativum. Quod per alia verba sic insinuat Augustinus (4): «In Patre wn:tas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalttatisque concordia ».
4. Rursus, quii summe unum et primum tenet rationem. princtpiandi ct originandi; summe pulcrum et speciosum tenet rationem exprimendi et exemplandi; summe proficuum et bonum Aenet. rattonem. finsendi, quia « bonum et finis idem (2) »: hinc oritur tertia ratio appropriandi e/ficientiam | Putri, exemplaritatem Filio, finalitatem Spiritui sancto.
5. Rursus, quia à primo et summo principio fluit omne posse, a primo et summo exemplari omne scire, — ad summum finem tendit omne velle (5); ideo uecesse est, primum esse omnuipotentissimum, omnisapientissimum et benevolentissimum. Unitas autem prima et (3) Aristot, 1. Ethic. c. 2, loquens de flne ultimo seu summo bono, oit, quod sit ille, « quem propter ipsum et propter quem alia volumus». — Paulo inferius respicitur Lib. de Causis, propos. 15: Omnis sciens, qui scit essentiam suam, est rediens ad essentiam suam reditione completa...et hoc non est ita, nisi quia sciens et scitum sunt res una etc. Cfr. ibid. propos. 17: Omnis virtus unita plus est infinita. quom multiplicata [i. e. divisa]...Quod est quia virtus quando incipit multiplicari, tanc destruitur unitas eius, et quando destruitur eius unitas, destruitur eius infinitas...Virtus, quanto plus opprozimat uni puro et vero, flt vehementior eius unitas, et quanto vehementior fit eius unitas, est iflnitos In ea magis apporcnus etc.
50 BREVILOQUIUM. PARS 1. CAP. Vil.
sunma, rediens supra se ipsam reditione completa et perfecta, est omunipotentissina, sie. et. veritas sapientissima, et bonitas beuevolentissima; et haee appropriantur, quia. ordinem | iusinuant.. Voluntas enim. dat praeintelligere cognitionem, et. voluntas et. cognitio praesupponuut potentiun et virtuteu quia « posse $cire est aliquid posse (1) ».
Ex his apparet, quae sint appropriata et. quibus el qua de causa. Maec Gunen ultima, scilicet potentia, sapientia et voluntas, sunt potissime illa, ey. quibus iu Scripturis laudatur. Trinitas summa. Et ideo de his aliquid. dicendum est breviter et summatim.
Car. VII. De omnipotentia. Dei.
4. De omnipotentia Dei seeundum «doctriuim — saeram haec tenenda sunt: quod. Deus est. oinnipotens, ità tamen, quod ei non attribuuntur actus. culpabiles, utpote mentiri et immale. velle; nec actus. poenales, ut metuere et dolere; nee actus corporales sive materiales, ut dormire et ambulare, nisi forte traussumtive; nec aetus t£nconvenientes, ut posse facere inaiorem se, vel alium Deui sibi aequalem, vel infinitum actu, et consimilia: «quia, ut. dicit Anselmus (2), quodlibet inconvenieus, etium minimum, apud. Deuin est. impossibile ». Licet autem haec non possit, est tamen. ounipotens vere, proprie et perfecte.
(1!) Ut dicit ltichard. a S. Vict, tom. V. pag. 39, noto 7. allegatus. Vide etiam Collationes ip llexaém. coll. 91.
(2) Libr. I. Cur Deus homo, c. 20. et de Fide Trin. c. 5. Cfr. tom. |. pag. 52, nota 4. — Vide de his |. Sent. d. 42. (praecipue q. 2.) et d. 43.
BREVILOQUIUM. PARS 1]. CAP. VII. 54 9. Intelligentia autem et ratio praedictorum haec est: quia primum principium est potens potentia, quae est potentia simpiteiter; et ideo distributio addita ei (4) distribuit pro his «quae posse est posse simpliciler. Maec autem. sunt, quae. cgredinntur a potentia completa et ordtinala. — Votentiam atitem. completam dico, quae non potest deficere nec potest succumbere nec potest?ndigere. Potentia autem in peccando deficit, in patiendo succumbtt, in corporalibus actionibus tndigentiam includit. Divina. vero potentia, quia potentia summa et perfectissima, ideo nec est de nihilo nec est sub aliquo nec eget aliquo alio, ac per hoc nec culpabtlia nec poenalia nec materalia potest; et hoc, quia oinipotens est potentia completa.
