SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Latin

Page 12 of 31

Il8 DE JURE PRABDAE. CAP. VIII.

diis grassantur K Quin olim punitos etiam scimus, qui injussu imperatorum adversus hostem rem quamvis bene gessissent *, ut contra merito laudatur Cyri ille miles, qui strictum jam ensem in proelio repressit, simul receptui signa cecinearlic' if!' ^^^^' J^^^^ tgitur bellum eatenus subditi gerunt ^ quatenus superior jubet. Hoc si in actionibus singulis verum est, etiam in praeda obtineat necesse est ', quae ut ex bello nascitur ita jus sequitur belli. Cum ergo bella respectu subditorum justa sint utrimque, uti demonstratum est ^, quae probabili superiorum imperio geruntur, sequitur et praedam utrimque non injuste capi atque etiam licite retineri ». Cur enim magis rapinae conscientia gravetur, qui rem hostilem donante republica aut magistratu accipit, cum illis donandi jus esse putet, quam caedis, si quem iisdem jubentibus occidat? An si rem sententia publicatam a fisco emam nihil mihi de ejus sententiae justitia necesse erit inquirere, in bello autem non idem observabitur? Recte igitur theologi • affirmant eum, qui bona fide pugnavit, tuto etiam, quod ad conscientiam attinet, res bello captas detinere et, quamvis postea de belli injustitia erudiatur, ad ea tamen quae consumsit restituenda non teneri, nisi in quantum factus est locupletior. Semper enim hoc privilegium bonae fidei possessoribus competit, quo nomirie cum omnes comprehendamus, qui rem a non domino acceperunt quem dominum putabant '^ eo titulo, qui a domino vero dominium transtulisset ', subditos illos non possumus excludere. Datur enim praeda subditis, ut alibi • dicemus, publica concessione et velut dono: qui justus est titulus.

Quisquis autem rempublicam aut magistratum juste bellum putat gerere, simul etiam jus illis competere putat in bello capta \ Nam et hic acquirendi dominii modus est, omnino similis ei qui fit per rem judicatam *: si enim juste pugnaret respublica, judex in hostes etiam extemos constitueretur *. Et hic igitur convenit quod dicere solemus, juste eum possidere, qui praetore auctore comparat aut possidet *. Sicut igitur bellum, ita et depraedatio rerumque captarum deten-- Coroti. ii.

tio subditorum respectu ex utraque parte justa datur: praecedente scilicet jussu, cui ratio probabilis non repugnet. An vero utrimque et dominium, hoc est jus illud irrevocabile, quaeratur, inquisitione indiget. Omnino ausim affirmarejure-y^v^.^«-gentium primario, quod ex natura defluit, hoc ipsum non contingere. Neque enim opinio cujusquam * eousque sufficit, ut domino nolenti dominium auferat. Et naturaliter obligamur ad restitutionem, non tantum iniqua acceptione rei alienae, sed qualicunque possessione: unde nec praescriptiones eo jure receptas verissima sententia est •. Sed defendi potest jure gentium secundario, quod esse sui origine civile diximus ^, idem illiid procedere. Videntur enim populi conscivisse, ut bello capta utrimque capientium fierent ', nec ejus rei deesse rationes. Diligentius enim rempublicam defendunt cives bellique onera promtiores sustinent rei privatae vinculo •, cum spes quo^ammodo praecisa est semel amissa recuperandi. Nec reipublicae quidquam abscedit, cui aut victae jus foret inane sine viribus, aut victrici inter caetera, quae in dominio hostium fuerunt, etiam bello erepta acquirerentur. Magnumautem hujus rei argumentum est, quod facta pace, de quibus non 120 DE JURE PRAEDAE. CAP. VIll.

