SigPhi · Francisco de Vitoria

De Indis et De iure belli relectiones (Carnegie Classics, Bate tr., 1917)

English · translated by J. P. Bate

Page 16 of 26

Sed considerandum valde est quod Paulus dicit (I ad Cor., 61): “Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.” Haec enim omnia, quae dicta sunt, intelleguntur per se loquendo. Fieri enim potest ut per haec bella, caedes et spolia potius impediretur conversio barbarorum quam quaereretur et propagaretur. Et ideo hoc in primis cavendum est, ne offendiculum ponatur Evangelio; si enim ponatur, cessandum esset ab hac ratione evangelizandi et alia quaerenda esset. Sed nos ostendimus quod per se haec2 licent. Ego non dubito quin opus fuerit vi et armis, ut possent Hispani illic perseverare, sed timeo ne ultra res progressa sit quam ius fasque permittebant. Iste ergo potuit esse secundus titulus legitimus, quo barbari potuerunt cadere in dicionem Hispanorum. Sed semper habendum est prae oculis quod statim dictum est, ne hoc, quod per se licitum est, reddatur malum per accidens, quia bonum est ex integra causa, malum autem per circumstantiam,3 ex Aristoteli (tertio Ethicorum) et 401 Dionysio {De divinis nominibus, cap. 4).

13. Alius titulus potuit esse, qui derivatur ex isto, et est: Si qui ex barbaris conversi sunt ad Christum et principes eorum vi aut metu volunt eos revocare ad idololatriam, Hispani hac ratione etiam4 possunt, si alias fieri non potest, movere bellum et cogere barbaros ut desistant ab illa iniuria et contra pertinaces iura belli persequi,* 6 et per consequens aliquando dominos deponere, sicut in aliis bellis iustis. Et iste potest poni tertius titulus et non solum titulus religionis, sed amicitiae et societatis humanae.

Ex hoc enim, quod aliqui barbari sint conversi ad religionem Christianam, sunt facti amici et socii Christianorum, et debemus operari “bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei” {ad Gal., 66).

14. Alius titulus potest esse: Si bona pars barbarorum conversi essent ad Christum, sive iure sive iniuria, i. e., dato quod minis aut terro¬ ribus vel alias non servatis servandis, dummodo vere essent Christiani, Papa ex rationabili causa posset, vel ipsis petentibus vel etiam non peten¬ tibus, dare illis principem Christianum et auferre alios dominos infideles. Probatur, quia, si ita expediret ad conservationem religionis Christianae, 402 quia timetur ne sub dominis infidelibus apostatae fiant, i. e., deficiant a fide, vel illa occasione graventur a suis dominis, in favorem fidei Papa potest mutare dominos. Et confirmatur, quia, ut doctores dicunt et expresse S. Thomas {Secunda Secundae, qu. 10, art. io7), Ecclesia posset omnes servos Christianos, qui serviunt infidelibus, liberare,8 etiamsi alias essent legitime9 captivi. Et hoc expresse dicit Innocentius in dicto cap. quod super his,10 De voto.11 Ergo magis poterit liberare alios subditos 1V. 12. 2B omits haec. 3S has ex singulis defectibus. 4B adds si necesse sit.

6B and M have prosequi; S has iure for iura. See p. 265, n. 11. Cf. also bello persequi, p. 245 (three times); iura bello persequi, p. 261; and similar expressions on pp. 276 and 279. 6V. 10.

7“ Potest tamen iuste per sententiam vel ordinationem Ecclesiae auctoritatem Dei habentis tale ius dominii vel praelationis tolli, quia infideles merito suae infidelitatis merentur potestatem amittere super fideles, qui transferuntur in filios Dei.” 8B adds eos. 9M has legitimi.

10Decrtl., 3, 34, 8, which is an excerpt from Pope Innocent III, Epist. ad Cantuariensem Archiepiscopum. B, M and S cite this law as super his. uThe full title is De voto et voti redemptione.

De Indis, Sect. III.

Christianos, qui non sunt tam astricti, sicut servi. Et confirmatur, quia tantum vel plus tenetur uxor viro, sicut1 subditus domino, cum illud vinculum sit iuris divini, hoc autem non. Sed in favorem fidei liberatur uxor fidelis a viro infideli, si maritus ei molestus est pro religione, ut patet ex Apostolo (I ad Cor., J2) et ex cap. quanto, 3 De divortiis. Immo ita nunc consuetum est, ut ipso facto, quod alter coniugum convertitur ad fidem, sit liber ab alio4 coniugum infideli. Ergo etiam Ecclesia in favorem fidei et ad vitandum periculum potest liberare omnes Christianos ab oboedientia et subiectione dominorum infidelium, secluso scandalo. Et ponitur iste quartus titulus legitimus.

