recognoscunt dominium Papae, habent Christiani1 causam iusti belli contra illos. Et hanc sententiam tenet Caietanus late ( Secunda Secundae, qu. 66, art. 8, ad secundum). Nec auctoritas canonistarum in contrarium multum debet movere, quia, ut supra dictum est, haec tractanda sunt ex iure divino, et plures et maiores contrarium tenent, inter quos etiam est Ioannes Andreae. Nec habent pro se aliquem textum. Nec etiam gravis aucto¬ ritas Archiepiscopi Florentini hoc loco recipienda est, secutus est enim Augustinum Anconitanum,2 sicut alias solet sequi canonistas. Et dictis patet quod Hispani, cum primum navigaverunt ad terras barbarorum, nullum ius secum adferebant occupandi provincias illorum.
Et ideo alius titulus est, qui potest praetendi, iure inventionis, nec alius titulus a principio praetendebatur, et hoc solo titulo primo navigavit Columbus Genuensis. Et videtur quod hic titulus sit idoneus, quia illa, quae sunt deserta, fiunt iure gentium et naturali occupantis ( Inst., De rerum divisione, § jerae bestiae 3). Ergo, cum Hispani fuerint primi, qui 360 invenerint et occupaverint illas provincias, sequitur quod iure possident, sicut si solitudinem inhabitatam hactenus invenissent.
Sed de isto titulo, qui tertius est, non oportet multa verba facere, quia, ut supra probatum est, barbari erant veri domini, et publice et privatim. Ius autem gentium est,4 ut, quod in nullius bonis est, occupanti conceditur,5 ut habetur expresse in dicta § jerae bestiae.3 Vnde, cum illa bona6 non carerent domino, non cadunt sub illo titulo. Et sic, licet iste titulus cum alio aliquid facere possit (ut infra dicetur), tamen per se nihil iuvat ad possessionem illorum, non plus quam si illi invenissent nos.
Et ideo quartus titulus praetenditur, quia scilicet nolunt recipere fidem Christi, cum tamen proponatur eis et sub obtestationibus7 admo¬ neantur, ut recipiant. Et videtur quod iste titulus sit legitimus ad occu¬ pandas terras barbarorum, primo, quia barbari tenentur recipere fidem Christi, quia “Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit, qui vero non crediderit, condemnabitur.”8 Nullus autem condemnatur, nisi pro mortali, et ( Act., 49) “Non est aliud nomen datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri.” Ergo, cum10 Papa sit minister Christi, saltem in spiritualibus, 361 *B omits Christiani.
2Summa de ecclesiastica potestate, qu. 45, arg. 2, resp.: “Ad quaestionem ergo puto pro veritate esse dicendum quod Papa vicarius Iesu Christi vice Dei viventis in toto orbe terrarum; spiritualium et tem¬ poralium habet universalem iurisdictionem.”
3Inst., 2, 1, 12; Krueger’s text of the Institutes has ferae igitur bestiae as the opening words of this section. For wording of passage referred to, see n. 5 below. 4B omits est.
6S has the obvious correction here, where B has concedit and M concedatur. The editor of B or his printer probably omitted a tilde over the final t, the usual abbreviation of the passive ending -ur. The editor of M in correcting one error simply feli into another. The text of the Institutes runs as follows: “...Iure gentium statim illius esse incipiunt; quod enim ante nullius est, id naturali ratione occu¬ panti conceditur.” However, it is quite possible that M adopted the subjunctive, thinking it required by the ut which precedes. 6B omits illa bona.
7S has ostentationibus. The idea involved, however, is not ostentation, but earnest entreaty.
9V. 12: “Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus,” etc. 10M has Cum ergo.
De Indis, Sect. II.
videtur quod saltem auctoritate Papae possent cogi ad recipiendam fidem Christi et, si requisiti nolint recipere, iure belli possit agi contra eos. Immo videtur quod etiam principes sua auctoritate hoc possint, quia sunt ministri Dei (ad Rom., 131) et “vindices in iram eis qui male agunt.” Isti autem pessime agunt, non recipientes fidem Christi. Ergo possunt cogi a prin¬ cipibus.
Secundo, quia, si Galli nollent oboedire Regi suo, posset Rex Hispaniae Arg. 11. cogere illos, ut oboedirent.2 Ergo, si nolunt oboedire Deo, qui est verus et supremus Dominus, possunt principes Christiani cogere illos barbaros, ut oboediant; non enim videtur quod debeat esse peioris condicionis causa Dei quam hominum. Et confirmatur, quia, sicut arguit Scotus (Quarto, dist. 4, qu. 93) de pueris infidelium baptizandis, potius debet aliquis cogi ad oboediendum domino superiori quam inferiori. Si ergo cogi possent barbari ut oboedirent principibus suis, ergo multo magis ut oboediant Christo et Deo.
