Unde intelligitur in bello publico praedaili naturaliter esse publicam ante distributionem. Nec alia fuit Ambrosii • sententia dicentis ex disciplina militari esse, ut regi serventur omnia, Regem enim cum dicit eum intelligit, qui vices gerit reipublicae. Addit autem justum esse, ut his qui in adjumentum societatis fuerunt pars emolumenti tribuatur, utmerces laboris. Jam vero merces nondum nostra est,sed nobisdebetur et undecunque solvi potest. Indicat hoc Scipio • in oratione ad socium Masanissam: Syphax populi Komani auspiciis victus captusque est: itaque ipse, conjunx, regnum, ager, oppida, homines qui exsistunt^ quidquid denique Syphacis fuit ^praeda populi Romani est. L. quoque Aemilius apud Livium diserte testatur, capta urbe arbitrium praedae non penes militem sed imperatorem esse, qui scilicet a republicajus tale acceperat, ut mox exemplis demonstrabitur. Nec quidquam obstat vulgatissimum illud ', capta bello statim fieri capientis: id enim hanc sententiam recipit, ut hbstium illa esse desinant,capientis D£ JURE PRABDAE. CAP. X. I4I autem nomine respublicaintelligatur,. quaealiorumoperacapit.
Nam nisi hoc admittatur nihil acquiri reipublicae possidendo potest *, cum universitas ad eam rem opus habeat ministerio singulorum. Quod ergo de filio et servo in bello privato, idem de civibus in publico dicemus. Sunt enim non minus subditi et quiddam ipsius reipublicae qua tales sunt *• Nec refert quod cives etiam seorsim considerari possunt et sibi acquirere, cum actio belli publici a cive quatenus civis est proficiscatur. Et sicut in filio habente castrense peculium ', et in servo communi aut fructuario aut bona fide serviente * distinguitur, ita hic merito dicemus id quod ex jussu et re civitatis per cives quaeritur quaeri civitati. In sociis etiam ex mandato acquirentibus nihil hic diversum est ab iis, quae de privato bello diximus. Caeterum qui dictum illud de bello captis ita exponunt, ut primario gentium jure singulorum occupantium fieri velint, uno argumento refelluntur. IUud enim jus* gentium, quod naturae dici potest, nullam habet causam in acquisitionibus distinguendi inter res mobiles et immobiles: unde quo modo margaritae eodem insuk in mari nata fit occupantis ». Agros autem ex hostibus captos sicut et civitates publicas fierietnon occupantium singulorum^omni historia et claro Pomponii responso • ita evidens est, ut nemo umquam ausus sit diffiteri. Idem igitur in caeteris obtinere debet, nisi quatenus posteriori jure ^ haec distincta sunt, ut infra explicabimus. Hoc autem quod ratione demonstravimus omnium etiam getitium assensu omniumque temporum memoria comprobatur: jus praedae scilicet non esse penes singulos occupantes, sed penes rempublicam ejusve Principem aut belli ducem, quatenus jus istud a republica acceperunt. Apud Hebraeos * videmus praedam ad duces perlatam, neque his concessam qui manu ceperant, ac ne his quidem solis qui pugnaverant, sed partem toti exercitui datam, partem populo, partem etiam sacratam jussu divino receptoque more. Apud Graecos nonne idem observatum est? Unde Homerus ': i^jJc Tx fjiiu TToXlosv i^sTTpJiiofj^v, Tot iiSaaTxi. Omnia jam divisa quibus spoliavimus urbes. £c Achilles apud eumdem^de urbibus a se captis loquens: Txm ex 'KOUTkuiV Y£1{m\Xio^ iroKK» }cxi icri?Jc i^xi(jt,yiv Kx) xivT» cpipuv "AyxfjUfivovi ioo-xov *At/55/S|?. i VhrKris fjUvoov xxp» vijvo') do^^iv is^ifi^vog iia^ Trxup» ixa^xa^KSTO, voXKx Vtx^^^* Omnibus his ingens pretio numeroque supellex Nostra rapta manu: regi sed victor Atridae Cuncta tuli, celeres residens qui pone carinas Divideret, cum pauca aliis, sibi multa tenebat. Idemque Agamemnonem sic alloquitur *: oi yxp col woT€ hov Hx^ yipo^^ OTnror ^Ax^tol Tpdav iKTripaooiT* evvxiSfisvov TTToxUipoy. Nam neque me tecum praedae pars aequa sequetur, *$*/ Danaum yirtus Troianam exciderit urbem. quare etiam publicitus: Custodes lecti Phoenix et dirus Ulysses Praedam asservabant: huc undique Troia gaza Incensis erepta adytis, mensaeque Deorum, Crateresque auro solidi ^ captivaque vestis Congeritur *.