403 15. Alius titulus posset5 esse propter tyrannidem vel ipsorum domi¬ norum apud barbaros vel etiam propter leges tyrannicas in iniuriam inno¬ centium, puta quia sacrificant homines innocentes vel alias occidunt indemnatos ad vescendum carnibus eorum. Dico etiam quod sine auctori¬ tate Pontificis possunt Hispani prohibere barbaros ab omni nefaria con¬ suetudine et ritu, quia possunt defendere innocentes a morte iniusta. Hoc probatur, quia “unicuique mandavit Deus de proximo suo,”6 et illi omnes sunt proximi. Ergo quilibet potest defendere illos a tali tyrannide et oppressione, et hoc maxime spectat ad principes. Item probatur Prov. 24, 7 “Erue eos, qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.8” Nec hoc solum intellegitur cum actu ducuntur ad mortem, sed etiam possunt9 cogere barbaros ut cessent a tali ritu. Et, si nolunt, hac ratione possunt eis bellum inferre10 et iura belli in eos persequi,11 et si aliter tolli non potest sacrilegus ritus, possunt mutare dominos et novum principatum inducere. Et quantum ad hoc habet verum illa opinio Innocentii et Archiepiscopi, 12quod pro peccatis contra naturam possunt puniri.13 Nec obstat quod omnes barbari consentiant in huiusmodi 404 leges et sacrificia, nec volunt se hoc14 vindicari ab Hispanis; in his enim non ita sunt sui iuris, ut possint se ipsos vel filios suos tradere ad mortem. Et iste posset esse quintus titulus legitimus.

16. Alius titulus posset esse per veram et voluntariam electionem, puta si barbari ipsi intellegentes et16 prudentem administrationem et humanitatem Hispanorum ultro vellent accipere in principem Regem XS has quantum. 2Vv. 13-15.

3Decrtl., 4, 19, 7, which is an excerpt from Pope Innocent III, Epist. ad Ferrariensem Episcopum. B and M have I3c. in place of et ex cap. 4S has altero. 5B has potest.

8B has necesse est, which may have been a case of homoiophoneton on the part of Victoria’s auditors.

9S has possint. 10B has potest...inferri.

nS has iure belli eos persequi. 12B inserts supposito.

13B adds intelligendum, inquam, quando sunt in detrimentum innocentum, ut ex hoc quod facere prohi¬ bentur, scilicet sacrificare innocentes et in esum convertere. It is not probable that M would have left out such a considerable portion, had it appeared in all of the manuscripts available to him. This, I take it, is an explanatory repetition, not intended as a part of the forraal relectio, but taken down as such by one of the auditors. See p. 198.

14M has super hoc and S has in hoc. This seems to be an instance of M’s improvements. See p. 197.

16M omits et.

Confirm. II.

Quintus titulus legitimus.

Prob. 1.

Prob. 3.

Sextus titulus legitimus.

Francisci de Victoria Prob.

Septimus titulus legitimus.

Prob.

Confirm.

Hispaniae, tam domini quam alii. Hoc enim fieri posset et1 esset legi¬ timus titulus etiam de lege naturali; quaelibet enim Respublica potest sibi constituere dominum, nec ad hoc esset necessarius consensus omnium, sed videtur sufficere consensus maioris partis. Quia, sicut2 alias disputavi3 in his, quae spectant ad bonum Reipublicae, illa, quae constituuntur a maiori parte, tenent, etiam aliis contradicentibus, alias nihil posset geri pro utilitate Reipublicae, cum difficile sit, ut omnes conveniant in unam sententiam. Vnde, si in aliqua civitate aut provincia maior pars esset Christianorum et illi in favorem fidei et pro bono communi vellent habere principem Christianum, credo quod possent eligere, aliis invitis, etiam relinquendo alios dominos infideles, et dico quod possent eligere principem, non solum sibi, sed toti Reipublicae, sicut et Galli pro bono suae Reipu- 405 blicae mutaverunt principes et, ablato regno a Childerico, tradiderunt Pipino, Caroli Magni patri, quam mutationem Zacharias Pontifex com¬ probavit. Et hic potest poni sextus titulus.