Tertio, quia, si blasphemarent publice Christum, possent bello cogi ut Arg. m. desisterent ab huiusmodi blasphemiis, ut doctores concedunt et verum 362 est. Possemus enim bello persequi, si uterentur crucifixo ad irrisionem vel quocumque modo abuterentur ad ignominiam rebus Christianis, ut fingentes ad illusionem Sacramenta Ecclesiae vel aliquod4 simile. Quod etiam patet; nam si facerent iniuriam regi Christiano, etiam defuncto, possemus vindicare iniuriam, multo ergo magis si faciant iniuriam Christo, qui est Rex vivus Christianorum.8 Nec de hoc est dubitandum, quia, si Christus viveret inter mortales et pagani facerent Ei iniuriam, non est dubium quin possemus bello persequi iniuriam. Ergo etiam nunc. Sed maius peccatum est infidelitas quam blasphemia, quia, ut S. Thomas dicit Ets. Thomas, et probat (Secunda Secundae, qu. 10, art. 3®), “infidelitas ^ est gravissimum ^aefqu!’ inter peccata, quae contingunt in perversitate morum,” quia opponitur 10, art. 3. directe fidei,7 et blasphemia non opponitur directe fidei, sed confessioni fidei. Infidelitas etiam tollit principium conversionis in Deum, scilicet fidem, non autem blasphemia. Si ergo pro blasphemia in Christum possunt Christiani bello persequi infideles, ergo pro ipsa infidelitate. Et con- Confirm. firmatur, quod blasphemia non sit ita magnum peccatum, sicut infidelitas, quia pro infidelitate est poena capitalis Christiano per leges civiles, non autem pro blasphemia. _ iy. 4: “Non enim sine causa gladium portat, minister enim Dei est, vindex in iram ei, qui male agit.”
2B adds ut certum est.
Hn Libros IV Sententiarum, lib. 4, dist. 4, part. 3, sect. ult. (De parvulis Iudaeorum et infidelium: an sint invitis parentibus baptizandi): “Universaliter enim in potestatibus ordinatis potestas inferior non obligat in his quae sunt contra superiorem...Et si quis habet regere rempublicam magis debet quantum in se est cogere unumquemque subdi domino superiori quam inferiori.” 4S has aliquid.
6So B; M hzsrex et dominus Christianorum and S has rex unus Christianorum. The difference probably arose out of the fact that vivus appears as uiuus in B. The editor of M, with a hand ever ready to correct and sometimes even to make fancied improvements, puts et dominus for the word that is difficult to read. The contrast is between rex Christiano and Rex Christianorum, between rex defunctus and Rex vivus. We would expect vivus, even if we did not find it, as we actually do.
6“Unde manifestum est quod peccatum infidelitatis est maius omnibus peccatis, quae contingunt in perversitate morum.” #.
7S has fidei directe, while B omits quia. -.. fidei and inserts et after blasphemia.
Francisci de Victoria Respondetur aliquot pro¬ positionibus. I Prop.
Altissiodorensis, Guilelmi Parisiensis, Gersonii contraria sententia, scilicet in¬ fidelitatem semper esse peccatum, recitatur.
In eadem sen¬ tentia videtur esse Hugo de S. Victore.
8. Pro responsione sit prima propositio: Barbari, priusquam aliquid audissent de fide Christi, non peccabant peccato infidelitatis eo, quod non 363 crederent in Christum.1 Haec propositio est ad litteram S. Thomae {Secunda Secundae, qu. 10, art. i2), ubi dicit quod “apud eos, qui nihil audie¬ runt de Christo, infidelitas non habet rationem peccati, sed magis poenae, quia talis ignorantia divinorum ex peccato primi parentis secuta est.” “Qui autem,” inquit, “sic sunt infideles, damnantur quidem propter alia peccata, sed non propter peccatum infidelitatis. Vnde Dominus dicit ( Ioan., 153), ‘ Si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent.’ Quod exponens Augustinus dicit quod loquitur de illo peccato, quo non credi¬ derunt in Christum.” Idem videtur dicere S. Thomas ( Secunda Secundae, qu. 10, art. 6, 4 5 et qu. 34, art. 2, ad secundum6).
Haec propositio est contra multos doctores et primo contra Altissiodorensem (part. 3, in qu. Vtrurn fidei possit 6 subesse falsum) ubi dicit quod non potest aliquis habere ignorantiam invincibilem, non solum Christi, sed cuiuscumque articuli fidei, quia, si faciat quod in se est, Dominus illuminabit sive per doctorem intrinsecum sive extrinsecum, et sic semper est peccatum mortale credere aliquid contrarium articulis fidei. Ponit exemplum de vetula, cui episcopus praedicaret aliquid contra fidei articu¬ lum. Et generaliter dicit quod ignorantia iuris divini neminem excusat. 364 Eadem fuit opinio Guilelmi Parisiensis, qui eodem modo argumentatur.
