SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Latin

Page 30 of 31

Quare qui tam bonam utilitatem negliget, nimium prodige utetur occasione ac fortuna. Quod enim belli, id est gentium jure, quod Ordinum, hoc est summi magistratus concessione, nostrum sit, id non statim sumere grata, utdicitur, manu stolidae prope dixerim contumaciae est. Quare credibile est nuUum fore qui in ea sententia persistat, ut possessionem hanc refutet atque rejiciat, aut si qui erunt, eos futuros a quibus exemplum nolit sumere homo recte erga Deum et patriam animatus. Sunt enim, sunt profecto Batavi hanc in partem leniores, quod a civibus hostiles interdum voces audiunt et patiuntur. Rem sane dolendam, eo impunitatis deventum esse, ut sint qui jactare audeant Lusitanis omnia licere, ipsis nihil. Quibus ego pejus nihil habeo quod imprecer, quam ut salvo imperio et republica incolumi in eorum manus deveniant, quibus tantopere favent. Sed illa vaniloquentia seu malevola potius causae publicae detrectatio legum paenis et diligentiae magistratuum relinquatur. Nobis errantes instruxisse satis est. Qui igitur lucrum recusare potuissent, quia se aliter justitiae et conscientiae non arbitrarentur satisfacturos, hos si qua ratio, si qua movisset auctoritas, argumenta et testimonia, quae in prima tractationis parte adducta sunt, efficere potuerunt doctiores. Esse etiam hunc quaestum honestissimum homini non pertinaci satis persuasum ex superioribus puto. Ac si qui sunt qui praecipuum habent utilitatis respectum, hi quid possint contra praedam obtendere videamus. Neque enim illud credo dicet hic quisquam, male parta male dilabi, nec tFansferri ad posteros quod turpiter quaesitum est. Nam et nos huic sententiae libenter assentimus, imo etiam si fieri posset, ut injustas possessiones tueretur fortuna et longi temporis firmaret auctoritas, utile tamen esse negamus quidquid ab honesto et justo discrepat. Cum vero in hac quaestione contra se rem habere certissimis rationibus jam ante comprobatum sit, necesse est illam qualemcunque conceptionem velut subtracto fundamento dilabi. Contra enim verissimum est nuUas fere possessiones esse antiquiores, quam quae ex bello obvenerunt, et in his fere gentium omnium securitatem consistere, ut in OfHciis ^ etiam Tullius demonstrat. Itaque saepe apud auctores occurrit, juste possideri quidquid armis sit captum ab hostibus: id justo titulo, id justa causa ad successores transmitti. Quod ipsum et Romani ad Auruncos de agro Ecetranorum responderunt; qui et Volscis dixere non minus haec nostra esse, quam quae dono accepimus: hoc forte intuiti, quod qui belli aleam utrimque subeunt ita quasi contrahere videntur, ut capta cedant capientibus, nec sit iniquum eum qui vincere voluerit, si contra ceciderit, victi ferre fortunam. Operae pretium est ipsa quae hanc in rem usurpat Dionysius Halicarnasseus * verba describere: in oratione Titi Largii, Srt 'PafjMloi KxKkl(rrxq v7ro^afi(3civofMV Knli^sig sJpxt kx) 'iiKxic^irxg, S^ hf KOTa^x^f^^ TTOXifJUf) Kx(36vr€g kx) vofiqSf kx) ovk xv vTTOfiel' vMfi^ fjuoplcf, rviv dperiiv xCpxvhxi^ ^xpxSivreg xirrx roT^ inroyMr hviti(ri* Koivaviirioy rs ^ia-i kx) roT^ ix rovruv yevofjLSvot^ KxrxXiTitv AycaviovfJLsdx. vvv il vTrxpx^vrcov j^dif arepifrifAsix kx) ixvrovg 07X TokBfjJovg ^xd\ljof4^; Romani honestissimas justissimasquc eas credimus possessiones, quas belli lege captas habemus, neque vero induci possumus, ut stulta facilitate deleamus virtutis monimenta, eadem illis reddentes, quibus semel perierunt, Qui ergo in hoc communi ope certandum credimus, ut ejusmodi plurima ad posteros transferamus, nunc quae parta D£ JURE PRA£DAE. CAP. XV. 335 tencmus 9 his nos spoliari paticmur inquc nos ipsos ca constituemus ^ quac in hostes constitui solent? In responso ad Volscos ^ 9 VifJLsl^ ii icpxrlTTXQ nyoifisicL xnitreig, &g av 7ro?JfACf) xpctni^avTeg Xifiafuv^ oure TrpSrroi xxTOtffnntrifJLSvot v6fMV rivis, oike aifrhv civ$fid)7rav iyovfievot elveu fiiX)iOv i) ou^ Ssavj STrotvrig n xx) '^Mifv^ Kx) ^xpfiigoug itioreg otxn^ xP^f^^ov; ouk otv iviolijfAev ufjuv fjM>MKOv oviiv» oiy&v iTroTTOtlfjfi&^ ht rav iopuxnirav. iro^Jiij yotp av eh Kotximg el rtg ot fjterot iperijg xot) miipelotq IxnitrotrOt rxvroL V7ri iei^lotg xot) fjtaplotq a0xtpeieivi, Nos autcm optimum judica--mus posscssionis gcnus^ quod cx hostc captum acquisitumque cst 9 cumquc non ipsi primi id jus statuamus, scd a Diis vcrius quam ab hominibus profcctum, omniumquc gcntium tam Oraccarum, quam barbararum usu comprobatum scqua^ mur 9 nihil yobis per ignaviam rcmittemus nec bello partis absistemus. Maximum cnim hoc probrum foret, quac vir^ tutc ct fortitudinc quacsita sunt, ca pcr incrtiam aut for^ midinem amittcrc. In responso Samnitum ^, Tro^ifJtCf) xpxm-70tvrav ^fiav^ o^Trep i<rr) v6fji,o^ xnia-ea^ iixottorxrog* Cum armis obtinucrimus 9 quac lex acquircndi justissima cst. In oratione Fabriqii ', ixehit fJtiv ye r^ xr>i<Tei xot) ri fiei^ iiiovviq TOteT<rdou rocg a^ohotv^etq Trph^ r^ xot>Jag xoti itxotiag 7r6^ov?y; In illa cnim acquisitionc (de bellica sermo est) cum justum honcstumque incrat^ tum vero delcctationis plurimum. Quodsi per se possessio ista suspecta esse non potest^ restat ut ex post facto aliquid metuatur, puta 9 si quando res ista in judicium veniat, Sed judicem fingere oportet aut Hispanum, aut alium quemlibet, Pessime sane de patria speraturus sit^ qui illud fore crederet^ ut Hispanis sedentibus etiam de praeteritis actionibus Batavi causam dicere debeant: quod si fieri posset (absii: tam dirum omen), non ista duntaxat praeda, sed omnes quotquot sunt Batavi cum bonis suis perierint. Nimirum Nulla manus belli mutato judicc pura cst *.