17. Alius titulus posset esse4 causa sociorum et amicorum. Cum enim ipsi barbari inter se gerant aliquando legitima bella, et pars, quae iniuriam passa est, habet ius bellum inferendi,5 potest accersere Hispanos in auxi¬ lium et praemia victoriae illis communicare, ut feruntur fecisse Talcalthedani6 contra Mexicanos, qui cum Hispanis composuerunt, ut eos iuvarent ad debellandos Mexicanos, haberent autem quicquid iure belli ad eos spectare poterat. Quod enim haec sit causa iusta belli pro sociis et amicis, non est dubium, ut etiam declarat Caietanus ( Secunda Secundae, qu. 40, art. i7), quia aeque potest Respublica advocare extraneos ad vin¬ dicandum inimicos contra extraneos malefactores. Et confirmatur, quia profecto hac maxime ratione Romani dilataverunt imperium suum, dum scilicet sociis atque amicis auxilia praestabant et ea occasione iusta bella suscipientes8 iure belli in possessionem novarum provinciarum veniebant.

Et tamen Imperium Romanum approbatur tanquam legitimum a beato Augustino (lib. 3, 9 De civitate Dei) et a S. Thoma ( Opusculo 2110). Et 406 Sylvester Constantinum Magnum pro Imperatore habuit, et Ambrosius Theodosium. Non videtur autem quo alio iuridico titulo venerint Romani in possessionem orbis nisi iure belli, cuius maximae occasiones fuerunt defensio et vindicatio sociorum. Sicut et Abraham ad vindicandum Regem Salem11 et alios reges, qui cum eo foedus percusserant, dimicavit contra quattuor reges illius regionis (Gen., 14), a quibus ipse nullam iniuriam accepit. Et iste videtur septimus et ultimus titulus, quo po- *B has ut in place of et. 2B has sic. 3M has disputavimus.

4B omits posset esse and S has esse potest.

6B has et libet contrariae bellum inferre; M has habet for habet; and S transposes bellum inferendi.

6The Tlaxcaltecs or Tlascalans. See Prescott, History of the Conquest of Mexico, passim.

7Vol. vili, page 314, of the edition used: “In eodem articulo, circa iustitiam causae belli, adverte quod, quia amici ac socii unum censentur, ideo iusta causa indicendi bellum est pro ultione sociorum.

Nec minus potest socios et extraneos ad bellum gerendum princeps invitare quam ad exercendam iustitiam intus ministros extraneos conducere.” 8M has suscipicientes. 9S has lib. 5.

10Alias Opusculum 17, De regimine ludaeorum (alias subditorum) ad Ducissam Brabantiae, wherein among other things St. Thomas says: “Eorum (i. e., ludaeorum) res terrarum domini possint accipere tamquam suas.” But cf. De regimine principum, lib. 3, cap. 13. UI. e., Melchisedech.

De Indis, Sect. III.

tuerunt aut possent venire barbari eorumque provinciae in possessionem et dominium Hispanorum.

