SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Latin

Page 29 of 31

Quin et proceres Achinenses visi in Hagensi palatio. Et quae in Augusto vel praccipua habita est pars felicitatis *, ab Indorum legatis salutari, qui pretiosa munera trahentes nihil magis quam viae longinquitatem imputarent, cum eos ipse corporis color ab alio venire sole feteretur, quodque Claudii imperio nobilissimum fuit *, ex Taprobane legationem vidisse, id jam Batavis adeo usitatum est, ut cum novitate perdiderit admirationem. Hi autem omnes quid aliud petunt, quid aliud orant, quam ut Lusitani junctis viribus invadantur? Imo etiam rogant Batavos arces ut struant suo in solo: tanta fidei fiducia est. Suadent freta teneri Malaccense et Sundanum. Alii commeatus ofTerunt ad obsidendam Malaccam, sedem ipsam servitutis, ejusque rei vias ostentant. Quod amplius est Batavorum amicitia ipsos inter se conciliat. Jam inter Taprobanen et Celonem insulam foedera commeant, Candiae et Achini regibus in Lusitanos conjurantibus. Idem rex Achineusis vetera in Jorensem odia HoUandorum gratia remittit, unumque inter eos certamen est, uter plus Batavis praestet. Multi alii reges aperte jamdudum in causam descenderent, nisi viderentur Batavi ad bellum Lusitanicum remissiores. Quid igitur? Haecne animorum inclinatio projicienda est? Non dicam id contra utilitatem esse publicam: ne integrum quidem est, ex quo illorum urbes obsessae, agri vastati, pagi inflammati sunt a Lusitanis Batavorum ob amicitiam. Quodsi omnino societates istae non fovendae modo, sed excitandae etiam augendaeque sunt (et alioquin sane etiam ipsa mercatura amittitur), quod gentibus extemis pignus, quod fidei vinculum erit? Id nimirum, quod unum appetunt, ut Lusitanos, quorum se hostes Batavi profitentur, intrepide aggrediantur agantque cum illis hostiliter. Nam sicut pro meritis in illos vindicare justum et honestum, ita eisdem parcere inter suspiciosa maxime Indorum ingenia periculosum est. Ejus rei recens argumentum dabo. Rex Candiae in CeloHe insula, cum eo venisset ex Zelandia Spilbergus, tantum in res Batavas studium demonstravit, ut totos dies nihil aliud, nisi de historia belli istius nobilissimi inqujreret, Multa super Priamo rogitans ^ super Hectore multa ^ Neque invictissimi Principis Mauritii effigiem, neque Neoportani praelii picturam inspiciendo umquam satiabatur. Jam et ipse et regina cum liberis Belgicas voces addiscere coeperant, ita ut dicerent ex Candiae regno factam esse Bataviam.

Addebat rex velle se filiumnatu maximum,ubi adolevisset, ad Principem Mauritium mittere, ut rem militarem sub tanto duce addisceret. Rogabat eligerent Batavi in regno suo locum arci struendae, ubicunque situs arrisisset: ipsumque se potius et uxorem et filium filiamque saxa eo coUaturos, quam ut res adeo sibi optata intermitteretur. Venit paulo post ad regem eumdem Siboldus Waertius, sub Wibrando Warwicio classi praefectus, quem rex obsecrat ut sibi auxilio esse velit ad expugnandum castellum Columbanum, quod in ejus regni finibus Lusitani tenebant, et sibi expugnationem deposcit, illum rogat, ut cum navibus adsit et Goa subventuros arceat, propositis ei rei praemiis atque inter caetera paratus erepta hosti loca Batavorum praesidio permittere. Evenit ut Siboldus,e Celone Achinum profectus ut socios acciret,quatuor in ipso itinere caperet naves Lusitanorum. Oraverat autem rex praesentem et jam profectum literis erat obtestatus per Deum perque Principis Mauritii virtutem perque amicitiam suam, ut si quos Lusitanos nancisceretur eos sibi traderet. At ille quasi dementiam facile excusaturus, quos ceperat statim liberos dimisit. Rex autem, qui sibi eos traditum iri non dubitabat, cum ad urbem Vintanum obviam se venturum promisisset, ultro officii causa Matecalum processit, quo tum naves Batavicae advenerant. Ibi res accidit miserabilis, ut rex cui mirum videbatur homines primum nocentes, deinde victos impunitate laetari, suam vero postulationem esse contemtui, Siboldum contumacius sibi obloquentem cum aliis fere quinquaginta obtruncari juberet. Ita quod inultus manserat, hoc ipsum ultus est: eademque lenitas, si tamen lenitas vocanda est, hostibus ludibrio, sociis suspicioni, Batavis exitio fuit. Cum igitur gentes istae, quae bella multo quam Europaei ferocius exercent, vix hanc accipiant moris nostri cxcusationem, quod hostes cum possimus 3^6 DE JURE PRABDAE. CAP. XV.