Vel enim talis facit quod in se est, et illuminabitur; si non facit, non ex¬ cusatur. Et in eadem sententia videtur fuisse Gersonius ( De spirituali vita animae, lect. 47). “Concors,” inquit, “est sententia doctorum quod in his, quae sunt iuris divini, non cadit ignorantia invincibilis, quoniam8 facienti quod in se est, Deus semper assistat paratus illustrare mentem, quantum oportebit ad salutem et erroris evitationem.” Et Hugo de S. Victore (lib. 2, part. 9, cap. 59) dicit neminem excusari per ignorantiam *B has Christo in place of in Christum.
2“Si autem accipiatur infidelitas secundum negationem puram, sicut in illis, qui nihil audierunt de fide, non habet rationem peccati, sed magis poenae, quia talis ignorantia divinorum ex peccato primi parentis est consecuta. Qui autem sic sunt infideles, damnantur quidem propter alia peccata, quae sine fide remitti non possunt, non autem damnantur propter infidelitatis peccatum,” etc., as above.
3V. 22; Vulgate has et locutus fuissem eis.
4“Quia infidelitas habet rationem culpae, ut supra (art. i) dictum est, sed magis ex hoc, quod remittitur fidei, quam ex hoc, quod non habet ea, quae fidei sunt. Hoc enim videtur, ut dictum est, magis ad rationem poenae pertinere.”
5“Ad secundum dicendum quod ipsa infidelitas non habet rationem culpae, nisi in quantum est voluntaria.”
eB has potest.
7Coroll. 3: “Et quicquid sit de ignorantia facti aut iuris humani et naturalis positivi, concors est sententia. Nullam in his quae legis divinae sunt cadere ignorantiam invincibilem, quoniam facienti quod in se est, Deus semper assistit paratus illustrare mentem quantum oportebit ad salutem et erroris evitationem.”
8B has quin, M has quum, and S has cum, where the text of Gerson has quoniam. The editor of B started the mistake by misreading an abbreviation of quoniam. The editor of M, feeling the need of a causal particle, changed the quin to quum, which in tura becomes cum in S.
9“Ego vel neminem talem esse vel, si forte aliquis est, si eius culpa non obstitisset, audire et scire potuisse ac debuisse sine cunctatione affirmo.” This passage is in the De Sacramentis Christianae fidei (tome 3, p. 456, of the edition of Hugo’s works which was used). Part. 9 should be part. 6.
De Indis, Sect. II.
a praecepto baptismi suscipiendi, quia, nisi sua culpa obstiterit, audire et scire poterit, ut exemplum est de Cornelio (Act., 10).
Hanc sententiam et opinionem limitat Adrianus in Quotlibetis, qu. 4.
“Ea,” inquit, “quae sunt2 iuris divini, sunt in duplici differentia. Quaedam anus< sunt, ad quorum scientiam Deus non obligat omnes universaliter, ut sunt apices iuris divini, et difficultates circa illud et circa Scripturam sacram et praecepta; et circa haec bene potest cadere ignorantia invincibilis, etiamsi quis faciat totum quod in se est. Alia sunt, ad quorum scientiam Deus generaliter obligat omnes, ut articuli fidei, praecepta universalia legis; et 365 de his est verum, quod doctores dicunt, quod non potest quis excusari per ignorantiam. Si enim quis facit quod in se est, illuminabitur a Deo pei doctorem interiorem vel exteriorem.”.
Sed nihilominus conclusio posita videtur expresse de intentione S. Thomae. Et probatur: Tales, qui nunquam audierunt quicquam, tia, propoquantumcumque sint alias peccatores, ignorant invincibiliter; ergo talis ignorantia non est peccatum. Antecedens patet ex illo ad Roni., 10. “Quomodo credent, nisi audiant; quomodo autem audient sine praedi¬ cante?” Ergo, si non est eis praedicata fides,5 ignorant invincibiliter, quia non possunt scire. Neque Paulus condemnat infideles, quia non faciunt quod in se est, ut illuminentur a Deo, sed quia, cum audissent, non cre¬ diderunt. “Numquid,” inquit, “non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum.”6 Ex hoc condemnat illos, quia in omnem terram fuit praedicatum Evangelium, alias non condemnaturus, quantumcumque haberent alia peccata...Vnde etiam decipitur Adrianus in alio puncto circa materiam de ignorantia. Dicit enim, in eodem quotlibeto, quod etiam in materia morum, ignorantia si quis adhibet omnem industriam et diligentiam ad sciendum ea, quae deceptl°-oportet, non satis est ad excusationem ignorantiae, nisi per contritionem 366 peccatorum disponat se ad hoc, ut illuminetur a Deo; ut si quis dubitat de aliquo contractu et quaerit a viris doctis et alias laborat ad sciendum veritatem et putat esse licitum, si forte non est licitus et exercet, non ex¬ cusatur, si forte alias est in peccato, quia non facit totum quod in se est ad vincendum ignorantiam, et licet stet quod, etiamsi disponat se ad gratiam, non illuminetur, tamen non excusatur, nisi tollat hoc impedi¬ mentum, scilicet peccatum. Vnde, si de eodem casu et contractu Petius et Ioannes dubitant et faciunt aequalem diligentiam humanam et uterque putat esse licitum — Petrus autem est in gratia, Ioannes in peccato Petrus habet ignorantiam invincibilem, Ioannes vincibilem; et si uterque exerceat contractum, Petrus excusatur, Ioannes non excusatur. Fallitur, inquam, in hoc, sicut a me disputatum est late Prima Secundae, in materia contra de ignorantia.8 Mirabile enim esset dicere quod in nulla materia iuris Adrianum. divini posset habere ignorantiam invincibilem infidelis, immo quicumque est in peccato mortali. Immo sequitur quod ille Petrus, qui erat in gratia lB has destiterit. 2S omit s sunt. 3B omits quicquam. „ 4V. 14.: “Quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo, etc., as above.