18. Alius titulus posset non quidem adseri, sed revocari in disputa¬ tionem et videri aliquibus legitimus, de quo ego nihil affirmare audeo,1 sed nec omnino condemnare, et est talis: Barbari enim isti, licet (ut supra dictum est) non omnino sint amentes, tamen etiam2 parum distant ab amentibus;3 ita videtur quod non sint idonei ad constituendam vel admi¬ nistrandam legitimam Rempublicam etiam inter4 * terminos humanos et civiles. Vnde nec habent leges convenientes neque magistratus, immo 407 nec sunt satis idonei ad gubernandam6 rem familiarem. Vnde etiam carent et litteris et artibus, non solum liberalibus, sed etiam mechanicis, et agricultura diligenti et opificibus et multis aliis rebus commodis, immo necessariis ad usus humanos. Posset ergo quis dicere quod pro utilitate eorum possent principes Hispani accipere adminintrationem illorum et constituere illis per oppida praefectos et gubernatores, immo6 etiam illis dare7 novos dominos, dummodo constaret hoc illis expedire. Hoc, in¬ quam, posset suaderi, quia, si omnes essent8 amentes, non dubium est quin hoc esset non solum licitum, sed convenientissimum, immo tenerentur ad hoc principes, sicut si omnino essent infantes. Sed videtur quantum ad hoc eadem ratio de illis et de amentibus, quia nihil aut paulo plus valent ad gubernandum se ipsos quam amentes, immo quam ipsae ferae9 et bestiae, nec mitiori cibo quam ferae, nec paene meliori utuntur. Ergo eodem modo possent tradi ad gubernationem sapientiorum. Et confir¬ matur hoc apparenter. Nam, si fortuna aliqua omnes adulti perirent apud illos et10 manerent pueri et adulescentes, habentes quidem aliqualem usum rationis, sed intra annos pueritiae et pubertatis, videtur profecto 408 quod possent principes recipere curam illorum et gubernare illos, quamdiu essent in tali statu. Quod, si hoc admittitur, videtur certe non negandum quin idem fieri posset circa parentes11 barbaros, supposita hebetudine, quam de illis referunt qui apud eos fuerunt, quae multo, inquiunt,12 maior est quam apud alias nationes sit in pueris et adulescentibus.13 Et certe hoc posset fundari in praecepto caritatis, cum illi sint proximi nostri et teneamur bona illorum curare. Et hoc (ut dixi) sit sine assertione pro¬ positum, et etiam cum illa limitatione, ut fieret14 propter bona et utilitatem eorum, et non tantum ad quaestum15 Hispanorum.16 In hoc enim est totum periculum animarum et salutis, et ad hoc posset etiam prodesse illud, quod supra dictum est, quod aliqui sunt natura servi; nam tales videntur omnes isti barbari, et sic possent ex parte gubernari ut servi.17 2M omits etiam.

6B has gubernandum.

'M omits audeo here and has ipsum audeo after condemnare.

3M inserts et. 4M has intra.

6B adds qui semper manet ista causa constituere.

7B omits dare. 8So S; B and M have erant.

9B has ipse ferrae, M has ipse ferae, and S has ipsae fere.

10S omits et. UB omits parentes.

13M has in pueris et amentibus, while S has simply in pueris.

15From cum to quaestum is marked as a quotation in S.

16B adds barbaris in omnibus vel nihil melius vel peius habentibus quam prius habebant.

17From sic to servi is marked as a quotation in S, 12B omits inquiunt. 14B has fiant.

Octavus titulus dubius.

Ratio veri¬ similis.

Confirm.

Francisci de Victoria Obiectio.

Respons. i.

Respons. 2.

Tertio patet.

Sed ex tota disputatione videtur sequi quod, si cessarent omnes isti tituli, ita quod1 barbari nullam rationem iusti belli darent nec vellent habere Hispanos principes, etc., quod2 cessaret tota illa peregrinatio et commercium cum magna iactura Hispanorum et etiam proventus principum magnum detrimentum acciperent, quod non esset ferendum. Respondetur primo: Commercium non oporteret ut cessaret, quia, ut 409 iam declaratum est, multa sunt apud barbaros, quibus ipsi abundant et per commutationem possent Hispani advehere. Item multa etiam sunt,3 quae ipsi pro desertis habent vel sunt communia omnibus volentibus occupare, et Lusitani magnum commercium habent cum similibus gentibus, quas non subiecerunt, et cum magno commodo. Secundo, fortasse regii reditus non minores essent. Nam aeque iuste posset imponi vectigal super aurum et argentum, quod a barbaris reportaretur, vel ad quintam partem, vel etiam ad maiorem, pro rei qualitate, et merito, cum navigatio fuerit a principe inventa et sua auctoritate essent tuti negotiatores. Tertio patet quod iam, postquam ibi facta est conversio multorum barbarorum, nec expediret nec liceret principi omnino dimittere administrationem illarum provinciarum.

JS has ut. For explanation of consecutive use of quod, see p. 205.

3B and S omit sunt.

410 REVERENDI PATRIS, FRATRIS FRANCISCI DE VICTORIA, DE INDIS, SIVE DE IVRE BELLI HISPANORVM IN BARBAROS, RELECTIO POSTERIOR.

SVMMA.1 1. Christianis licet militare et bella gerere.

2. Bellum gerendi aut indicendi penes quem sit auctoritas.

3. Bellum defensivum quilibet posset suscipere et gerere, etiam privatus.

4. Invasus a latrone aut inimico an possit repercutere invasorem, si possit fugiendo evadere.

5. Respublica quaelibet habet auctoritatem indicendi et inferendi bellum.

6. Princeps eandem auctoritatem habet ad indicendum et inferendum bellum quam Respublica.

7. Respublica quid sit et quis proprie dicatur principes.

8. Respublicae aut principes plures, si habeant unum communem dominum aut principem, an possint per se inferre bellum sine auctoritate superioris principis.