9. Potentiam autem. ordinatam | contingit tripliciter dici; vel secundum actum, vel secundum aptitudtnem ex parte creaturae, vel secundum apttudinem ex parte solius virtutis increatae. Quod possibile est polentiae primo modo dictae est non. tantum possibile, sed etiam actuale; «quod sceundo modo et non. primo, est. possibile simpliciter, licet non. actuale; quod autem tertio modo, non primo vel secundo, est possibile Deo, sed impossibile creaturae. Quod autem nullo praedictorum modorum est possibile, sicut illud quod directe repugnat ordini secundum rationes et causas primordiales (2) et aeternas, simpétciter est impossitbile: sicut quod Deus faciat aliquod actu infinitum, quod simul facict aliquid esse et nullo modo esse, (1) Scil. signum distributivum omne (cfr. 1. Sent. d. 4. q. 4. scholion.), quod intrat in nomen omnipolentia.
(2) Cfr. 1. Sent. 18. a. t. q. 2. in corp., ubi dicitur, quod causae primordiales dicuntur primordiales « per privationem prioris...(et) in quantum respiciunt Deum ut principium primum».
59 BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. VIII.
quod faciat id quod. fuit, nou fuisse, et. cetera. talia; quae posse est contra ordinem et complementum divinae potentiae. — Ex his patet, respectu quorun est divina potentia; patet etiam, «quae debent diei simpl citer possibilia, el quae simpliciter. impossibilia, et quod ajiquorum impossibilitas simul stet cum vera omnipotentia.
Car. VIII.
De Dei sapientia, praedestinatione et. praescientia.
1. De sapientia vero Dei haee. tenenda. sunt, scilicet quod ipsa divina sapientia limpidissime cognoscit omnia bona et mala, praeterita, praesentia et futura, actualia et possibilia, ac per hoe incomprehensibilia nobis et infinita; ita tamen, quod ipsa in se nullo modo diversificatur, lieet diversa nomina sortiatur. — In quantum euim est cognoseitiva omnium possibilium, dicitur scientia sive cognitio; in quantum est cognoscitiva omnium, quae in universo liunt, dicitur visio; in quantum est cognoscitiva omnium, quae bene fiunt, dicitur approbatio; in. quantum est. cognoscitiva eorum quae futura. sunt, dicitur praescentia. sive. praevisio; in quantum est cognoscitiva eorum quae ab ipso Deo flenda sunt, dieltur dispositio; in quautum est cognoscitiva eorum quae praemianda sunt, dicitur praedestinatio; in quantum vero est coguoscitivi eorum quae damnanda sunt, dicitur reprobatio (1).
3. Et quia ipsa non tantum est cognosciliva, sed est etiam ra4o cognoscendi; ideo, in quamtum est ratio cognoscendi omnia cognita, dicitur Zur; in BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. VIII. 55 quantum est ratio cognoscendi visa et approbata, dicitur speculum; in quantum est ratio cognoscendi praevisa et disposita, dicitur exemplar; in quantum vero est ratio cognoscendi praedestinata et reprobata dicitur Jber vitae. — Est igitur Jiber vitae respectu rerum, ut redeuntium; exemplar, ut exeuntium; speculum, ut euntium; /uz vero respectu omnium (1). — Ad exemplar autem spectat idea, verbum, ars et ra-(0: idea, secundum actum praevidendi; verbum, secundum actum proponen(i; ars, secundum actum prosequendi; raí$o, secundum actum perficiendi, quia superaddit intentionem finis. — Quia vero haec omnia unum sunt in. Deo, ideo. unum frequenter accipitur pro alio.