perdere, servamus, si jam naves Lusitanorum, paratam scilicet praedam e Batavorum manibus emitti viderint, quid aliud quam latere proditionem et illos inter se coUudere existimabunt? Praestanda est igitur illis haec fides, dandum hoc pro amicitia gaudium, pro calamitatibus solatium, ut eos nunc praedam esse videant, qui totius mundi praedatores fuere. Jam quae ex inimicorum malis proprie obvenit utilitas, spectanda est. Hostem illic habent Batavi (qualem Tacitus alicubi describit) adversis pavidum, secundis non divini, non humani juris memorem. Maxima igitur utilitas haec est, quod ille ad occursus Batavorum posthac trepidabit, quod damno suo commotus fortissimorum virorum etiam aspectum fugiet, neque naves suas etiam plures aliquanto et majores cum HoUandicis audebit contendere. Has enim sciet esse, quibus toties praedae fuerit. Cum igitur ubicunque classes Batavorum ancoras fixerint, eo Lusitani metuent accedere, non tutiores modo illi erunt, verum etiam securiores» Quod sane in partem jam consecuti sunt, praedicantibus Indorum regibus Lusitanos non ad conspectum modo, sed ad nomen etiam HoUandi hominis pavere et expallescere. Quid quod ipsi Lusitani, merces captarum navium in Batavicas exonerare suis manibus jussi, paruerunt? Quid quod jam aliqui tuto navigandi licentiam a Batavis mercati sunt? Quare et cum tam pronum videbunt esse Batavis vel maximam captivorum turbam nancisci, in eos quos forte contra ceperint minus audebunt saevire, quodque beneficiis invitati facere noluerunt, id facere cogentur metu talionis.

Praeterea posthac aut similem praedam hostis debebit, unde plurimum utilitatis in publicum ac privatum redire palam est, aut ab oppugnandis aliis ad se tuendum conversus compelletur innumeras habere per Indiam praesidiarias naves, colonias suas firmare munitionibus et quod molestissimum est, eodem tempore habere suspecta omnia. Per tot tantosque sumtus et privatorum quaestus omnis exhaurietur, et ipsi perpetuo libertatis Batavae adversario DE JURE PRABDAB. CAP. XV. 327 totum iHud vectigal Indicum peribit. Ex utroque non cst obscurum quanti fructus ad rempublicam perveniant, cum pecuniam nervum esse belli notissimum sit, quam ut sibi comparare maximum babet momentum^ ita huic proximum est eamdem hosti avertere. Quodsi obtineri potest ut Philippo ^ sicut in Europaeis quibusdam possessionibus, ita in Indicis proventus reditusque omnes aequalibus onerentur impensis, nae illud futurum est, ut multo posthac commodior sit belli administratio. Neque enim dubitari potest id ^ quod tx Hispania per Italicas trajectiones suppeditatur, praecipuum esse belli istius alimentum. Nam si cum solis Belgarum alterius partis vectigalibus componerentur, jamdudum rem factam haberent Batavi. Si igitur Hispaniarum reditus et per hos expediendi argenti fides defecerit, quid aliud exspectandum est, quam ut militari seditione magna aliqua rerum mutatio eveniat? Liquct euim rerum istarura historiam evolvcntibus, fere quidquid Batavis felix hactenus et prosperum fuit, id causam et originem ex hostili inopia habuisse* Pix Gandavensis et illa totius fcre Belgii adversus Hispanicum nomen conjunctio res prope afflictas per hostium seditionem (nata autem haec erat ex aerarii paupertate) in pulcherrimarai ^eciem restituit. Quod a Parmenss tamdiu victi totidem per annos optimi docis virtute itcrum vbcunt, und6 est, nisl quod ingens in Britanniam classis et gravissimi sumtus in bellum Gallicum ita opes hostiles oppresserunt, ut recreari yixdxm pottterint?