cxpresse convenit ut redderentur, haec ut belli praemia penes possessores manent^ Videtur igitur, cum pactione efficiendum sit ut recipiantur, jus commune in contrarium praecedere: hoc autem aliud esse non potest, quam ex tacito civitatum wnff^ 'consensu. Potest et illud eidem rei documento esse, quod omnes res quae bello capiuntur aut in postliminio sunt, aut extra postliminium. In his quae postliminium non habent, cum recepta ad priores dominos non redeant, certum est amissum esse jus dominii hostesque dominos re vera &ctos. £a vero quae in postliminio sunt non in dominio permansisse, sed in dominium restitui putanda sunt, quia postliminium di> citur jus esse rei amissae alienataeque recipiendae ^, ita ut recepta pro iis habeantur, quasi hostes numquam iis potiti essent: clarequetraditumest, ubi dominium retinetur, nihilesse opus postliminii. Idem ex eo coUigi potest, quia redemta ab hostibus dicuntur protinus fieri redimentis, sed offerenti pretium jus postliminii dari. Haec autem omnia tam ex una parte, quam ex altera obtinere apertissimi juris est >. £t sane haud scio an uUa sit natio, quae aliter existimet. Nam et in sacra historia praeda Davidis dicitur id, quod David Araelecitis, Amelecitae autem suis hostibus eripuerant *: unde apparet dominium bis esse translatum. Fuit ista doctissimi Fulgosii sententia, quam Jason sequitur •. Romani quidem observantissimi aequitatis apertius hoc ipsum constituerant, quam ut dubitatio relinqueretur •. Ne pontificii quidem juris interpretes ' dissentiunt. Unde sequi videtur subditum, qui bellum gessit bona fide, etiamsi postea discat bellum injustum fuisse, ad restitutionem eorum, quae ex praeda obtinet, nuUo modo obligari: quod enim semel recte mihi quaesitum est, id ut meum esse desinat nisi facto meo contingere non potest ^ Cui simile est, quod bonae fidei possessor fructus suos facit ' 5 qui naturaliter essent veri domini, et si quis rem alienam bona fide usucepit, is justus fit dominus, non quiain tempore vis uUa est dominii adjiciendi, sed quia lex civilis jus facit ', qua si quis utitur, injustus aut irreligiosus dici non potest: adeo quidem ut a plerisque * recte traditum putem eum, qui bona fide praescriptionis tempora implevit, ex mala fide sequenti ad restitutionem ne in conscientia quidem obligari: jam enim ex lege dominium habet *. Quod autem Ayala Hispanus • voluit, etiam cum liquido de injustitia belli constat, capta tamen acquiri, id mihi nullo modo probari potest: nam nec esse legem qua hoc introductum sit ', neque si foret tolerandam puto exemplo aliarum, quae praedonibus favent, cum et ratione nulla nitatur et ad peccandum horaines invitet. Inter legitimos igitur hostes jura ista obtinent, ut in constitutione Severi * exprimitur: illos autem legitimos sive justos esse diximus *, qui probabilem magistratuum auctoritatem sequuntur: caeteros autem nihil a latronibus difFerre ", a quibus capta dominum non mutant nec postliminio indigent '^ Quare cum in bello civili vix possit utrimque contingere aequa auctoritas, aut etiam, quia non eo modo civeS, quo respublicae in hanc alienationem consenserunt, neque vero ratio eadem est, cum pace constituta facilius inter illos judicia procedant, his de causis id quod 122 D£ JURB PRAEDAB. CAP. VIII.

diximus in externis duntaxat bellis, non etiam in civilibus locum habet *. In externis igitur capiendo acquiritur, hoc est ex consensu illo nationum universali, accedente possessione non quidem ambigua, sed tuta quodammodo et secura. Nec enim prius dominium amittere * videmur, quam cum rei^ persecutio cepit esse difBcilis, ita ut non facile speretur recipi posse. Id autem in jure militari contihgere tunc intelli*-gitur, cum res intra praesidia finesque hostium perducta est. Alii * hoc non loco sed tempore definiendum putaverunt, ut scilicet viginti et quatuor horarum spatio dominium amitteretur, qui dies est civilis: minus quidem recte, ut ego arbitror, nisi quod in mari captis navibus hoc ipsum non sine ratione receptum videtur. Jure igitur gentium *, non illo naturali, sed positivo et quasi de pacto saltem inter plerosque Coroii. ni. populos inito, justa rerum bcllo publico externo captarum acquisitio utraque ex parte respectu subditorum datur^ jussu scilicet praecedente, cui ratio probabilis non repugnet *.

CAPUT IX.

D£ FINE BELLI.

QUAESTIO VIII. ART. I. QUIS SIT JUSTUS BELLI FINIS VOLUNTARIIS. ART. II. QUIS SIT JUSTUS BELLI FINIS SUBDITIS.