9. Et licet divina sapientia ratione diversitatis scitorum et connotatorum diversa sortiatur vocabula, non tamen diversificatur secundum rationem intrinsecam. Cognoscit enim conttngentia.: infallibiliter, mutabilia immutabiliter, futura pracsentialiter, temporaita aeternaliter, dependentia independenter, creata incrcate, alta a se in se et per se (2). — Et cum infallibiliter (!) Vide IV. Sent. d. 43. a. 9. q. 1-3. De seqq. vide I. Sent. d. 27. p. Il. q. 3. seq.; d. 35. q. 4. seqq.; d. 36. a. 2. q. |. et supra Quaest. de scientia Christi, q. 2. seqq. — Alex. Hal, S. p. I. q. 23. m. &. a.!: Ratio respicit flnem, idea formam, exemplar efficientem, sapientia cognitionem, sicut ars operationem. Unde in quantum efficiens, scif, qualiter debeat operari; secundum exemplar dicitur sapiens; in quantum vero potest. operari, cnm «vult, dicitur arfifer. De Deo ut causa exemplari plura docentur Collationes in Hexaém. coll. 6. n. 92. seqq. et praecipue coll. 12. per totam.
54 DREVILOQUIUM. PARS L. CAP. VIII.
contingentia cognoscat, simul stat libertas et vertibilitas voluntatis euim. praedestinatione el praescientia.
4. Intelligeutia autem et ratio. praedictorum haec est: quoniam primum principium hoc ipso quod primum et summum, cognitionem habet simul sinpicissimam eV per[ectissimam: quia perfeclissimam, ideo eognoscit omnia distinctissime sub omnibus conditionibus, «uas res habent vel habere possunt; et propterea futura scit esse futura, et praesentia praesentia; et bona scit approbanda, et inala reprobanda: hinc est, quod diversa sortitur vocabula, seeundum quod dictum est supra.
5. Sed quia simul stal perfectio sapientiae cum summa simplicilale, hine est, quod omnia a4a a se coguoscit iu se et per se; ex «quo sequitur secundum, quod creata cognoscit iuereate; ex quo sequitur. ter- -tium, quod dependentia cognoscit independenter; ex quo oritur quartum, quod /emporalia cognoscit aeternaliter; ex quo quintum, quod /*ura. cognoscit praesentialiter; ex quo sextum, quod z»utabiia cognoscit immutabiliter; ex quo septimum, «quod contingentia cognoscit infallibiliter.
6. Et ita contingentia, manentiía contingentia, sunt divinae sapientiae prorsus infallibilia, tam iu contiugentibus, quae subiacent. naturae, quam libertati voluntatis humanae. — Unde qui vult hoc verum intelligere, quomodo simul stet libertas voluntatis creatae cum infallibilitate praedestinationis aeternae, resolvendo ab hoc ultimo procedat per illos septem gradus usque ad primum, «quod. primum principium perfectissime cognoscit omnia per se ipsum, quod est verum cerlissimum; ex quo celera praedicta ratioeinando infallibiliter coneluduntur.
RREVILOQUIUM. PARS f. CAP. VI. bh!
7. Sicut autem divinae cognitionis cerifiudo simul stat cum contingentia rerum cognitarum, quia simul est simplicissima et perfeclissima divina sapientia; sic unitas simul stat cum multiformitate rationum et idea rum ex eadem eausa. Quia enim perfectissima. est, ideo distinetissime eognoscit universa. et. singula. et. illa omnia distinetissime et perfectissime repraesentat; et ideo singulorum dicitur habere rationes et ideas tanquam rerum similitudines perfectissime expressivas. — Quia vero símplicissima est, ideo omnes similitudines illae sunt unum in ipsa. Unde sicut Deus wna. virtute omnia producit ex. tempore. seeundum. omnimodam rerum integritatem, Sic. 452a. vertlate (4) omuia. exprimit sempiternaliter. Et sictit una. est in. Deo altissimo, omnipotente operatio activa secundum rem, dicuntur tamen plures rerum productiones ratione pluralitatis productorum; sic una est verias. unius actus | intelligentiae in. Deo; dicuntur. tamen. plures. similitudines, idene et rationes ratione pliralitatis ideatorum. vel extslentium, vel fulurorum, vel possibilium. Mac autem rationes vel idene, licet sint uha vertlas et lux et essentia, non tamen dicuntur. esse una ratto vel idea. Ratio enim vel idea dicitur ut ad alterum secundum rationem intelligendi. Nominat enim similitttdinem coguiti quae realiter tenet se ex parte Dci, licet secttndum rationem intelligendi dicere videatur aliquid ex parte ideati.