At forte manente bello,redintegratis cum hoste commerciis, metuat aliquis ne res suae hac de causa detineantur. Quasi vero non antequam haec fierent idem fecerit Hispanus, aut novo hoc praetextu egeat. Praeterea non satis video cur quisquam, cui Indica negotiatio tantum affert et plus in dies ostentat compendii, alteram illam malit tot periculis et hostium malitiae obnoxiam. Aut denique eundum non est, aut tum demum eundum est, cum Hispani Batavorum mercibus carere non poterunt. Quodsi tamen ad veterem redibit perfidiam, non haec mercatoribus scribetur dica, quod praedam possideant (quis enim partitus sit, quis contra recusaverit illic sciri non potest), sed quod contra edictum regis Hispaniae cum Indis negotiationem exercuerint. Quid enim? an nescimus ab Hispano proscripta esse nomina eorum, qui huic mercaturae praefecti sunt? neque tum caraccam ceperant; sed tantum illi capital visum est cum.Indis celebrare commercia, ut quam poenam de hominibus sumere non potuit, ^yj^'"-^^^ eam qua maxime potuit ignominia adumbraverit. Atque arffc^ii' ^^^^^ praedae ipsius nomine, si manifeste injusta sit, ut P' ^- forte Hispanis videri poterit, non illos duntaxat teneri qui perceperunt, sed omnes auctores atque suasores, et quidem in solidum, et ex regula restitutionum et jurisconsultorum auctoritate monstratur 1. Hispano igitur judicante cum nihil sit impunitum, non est cur quis hoc unum magis quam caetera formidet: quin in eo potius laborandum, ne ad illum umquam arbitrum veniatur. Sin autem judicem imaginamur non hostem, sed pacatum aliquem Principem populumve, primum vanus est ille metus, cum pignerationes sive repressaliae numquam concedantur earum rerum gratia, quae inter bellantes actae sunt. Et quamdiu bellum injustum non est declaratum (contra Batavicum autem nemo pronuntiavit), * Joh. Lupus de bello. §. si bene advertas. Wilh. Matth. in i. req. sub tinem. Snmm. Ros. in v. Bellum. n. 6.