Justitiae fruendae causa bella a piis geruntur: quae, ut egregie Polus Lucanus • philosophus explicabat, eadem in societate DE JURE PRAEDAE. CAP. IX. la^ pax dicitur, in subditis vero adversus imperantes promtum obsequium. De priori, quod ad voluntarie agentes pertinet, prius videamus. Pax igitur fructus justitiae est: et Plato * leges cum verae justitiae gratia et cum pacis ergo institutas dicit, idem significat. Vult Cicero * ita bellum suscipi, ut nihil aliud quam pax quaesita videatur. Sed alibi * paceni non dicit esse dicendam eam quae paciio sit servitutis, sed tranquillam libertatem. Idem ^ utrumque conjungit: susci^ pienda bella sunt ob eam causam, ut sine injuria in pace v/-vatur. Sapientes Crispo auctore * pacis causa bellum gerunt et laborem spe otii sustentant: sed interpretatur ipse •, cum dicit: majores nostri religiosissimi mortales nihil victis eripiebant praeter injuriae licentiam. Inter theologos Augustinus ^ non pacem quaeri ait, ut bellum exerceatur ^ sed bellum geri, ut pax acquiratur. Pax autem illi dicitur ordi^ nata concordia ^ Et veteres theologi " ad historiam Melchisedeci explicant pacem et justitiam non re, sed nominibus differre. Non igitur pax qualiscunque bellanti proposita esse debet, sed ea demum, quae justa atque honesta est. Nam alioqui frustra bella susciperentur, quae tum fere necessitas exprimit, cum dantur, ut ille *° ait, jura armis saeviora. Cavenda igitur pax, monente TuUio ", quae insidias contineat.

Est enim pace aut misera aut suspecta tutius bellum^ Tacito ** suasore. Demosthenis egregium est dictum TcoT^fioq hlo^og slpyjvfjg cucrxpciq xtpsTarepog. Bellum gloriosum pro turpi pace eligi debet. Thucydides " etiam bello dicit pacem confirmari: 124 ^K JURE PRAEDAK. CAP. IX.

at sf quis amore pacis bcllum rcformidct cum non cxtra pcriculum forc: quod et clarius explicat cum dicit, cssc quidcm modcstorum hominum quicsccrc, nisi injuria laccssitos: scd ct fortium, ubi injuria afficiantur, paccm cum bcllo com* mutarc: rursumquc rc bcnc gcsta^ubi tulcrit occasio^dcpositis armis rcdirc in gratiam. Ncquc ^ ait, aut bcllorum succcssu cxtolli qucmquam oportct, aut pacis otio dclinitum contumcliam pati. Qui cnim ob pacis voluptatcm a bclli rationc abhorrct ^ is si dcsidcat^ quam cclcrrimc tranquillitatis ista dclcctationc spoliabitur, qua captus ad arma sumcnda scgnior fuit. Haec ille. Aquinas * etiam gcri quidcm bcllum dicit pacis gratia, scd bonac non malac. Essc cnim et quamdam paccm^ quam Christus sc negat in mundum attulissc.

£t alii ab eo theologi ^ finem belli esse dicunt amovere ea, quae pacem perturbant. Pacem autem perturbari, cum quis injuste impugnatur, cum suum alicui aufertur aut damnum infertur, et cum justitia sive certa punitio denegatur*. Quae quidem singula ad amussim conveniunt his causis ex quibus bellum oriri diximus. Pax igitur bellanti proposita nihil est Nova 49- aliud quam injuriae depulsio, sive quod in idem recidit juris adeptio, non utique sui, sed interdum etiam alieni: quod in sociis manifestum est *. Nec minus tamen accidere potest in ipsis belli auctoribus, ut puta si hi quibus fit injuria oppressi ita slnt, ut resistendi non habeant facultatem. Sic Abrahamus pro Lotho et Sodomi civibus bellum suscipit, sic Constantius pro Romanis contra Maxentium, Theodosius pro Christianis contra Chosroen Persam. Fortitudo, quae defendit infirmos, Ambrosio justitia dicitur *. Seneca • vult eum qui patriam non mcam impugnat, scd suac gravis cst, ct scpositus a mca gcntc suam cxagitat y pravitatc animi intcrcidissc mccum juris humani socictatem, ita ut prior potiorquc officii sit ra- DE jaRE PRAEDAE. CAP. IX. 1^5 tio, quod humano gcneri, quam quod uni hominum debeo. Quis est bonus f inquit Cicero ^, quififfcit nihil nisi sua causaP Tamen in hoc bono alieno etiam suum appetitur: interest enim securitatis omnium arceri injurias, ne qui eas faciunt, hoc ipso validiores, aliquando in nos etiam exsurgant, autaliiinvitentur, si impunitatis multa exstent exempla. Illud etiam notatu non indignum est, sicut rempublicam diximus ^ bellum saepe suscipere publicum pro privata utilitate civis, ita et civem pro utilitate publica arma sumere, quod interdum accidit, cum oppressa respublica se totam vindicare nonpotest. Fecit hoc Nasica adversus Gracchum, cujus quidem &ctum a bonis omnibus laudatur, fecit Octavius contra Antonium, fecerant omnes tyrannicidae. Sed et istos manifestum est aliqua ex parte sui agere gratia. Nam sicut reipublicae interest statum civium privatim salvum atque florentem esse, ita ^multo magis civium rempublicam conservari. Praeterea omnes, qui ob jus alienum bello decertant *, necessario jus suum ad consequenda damna et impensas cum eo conjunctum habent. Damnamus igitur omnes illos, qui Ik ^Ksm^lxg et iniquo animo bella gerunt etiam justis causis. Absit igitur a republica, magistratu, privato bellum suscipiente et socio, profunda cupido imperii et divitiarum *, absint quae teste Seneca * Rupere foedus ^ impius lucri furor Et ira praeceps. Hoc est Augustino • exprimente, nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas ^ et quae alia ex illo jam ante citavimus^. Nam ut idem antistes • docet, apud veros Dei cultores etiam ipsa bella pacata sunt, quae non cupiditate aut crudelitate, sed pacis studio geruntur, ut mali coerceantur et boni subleventur. Hoc est: hi qui voluntarie agunt justo animo beU ConcUViiL 126 DB JURB PRAEDAE. CAP. IX.