Hinc ad fines Gallicos toties tumultuatum et Italorum Sichemiana seditio versique hostes in rautuas caedes: hinc Sanctandreana defectio et per alias iterum turbas patefacta Flandria, et datus illustri praelio locus: hhic Hoochstratana rebellio, quae Batavorum sub imperiis suo^ agro^ vastaret. Ac quo iTUfKc spes iUe majores aggreditur atque ctiam mari^ posses^ sionem, quae propria est Batavis, tentat invadere, boc magis annitendum est ut impensis aliis super illas impensas additis, medio m conatu dcfiGiat. Qtro summopere pcrtinebit quam plurimum Hispano negotii per Indiam exhiberi, ut novis subinde cladibus et damnis turbetur, praesertim cum quae ex contraria parte sustinentur impensae rempublicam non onerent, sed a privatis proficiscantur. Et quis scit an felix per Indiam successus mox in Americam aliquid audendi daturus sit fiduciam? Quod si eveniat, quid aliud quam praeda omnium gentium erit illa ex omnium gentium spoliis coUecta dominatio?

Prob/ema j2Lm vcro si vcrum est, ut magistri hujus rei praecipiunt ^, in utilis consideratione etiam rei propositae facilitatem spectari, struant illi quamvis pretiosissimas classes, ut omnia ingenti apparatu strepant, si quid illos, si quid se Batavi noverunt, nihil periculi est. Non magis profecto quam Romanis ab exercitu Antiochi fuit, in quo facete lusisse Annibalem scimus. Nam cum rex illi copias numerosas aureis argenteisque nitentes insignibus, falcatos currus, turritos elephantos, equitatum fraenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem gioriabundus ostenderet et quaereret, num satis tsse illa omnia Romanis judicaret, ille qui nihil magis quam imbellium hominum ignaviam spectaret, satis esse dixit Romanis, etiamsi avarissimi essent, interrogatusque de contentione virium, quasi de praesenti praeda respondit. Mutatis vocibus dictum imitabimur: quidquid Lusitani per Indiam parant, specie magnificum, pretio opulentum, id satis esse Batavis, etiamsi plurimis afFecti damnis non immerito vicissim plurima concupiscant. Antisthenes * olim eleganter Sri 5^7 ro7g ^o^sfiloig svX^o^i^i r»y(xAx Trxpalvxi xoh^k; hlhpalou;. yhsrxi yxp ouroog ov roov ixovrm iK>,oc roov Kpxrovvruv. Hostibus bona ut adsint optandum est sine yirtute. Sic enim fiunt non habentium sed vincentium.

Et sane qui judicio comparabit, nemo aliter sentiet. Naves Batavae quanto minores tanto agiliores sunt, faciles moveri ad omnes belli aut maris casus et quas emissa ex adverso tela impune supervolent. Illorum magnae tardaeque moles.