capta ita juste retinentur, ut in controversiam trahi non possint. Praeterea suis quisque civibus, non extraneis, per repressalias consulit: haec autem res ad Lusitanos pertinet. Quod si aliquem nobis proponimus addictum Hispano et qui illi omnia studeat gratificari, nae apud ilhim judicem non tam praedae perceptio, quam sumta in Principem arma, Indica negotiatio multaque alia simul luenda aut simul defendenda sunt. Nam praedae perceptio in tantum potest obligarc, quanti praeda est, non ultra: itaque haec restitutio lucrum eripit, damnum non infligit. Caeterorum autem, quae crimini ducentur, infinita erit aestimatio. Insuper ea est repressaliarum natura, ut factum civis cujuslibet aherum quemvis ejusdem reipublicae comprehendat. Nihil igitur hoc nomine plus illis qui partem ex praeda perceperint, quam qui non perceperint, metuendum est. Praedam igitur non agnoscendi nuUa est ratio. At si quis agnoscat quidem aliquatenus, sed alia religioni aut timiditati suae remedia quaerere velit, is geminet errorem. Quod enim agnoscitur aut retinendum, aut transferendum est. Retineri autem duplici animo potest, aut ut hostibus, ex quibus captum est, restituatur, aut ut sua cuique causa sepositum sit. Veteribus dominis reddi quod captum est nec potest, nec debet. Nam ubi illi invenientur? An forte expectamus ut ex India, aut Ulyssipone veniant hostis subditi, qui ex jure manu consertum, ut dicitur, res repetant? At illi quidem omnem recuperandi spem ex animo projecerunt, ut qui se palam fateantur id passos, quod jus belli tulit: contra autem ridiculi sunt, qui de eo jure ambigunt, de quo ne hostis quidem controversiam facit. Satis enim patet eum, qui bona fide bellum gerit, ad restitutionem ne in conscientia quidem obligari. Neque vero debet illis praeda restitui, ut maxime possit.

Faciunt enim contra jura et majestatem populi > violant, quoi 33* DE JURE PRAEDAB. CAP. XV.

rum opera hostes pecunia aut qua alia re juvantur. Quod si ipsa id conantes patria alloqueretur, nonne hoc diceret? Omnes boni cives hoc agunt, hoc laborant, in hoc sanguinem fortunasque suas profundere non dubitant, ut hostibus ademta omni ad nocendum facultate, me constituant quam beatissimam. Itaque vitam eripere pertinacibus, opes etiam errantibus, quibus in meum scilicet exitium abutuntur, utile mihi atque adeo sibi gloriosum existimant. At vos etiam quae belli fortima jam inimicis abstulit, ad eosdem redire vultis, ut scilicet quantum mihi decrescit, tantum illis accedat, qui non ignorantia aut errore aliquo, sed sua ambitione, sua impulsi avaritia in. meam pemitiem vestrumque singulorum omnes ad unum conspirarunt? Haec si quis audiret, nihil ut opinor haberet aliud, quam ut culpam agnoscens seductum se potius falsis rationibus, quam sponte in patriam impium feteretur. Reddere igitur hosti cum non liceat, an secessim habere a caeteris suis rebus aliquam in partem prosit, inspiciamus. £t hoc quidem si fiat ideo, ne praedam admiscendo inquinentur caeterae facultates, ridenda magis quam confutanda est superstitio: nisi forte credimus sicut in scabris ovibus, ita in male partis rebus de nummo in nummum vicinitate quadam serpere contagium, ac non potius patrimonium quoddam universitatis esse nomen et hoc ipsum, quamvis loculis et fiscis distinctum, rationem eamdem obtinere \ Quare sicut juste partis, in quibus et praeda est ex bello justo, recte augetur atque omatur, ita non recte quaesitis, etiamsi longissime haec seposita atque amandata sint, non potest non contaminari. Hoc enim unum quaeritur, velimne illa in rerum mearum numero esse, an secus. Non possum autem extra res meas habere videri,quod etpercipio tamquammeum et servo. Enimvero si quis idcirco separet, ne quaerendum ^ Bart. sol. macrim. [D. 24. 3. a.] n. 17. Dd. in 1. frater a fratre. flf. de cond.