8B omits fides. *Ad Rom., cap. io, v. 18., 7B has tractatu and M has contractatu.
Francisci de Victoria Sententia auc¬ toris de igno¬ rantia, quae est peccatum et quae non est peccatum.
Rursum pro¬ positionem suam auctor confirm.
Ratio decep¬ tionis prae¬ dictorum auctorum.
II Prop.
Prob.
et ignorabat invincibiliter aliquid circa usuram aut simoniam, solum per hoc, quod caderet in mortale, illa ignorantia fieret vincibilis, quod absur¬ dum est.
9. Vnde dico quod ad hoc, quod ignorantia imputetur et sit peccatum 367 vel vincibilis, requiritur neglegentia circa illam materiam, puta, quia noluit audire vel auditum non credidit; et e contrario1 ad ignorantiam invinci¬ bilem satis est quod fecerit humanam diligentiam ad sciendum, etiamsi alias sit in mortali. Vnde, quantum ad hoc, idem est iudicium de exsi¬ stenti in peccato et de exsistenti in gratia2 nunc et statim post adventum Christi vel post passionem Eius. Nec posset Adrianus negare quin paulo post passionem Domini Iudaei, qui erant in India vel Hispania, ignorarent3 invincibiliter passionem Domini, quantumcumque essent in mortali, immo expresse hoc ipse concedit in qu. 1, ad quartum, in materia de observantia legalium. Et certum est quod Iudaei, absentes a Iudaea, sive essent in peccato sive non, habebant ignorantiam de baptismo invincibilem4 aut de fide Christi.5 Sicut ergo tunc poterat cadere ignorantia invincibilis de hoc, ita et nunc apud eos, apud quos non est facta annuntiatio de baptismo.
Sed in hoc decipiuntur isti doctores, quia putant quod, si ponamus igno¬ rantiam invincibilem de baptismo aut fide Christi, quod6 statim consequitur quod possit aliquis salvari sine baptismo aut fide Christi, quod tamen non 368 sequitur. Barbari enim, ad quos non pervenit annuntiatio fidei aut religionis Christianae, damnabuntur propter peccata mortalia aut ido¬ lolatriam, sed non propter peccatum infidelitatis, ut dicit S. Thomas (< Secunda Secundae, ubi supra)7 quod, si facerent quod in se est bene vivendo secundum legem naturae, ita est quod Dominus provideret et illuminaret8 illos circa nomen Christi; non ideo tamen sequitur quod, si male vivant, imputetur eis ad peccatum ignorantia aut infidelitas circa baptismum et fidem Christianam.
10. Secunda propositio: Barbari non ad primum nuntium fidei Christianae tenentur credere,9 ita quod10 peccent mortaliter non credentes11 solum per hoc, quod simpliciter annuntiatur eis et proponitur quod vera religio est Christiana et quod Christus est Salvator et Redemptor mundi, sine miraculis aut quacumque alia probatione aut suasione. Probatur haec conclusio ex prima: Si enim, antequam aliquid audissent de religione Christiana, excusabantur, non obligantur de novo per huiusmodi simplicem propositionem et annuntiationem, cum talis annuntiatio nullum sit argu¬ mentum aut motivum ad credendum. Immo, ut Caietanus ait ( Secunda Secundae, qu. 1, art. 412), temere et imprudenter quis crederet aliquid, 369 maxime in his, quae spectant ad salutem, nisi cognoscat a viro fide digno *S has contrario simply. 2B omits preceding nine words.
3B has ignorabant. 4M has invincibilem de baptismo.
‘B omits aut de fide Christi. 6For repetition of this quod, see p. 204.
7B omits the words in parentheses. The reference is to the passage from qu. 10, art. X, quoted 8S has illuminat. 9M adds ipsum. 10Classical Latin requires ita ut. UB inserts Christo here.
12Vol. vin, page 15, of the edition used: “Quoniam nullus audiens aliquid vere ac prudenter credit illud nisi ad sensum cognoscat a viro fide digno illud asseri,” etc., to great length.