Ncc postea discessum ab hoc more: quod hic duntaxat nobilibus exemplis confirmabo. Praedam Marathoniam Aristides ^ asservavit. Post praelium ad Plataeas Graeci edixere, ne quis de praeda quidquam privatim toUeret *: sed ea pro populi cujusque merito fuit distributa. Devictis Lysander Athenis quaecunque ceperat publicavit '. Si placet ad Asiam venire Troiani soliti, ut ille * inquit, praedae ducere sortem, Arbitrium ejus penes ducem: alioqui nec Dolon equos Achillis petiisset ab Hectore, nec Hector promisisset, quod apud Homerum et Euripidem est *. Quantum autem ad Cyrum devicta Asia, quantum ad Alexandrum pervenit •? Africam etiam inspicimus et Poenos? Scimus ', quid Agrigento capto aliisque urbibus, scimus, quid ex Cannensi pugna Carthaginem pervenerit. Sed dignissimi omnium qui cum in reliquo jure tum belii maxime audiantur Romani, apud quos haud equidem primus dico ® praedam omnem, etiam rerum mobilium, non militi capienti acquisitam, ne duci quidem proprie, sed populo Romano. Cui sententiae obstare videtur quod a Celso • scriptum est: Et quae res hostiles apud nos sunt non puhUcae, sed occupantium fiunt. Sed praeterquam quod tota lex, cujus ista pars est, ita avulsa est a suo corpore, ut quo pertineat cognosci vix possit, illud sane verba ipsa indicant, non de rebus hostium manu captis, de quibus nos agimus, Celsum loqui, sed de rebus hostium, mobilibus ut arbitror, quae superveniente bello apud nos deprehenduntur *"• Videntur enim, quia sumtu publico quaesitae non sunt, quasi res vacantes, occupanti cedere, non tam jure gentium, quam 144 ^^" JURE PRAEDAB. CAP. X.
jure Romano. Quamquam enim titulus ipse de acquirendo rerum dominio ^ jus gentium proprie spectet, multa tamen continet in quibus a communi jure per legem vel consuetudinem vel receptas sententias discessum est: quippe cum et diversas jurisprudentium opiniones et constitutiones Principum complectatur. Jam vero alterum quod interpretes decepit, capta nimirum capientis fieri *, satis supra ostendimus de re< publica intelligi debere '• Sed, ut quidem ego judico, melior juris Romani interpres Dionysio Halicamasseo haberi nonpotest. Is igitur scriptor historiae Romanae diligentissimus * de* jure praedae ita loquitur: ri sk tuv TroKsfJt^lcav Xci^vpcc^ oa-ov xv ijfiTv vTripXV Tvx^iv S/' xpsniv, itjfAicrtx &lv»i KsXsvet 5 v6(JLog, kx) tovtuv ovx OTTu^ Tiq liiaTViq ylvsTou xvptog ^ ci>X ovi* avTog i Tijg ivvifAsug viyefJLWv, i ii TXfilxg xiTx wxpxXa.fihv xTSfJt^iroXsl zx) sU itifiSfftov xvx^ipst. Quaecunque ex hostibus spolia per virtutem obvenerunt y ea lex jubetpublica esse^ itaut nonmodoprivati eorum domini non fiant^ sed ne ipse quidem imperator exercitus: verum quaestor illa accipit, et vendita in publicum refert. Sunt haec verba eorum, qui Coriolanum accusant: quorum pars vera est, pars supra verum ad invidiam aucta. Verum est dominum praedae esse non militem, non imperatorem, sed populum Romanum: sed et illud non minus verum imperatorem jure Romano praedae e§se dispensatorem atque arbitrum cum summa potestate. Lucius Aemilius apud Livium *: captas, non deditas diripi urbes, et in his tamen arbitrium esse imperatoris ^ non militum. Hoc igitur arbitrium interdum imperatores vitandae invidiae ad alios rejecerunt, ut Camillus ' ad senatum: interdum penes se retinuere.
