dam acquirit usque ad juris sui satisfactionem. Sed et hmzpan.'!. ' non minus quam privatis licet alienare et post et ante acquisitionem. Post acquisitionem, ut cum emtori praeda a quaestore addicitur aut alicui donatur, ut sacerdotibus a Davide, militibus a Caesare dictatore, imperatori a republica saepe virtutis ergo. Hoc modo capti ex hostibus agri veteranis I assignati sunt % instituto Romuli, quod posterior aetas diutissime secuta est. Ante acquisitionem, personae certae tut incertae: certae, ut si quis tabernas Bomanas ab Annibale emisset, ut Doloni equi Achillis *: incertae, quae tamen certa sit futura, recte donari, missilia argumento sunt, quae consul eo animo projicit, ut ei acquirantur, quicunque ceperit, etsi ignoret ipse quid sit quisque excepturus: quomodo etiam convivator cibos convivarum facit. Sic igitur aut res-Oiiif/. /x publica fit domina, aut is cui praedam acquirendam illa parsliL assignavit. Dupliciter hoc fieri potest, aut siugulari concessione, aut lege perpetua: neque enim dubium est quin lex dominum faciat. Singulari concessione, ut quoties signo dato ad direptionem discurrebatur. Idem et lege fieri potest l: nec alio dilferunt ista, nisi quod legis perpetua quaedam Nova </#. ratio est, aequitas scilicet. Aequitas in eo consistit ut lucra cum damnis compensentur. Sunt autem damna non unius generis cum alia nolentibus, alia volentibus accidant. Nolentibus accidit rerum ab hostibus ereptarum amissio. Volentes aut operam aut opes impendimus. Certum autem est "obligari mandatorem mandatario ob jacturam quae non quolibet casu, sed occasione mandati contigit ^. De factis sumtibus, quin et hi recuperentur mandati judicio, numquam dubitatum est. Ad operae mercedem quod attinet, ea quidem jure Bomano exigi non potest nisi pacta sit, sed non eo minus jure naturae DK JURE PRAEDAE. CAP. X. 153 debetur >, quo benefacientibus benefacere vicissim tenemur *. Atque ei rei argumento est, quod multis casibus, cum civilis actio deficiat, ad referendam pro opera gratiam quasi ex naturali aequitate extra ordinem mandatores compelluutur. Hinc sunt quae proxenctica^ epfAftvsvrtxx, fAyiwrp»^ ^i/JivdpuTrx^ et aliis nominibus vocantur salaria ': unde colligimus in caeteris ad exigendum non juris gentium rationem, sed auctoritatem civilem deficere, ut in pactis, quibus deest stipulatio jure Quiritium, in venditione, quae fide de pretio habita contrahitur juxta Platonem *, in furto nec manifesto apud Spartanos, in mutuo et deposito olim apud Indos *. Multay inquit Seneca*, legem non habent nec actionem^ ad quae comuetudo vitaehu-' manae lege omni yalentior dat aditum. Neque enim credendus est nihil alteri imputare, qui suis plerumque rebus neglectis alienis vacat, cum magna hominum pars victum habeat in opera quotidiana '. Ideo Seneca * medico et praeceptori operae pretium sive mercedem occupationis ait deberi, quod deserviunt nobis, quod a rebus suis avocati nobis vacant. Idem in oratore et justum esse et necessarium ait Quintilianus ', quia haec ipsa opera tempusque omne alienis negotiis datum facultatem aliter acquirendi recidunt. Neque novum est in jure id quod fit et id quod datur inter se comparari.