oneri factae non bello et ad globorum ictus apertae undique,> nec ventorum satis potentes et in universum dignae magis vinci, quam quae possint vincere. Gens Batava gelido ventosoque coelo, sub ipso septentrionis sidere, inter aquas suas educata et incredibilis multitudo ab ipsis pueritiae annis majorem vitae partem in oceano solita, quam in terris degere, haud aliter mari quam solo utitur: tolerantissima frigoris, patientissima inediae, assuetissima incommodis, quae tam longa itinera necessario secum ferunt: longum domi bellum ad audaciam et armorum artem profuit. Lusitanorum infimia corpora, fluentia calore, sueta deliciis nec marinas jactationes nec nauseam satis ferunt. Praeterea moUes ipsi, marcidi luxu, armorum rudes, inter navigandum onerati aegrotantium turba, quae caeteris etiam valentibus impedimento est: uno verbo imbelles et quod dicitur, Mysorum praeda. Unde videmus nautis Batavis tantum accessisse fiduciae, ut numquam putent, si ad certamen veniendum sit, aut se nimium paucos esse posse 9 aut Lusitanos satis multos. Prudentissimi saepe duces ex vultu militum gestuque, conspecta ante praelium alacritate, non dubie jam se vicisse pronuntiabant: id omen optimum, id illis auspicium erat longe certissimum. Quare et Batavi nihil sibi exiguum promittere ilebent, ubi illos suorum spiritus conspicantur. Neque enim temere illi aut sine magna causa virtuti fortunaeque suae credunt. Habent ejus rei certissima argumenta ac velut pignora victoriae. Galli longissimo tempore Americanam negotiationem ita infestam habuerunt *, ut pauci essent Hispani alicujus dignitatis, qui non aliquando in illorum fiiissent potestate, praedae autem tantum nonnumquam victoribus obvenerit, ut singuli etiam nautarum pueri octingentos ducatos referrent. lidem omnes ejus orbis insulas ipsamque continentem feliciter diripuere. Contra autem cum semel unam Gallorum navem Hispani non sua virtute sed ducis 1 Joh, Met. in praefat. ad Osorium.

Galli timiditate cepissent, adeo ea res infrequens ipsis visa est, ut nan quasi Gallica nave, sed quasi Gallia devicta triumpharent. Non tamen hoc eo eveniebat, quod Galli usu rei maritimae multum praestarent, sed quia ea erat Hispanorum avaritia, ut naves suas non armis ullis^sed mercibus et vectoribus onerarent. Angli totum orbem circumvecti nihil fere, quod Hispanici juris esset, intactum reliquere. Nihil umquam alicui cessit impunius. De Batavis igitur quid non sperandum, illa vere Neptunia gente? Absit invidia verbo: numquam aequo in loco, numquam aperta in pugna navali acie laborarunt. Nec ad antiqua quemquam exempla revoco, etsi suppetunt egregia in Gallos, Germanos, Britannos certamina: Hispanum hostem videamus, etiam Belgicis nonnihil suiFultum viribus, et a primo belli initio ad haec usque felicissima tempora brevi transitu memoria discurrat. Spectabimus captivi vincula Bossuii, raptas a Zelandis jam tum opes Lusitanorum, fugientem scapha Medinacaelium, Hontam Hispanorum cruentum sanguine. Jam vero num ulla major esse classis poterit, quam quae anno illo terribitr in Britanniam ac Batavos missa est? aut non Indicum illud mare multo etiam quam GalHcum hoc iiretis angustius est et undis incertius, quippe ubi praeter tot brevia et syrtes septuaginta esse insularum millia perhibentur, in quas graviora hostium navigia allidi necesse est? Num acta in littus et in flammas Batavorum et Anglorum viribus classis ad Gades animo excidit? Num illae funestae domino naves Spinulanae? Enimvero quis aut fortior aut famae ingentior Andrea Furtadone ductor hosti dabitur? Et hic tamen ad Bantamum fusus fugatusque est: nec ullum tam inaequale iniri potest certamen, quam* fuit sex navium exiguarum, si compares, cum illis supra triginta tam magnis tamque validis. Quot interim navigia Lusitanorum capta, mersa, incensa sunt? Ut caetera taceam et maxima loquar, praeter eam quae inter Spilbergium et Anglos divisa est, tres jam caraccae, quas naves cum dico quasi arces, imo oppida et qaidem hominum plus septingentorum 9 intelligi par est, in manus venerunt. Una ad Helenae insulam a Comelio Sebastiani superata Zelandis obvenit. Altera est ipsa quam Hemskerckius adduxit. Jam tertia ad Macaiintem a navibus Warwicianis victa et spoliata est. lUud vero multo etiam illustrius, quod tota classis victa, Jora liberata, rex amicissimus obsidio exemtus est. Nam ex classe eadem Warwiciana naves duas cum celoce Jacobus Petri Patanam devehens, reginae illic propensissima in Batavos studia nutriturus, in ipso itinere Jorensis regni amnem a Lusitanis teneri videt, qui secum habentes galeones duas ^ fustas autem aliasque naves longas supra viginti quinque, omnia ingenti terrore impleverant. lUe qui ne integrum quidem sibi existimabat socium Principem in eo periculo deserere^ conserit pugnam, quae ad serum usque diem producitur, donec fusi hostes altum petiere. Qua tum gratiarum actione rex ipse coram victrices in naves adveniens sociorum fidem jam iterum expertus extulerit, longum sit dicere. Ne sic quidem satis, sed iterum quaesitus hostis et longum post certamen galeonum utraque corrupta, ita quidem ut vix Lusitani remigio effugerint. Tot igitur tamque praeclarae victoriae de Lusitanis contigerunt: et sunt qui adhuc eos metuendos putent?Imo perge, perge,gens nautica et illud ex oraculo non Augusto olim ad Actium % sed tibi dictum puta: Nec te quod classis centenis remigat alis Terreat: inyito labitur illa mari: Quodque vehunt prorae centaurica saxa minantes, Tigna cava et pictos experiere metus.