De Indis, Sect. II.
illud adseri — quod barbari non cognoscunt,1 cum ignorent qui aut quales sint, qui eis novam religionem proponunt. Et confirmatur, quia, ut ait Confirm. 1. S. Thomas ( Secunda Secundae, qu. 1, art. 4, ad secundum,2 et art. 5, ad pri¬ mum,3 “ea, quae sunt fidei, sunt visa et evidentia sub ratione credibilis. Non enim fidelis crederet, nisi videret ea esse credenda vel propter evidentiam si¬ gnorum vel propter aliquod huiusmodi.” Ergo, ubi neque huiusmodi signa neque aliquod aliud ad persuadendum concurrit, non tenentur barbari credere. Et confirmatur, quia, si simul Saraceni eodem modo proponerent confirm. 2. barbaris sectam suam simpliciter, sicut Christiani, non tenerentur eis credere, ut certum est. Ergo nec Christianis sine aliquo motivo et suasione proponentibus, quia non possunt nec tenentur divinare utra sit verior religio, nisi appareant probabiliora motiva pro altera parte. Hoc enim esset cito credere, quod est levis corde, ut dicit Ecclesiasticus, cap. I9-4 Et confirmatur per illud Ioan., 155' “Si signa non fecissem, etc., pecca- confirm. 3. tum non haberent.” Ergo, ubi nulla fiunt signa neque motiva, nullum erit peccatum.
11. Ex qua propositione sequitur quod, si solum illo modo proponatur coroii. fides barbaris et non recipiant, non hac ratione possunt6 Hispani inferre illis bellum neque iure belli contra eos agere. Patet, quia sunt innocentes quantum ad hoc, nec fecerunt aliquam iniuriam Hispanis. Et confirmatur hoc corollarium, quia, ut S. Thomas tradit ( Secunda Secundae, qu. 40, art. i7), ad bellum iustum “requiritur causa iusta, ut scilicet illi, qui im¬ pugnantur, propter aliquam culpam impugnationem mereantur. Vnde Augustinus dicit ( Libro 83 Quaestionum 8): ‘Iusta bella solent diffiniri, quae9 ulciscuntur iniurias, si gens vel civitas plectenda est, quae vel vindicare neglexerit quod a suis improbe factum est, vel reddere quod per iniuriam ablatum est.’ ” Si ergo nulla praecessit a barbaris iniuria, nulla est causa iusti belli. Et haec est sententia communis omnium doctorum, non solum Probata theologorum, sed etiam iurisconsultorum,10 ut11 Hostiensis, Innocentii, et ^ sententia aliorum. Et ponit eam diserte Caietanus ( Secunda Secundae, qu. 66, “mmum art. 8), nec scio aliquem doctorem, qui oppositum sentiat. Vnde hic non esset legitimus titulus ad occupandas provincias barbarorum et spoliandos priores dominos.
XB has cognoscent.
XB has cognoscent.
2“Ad secundum dicendum quod ea, quae subsunt fidei, dupliciter considerari possunt. Uno modo, in speciali, et sic non possunt esse simul visa et credita, sicut dictum est. Alio modo, in generali, scilicet sub communi ratione credibilis, et sic sunt visa ab eo, qui credit. Non enim crederet, nisi videret ea esse credenda vel propter evidentiam signorum vel propter aliquid huiusmodi.”
3“Ad primum ergo dicendum quod infideles eorum, quae sunt fidei, ignorantiam habent, quia nec vident aut sciunt ea in se ipsis, nec cognoscunt ea esse credibilia. Sed per hunc modum fideles habent eorum notitiam, non quasi demonstrative, sed in quantum per lumen fidei videntur esse credenda, ut dictum est.” 4V. 4: “Qui credit cito, levis corde est,” etc.
5V. 24: “Si opera non fecissem in eis,” etc. 6S has non possint hac ratione.
7Words as given above, except that St. Thomas has in libro Quaestionum and definiri. The above is the second of three requirements laid down by St. Thomas for a just war; the other two are the authority of the prince and right intention.
*This is a mistake (cf. p. 274); the reference is to Quaestiones in Heptateuchum, lib. vi {Quae¬ stiones in Iesum Nave, qu. 10: “Iusta autem bella definiri solent, quae ulciscuntur iniurias, si qua gens vel civitas, quae bello petenda est, vel vindicare neglexerit quod a suis improbe factum est, vel reddere quod per iniurias ablatum est.” 9M has qui. 10B has consultorum. US adds ait.
Francisci de Victoria III Prop.
Prob. i.
Prob. 2.
IV Prop.
V Prop.
VI Prop. Prob. i.
Prob. 2.
12. Tertia propositio: Si barbari, rogati et admoniti ut audiant 371 pacifice loquentes de religione, nollent audire, non excusarentur a peccato mortali. Probatur, quia, ut supponimus, illi habent gravissimos errores, de quibus non habent rationes verisimiles1 aut probabiles. Ergo, si quis admoneat eos ut audiant ac deliberent de rebus spectantibus ad religionem, tenentur saltem audire et consultare. Item necessarium est eis ad salutem credere in Christum et baptizari ( Mare., ult.2: “Qui crediderit,” etc.). Sed non possunt credere, nisi audiant (ad Rom., io3). Ergo tenentur audire, alias essent extra statum salutis sine culpa sua, si non tenentur audire.