8. Si autem huius simile in. creatura requiratut, dicendum, quod hoc est illirs exemplaris proprium; quia, sicut dictum est, simul est simplex ct infinitum (1) Cfr. Quaest, de scientia. Christi, q. 2. et 3; I. Sent.
56 ' BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. IX.
el perfectissimum, quo praeintelleeto, cetera consequenter innotescunt. Quia enim exemplar illud est si8plicissimum el perfectissimum, ideo actus. purus; quia vero infinitum el. immensum, ideo extra omne genus (1). Et hine est, quod existens unum, potest esse similitudo expressiva multorum.
Cav. [X. De voluntate Dei et providentia.
1. De voluntate autem. Dei haec. tenenda. sunt, quod ipsa sie est recta, ut nullo modo possit obliquari; sic est e/Jicaz, ut nullo modo possit impediri; sie est una, ut tantum mulüformiter habeat. significari.
3. Siguilicatur enim divina voluntas, (quae est. voluntas benepíaeciti, per voluntatem signi secundum quinque differentias signorum, quae sunt praeceptto, prohibitio, consilium, impletio eA permissio;. secuudum quae disponuntur. a. voluntate. benepiaciti quaecumque in universo fiunt. «Est enim. voluntas. Dei prima et summa eausa omnium specierum ac imotionum. Nibil enim (It visibiliter et sensibiliter in ista totius ereaturae amplissima «quadam — imimensaque. republica, quod non de interiore invisibili atque. intelligi-: bili aula summi Imperatoris aut iubeatur, aut. perimnittatur, secundum ineffabilem iustitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum et retributionum (2) ».
(2) August., Ill. de Trin. c. 4. n. 9. -— De voluntate Dei cfr. l. Sent. d. 425-48, ubi etiain. quaedam de providentia divina tanguntur; plenius uutein. de ipsa agit Alex. Hal., S. p. Il. q. 26. per totam.
BREVILOQUIUM. PARS 1. CAP. IX. 57 3. Et quia ista voluntas, ratione regulata, dicitur providentia; hinc est, quod omnia, quae in universo fiunt, aguntur et reguntur divina providentia, quae per omnia est irreprehensibilis, quia nihil nisi iuste praectpit, prohibet, vel consulit; nihil agit nisi bene, nihil permittit iniuste.
4. Intelligentia autem et ratio praedictorum haec est. Primum principium, cum sit summe nobile, et voluntatem. habet et nobili modo habet. Cum igitur voluntas de se dicat illud, secundum quod in agentibus a propostto (4) attenditur regula rectitudinis et eflicaeia operationis; necesse est, quod voluntas in Dco sit reclisstma et efficacissima: ideo reciissima, quia idem est in Deo voluntas et veritas; ideo e/ficacissima, quia idem prorsus in Deo est voluntas et virius sive potestas. — Et quia non potest divina voluntas carere veritate, ideo non tantum est recta, verum etiam regula rectitudinis. Quia vero nullo modo potest carere virtute, ideo non tantum est. efficax, verum eliam fons et origo tolius efficactae, ita. ut nihil sinc illa possit effici, nihil contra illam possit fleri, nihil etiam sit, a. quo valeat impediri.
5. Et quia recttsstmma. est, nullus potest esse rectus nisi conformetur ei (2); nullus autem potest ei conformari, nisi voluntas illa innotescat sibi: oportuit ergo, voluntatem divinam ut regulam rectitudinis notiicari nobis. Rectitudo autem quacdam est nmecessttatis, et haec. est. in. faciendo bonum necessarium declinando malum (3); quaedam est perfectionis, et (!) De hac dictione cfr. tom. I. pag. 714, nota 3. (3) Respicitur Ps. 36, 27: Declina a malo et fac bonum.