Frangit et attollit vires in milite eausa^ Quae nisi justa subest ^ excutit arma pudor^ Quoa ultimum profecto verum est et huc maxime pertinet. Scit nauta Batavus pugnare se pro gentium jure, hostes contra * Prop. lib. 4. eleg. 6. [vs. 47. seqq.]

33^ DE JURE PRAEDAE. CAP. XV.

hominum commercia, illos pro dominatione, se pro sua atque aliorum libertate, illos insita malefaciendi libidine, se et diu et saepe calumniis, crudelitate, perfidia lacessitos. Summus apud Graecos orator: uTrip fiev av &v 6>MTrmTxi^ f^XP^ ivvxrov TTcivTeg TroXefjmfnV TTspt Si rov TrXsovaxralv y ovx ovrag. Pro his in quibus injuria afficiuntur omncs quantum omnino possunt dcpugnant ^ at proptcr alicni cupiditatcm non itcm. Et Alexandri Imperatoris vox est imperatoria: rl fj^isv xpx^iy aHljccov Ipyoov ovK AyvifjLOvx sx^i riiv TrpoKAtja-iVf ro Sf rov^ ix^ovvTxg &icor a-eUo^Sxij fx rs tjJ^ a^xdijg avvsiiiia-sag ^x^i ri dxppiKeov^ kou ix rov fiil aHiKelv 9 ^AA' ifjt^vvourtxi vvipx^st rb svsX^tti. Ejus a quo cocpit injuria provocatio maximc invidiosa cst: at cum dcpclluntur aggrcssorcs, sicut bona conscicntia fiduciam sccum fcrt, ita quia dc vindicanda ^ non dc infcrcnda injuria laboratur, spcs ctiam adsunt optimac. Brevius autem, quae hactenus de utilitate dicimus *, Ordines Hollandiae decreto suo in summam colligunt palamque faciunt,dum inLusitanos pugnatur, divina gratia defensam auctamque navigationem et negotiationem, liberata regna atque urbes amicas, insignes victorias et commoda ex hostibus reportata, queis etiam majora exspectari, eaque omnia sine uUo reipublicae dispendio ad hostium pernitiem magnaque damna, ad honorem, commodum, existimationem foederati Belgii et ejus civium summopere pertinere.

Pan iL Quemadmodum vero Lusitanos affligi bello et spoliari, sic praedam mercatorum propriam esse non ipsorum magis quam patriae interest, Cum enim aerarium bello tam longo tamque difficili multiplicibus impensis exhauriatur, praecipue vero rei maritimae gravia sint onera, nihil commodius accidere potest, quam ut hostium vires infringantur sumtibus privatorum. Sumtus autem sapiens non facit, nisi periculum justo commodo pensetur. Rectissime igitur Ordines fecerunt, qui ut caeteris in rebus omnibus Indicam negotiationem fovent, » V. 3ph. Met. Pracf. ad. Osorium.

DE JURE PRABDAE. CAP. XV. 333 ita quae capta sunt societatis impensa atque periculo non aliis, quam ipsis cedere aequum et ex usu publico existimant: ut ex formula videlicet versus Propertiani *, imo ex naturali ratione Praeda sit haec ilHs quorum meruere labores.