Quare cum mutuis utilitatibus amicitiae contineantur, is qui res alterius procurat eumdem sibi praeter indemnitatem ad remunerandum naturaliter habet obligatum ^^. Id in causa fuit, cur Aomani res ex hoste captas sociis, quorum fiierant, agnoscentibus reddiderint^^ et eosdem (ut in Latinorum erat foedere) ad aequam secum praedae partem admiserint ^ Nec aliud volunt Ambrosii verba ', quorum ante meminimus: Sane his qui sccum fuissent in adjumentum fortasse sociati, partem emolumenti tribucndam asserit ^ tamquam mercedem laboris. Et hoc ipsum in Dei |>opulo perpetuo obtinuit, ab Abrahamo scilicet ad Maccabaica usque tempora ', ut socii subditique praedae participes iierent. De quo, praecipue qua subditos tangit, accuratius agendum est. Dicimus ergo auxiliarium hoc et subditorum ratione admitti debere *, ut non modo pro jactura et impensa, verum etiam pro opera sibi obligent susceptricem belli rempublicam. Quamquamenim singuli subditorum publicis commodis inservire debent, illud tamen proportione judicatur ^ » quod aut dando aut faciendo quispiam societati amplius quam pro sua parte impeudit, a reliquis repeti posse, ut in omni re communi « accidere videmus. Hoc tamen ab auxiliaribus subditi difierunt ', quod auxiliares juri suo, nisi propriis pactionibus, derogare non possunt, jus autem subditorum reipublicae legibus immutari solet ', quia semel usu suadente ita convenit, ut communi utilitati privata posthaberetur: atque ita saepe accidit utarepublica subditi damna bello accepta uon recuperent. Exempla sumamus ex Bomano jure *• Primum cum placuisset bello capta utrimque capientibus cedere, rem civis Eomani ab hoste occupatam constabat ejusdem hostisfactam esse: a quo si reciperetur ipso jure non ad civem redibat, sed ad rempublicam, quia res scilicet in bonis illius inveniebatur qui reipublicae debebat. Videbatur igitur populus Bomanus spo- JDB JURE PRAEDAE. CAP. X. I55 liato civi ad reparationem jacturae obligari. Sed hoc sublatum est, tum ne aerarium belli praesertim tempore nimiis erogationibus exhauriretur, tum ne quis ea facilitate illectus res suas minus fortiter defendendo hostium opes augeret. Mox nonnuUae species occurrerunt, in quibus aequius utiliusque visum est rempublicam jure suo eatenus cedere, ut sine damno suo civium damnis consuleret, hoc est, ut res ex hostibus receptas ad veteres domino^ redire pateretur. Hinc jus nas- A^iJ*^'''-citur postliminii in legibus Romanis notissimum, minus tamen primis illis interpretibus intellectum. De eo quod ad praedae considerationem satis sk videamus. Nam de postliminio inter exteras nationes deque hominibus, qui aut bello redeunt aut recipiuntur, longa et ab instituto aliena sit disceptatio.
Eomani agros postliminio redire voluerunt ^ Nam cum sine^^^^jj^ annona res bellica sustineri non posset et plerique periculis deterriti curam agrorum deponerent, praecipue si nulla sua negligentia sed vi hostium majore (quod plurimum in rebus soli evenit) expulsi, spe omni in posterum recuperandi destituerentur, indemnitatis quodam pacto excitandi homines f uerunt, ut possidere fiindos et colere vellent. In rebus mobilibus non idem observatur *: non modo quia earum difficilis est indagatio, sed quoniam dubiis temporibus illud genus possessionis oneri verius quam usui est, timidosque interdum et imbelles facit, ita ut impedimenta non absurde iidem Aomani appellaverint. Excipi • tamen debuerunt quaecunque in bello usum habent, ut naves longae et onerariae, non autem piscatoriae et quae voluptatis causa parantur, equus et equa non omnis, sed freni patiens, mulus etiam clitellarius *. Nihil enim utilius est quam habere ad manum copiam earum rerum maximam, quas subita saepe indigentia belli requirit: ad eas igitur comparandas invitari cives oportuit, praesertim cum 156 DB JUR£ PRAEDAE. CAP. X.
etiam sine culpa araitti soleant, utdeequisscribitMarcellus*. Nec minus evidens est, cur ex hoc rursus ordine eximi debuerint ea, quae sine flagitio non amittuntur, ut arma militis ^.