D£ JURE PRA£DA£. CAP. XV. 339 aliquando habeat, ubi ad restitutionem judicio cogeretur, praeterquam quod rem metuit, quae numquam aut sane numquam praecipue metuenda est, ut ante diximus, insuper in juris cognitione graviter labitur et damno suo favet. Multo ^Jyp*'?f' enim facilius cogetur quis restituere eam praedam, quae pe- ^^^^' ^^-nes se exstet, quam quae jam consumta sit ^, cum hanc bonae fidei praemio cedere compertissimum sit. Nihilo plus agunt hi qui agnoscunt quidem praedam sed alio transferunt. Nam si vitium rei inesse imaginantur» id quidem nuUa alienatione purgari potest, quod cum legibus etiam constitutum sit ^, tum vero in conscientia multo magis obtinet. Quare qui mala fide praedam percepit, cum scilicet eam injustam crederet, is ad restitutionem perpetuo tenetur, ita ut tradant magistri nec vendendo nec donando eum liberari, etiam si res in millesimum possessorem translata sit •. Si quis vero existimet ideo se minus praedae participem dici posse^ quia priusquam ejus quidquam contigerit, jus omne alteri resignasset, expers est etiam vulgaris jurisprudentiae. Quod enim mea concessione ad alterum pervenit, quamquam brevi, ut dicitur, manu transfertur, tamen quin meum fuerit, negari non potest. Alioqui nihil ad nos omnia illa pertinebunt, quae per procuratores nostros accepta et expensa sunt. Eos autem qui alienant necesse est aut in pauperes erogare, aut dare societati, aut alteri cuivis. Qui pauperibus donat idem facit ac si Deo donet: est autem hoc inprimis laudabile.

Quid enim justius, quam in obventione satis insperata agnoscere ejus beneficium, cui soli debetur bellorum victoria? Itaque non Judaeis tantum, sed et Graecis et Romanis et aliis gentibus in more positum fuit, decimam aut aliam praedue partem consecrare. Sed eo ipso satis intelligitur necesse non esse, ut omnia resignentur. Nam et Abrahamus *, qui > Vict. de jure belli. n. 33. * Inst. de usuc. §. Airtivae. [I. a. 6. §. a.] • Silv. in V. Bellum. §. 10. Joh. Lupus d. §. si bene advertas. Wilh. Matth. d. loco. * Gen. c. 14. in fine.

decimas ex spoliis Pontifici dedit, iion tamen socios aut administros suis partibus fraudavit, et in Mosis historia ^ diserte scriptum est, etsi liberaliter factae erant oblationes, tantum tamen fuisse praedae, ut ex ea multum sibi quisque reservaret. Verum etiam atque etiam animadvertendum est is, qui praedae partem Deo attribuit, detne ut suam an ut alienam. Si quidem ut suam, recte, nec ulla nobis cum eo concertatio est, cum quod quisque acquisivit alienare etiam possit. Sin ut alienum, caveat ne Deum, quem placare studet, ofFendat ea ratione, dum ei obtrudit, quod ipse pura conscientia retinere se non posse arbitratur. Nam qui pretium meretricium dicari sibi noluit*, satis ostendit nullam sibi placere, nisi ex recte quaesitis liberalitatem, Quo et Augustini ' illud pertinet, furta facienda non esse, etiam voluntate pascendi pauperes sanctos. At qui jus suum aut societati, aut alteri cuivis transcribunt, sive aliud quidpiam recipiunt ejus rei loco, credendi sunt vendidisse, sive nihil voliint praeter gratiam, tamen negare non possunt pro suo habuisse, quod faciunt alienum. Nemo enim potest quod non habet dare *. Siveigitur conscientiam spectamus, siveeventum fori civilis, eodem sunt loco quo caeteri qui perceperunt. Nam ne hi quidem res ipsas, sed pretium accipiunt, et hoc etiam aliis mercibus quotidie permutant.