lum gerunt, quod juris adipiscendi gfatia gerunt. Nam in subditis 5 ut dicere occepimus ^, obsequium spectatur, quod in jure pontificio Gregorii verbis * exprimitur: fumma militiae laus inter alia bona merita haecest^ obedientiam reipublicae utilitatibus exhibere. Quare et ab his abesse debent ea, quae a voluntariis removimus. Sunt autem istis vitiis affines fere mercenarii, ut Plato * ex Tyrtaeo probat, qui scilicet sola spe lucri pericula contemnunt *. Antiphanis » non inelegans versus est de milite: o^ €V€Kx Tov ^v Ipx^^ iTToSxvovfievo^. Qui nempe yitam ut quaerat in mortem ruit. Non est vetitum militi salaria accipere teste Paulo«, in.quibus etiam praedam comprehendi largiente republica aut magistratu diximus et dicemus '. Sed hunc praecipuum tibi scopum proponere, ut ex praeda lucrum facias ] vitiosum est. Similiter eos, qUi officio publico funguntur, accipere honoraria recte scimus et in his interdum mulctas civium. Iniquum enim esset serviri omnium utilitatibus damno unius: sed alium tamen finem magistratus proponere sibi debet, bonum scilicet publicum. Hoc ipsum voluit Augustinus ': militare non est delictumy sed propter praedam militare peccatum est": nec rempublicam gerere criminosum est, sed ideo gerere rempu-' blicam ut divitias augeas videtur esse damnabile. Hi vero qui damnum passi sunt ipsi, hoc dum reparant, etiam propter praedam recte militant, hoc est propter juris sui consecutionem, quae in praeda consistit. Sed quod diximus de animi rectitudine in eam tantum cognitionem venit, quae cogitationes introspicit », hoc est ubi Deus de homine, aut homo de sese judicat. At si quando in forum res istaveniat, puta si pacatus aliquis judex de praeda decernat, omittenda DE JURE PRAEDAE. CAP IX. I27 sunt illa, quorum indicia haberi non possunt. Imo et in conscientiae judicio peccat quidem qui non pro populo bellum gerit, -se<> non eo minus recte praedam retinet. Prudenter itaque scholastici *: honam intentionem non requiri ad licite retinenda, quae hello obvenerunt, sicut nec exsecutio, quae fit judicis jussu^ ex animo censenda est exsecutoris. Prava enim capientis intentio per se ad restitutionem numquam obligat '. At in foro extemo idem dici potest de bona fide sive justitiae opinione, quam in subditis requirimus: ut ne haec quidem respiciatur, nisi forte injustitia sit omnino evidens. Unde sequitur in judicium id solum venire, de quo constare potest, videlicet imperium superioris, quomodo tradunt jurisconsulti omnes *. Quod si conscientiam respicimus, subditi justo animo id bellum gerunt, quod gerunt ut g^fjl^j^^' obediant superiori.

CAPUT X.

QUAESTIO IX.

Cui PRAEDA ACQUIRATUR, ART. I. IN BELLO PRIVATO.

ART. II. IN BELLO PUBLICO.

COROLL. QUATENUS PRAEDA HIS ACQUIRATUR, QUI SUIS IMPENSIS, DAMNIS, PERICULO, SUORUM MINISTRORUM OPERA, NULLA PACTA MERCEDE, BELLUM PUBLICUM GERUNT.