Cum vero ea, quae in postliminio sunt, saepe mutatione commerciorum ad alios earumdem partium, non veteres dominos perveniant *, causa ut dicimus onerosa, aequitas inter eum qui dominus fuit et eum qui pretium dedit ita fuit dispensanda, ut ille rem suam recipere posset huic pretium ofFerendo. Non tamen haec omnia, ut in Romano jure constituta sunt, ita ubique hodie observantur. Nam, ut exemplum demus, naves plerisque in locis postliminium non habent, sed incontinenti demum receptae aut, priusquam intra hostium praesidia abductae sunt, ad veteres dominos redeunt praestito receptoribus honorario, ita ut jus navium et mercium nihil diiTerat: quod in constitutionibus Gallicis atque Italicis de re maritima * videre est. Et haec quidem remedia in rem, ut ita dicam, prodita sunt. Nam rebus in potestatem nostrarum partium non redactis, ut aliunde jacturam sarciamus, lege Romana constitutum non est: quod ipsum hodieque observamus, nisi quatenus extra ordinem interdum affectis damno certum quid ex praeda capienda assignatur, quae sunt quasi in bello repressaliae. Operae autem bellicae praemium nuUa ex re utilius, quam ex praeda dissolvitur. Nam ita et respublica sumtum non facit et hostis depauperatur, flagrantiore ad cuncta milite, qui sciat etiam sibi se vincere. Non autem omnis praeda assignatur, (id enim nimium foret) sed certum aliquod genus ejusve pars, idque ea lege ut quod quisque ceperit ex hoste id suum faciat. Hoc modo incertum belli periculum incerto visissim commodo rependitur *. Quidquid Pradapro-tx tali lcgis assignationc ad singulos pervenit, proprie et peculiari quodam significatu vocis alioquin generalis, praeda dicitur: quam Varro ' dictam existimat quod manu pariatur, ego a prehendendo verius elisa litera duriore. Itaque op-, ponuntur publicari et in praeda esse '. Diversarum autem civitatum diversa hac in re instituta sunt. De eo fere convenit agros ex hostibus captos in praeda non esse, sed publicari '. Contrarium in rebus mobilibus seque moventibus receptum videtur, hac etiam ratione, quia non satis expeditum est earum possessionem a singulis detentoribus revocare. Huc Nova de* ,,. ciaratio» ,,. ciaratio» igitur melius quam ad pnorem lUum locum pertmet, quod juris civilis et pontificii interpretes, e theologis etiam nonnulli produnt*res mobiles hostibus ereptas fieri singulorum capientium. Id enim non ex pruiiario ut diximus gentium jure procedit, sed ex jure positivo, cujus pars magna sunt consuetudines. Deinde non ex condicto venit, ut respublicas obliget, sed quasi fortuito consensu, a quo singulis populis, ubi ita videtur, recedere liberum est •: et ubi observatur, xion directa est acquisitio, sed brevi manu. Praeterea vero regula ista sine discrimine admittenda non est. Praeda aut in excursu aut in procinctu capitur. Itali doctores illud cortana. corrariam, hoc butinum vocant *. Res mobiles in excursu captas, non publica totius exercitus virtute, sed populabunda manu, cum ejusmodi actionum finis prope unicus sit hostem damno afficere, et propter difficultatem inquisitionis, capientibus singulis concessas arbitror, nisi aliud actum appareat. Atque ita in sirigularibus dimicationibus spolia hosti detracta ^ de ling. Lac. I. 5. [§. 178. ed. Mull.] ' 1. si captivus. §. i. [D. 49. 15. ao.] et 1. si quid bello. [1. 28.] eod. tit. ' V. supra ad part. i. art. 2. hoc cap. et ibi locum Procopik Duar. in tit. de acq. rer. dom. [D. 41. i.] c. 3« Cujac. Obs. I. 14. c. 7. * Gl. in c. sicut. de jurejur. Thom. lib. 3. de regim. Princ. c. 2. Hadr. in 4. sent. tract. de rest. §. aggredior casus. Flor. p. 3. tit. 4. c. I. Joh. Major. in 4. dist. 15. qu. 20. Alph. a Castro lib. 2. de just. pun. haeret. 1. 14. Andr. Tiraq. de legg. comm. I. i. n. 46. Covarr. add. c. peccatum p. a. §. 11. Vict. de jurebelli n. 51. * V. c. 2. ad reg. 8. * Salyc. in I. ab hostibus. C. de capt. [C. 8. 51. 12.] et alii citati a Thom. Gramm.