13. Quarta propositio: Si fides Christiana proponatur barbaris probabiliter, i. e., cum argumentis probabilibus et rationalibus et cum vita honesta et secundum legem naturae studiosa,4 quae magnum est argumen¬ tum ad confirmandam veritatem, et hoc non semel et perfunctorie, sed diligenter et studiose, barbari tenentur recipere fidem Christi sub poena peccati mortalis. Probatur ex tertia conclusione, quia, si tenentur audire, ergo et acquiescere auditis, si sunt rationabilia. Et patet manifeste5 ex illo Marci ultimo6: “Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; 372 qui vero non crediderit, condemnabitur.” Et per illud Act., 47: “Non est aliud nomen datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri.”
14. Quinta8 conclusio9: Non satis liquet mihi an fides Christiana fuerit barbaris hactenus ita proposita et annuntiata, ut teneantur credere sub novo peccato. Hoc dico, quia (ut patet ex secunda propostione) non tenentur credere, nisi proponatur eis fides cum probabili persuasione. Sed miracula et signa nulla audio nec exempla vitae adeo religiosa, immo10 contra multa scandala et saeva11 facinora et multas impietates. Vnde non videtur quod religio Christiana satis commode et pie sit illis praedicata, ut illi teneantur acquiescere, quanquam videntur multi religiosi et alii ecclesiastici viri et vita et exemplis et diligenti praedicatione sufficienter operam et industriam adhibuisse in hoc negotio, nisi ab aliis, quibus alia cura est, impediti essent.
15. Sexta propositio: Quantumcumque fides annuntiata sit barbaris probabiliter et sufficienter et noluerint eam recipere, non tamen hac ratione licet eos bello persequi et spoliare bonis suis. Haec conclusio est expressa S. Thomae (Secunda Secundae, qu. 10, art. 812), ubi dicit “quod infideles, qui nunquam susceperunt fidem, sicut Gentiles et Iudaei, nullo modo sunt 373 compellendi ad fidem.” Et est conclusio communis doctorum etiam in iure canonico et civili. Et probatur, quia credere est voluntatis. Timor has ver if similes.
^ap. 16, v. 16: “Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui veronon crediderit, condemnabitur.”
8V. 14: “Quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?”
4B has studiosam. 6B has magnifeste. eCap. 16, vv. 15-16.
7V. 12; Vulgate has: “Nec enim aliud nomen est sub caelo datum,” etc., as above.
8B has Secunda. 9M has propositio. 10B omits immo.
UB and S have seu. The reading of B is accounted for by the fact that B might easily have misread “& f$ua” in the manuscripts. M, who saw B as well as the manuscripts, evidently intended correcting B. S, who saw only B and M and not the manuscripts, followed B.
12“ Respondeo dicendum quod infidelium quidam sunt qui nunquam susceperunt fidem, sicut Gentiles et Iudaei. Et tales nullo modo sunt ad fidem compellendi ut ipsi credant, quia credere volun¬ tatis est.”
De Indis, Sect. II.
autem multum minuit de voluntario (tertio Ethicorum ) et ex timore servili dumtaxat accedere ad mysteria et sacramenta Christi sacrilegum est.
Item probatur ex can. de Iudaeis,1 Dist. 45: “De Iudaeis autem praecepit Prob. 3. sancta synodus nemini deinceps ad credendum vim inferre. Cui enim vult Deus miseretur, et quem vult indurat. 2 Non est dubium quin sententia Concilii Toletani sit, ut non agatur cum Iudaeis minis et terrori¬ bus ad recipiendam fidem. Et idem dicit expresse Gregorius (in can. qui sincera,3 eadem Dist.): “Qui sincera,” inquit, “intentione extraneos a Christiana religione ad fidem cupiunt perfectam perducere,4 blandimentis debent, non asperitatibus studere,5 nam quicumque aliter agunt, et eos sub hoc velamine a consueta sui ritus voluerint cultura removere, suas illic magis, quam Dei causas probantur6 attendere.” Item probatur Prob. 4. propositio7 ex usu et consuetudine Ecclesiae. Nunquam enim Imperatores Christiani, qui sanctissimos et sapientissimos Pontifices a consilio8 * habe¬ bant, bellum intulerunt infidelibus eo, quod nollent recipere Christianam religionem. Item bellum nullum argumentum est pro veritate fidei Prob. 5. Christianae. Ergo per bellum barbari non possunt moveri ad credendum, sed ad fingendum se credere et recipere fidem Christianam, quod immane ^ ^ et sacrilegum est. Et, quamvis Scotus (in Quartum, dist. 4, qu. ult. ) re sententia dicat quod religiose fieret, si infideles cogerentur a principibus minis et exponitur, terroribus ad fidem, hoc tamen non videtur intellegere nisi de infidelibus, qui alias sunt subditi principum Christianorum, de quibus postea dicetur.