58 UREVILOQUIUM. PARS I. CAD. IX, et haec est in. supererogaudo ultra. debitum; et. seeundum hoc innotescit nobis per triplex signum, scilicet praeceptionem, prohibitionem et consilium; «quod quidem signiticat divinum beneplacitum acceptare tanquam iustum: quod fit secundum divinum praeceptum, quod declinatur seeundum divinam prohibitionem et adimpletur secundum divinum consilium. Signa vero haec infallibilia signa sunt divinae voluntatis, ut. est regula rectitudinis.
6. Rursus, quia e/ficacissima est, nullo modo. potest aliquis aliquid e/ficere, nisi ipsa operante et. coelfficiente; nullus deficere vel peccare potest, nisi. ipsa iuste deserente (4). Et secundum hoc duo sunt eius signa, scilicet $mpletto, quod est signum voluntatis ut ellicientis; et permtissio, quod est signum — voluntatis iuste. deserentis. Juste autein. deserit, quia. iustum. est, ut sie administret res, quas eondidit, ut non infringat leges, quas indidit; et sic cooperetur. « rebus, quas creavit, ut. eas. agere proprios motus sinat (3)»: et ideo si liberum arbitrium ad utrunque. vertibile de lege naturae in malum dimittat cadere, hoc non. permittit nisi iuste.
1. Rursus, si per gratiam praeveuiat et. sustentet, nulli iniurizuim facit; ideo non agit tütuste uec. omnino tusle secundum exigentiam meritorum, quia merita ad hoc non sufliciunt; sed gratis et. misericorditer. et quodam modo iuste, quantum est. ex condecentia bonitatis suae. Cum ergo damnat et. reprobat, operatur secundum $ustitiam; quando. vero praedestinat, seeun- (2) August, VII. de Civ. Dei, c. 30: Sic itaque admninisuat omnia, quae creavit, ut. etiam ipsa proprios exercere et ogere motua sinat.
BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. IX. a9 dum gratiam el misericordiam, quae non excludit iustitiam (4). Quia ergo omnes, secundum quod de massa perditionis erant, debebant damnari; ideo plures reprobantur quam. eligantur, ut. ostendatur, «quod. saiva-(io est. secundum gratiam specialem, sed damnatio secundum iustitiam. communem. Nullus ergo potest conqueri de divina voluntate, quia omnia agit rectissime, immo in omnibus debemus gratias agere et honorificare regimen divinae providentiae. — Si quis autem quaerat, quare magis uni peccatori munus gratiae largiatur quam alteri, hic oportet silentium imponere humanae loquacitati et. exclamare eum Apostolo (2): O altitudo divitiarum sapientiae el. scientiae Dei, quam tncomprehensibilia sunt tudicia eius, et in-: vestigabiles viae etus. Quis enim cognovit sensum Do- $ini, aut quis. eius. consiliarius. fuit, aut quis prior. dedit. il($, et retribuetur ei? Quoniam ex $pso et per $psum et 1n ipso sunt omnia. lpsi gloria in. saecula saeculorum.
(4) Cfr. Anselm., Proslog. c. 9-11, ex quo quaedam attulimus tom. IV. pag. 964, nota 3. — August., Enchirid. c. 99. n. 25. Sola enim gratia redemptos discernit a perditis, quos tín unam perditionis concreverat. massam ab origine ducta causa communis.
PARS SECUNDA.
De creatura mundi.
Cav. ÉL.
De productione mundi totalis.
1. His summatim pracintelleetis de Trinitate Del, dicenda suut aliqua. de creatura mundi. Circa quain haec tenenda sunt in sumina: videlicet. quod. universitas machinae mundialis producta est in. esse ex tempore et de uihilo ab uno principio primo, solo et summo; cuius potentia, licet sit iminensa, disposuit tamen omnia 1n cerlo pondere, numero et mensura (1).