% ei qui vicerat propria fuisse conspicimus, etiam jureRomano. De proeliis et expugnationibus urbium quid existimabimus? Quae parta jam victoria eripiuntur victis in praeda militari esse non videntur »: haec Graeci cum distincte loquuntur o-xDao^ vocant. Caeterum quae in ipso proelii aut expugnationis impetu hosti extorquentur, yjt^px iisdem appellata, dum scilicet Ncc tempcrari facilc, ncc rcprimi potcst Stricti cnsis ira, plurimarum gentium moribus deferri singulis video. £ximenda tamen videntur quae non privata hostium, sedpublica fuerunt. Macedones sane victores ad Pyramum amnem, cum Darii castra irrumperent, ingens auri argentique pondus diripuere, nec quidquam intactum omiserunt praeter regis tabernaculum, tradito more, inquit.Curtius *, ut victorem victi regis tabemaculo exciperent. Atque adeo ad Arbela fuere qui militum nonnullos accusarent, quod conspirassent de praeda omni ita sibi vindicanda, ut nihil in praetorium defi^-rent ', contra morem: cui non dissimile quod Hebraeos usurpasse videmus, ut victi regis corona regi victori imponeretur *. Et cum Carolus Magnus Hungaros vkisset privatae opes militi, regiae aerario cesserunt. Sed veteri re Bomana ne hoc quidem receptum fuisse, ut in expugnatione pr^eda militi cederet, apertissimis L. Aemilii apud Livium verbis ostendimus '. Sed non dubito quin id, quod beneficii imperatoris esse jam ceperat, per civilium bellorum licentiam, quae militi plus quam ducibus permittit, in contrariam consuetudinem verterit. Ecce tibi initium a Caesare, qui post Pharsalicam pugnam, cum castra Pompeji daret militi diripienda addit: DE JURE PRAEDAE. CAP. X. I^p Supcrcst pro sanguine merces, Quam monstrare meum est: nec cnim donare yocabo Quod sibi quisque dabit ^ Bello civili alio Flaviani ad Cremonam ducti, quamquam nox instabat, coloniam divitem impetu volunt capere, quia major esset per tenebras rapiendi licentia: veriti alioquin ne opes Cremonensium in sinu praefe^torum legatorumque essent: ubi nobilem illam sententiam Tacitus * addit: expugnatae urbis pracdam ad militem, dcditae ad duccs pertincrc. Mos paulatim in jus transiit: et sane justa aderat ratio, nesipost pugnam praeda negaretur, in ipsa pugna miles omissis hostibus praeda manus impediret, quae una aviditas multas saepe victorias corrupit. Hac de causa in Britannico praelio Suetonius * hortatur suos, ut caedem continuent praedae immemores 9 addens parta victoria cuncta ipsis cessura: quod et alibi passim reperias. Apud Procopium * Salomo Praetorii praefectus militibus, qui agros ereptos Vandalis sibi vindicabant ita respondet, ut distinguat inter res soli et res mobiles: has enim militibus permitti, illas autem penes rempublicam manere, quae et ipsos aluisset et in nomen honoremque militum cooptsteset, non ut quae barbaris adversus Bomanam majestatem insurgentibus abstulissent praedia ipsi possiderent, sed ut in publicum ea redigerentur, unde et ipsis et caeteris,^ ubi usus esset, annona suppeteret: his inter alia verbis: iq ra f/h csvipiTrdix kx) rx ihJKx vivrx xP^f^"^^ ^g OTpxricorxig aic xJupvpx \evxi ovK x^TTStM^ Hvxi* yijv fjJvroi xvriiv (Sxcrt^T re kx) r^ 'Pufjf^xluv xpxv 7rpog)jX€iv. Captivos saric et rcs alias militibus praedac loco ccdcrc ncquaquam absurdum videri: scd ipsum solum ad Principem impcriumque Komanum pcrtinere. Quo loco jus quoddam universale significari vel hinc apparet, quod extra ordinem agros etiam militibus assignari minime novum l6o DE JURE PRAEDAE. CAP. X.