411 9. Reguli sive principes, qui non praesunt Reipublicae perfectae, sed sunt partes alterius Reipublicae, non possunt bellum inferre aut gerere. Et quid dicendum de civitatibus.

10. Belli iusti quae possit esse ratio et causa. Et quod iusti belli causa non sit diversitas religionis, probatur.

11. Imperii amplificatio non est iusta causa belli.

12. Principis gloria propria aut aliud commodum non est belli iusta causa.

13. Iniuria accepta est unica et sola causa iusta ad inferendum bellum.

14. Iniuria quaelibet et quantavis non sufficit ad bellum inferendum.

15. Bello iusto exsistente, licet omnia facere, quae ad defensionem boni publici sunt necessaria.

16. Bello iusto licet recuperare omnes res perditas et illarum partem.

17. Bello iusto licet occupare ex bonis hostium impensam belli et omnia damna ab hostibus iniuste illata.

18. Princeps iusti belli, recuperatis rebus ab hostibus, quid ulterius possit facere.

19. Principi iusti belli licet, parta victoria, recuperatis rebus ac pace etiam et 412 securitate habita, vindicare iniuriam ab hostibus acceptam et animad¬ vertere in hostes et punire illos pro iniuriis illatis.

20. Bellum ut dicatur iustum, non semper est satis principem credere se habere iustam causam.

21. Belli iustitia summopere et magna cum diligentia examinanda est.

22. Subditi an teneantur examinare causam belli; et quomodo, si subdito constet de iniustitia belli, non liceat ei militare, etiamsi princeps imperet.

23. Subditi si habeant conscientiam de iniustitia belli, non licet illis2 sequi bellum, sive errent sive non.

9S omits illis, but some such word is necessary and illis is the word used by B and M.

2JO Francisci de Victoria 24. Senatores, reguli et universaliter omnes, qui admittuntur, vel vocati vel etiam ultro venientes, ad consilium publicum vel regis, tenentur iniusti belli causam examinare.

25. Belli causas examinare qui non teneantur, sed possint, fide adhibita maioribus, licite militare.

26. Subditos militantes quando non excusaret ignorantia de iniustitia belli.

27. Belli iustitia si sit dubia, quid faciendum; et quomodo, si princeps unus sit in legitima possessione, manente dubio, non possit alius bello et armis 413 repetere.

28. Si sit civitas aut provincia, de qua dubitatur an habeat legitimum posses¬ sorem, maxime si est deserta morte legitimi domini, etc. — quid in tali casu sit agendum.

29. Dubitans de iure suo, etiamsi pacifice possideat, quomodo examinare teneatur diligenter causam, si forte possit certum scire vel pro se vel pro alio.

30. Examinata causa, quamdiu rationabiliter perseverat dubium, legitimus possessor non tenetur cedere possessioni, sed potest licite retinere.

31. Subditis non solum licet in bello defensivo in re dubia sequi principem suum in bellum, sed etiam in bello offensivo.

32. Bellum an possit ex utraque parte esse iustum, et quomodo, seclusa igno¬ rantia, hoc non possit contingere.

33. Princeps sive subditus, qui ex ignorantia secutus est bellum iniustum, si postea constiterit ei de iniustitia belli, an teneatur restituere.

34. Innocentes interficere in bello an liceat.

35. Innocentes interficere nunquam per se et ex intentione licet.

36. Interficere an liceat infantes et feminas in bello contra Tureas, et quid dicen- 414 dum de agricolis apud Christianos, togatis, peregrinis, hospitibus et clericis.

37. Interficere innocentes per accidens, etiam scienter, aliquando licet et aliquando non.

38. Innocentes, a quibus in futurum imminet periculum, an liceat interficere.

39. Spoliare an liceat innocentes inter hostes, et quibus rebus sint spoliandi.

40. Bellum si satis commode geri potest non spoliando agricolas aut alios inno¬ centes, videtur non licere eos spoliare; et quid dicendum de peregrinis et hospitibus, qui sunt apud hostes.