2. Haec generaliter intelligenda sunt circa rerum productionem, ex quibus veritas colligitur, et error repudiatur. Per hoc enim, quod dicitur ex tempore, excluditur error ponentium mundun. aeternum. Per hoc, quod dicitur de n:h:/o, excluditur error ponentium aeternitatem cirea. principium materiale. Per hoc (1) Sap. 11, 24. — De seqq. cf. tl. Sent. d. 4. p. FJ. a. 4. et 2. Collationes in [Iexacm. coll. 3. n. 3. seqq. De creatura sub triplici respectu ad Creatorem cfr. |. Sent. d. 3. p. I. dub. 3, et Alex. Hal., S. p. Il. q. 7.
BREVILOQUIUM. PARS Il. CAP. I. 61 quod dicitur ab. uno principio, excluditur error Manichaeorum ponentium pluralitatem principiorum. Per hoc, quod dicitur solo et summo, excluditur error ponentium, Deum produxisse inferiores creaturas per ministerium intelligentiarum. Per hoc autem, quod additur im certo pondere, numero et mensura, ostenditur, quod creatura est effectus Trinitatis creantis sub triplici genere causalitatis: efficientis, a quo est in creatura unitas, modus et mensura; exemplaris, a. quo est in creatura veritas, species et. numerus; [inaits, a quo est in creatura bonitas, ordo et pondus. Quae quidem reperiuntur in omnibus creaturis tanquam vestigium Creatoris sive corporalibus, sive spiritualibus, sive ex utrisque compositis.
9. Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia ad hoc, quod sit ordo perfectus et status in rebus, necesse est, quod omnia reducantur ad unum principium, quod quidem sit. primum, ut det ceteris slatum; ct perfectissimum, ut det ceteris omnibus complementum (1). Quoniam igitur. primum principium, in quo est s/atus, non potest esse nisi unum solum; si mundum producit, cum uon possit ipsum producere de se ipso, necesse est, quod producat er nihilo. Et quia productio ex nihilo ponit esse post non-esse ex parte producti, et immensitatem in virtute produceute ex parte principii, cum hoc sit. solius. Dei, necesse cst, quod. creatura. mundi sit producta ex (empore ab. ipsa virtute inmensa, agente per se et immediate.
4. Rursus, quoniam principium perfectissimum, a quo manat perfectio universorum, necesse est agere (4) Cfr. Aristot, Il. Metaph. text. 5. seqq. (|. brevior. c. 2.); et fom. Il. pag. 14, nota 4. verba Docthii.
623 BREVILOQUIUM. PARS 1I. CAP. ll.
ducens & se el secundum se et propler se — quia nullo in agendo indigel extra se — necesse. est, quod habeat respectu cuiuslibet. creaturae. intentionem triplicis causae, scilicel e/Jicientts, exemplarts et finalis; necesse est etiam, omnem creaturam secundum hanc triplicein habitudinem comparari ad causam primam. Omnis enim creatura constituitur in esse ab efliciente, conformatur ad exemplar et ordinatur ad finein; ac. per hoc est una, vera, bona; modificata, speciosa, ordinata; mensurata, discrelga et ponderata; est enim pondus inclinatio ordinata (1). — Et haec quidem generaliter dicta sunt de omni creatura, sive corporea, sive incorporea, sive ex utrisque composita, sicut est natura humana.
Car. II.
De natura corporali quantum ad fieri.
1. Natura vero corporea nobis consideranda est quantum ad fert, quantum ad esse et quantum ad operari (2). — De natura vero corporea quantum ad fieri haec specialiter tenenda. sunt, quod sex diebus sit in esse producta, ita quod $n principio, ante omnem diem creavit. Deus caelum et terram (5). — Prima vero (1!) Sive ut August, Enarrat. in Ps. 29. enarrat. 9. n. 10, ait: Pondus enim est impetus quidam cuiusque rei velut conantis ad locum suum. Cfr. supra p. |. c. 6.