erat, ut supra attigimus. Haec autem omnia locum habent etiam tunc, cum certa laboris merces militi dicta est: quasi praeda stipendii auctarium sit, aut ejus emolumenti ratione minus militi in f ere solvatur. Sunt enim ubique fere gentium salaria adeo exigua, ut nisi proposita hac spe difficile sit reperire, quibus placeat vitae genus militare. Nunc una haec iiducia labores sustinet, quod horac Momento cita mors venit aut victoria laeta ^ Nusquam autem non hodie pars praedae militi capienti cedit, pars ad rempublicam revertitur aut ejus concessione ad duccs belli cujuscunque gradus in praemium operae defertur: quod omnium populorum leges tam super maritimo, quam terrestri bello declarant *. Quemadmodum Constitutionibus Hispanicis * praedae ejus, quae ad militem pervenit, interdum pars quinta, nonnumquam tertia, alias vero dimidia regi debetur: et septima, interdum decima, duci excercitus. Interdum non pars sola, sed totum genus praedae excipitur, ut naves bellkae eisdem Hispanorum legibus * Principi acquiruntur. Quae vero operae et periculi ad praedam, eadem aut etiam justior sumtuum ratio est, si quos privatus in bellum publicum fecit. Quod enira pro his impensis debet respublica, commodius quam ex praeda dissolvi nequit. Moribus Italicis • capta hostium navi triens unus ad navis victricis dominum, alter ad eos quorum merces in navi victrice fuerunt, tertius ad eos qui pugnarunt pertinet: in primo impensae, in sedundo periculi, in tertio operae fit compensatio. Alibi • illud receptum est ut qui militi equum ad excursionem commodavit praedam cum illo dividat. Apud Hispanos ' navali bello quidquid acquiritur regis fit, si modo ille naves cum armamentis suppeditet, annonamque militibus et nautis DE JURE PRAEDAE. CAP. X. l6l praebeat, neque in ullara partem maris praefectus venit.
Quod si regiis sumtibus instructa navis non fuerit, exhibita regi sua portione, praefecto item sua, reliquum inter se victores dividunt. Si quis igitur operam per se aut per alios navet bello publico, sumtum feciat de suo, omne damnum atque periculum in serecipiat, idque nuUo publicitus stipendio donatus, hunc quidquid hosti eripit sibi acquirere et quidem in.solidum, constans omnium doctorum * et communis sententia est. Cum enim iniquum sit, ut ad Corinthios scribit Apostolus*, (TTpxT€vsfT6xi Ttvx Woi^ ixpuyloig ^ hocest, milifare quemquam suis stipendiis ^ aut ut Syrus interpretatur, suis sum^ tibus ^ sine digna scilicet spe compendii, quod subjecta vinitoris et pecuarii exempla declarant; ac contra naturali aequitati consentaneum, ut cujusque rei eum sequantur commoda, quem sequuntur incommoda, tacita pactione (qualis in antichresi intelligitur) effectum videtur, ut respublica, contenta hostes sine suo sumtu mactasse infortunio, jus suum in res hostiles illi resignaret, qui vicissim in se id omne recepisset, quod ipsa deberet praestare. Verissimum autem est, quod nostri juris interpretcs ' docent, jus belli commune et plerisque gentibus receptum semper sequendum esse, nisi quid secus aut lege aut pactione definitum sit. Quid enim obstat cur non, uti caeteris de rebas, ita de praeda justae atque legitimae sint pactiones *? Potest ergo respublica ex illa etiara praeda, quae privatis impensis sine mercede militantium capitur, partem aliquam sibi excipere * aut alteri praemii loco assignare ®, quasi quadam justa ad praedam 1 Calder. cons. 85. Joh. Lupus, de bcUo §. si bene advertas. [Ocean. jur. vol. 16. p. 322.] Jas. in I. quod apud hostes. de legatis. i. [D. 30. 1.9.] Franc. a Ripa in 1. I. de acq. poss. [D. 41. 2.] n. 5. Covarr. ad d. c. peccatum. p. 2. §. ii. Adde Hist. Bonfin. lib. 4. dec. 5. ' Cor. i. 9. vs. 7. Adde Matth. 10. vs. 10. s Bald. in 1. adoptio. C. de adopt, [C. 8. 48. 4.] Adde Soc. in 1. i. ffV de acq. poss. [D. 41. 2.] Calder. in tit. dc treuga et pace. Thom. Gramm. d. decis. 71. n. 11. Silv. in v. Bellum. in pr. * Bal. cons. 358. 1. 2. arg. 1. licet C. de pactis. [C. 2. 3. 19.] * Covarr. d. §. 11. * Const. GaU. 1. 20. tit. 14. art. i.
II l62 D£ JURB PRABDAE. GAP. X.