41. Hostes si nolint restituere res iniuria ablatas et non possit qui laesus est aliunde recuperare, quomodo possit undecumque satisfactionem capere, sive a nocentibus sive ab innocentibus.

42. Innocentes et pueros, esto quod non sint interficiendi, an saltem liceat ducere in captivitatem et servitutem.

43. Obsides, qui vel tempore induciarum vel peracto bello ab hostibus recipiuntur, utrum interfici possint, si hostes fidem frangerent et conventis non starent.

44. Interficere an liceat omnes in bello nocentes. 415 45. Interficere licet indifferenter omnes, qui in actuali conflictu proelii vel in oppugnatione aut defensione civitatis contra pugnant, et quamdiu res est in periculo.

46. Interficere licet nocentes, parta victoria et rebus iam extra periculum positis.

47. Interficere non semper licet omnes nocentes, solum ad vindicandum iniuriam.

48. Interficere aliquando et licet et expedit omnes nocentes, et hoc maxime in bello contra infideles. Et quid in bello contra Christianos?

49. Captivos aut deditos an liceat interficere, supposito quod etiam fuerunt nocentes.

50. Capta in bello iusto utrum fiant capientium et occupantium, et quomodo capta in iusto bello, usque ad sufficientem satisfactionem rerum abla¬ tarum per iniuriam et etiam impensarum, fiant occupantium.

De lure Belli.

51. Mobilia omnia quomodo iure gentium fiant occupantis, etiamsi excedant compensationem damnorum.

416 52. An liceat civitatem permittere militibus in praedam, et quomodo non sit illicitum, sed et quandoque necessarium.

53. Militibus non licet praedas agere aut incendia facere sine auctoritate, alias tenerentur ad restitutionem.

54. Occupare licet et tenere agrum, arces, et oppida hostium, quantum necessarium fuerit ad damnorum illatorum compensationem.

55. Occupare licet ab hostibus et tenere arcem aliquam aut civitatem pro paranda securitate et vitando periculo aut pro defensione, ut tollatur ab hostibus occasio nocendi, etc.

56. Hostes multare parte agri licet ratione iniuriae illatae et nomine poenae, h. e., ad vindictam; et quomodo hac etiam ratione potest arx aut oppidum cum moderamine occupari.

57. Tributa an liceat victis hostibus imponere.

58. Principes hostium, an liceat deponere et novos ponere et constituere vel sibi principatum restituere; et quomodo non passim et ex quacumque causa belli iusti hoc liceat facere.

59. Principes hostium quando legitime possent deponi, ostenditur.

60. Canones seu regulae belligerandi describuntur.

417 Quia possessio et occupatio provinciarum illorum1 barbarorum, quos Indos vocant, videtur2 tandem maxime iure belli posse defendi, ideo, postquam in priori3 relectione de titulis disputavi, quos Hispani possunt praetendere ad illas provincias,4 sive iustis sive iniustis, visum est de iure belli brevem disputationem habere, ut illa relectio absolutior videatur.5 Sed, quia temporis angustia pressi non poterimus hic tractare omnia, quae in hac materia tractari possent et disputari,6 non licuit extendere calamum pro amplitudine et dignitate argumenti et materiae, sed quantum brevitas temporis patiebatur. Itaque solum notabo propositiones praecipuas7 in hac materia cum probationibus brevissimis, abstinens me8 a multis dubiis, quae in hanc disputationem9 conferri possent. Tractabo autem quattuor JB and M have illarum. 2M has videtur. 3B omits -priori and S has in relectione priori.

4S adds obtinendas after provincias; cf., however, ad iustam possessionem illarum provinciarum (p. 238), where ad governs a noun directly in the acc. after praetendere. Cf. also p. 278.

6The obvious meaning of this passage is: “I am giving this second relectio, in order that the first may seem more final and complete.” The readings of B, M, and S differ. M {ut relectio superior absolutior videatur) gives the proper sense, but it is so different from B {ut illae relectiones absolutiores videantur), which preceded it, that it makes one suspect its genuineness. This same suspicion must have been felt by I (who is followed by S: ut haec relectiones absolutiores videantur). The emendation proposed above gives the proper sense and a satisfactory explanation of the existing readings. The reading of B might be either a deliberate change of Boyer to procure what he thought would make better sense or an incorrect extension of what he thought were abbreviated words. It may be that Boyer was guilty of the former; the latter could have happened in the following manner. In manuscripts in which diphthongs are ligatured it is easy to mistake illa for illa. Once this mistake were made, it would be easy to think relectio and absolutior were abbreviations, and the mistaking of third person singular forms for third person plural forms and vice versa, due to the use of the macron or tilde to denote the omission of n, is too frequent an occurrence to need further comment (e. g., M has essent for esset, p. 292, n. 13; interficiatur for interficiantur, p. 293, n. S; B has pugnat for pugnant, 6B has Sed quia haec disputatio etiam simul cum secunda relectione in scholis proponi oportuit, which seems to be either an emendation of Boyer or a repetition of the author not intended as a part of his formal lecture. See p. 198. S omits tractari and et.