Res hostiles recte eripi recteque acquiri posse, satis ut arbitror demonstratum est *. Manet una controversia propria ^ Cajet. ad. Thom. 2. a. q. 40. art. i. ad 2. ibi: in eodem est. Ariasdebello. n. 18. [Ocean. jur. vol. 16. p. 326.] Covarr. in c. peccatum. de reg. jur. §. 9. n. 2. Summ. Ang. in v. Bellum. n. 3. Summ. Ros. n. 3. et n. 8. Silv. n. 2. ibi: tertium. ' Thom. 2. 2. q. 66, art. 8. Cajet. in Summ. pece. in v. Bellum injustum, ' Hadrianus in c. aggredior. Cajet. d. q. 40. an. i. ad finem. Covarr. ad reg. peccatum. 5. 10, et 1 1. ^ concl. 2. item art. 3. et 4. et coroll. 2. et 3.-concI. 7.

1^8 DE JURE PRAEDAE. CAP. X.

nostrae disceptationi, quis fiat rerum bello captarum dominus. Naturalem autem ordinem et hic servabimus, ut prius de privato loquamur, posterius de publico % quoVad perspicuitatem non parum confert. In commune autem ex his quae jam dicta sunt ' sciri potest, eamdem esse naturam eorum quae bello et quae in causam judicati capiuntur *: nam sive publica accedit auctoritas, nihil a forensi exsecutione bellum differt, nisi quod ob potentiam adversarii armis agendum est: siveprivata necessitate pugnetur^palam est ad jus illud rediri, quo unusquisque suus judex erat. Nemo igitur recte dominus fiet praedae, nisi qui jus, hoc est causam crediti habet.

Omnino igitur eradicanda est ex hominum animis falsa opinio, quae velut sublata omni inter hostes humana societate, quidquid illorum fiiit, exemplo r«v ^SfcrTroVwv, hoc est rerum yacantium, in medio positum vult occupanti. Quamquam enim multae sunt veterum sententiae, quae huc inclinent, cum venationi comparant genus istud acquirendi *, nec aliud significare videntur sententiae, quas ad asserendum jus praedae ex oratoribus et philosophis initio * allegavimus, et inter ipsos juris auctores Paulus • res bello captas illis accensere videtur, quae nullius sunt, atque adeo primo possessori quaeruntur, negari tamen non potest, quod ne interpretes quidem nostros ^ latuit, esse dissimilitudinem haud exiguam inter ea, quae nullius dominio subjecta umquam fuerunt, et ea, quae ad hostes pertinuisse confitendum est. Nam si tanto plus odiis quam naturae largimur, ut legem, quae alieno abstinere vetat', inter hostes abrogemus, nihil obstat quominus et pactorum fidem toUamus, et omne illud, quod &s armorum DE JURR PHAEDAE. CAP. X. 129 dicitur: quorum utrumque injustum esse Socrati in primo Politico disputanti * credimus. Nec efFugit philosophorum notam Pindarus ', cum dixisset: xP^ ii Triv epiovr' £f4.cajpa<rxi riv exipov. Quidvis facere oportet ut inimicum perdas, Ego et Tullium * audio: Sunt autem quaedam officia etiam ad^ yersus eos servanda, a quibus injuriam acceperis. Est enim ulciscendi et puniendi modus. Et te, secunde Romule, qui cum ludimagistrum remitteres *: Nobis, ajebas, et Faliscis quae pacto fit humano societas non est y quam ingenerayit natura utique est, eritque: sunt et belli sicut et pacis jura* Nec alio magis nomine Fabricium laudat Seneca*, boni exempli tenacem: quod difficillimum est ^ in bello innocentem: qui aliquod esse crederet etiam in hostes nefas. ToUit bellum communionem civilem, non illam humani generis. Manet igitur etiam lex quarta, nisi quatenus secunda praevalet. Secundae autem vis ut diximus, in quinta etiam et sexta includitur. Unde sequitur rem hostilem nisi ob debitum acquiri non posse, hoc est, praeter possessionem debere causam accedere, quod quamquam alibi demonstratum est •, hoc tamen loco repetere non abs re fuit. De praeda igitur belli privati cui quaeratur videamus. Sed quisquis hoc quaerit, is primum illud ponere videtur jus aliquod praedae ex bello privato oriri: quod interpretes plerique canonum et legum, et qui belli jura tractarunt videntur negare '. Aliquoties jam diximus P^radoxtn.