Epiiogus, Multis igitur modis aut fiillunt aut falluntur, qui esse aliquid fingunt, quominus tutum sit praedam ex hoste Lusitano et capere et detinere. Quocirca mercatores societatemque Indicam adhortor, ne se ullis rationibus, quae profecto falsae omnes atque inanes sunt, dimoveri ab instituto patiantur, quod non modo recepto more apud hominum existimationem, sed et divino jureapudconscientiamcommendatum est, quod- DE JURE PRAEDAE. CAP. XV. 34I que non tantum turpitudinem habet nullam, sed praecipue honestum, imo vero gloriosum censeri debet, in quo denique nihil incommodi, utilitas contra qua privatim, qua publice maxima est. Frequentent sancta, hoc est, Batava fide, ultimas gentes, fas iUud commerciorum ab omni defendant injuria, acquirant patriae et sibi. Ordines autem cum singularum nationum,tum totius foederis universos, rectores ac dominos publicae libertatis, oro quaesoque, uti negotiationem hanc opportunissimam tempori, hosti noxiam, populo utilem, honorificam sibi, quo coeperunt favore provehant et tueantur, neque vero sinant deesse laboribus praemia, virtuti honores, periculis commoda, sumtibus mercedem. Deum vero immortalem, auctorem solum educatoremque reipublicae istius, quem ob voluntatem Optimum, ob potestatem Maximum dicimus, supplex precor et veneror, quando illi visum est Batavos potissimum deligere, per quos ostenderet adversus vim suam infirmam esse quantamcunque humanam magnitudinem, atque insuper gentis gloriam apud remotissimos orbis a se conditi terminos illustrare, primum ut mores det eos, qui deceant nomen Christianum, ne eorum vitia apud profanas nationes verae religioni faciant invidiam; deinde ut crudelia inimicorum consilia disturbet, neque velit insontes eorum feritati succumbere, sed illos damnis ac cladibus, hos laude atque adorea mactet; reprimat pestiferos a patria dissentientium furores; errantibus indat bonam mentem; omnibus vero det eam sapientiam, ut victoria, quam caeleste donum fatemur, animis non minus gratis quam integris liceat uti fruique.

F I N I S.

Grotius ad operis calcem his verbis descripsit documenta^ quae ipse additurus erat: Sequitur exemplum Edicti Ordinum foederatorum, Anni 1599. Sept. 2.

Decreti Ordinum HoUandiae, Anni 1604. Sept. i.

Sententiae Collegii Admiralitatis.

Partis Epistolae Episcopi Malaccensis ad Regem. i6oo.ult. Apr.

Epistolae Senatus Malaccensis. 1603. Martii 9.

Epistolae Praefecti Malaccensis ad Jac. Hemskerckium. Eodem.

Alterius Epistolae ejusdem. 1603. Martii 26.

Epistolae Capitanei captae Galeonis ad Hemskerckium. 1603.

Martii 24.

Haec documenta cum hodie in Grotii apographis non comparerent, Fruinius ea aliunde conquisivit.

Decretum Ordinum foederatorum legitur in Borrii Historia bellorum Neerlandicorum. Vol. IV, p. 525. sq.

Decretum Ordinum Hollandiae est in volumine^ quo continentur Decreta Hollandiae (De Resolutien van de Staten van Holland en IVestfriesland'^^ anni 1604. p. 217.

Sententia Qollegii Admiralitatis legitur in opere Hulsii ^ Achte Schifart, zusammengebracht durch weyland Lei'inum Hulsium, Frankf ajM. 1608. cap. xv. p. 42. sq.

Epistola Episcopi Malaccensis ad Regem e Grotii apographis a Fr. Mulleroy bibliopola Amstelodamensi ^ emta est ^ qui exemplum ejus nobis praebuit.

Quatuor epistolae Lusitanorum ad Batavos exstant in opere fratrum de Bry, quod inscribitur: Appendix oder Ergdntzung desz achten Theils der Orientalischen Indien. Franckfurt am Mayn. 1606. Sunt in altera hujus libri praefatione^ quae agit Belangendt die Ursachen der Holl&nder diese weitgelegene Oerter zuersuchen, unnd sich wieder die Spanier undd Portugesen daselbst feindtlich zuerzeigen^ gestellet durch B, P. B. M. D. p* 11. sq, Versio Latina documentorum a me confecta est.

I.

Edictum Ordinum foederatorum.