9B has in hac disputatione, which remains uncorrected in M, since it is a mistake very easy to escape one’s notice (cf. hac disputatione).

Quattuor quaestiones principales tractandae.

Francisci de Victoria Prima quaestio principalis.

Ratio pro parte altera quaestionis.

Lutheri sententia.

A qua non videtur Ter¬ tullianus ab¬ horrere.

Respondet auctor uni¬ ca conclu¬ sione.

quaestiones principales.1 Prima: An omnino Christianis sit licitum bella gerere. Secunda: Apud quem sit auctoritas aut gerendi aut indicendi bellum. Tertia: Quae possint et debeant esse causae iusti belli. Quarta: Quid in bello iusto et quantum liceat in hostes.

Quantum ad primam,2 posset videri quod omnino bella sint interdicta Christianis, prohibitum enim videtur eis se defendere, iuxta illud: “Non 418 vos defendentes, carissimi, sed date locum irae” ( ad Rom., 123); et Dominus in Evangelio: “Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam,4 praebe illi et alteram,” et “Ego dico vobis non resistere malo” ( Matth., 55); et (. Matth.f 266) “Omnes qui acceperint gladium gladio peribunt.” Neque satis videtur respondere quod omnia haec non sunt in praecepto, sed in consilio; satis enim magnum inconveniens esset, si bella omnia, quae a Christianis suscipiuntur, sunt contra consilium Domini. In contrarium est sententia omnium7 doctorum et usus receptus in Ecclesia.

Pro quaestionis explicatione notandum8 quod, licet inter catholicos satis conveniat de hac re, Lutherus tamen, qui nihil incontaminatum reliquit, negat Christianis etiam adversus Tureas licere arma sumere, innixus tum locis Scripturae supra positis, tum etiam9 quod, si Tureae10 invadant Christianitatem, illa est voluntas Dei, cui resistere non licet.

In qua tamen re non ita potuit imponere Germanis hominibus ad arma natis, sicut in aliis suis dogmatibus. Et Tertullianus non adeo videtur abhorrere ab hac sententia, qui libro De corona militis 11 disputat “an in totum Christianis militia conveniat,” et tandem profecto in hanc senten- 419 tiam declinare videtur,12 ut Christiano militare interdictum putet. “Cui,” inquit, “ne13 litigare quidem liceat.”14 1. Sed, relictis extraneis opinionibus, sit responsio ad quaestionem unica conclusione: Licet Christianis militare et bella gerere. Haec con- ‘M omits principales.

2B, M, and S have primum, which, it seems, should be rejected in favor of primam, in spite of its being the more difficult reading, because the author is speaking about the first quaestio, which he has just mentioned and which he is now answering. Furthermore, in speaking of the other three quae¬ stiones later on he uses secunda, tertia, and quarta, although it is true that with them he uses the word quaestio also. An a in the manuscripts could be very easily mistaken for a u, and the mistake would be difficult to detect, since it makes some sort of sense.

3V. 19; Vulgate has vosmelipsos. 4M omits tuam.

6V. 39: “Ego autem dico vobis, non resistere malo; sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram.” Cf. also Luc., cap. 6, v. 29.

6V. 52: “Tunc ait illi: ‘Converte gladium tuum in locum suum; omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt.’ ” 7B omits omnium.

8B has nota, which might have been an abbreviation for notandum. S adds est for the sake of grammatical completeness. The reading of M, however, which is given above, seems to be the correct one. Cf. the use of notandum on pp. 276, 277, and 280.

9B has autem. i°M inserts ait.

uCap. 11: “Puto prius conquirendum an in totum Christianis militia conveniat.”

12B has in ea opinione videtur perseverare, which may be accounted for as a repetition of the author or as a difference due to the relectio having been delivered twice (see p. 198).