Et hi e diversa temporum ratione, aut prout ipsi famae, religioni, ambitioni serviebant, diverse usi reperiuntur. Qui sanctissimi haberi volebant praedam non attingebant, sed sive pecunia erat in^praeda, eam jubebant quaestorem populi Romani percipere, sive res aliae, eas per quaestorem sub hasta venumdari. Redactam inde pecuniam sunt qui ^ manubiarum nomine significari volunt. Ea deinde in aerarium per quaestorem 4^-ferebatur, prius tamen, si triumphi res esset, publice ostentata. Ita Pompejus fecit: Pecunia Tigranis, sicuti Pompejo moris erat^ notanda sunt haec verba Velleji *, redacta in quaestoris potestatem ac puhlicis descripta literis. Ita M. Tullius • in bello Parthico, qui ipse in literis ad Sallustium: De praeda- mea praeter quaestores urbanos, id est populum Komanum, teruncium nec attigit, nec tacturus est quisquam. Id autem veteri republica usitatissimum fuit, cujus morem Plautus * respiciens: Nunc hanc praedam omnem jam ad quaestorem deferam.
Et de homiiiibus captivis •: Quos emi de praeda de quaestoribus.
Hi autem sunt, qui sub corona venditi dicuntur. Aliiautem non quaestori dabant, sed ipsi vendebant et in aerarium referebant, ut ex verbis, quae apud Halicamasseum in eadem accusatione sequuntur, facile intelligi potest. Ita Regem Tarquinium jam olim victis Sabinis praedam captivosque Romam t mus •: Eomulium et Veturium consules praedam ex Aequis vendidisse inopiam aerarii, aegre id ferente exercitu '. Sed cum in historia Romana nihil frequentius occurrat, quantum ex Italicis primum, deinde Africanis et Asiaticis, t Hic in codice vocabula tria temporis injuria perierunt. Nobis tamen adhibitis duobus Livii locis, quibus Grotius utitur, de verbis ejus facile constiare potest. Scripserat enim ita: Tarquinium jam olim victis Sabinis prae-^am captivosque Roman misisse Ugimns, Romulium et Veturium consules praedam ex Aequis vendidisse, propter inopiam aerarii.
146 DE JURB PRAEDAE. CAP. X.
Gallicis Hispanicisque triumphis ducutn quisque per se aut quaestores in aerarium retulerit, opus quaerentis sit dicere. Neque tamen impositam ducibus necessitatem hanc fuisse, quod innuere videntur accusatores, ex eadem historia apparet. Dabatur enim praeda interdum Diis, interdum his qui militaverant, interdum aliis. Diis aut ipsa corpora, ut spolia quae Rj^mulus Feretrio suspendit % aut redacta inde pecunia, ut ex Pometinis manubiis Superbus templum Jovis in monte Tarpejo statuit *. Militibus praedam dare priscis Romanis ambitiosum videbatur: uti Sextus Tarquinii Superbi filius non quidem Romae, sed Gabiis profiigus praedam militi dilargitus dicitur ', ut eo modo potentiam sibi conciliaret.
Appius Claudius * in senatu largitionem hahc novam, prodigam, inaequalem, inconsultam arguit. Praeda autem militi data aut dividitur, aut diripitur. Dividi potest ratione stipendiorum aut meritorum. Stipendiorum ratione dividi Appius Claudius volebat *, si illud obtiner^ non posset, ut pecunia inde redacta in aerario esset. Totum autem dividendi ordinem Polybius • explicat: nempe in dies aut vigilias partem exercitus alteram aut minorem ad comportandam praedam mitti solere, et quod quisque reperisset id coactum in castra perferre, ut per tribunos aequaliter distribueretur, vocatis ad partem etiam his, qui castra servarant quique per valetudinem aut delegata ministeria aberant. Interdum non ipsa praeda, sed pecunia praedae loco militibus donata, quod fere in triumpho fiebat. Proportionem hanc invenio ': simplex pediti, duplex centurioni, triplex equiti datum: interdum simplex pediti, equiti duplex ': interdum simplex pediti, duplex centuriori, tribuno et equiti quadruplex ®: item sociis navalibus simplex, gubernatoribus duplex, magistris navium quadruplex **. Meritoriim etiam saepe habita ratio, sicut Marcius, quod fortiter fecisset, ex praeda Coriolana donatus est a Postumio. Utrovis modo divisio fieret, licebat imperatori i^xlperov, lioc est, praecipuum sibi accipere quantum vellet, ut Ocrisiam Comiculanam Rex Tullius '. Fabricius apud Halicarnasseum ' in oratione ad Pyrrhum: ixelvm iopuKnirav i^ov fMi Kx^lv OTria» (3ou?\^lfiifv, ex his quae bello capta erant licehat mihi quantum yellem accipere. Hoc Isidorus ' respicit agens de jure militari: Item praedae decisio et pro personarum qualitatibus et la^ boribus justa divisio ac Principisportio. Tarquinius Superbus, ut apud Livium ^ est, et ipse ditari volebat,' et delinire praeda popularium animos. Servilius ' in oratione pro L. Paulo dicit eum praeda partienda se locupletem facere potuisse.