Barbari autem non sunt tales. Vnde puto quod nec Scotus hoc10 * adserit de barbaris istis. Patet itaque quod neque iste titulus idoneus est et legitimus ad occupandas provincias barbarorum.
Alius titulus praetenditur serio et est titulus quintus, scilicet peccata Quintus ipsorum barbarorum. Dicunt enim quod, licet non possint bello infestari tractatur, ratione infidelitatis suae aut quia non recipiunt fidem Christianam, possunt tamen bello peti propter alia peccata mortalia, quae multa habent et ipsa gravissima, ut aiunt. Circa peccata autem mortalia distinguunt.12 Dicunt enim quod, cum sint aliqua13 peccata, quae non sunt contra legem naturae, 1Decr., 1, 45, 5, which is an excerpt from the Proceedings of the Fourth Council of Toledo, cap. 56, Friedberg adopts the spellings Iudeis, precepit, and sinodus, and the reading vim ad credendum.
3Decr., 1, 45, 3, which is an excerpt from Pope Gregory I, Epist. ad Pascasium Lpiscopum Neapolianum (lib. xi, epist. 15).
4Instead of perfectam perducere, Friedberg adopts the reading rectam adducere.
6Here Victoria omits the following: “ne quorum mentem reddita a plano ratio poterat provocare, pellat procul adversitas.”
'Friedberg adopts the readings ritus sui volunt and probantur causas. B has quaestio.
*B has concilio, while S has consiliis. There is no need, however, to change to the plural here.
Hn Libros IV Sententiarum, lib. 4, dist. 4, part. 3, sect. ult. (De parvulis Iudaeorum et infidelium: an sint invitis parentibus baptizandi): “Istud autem de parentibus infidelibus cogendis per minas et terrores videtur probari, quia sicuti commendat illud Concilium Tolletanum supra allegatum.
UM has assereret, which some later editor, mistaking the ff for ff, changed to afferret, tound in S.
Here again is seen the resuit of the improving hand of M. 12M has distingunt.
i3M has quod sunt aliqua, while S has quod sunt alia. This seems to be an instance of M trying to secure symmetry of expression (see p. 252, n. 3). Because he finds alia sunt and et probis in the parallel clause which follows, he changes the cum sint and pro his to sunt and et p™ his in the first clause. It is a later editor who completes M’s Work, by changing aliqua to alia, which is found in S.
Francisci de Victoria Recitatur et explicatur sententia Archiepiscopi, Augustini Anconitani, Sylvestri, Innocentii docentium hunc titulum esse legiti¬ mum.
Respons.
auctoris.
Prob. 1.
Prob. 2.
sed solum contra legem divinam positivam, pro his1 barbari non possunt in- 375 festari bello2; alia autem sunt contra naturam, ut esus carnis humanae, con¬ cubitus indifferens cum matre, sororibus, et cum masculis, et pro his pos¬ sunt infestari bello et cogi ut ab his desistant. Et ratio utriusque est, quia circa alia peccata, quae sunt contra legem positivam, non potest eis ostendi evidenter quod male faciant; circa alia autem3 contra legem naturae, potest eis ostendi quod offendunt Deum et per consequens possunt4 * coer¬ ceri ne offendant Deum.6 Praeterea possunt cogi ut servent legem, quam ipsi profitentur. Ea autem est lex naturae. Ergo.6 Haec est opinio Archiepiscopi Florentini (part. 3, tit. 22, cap. 5, § 8) post Augustinum Anconitanum,7 * idem Sylvestri (in verbo Papa, § 7); et est opinio Inno¬ centii in cap. quod super his,s De voto,9 ubi expresse dicit, “Credo quod si Gentiles, qui non habent nisi legem naturae, contra legem naturae faciant, poterunt per Papam puniri. Arguitur10 Gen., 19, ubi Sodomitae puniti sunt a Deo. Cum autem Dei iudicia sint nobis exemplaria, non video quare Papa, qui est vicarius Christi, hoc non possit.” Haec Innocentius.
Et eadem ratione poterunt auctoritate Papae puniri a principibus Chri¬ stianis.
16. Sed pono conclusionem11: Principes Christiani, etiam auctoritate Papae, non possunt coercere barbaros a peccatis contra legem naturae nec 376 ratione illorum eos punire. Probatur primo, quia isti praesupponunt falsum,12 quod Papa habeat iurisdictionem in illos, ut supra dictum est. Secundo, quia vel intellegunt universaliter pro peccatis contra legem naturae, ut pro furto, fornicatione, adulterio, vel peculiariter pro peccatis contra naturam, de quibus S. Thomas ( Secunda Secundae, qu. 154, art. ii13 et 1214), quo modo peccatum contra naturam dicitur non solum quia est contra legem naturae, sed contra ordinem naturalem, quod15 (II ad Cor., 216) vocatur immunditia, secundum glossam, ut concubitus puerilis et17 bestialis, vel feminae ad feminam, de quo ad Rom., i.18 Si secundo modo solum, contra arguitur, quia homicidium est ita grave, vel gravius peccatum, et ita manifestum quod, si pro illis licet, ergo et pro homicidio. Item blasphemia est ita grave peccatum et ita manifestum; ergo.19 Si primo modo, i. e., generaliter pro omni peccato contra legem naturae, 1See note 13 on page 251. 2B omits bello.