13M has nec, following Tertullian. But Victoria is not quoting the exact words of Tertullian: “cui nec litigare conveniet.”

14M has licet, using the indicative mood, perhaps because Tertullian does, though a different tense from the one Tertullian used.

De lure Belli.

clusio est Augustini in multis locis. Nam1 * 3 4 Contra Faustum 2 et Libro 83 Quaestionum 3 et De verbis Domini i et Libro contra Secundinum Manichaeum 5 et in sermone de puero Centurionis6 et ad Bonifacium epistola7 diserte8 astruit. Et probatur conclusio, ut probat Augustinus ex verbis Ioannis Prob. 1. Baptistae (Luc., 39) ad milites, “Neminem concutiatis, nemini iniuriam feceritis.” “Quod si Christiana disciplina,” inquit Augustinus,10 “omnino bella culparet, hoc potius consilium salutis petentibus in Evangelio daretur, ut abicerent arma seque militiae omnino subtraherent. Dictum est autem eis, ‘Neminem concutiatis, contenti estote stipendiis vestris.’ ” Secundo, probatur ratione (scilicet,11 Secunda Secundae, qu. 40, art. Prob. 2. i12). Licet stringere gladium et armis uti adversus interiores malefactores et seditiosos cives, secundum illud ad Rom., 1313: “Non sine causa gladium *B omits Nam.

SS adds in margin Praesertim lib. 22. The reference is to Contra Faustum Manichaeum, lib. xxn, capp. 74-75, which are found in the Corpus Iuris Canonici as Decr., 2, 23, 1, 4. See below, p. 285.

3S adds in margin qu. 31. The reference is to De diversis quaestionibus LXXXIII, qu. 31, § 1: “Vindicatio [est], per quam vis aut iniuria, et omnino omne quod obfuturum est, defendendo aut ulciscendo propulsatur.”

4S adds in margin Serm. 19. The reference is to found be in Sermo 82 (Appendix 1, edition of the Benedictines, who do not think it belongs to St. Augustine) and as Decr., 2, 23, 1, 5, in the Corpus Iuris Canonici: “Non enim militare, delictum est; sed propter praedam militare, peccatum est.”

6B and M have et secundo libro contra Manichce. et, while S has omitted these words entirely.

I searched long in ali of St. Augustine’s writings against the Manichaeans for the sentiment referred to, but it was in the second book of none of them. Finally, the correct solution of the puzzle was found, as given above. The mistake in B and M may be accounted for as follows. Very probably most of the references to authorities were abbreviated in the manuscripts. The editor of B finding, we may say, et lib. cont. secund. Manichce. et in the manuscripts and thinking it a mistake (cont. and secund. transposed) transposed secund. to the position in which we find it and extended the abbreviation to secundo. The editor of M, facing the same state of affairs, followed B, while the editor of S, who had not access to the manuscripts, omitted the words apparently as being impossible.

6S adds in margin Est sermonibus De verbis Domini. The reference is to Epist. 138 (ad Marcellinum), § 15: “Nam si Christiana disciplina omnia bella culparet, hoc potius militibus consilium salutis petentibus in Evangelio diceretur, ut abiicerent arma, seque omnino militiae subtraherent. Dictum est autem eis: ‘Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum’ (Luc., iii, 14).” This is found in substantially the same words in the Corpus Iuris Canonici as Decr., 23, 1, 2, after the words in sermone de puero centurionis: “Nam si Christiana disciplina omnia bella culparet, hoc pocius consilium salutis petentibus, in evangelio diceretur, ut abicerent arma, seque miliciae omnino subtraherent. Dictum est autem eis: ‘Neminem concusseritis; estote contenti stipen¬ diis vestris.’ ” 7M has in epistola ad Bonifacium. S adds in margin Videtur Ep. 205, ad Bonifacium Comitem. The reference is to Epist. 189 (alias 205), § 4, and is found in the Corpus Iuris Canonici as Decr., 2, 23, 1, 3: “Noli existimare neminem Deo placere posse, qui in armis bellicis militat.”

8M inserts eam.

*Luc., cap. 3, v. 14: “Et ait illis: ‘Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris.’ ”.

10S adds in margin Videtur esse locus lib. 22, Contra Faustum, cap. 74, but the reference is to Epist. 138. See above, note 6, from which it appears that Victoria was quoting from the Corpus Iuris Canonici, rather than from a text of St. Augustine.