Sunt autem qui • hanc potius imperatoris portionem manubiarum nomine significari velint. Laudata vero imprimis ducum abstinentia, qui jus suum remittentes praedam omnino non attigerunt, ut ille, quemdico, Fabricius, et Scipio victa Carthagine '. Aut qui njodice delibarunt, ut Pompejus ornatur Catonis elogio apud Lucanum, quod plura retentis intulisset. In divisione habita interdum ratio absentium, ut in capto Anxure Fabius Ambustus constituit ', congruenter Hebraeorum moribus: iHterdum praesentium quorumdam non habita, ut Minuciani exercitus dictatore Cincinnato*. Quod autem jus in dividenda praeda veteri republica imperatores habuere id postea ad magistros militum translatum ex Codice Justinianeo ^® apparet, ubi a gestorum insinuatione absolvuntur donationes rerum mobilium vel se moventium^ quas magistri militum militibus praestant ex spoliis hostium, sive in ipsa lO* 148 D£ JURE PRAEDAE. CAP. X.
bellorum occupatione, sive in quibuscunque locis degere noscuntur. Divisio autem haec calumnias vix iimquam efFugit, non quia dici poterat id ipsum in potestate imperatoris non fuisse, sed quasi publicae rei dispensatione privata gratia captaretur. Itaque accusati hoc nomine 'Servilius, Coriolanus, Camillus aliique ^, ut amicis et clientibus suis de publico largientes. Neque tamen non summa interdum aequitas aderat, ivx ol (Tvvxpifuvot Tov ipyou rov rSov tovuv kxpttov K0[ju<rxfjt^oi vpo-6v(iuq M rxg ixxocq orpxrslxg i7ravrSi(nv *, ut qui se operi ad' didcrant ^ fructu laboris percepto^ ad alias expeditiones obeundas fierent promtiores. Diripienda etiam praeda interdum militi concessa in populatione aut post praelium aut expugnationem, ut signo dato discurreretur: quod antiquis saeculis rarius, sed tamen usurpatum. Exemplum dedere L. Valerius in agro Aequorum ', Q. Fabius fiisis Volscis captaque Ecetra *, mox alii saepe. Hunc etiam morem,alii improbant, alii defendunt. Qui improbant dicunt avidas in direptiones manus praeripere fortium bellatorum praemia, cum ita ferme eveniat, ut qui segnior sit praedetur, at fortissimus quisque laboris periculique praecipuam partem petere soleat: quae verba sunt Appii apud Livium •. Contra dicitur, gratius id fore laetiusque^ quod quisque suamanuex hoste captum domum retulerit ^ quam si multiplex alterius arbitrio accipiat •. Accedit quod hoc ipsum nonnumquam aut non impediri, aut non sine maxima invidia et indignatione militum potest, vetere ejus rei exemplo in expugnatione Cortuosae 5^, cujus praedam publicari sero tribuni cupiebant et postea cum Gallograecorum castra a C. Helvii agmine direpta sunt contra ducis voluntatem •. Quod dixi aliis interdum quam militi praedam aut pecuniam ex]ea redactam concedi solere ^ id ferme ita contigit ut his, qui tributum ad bellum contulerant, tantumdem redderetur. Quin et ludos e manubiis instructos jam sub Regibus annotes \ Neque tantum bellis diversis aliter atque aliter placitum, sed eadem saepe praeda plures usus habuit, portione aut ipso genere distinctos. Portione, ut Camillus ex voto decimam Pythio dcdit *, Graecorum imitatione. Genera praedae haec ferme sunt, homines captivi, armenta et greges, quae Graeci cum proprie loquuntur?^lxv vocant, pecunia, res mobiles aliae pretiosae aut viliores. Exempla per omnem historiam obvia sunt.