3M inserts quae sunt perhaps to secure symmetry with preceding parallel clause.
4B omits possunt. 6M has offendant eum amplius. 6B omits Ergo.
''Summa de ecclesiastica potestate, qu. 23, arg. 4, resp. After making a distinction between eternal, natural, and positive law, he says: “Nam unusquisque iuste potest puniri pro transgressione illius legis quam recipit et quam profitetur observare...Pagani vero et omnes barbarae nationes per legem divinam veteris vel Novi Testamenti convinci non possunt. Nec per legem positivam, cum neutram recipiant. Unde sicut per legem naturae quam coguntur profiteri convinci possunt, ita per ipsam possunt iuste puniri.”
sDecrtl., 3, 34, 8, which is an excerpt from Pope Innocent III, Epist. ad Cantuariensem Archiepiscopum. 9The full title is De voto et voti redemptione. 10M has Et arguitur ex.
UB has corollarium. This may be an improvement of M’s. 12M inserts videlicet here.
13“Sed contra est quod II ad Cor., 12, connumeratur aliis luxuriae speciebus, ubi dicitur: ‘Non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia’; ubi dicit glossa: ‘Immunditia, i. e., luxuria contra naturam.”’ 14B has arti. 11. ad secundum. 16B has de quo.
16The passage referred to is not in cap. 2, but in cap. 12, v. 21. 17S omits et, 18V. 26: “Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum, in eum usum qui est contra naturam.”
19B omits ergo.
De Indis, Sect. II.
contra pro fornicatione non licet; ergo nec pro aliis peccatis, quae sunt contra legem naturae. Antecedens patet (I ad Cor.y 5): “Scripsi vobis in epistola, ne commisceamini fornicariis.”2 Et praeterea,3 “ si quis4 frater nominatur inter vos5 fornicator, aut idolis serviens,”6 etc., et infra: Quid 377 enim mihi de his, quae foris sunt, iudicare”7; ubi S. Thomas8 dicit, Praelati acceperunt potestatem super eos tantum, qui se fidei9 subdiderunt. Vbi aperte patet quod Paulus dicit non spectare ad eum iudicium de infidelibus et fornicariis aut10idololatns. Item nec omnia peccata contra legem natui ae possunt evidenter ostendi, saltem omnibus. Item hoc tantundem est dicere, ac si quis dicat quod propter infidelitatem liceat barbaros debellare, omnes enim sunt idololatrae. Item non licet Papae inferre bellum Chiistianis, quia sunt fornicarii aut fures, immo quia sunt11 cinaedi; nec ideo potest publicare terras eorum et dare aliis principibus; hoc enim modo, cum in omni provincia sint multi peccatores, cottidie possent mutari regna.
Et confirmatur; graviora enim peccata sunt haec apud Christianos, qui confirm. sciunt illa esse peccata, quam apud barbaros, qui ignorant esse peccata.
Item mirum est quod Papa non possit ferre leges infidelibus et possit Prob. 3.
exercere iudicia et inferre poenas.
Item arguitur, et certe videtur convincere, quia vel barbari tenentur Prob- 4ferre poenas illatas pro illis peccatis vel non. Si non tenentur, eigo nec Papa potest inferre. Si tenentur, ergo tenentur recognoscere Papam tanquam dominum et legislatorem. Ergo, si non recognoscant,12 iam 378 propter hoc solum potest eis inferri bellum, quod tamen13 isti negant, ut supra dictum est. Et profecto14 mirum est quod possint15 impune negare auctoritatem et iurisdictionem Papae et tamen teneantur subire iudicium eius. Item non possunt acceptare iudicium Papae, qui non sunt Chn- Prob. sstiani, nullo enim alio iure Papa potest eos condemnare aut punire, nisi quia vicarius Christi. Sed isti fatentur, tam Innocentius quam16 Augu¬ stinus Anconitanus,17 quam etiam Archiepiscopus et Sylvester, quod non possunt puniri, quia non recipiunt Christum. Ergo nec quia non recipiunt iudicium Papae, hoc enim praesupponit illud.
Et confirmatur quod nec iste titulus nec praecedens sit sufficiens, quia etiam19 in Veteri Testamento, ubi tamen20 armis res gerebatur, unquam j,ujus et populus Israel occupavit terras infidelium, vel quia essent infideles et lB omits quae sunt..., * ad Cor., cap. |, v. 9...