Q. Fabius Volscis devictis?^lxv et spolia per quaestorem yendi jubet, argentum ipse defert '. Idem Volscis et Aequis devictis captivos extra Tusculanos militi donat *, et in agro Ecetrano homines ac pecora diripienda concedit. L. Comelius Antio capto aurum, argentum, res in aerarium defert *: captivos et praedam per quaestorem vendit: militi ea quae ad victum et vestem pertinebant permittit. Nec dissimile huic Cincinnati institutum •, qui Corbione Aequorum oppido accepto pretiosiora praedae Romam misit, caetera centuriatim divisit. Camillus ^ fusis Faliscis et Capenatibus partem praedae maximam ad quaestorem redegit, haud ita multum militi dedit. Idem captis Vejis praeter pecuniam ex venditione captivorum nihil in publicum redegit: Hetruscis devictis captivisque venditis ex ea pecunia aurum matronis quod contulerant persolvit, pateras tres aureas in Capitolio posuit. Fabricius ' superatis Lucanis, Bruttiis, Samnitibus militem ditavit, tributa civibus reddidit, quadringenta talenta in aerarium retulit. Q. Fulvius et Appius Claudius*cum Hannonis 150 D£ JURE PRAEDAE. CAP. X.
capta essent castra, praedam vendiderunt diviseruntque, donatis quorum opera fuerat singularis. Acilius capta Lamia partim divisit, partim vendidit praedam. Cn. Manlius ^ victis Gallograecis, concrematis ex Romana superstitione hostium armis, caeteram praedam conferre omnes jussit et aut vendidit, quod ejus in publicum redigendum erat^, aut cum cura, ut quam aequissima esset, per milites divisit. Paulus * victo Perseo spolia jacentis exercitus peditibus concessit, equitibus praedam circumjecti agri: mox confecto bello pecuniam regiam ex triumpho in aerarium tulit. £x his quae diximus apparet praedam jure Romano publicam esse: dispensationem ejus imperatoribus permissam, ita tamen ut si commissum sibi arbitrium in rem suam fraudulenter traxisse dicerentur, legibus subjacerent: quod patet L. Scipionis exemplo, qui damnatus est peculatus judicio, ut Valerius Maximus * testatur, quadringenta octoginta argenti plus accepisse quam in aerarium retulisset: itemque eorum, quos supra nominavimus ambitiosae largitionis reos. M. etiam Cato in oratione quam dc pracda scripsit, vehementibus atque illustribus verbis de impunitate peculatus, ut inquit Gellius ', atque licentia conquestus est. Unde illud aflFertur: Furcs priyatorum furtorum in nervo atque compedibus aetatem agunt, furcs publici in auro atque purpura. Idem • alibi dixerat: mirari sc audcre quemquam capta bello signa pro supellcctilc domi statucre. Ut et Verri invidiam peculatus auget Cicero', quod signum sustulisset et quidem captum de praeda hostium. Sicut autem imperatores ita et milites peculatus tenebantur, qui praedam non detulissent: quippe sacramento omnes adigebantur, teste Polybio *, ira^i rpu fiy^a voa-^i!^€(r6xi f^yjih tuu ijc Tfjg hxpTrxyij^;^ xKKx rvipsiv rvi¥ vIttiv kxtx DE JURE PKAEDAB. CAP. X. 151 rh opxov^ nihil quemqaam ex praeda interversurum, sedfidcm ex religione sacramenti servaturum. Quo forte referri potest formula jurisjurandi apud Gellium ^ qua militi imperatur, ne quid toUat in exercitu decemque raillia passuum prope, quod pluris sit nummi argentei, aut si sustulerit, ad consulem proferat, aut triduo proximo profiteatur. Hinc intelligi potest quid sit, quod Modestinus * dicit: is qui praedam ab hostibus surripuit peculatus tenetur. Cujus loci vel unico argumento induci debuerant juris nostri professores, ut credereiit praedam proprietate publicam esse. Nam non est peculatus nisi in re publica aut sacra aut religiosa '. £t sic Romanis in hac parte cum Graecis aliisque optime convenit. Cum igitur apud omnes nationes praeda non privati sed pubiici juris habeatur, etiamsi hoc ipsum ex naturali ratione demonstratum non esset, tamen ut lege receptum admitti debebat. Omnium enim jurisconsultorum calculo * comprobatum est iis de rebus, quae nondum cuiquam quaesitae sunt, sed quaeri cuivis possunt, liberrimum ^%t reipublicae arbitrium, ita ut possit illas cui visum est addicere aut etiam sibi applicare. £st enim jus istud acquirendi commune quodammodo, in communia autem jus est reipublicae. Ita videmus plurimis in locis jus aucupii, piscaturae, venationis, thesaurorum, derelictorum et hujusmodi rerum translatum ad rempublicam, et a republica ad Priucipem. Omnino igitur Belli publici susceptrix respublica prae- conci. ix.