SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Latin

Page 5 of 31

mea prudentia est et mea fortitudo. Per me et ipsi reges regnant et dictatores jura describunt. Per me imperant imperatores et principes terram dijudicant *• Isto autem Pauli dicto * quid est illustrius? Omnis anima potestatibus excel^ lentibus subdita esto: neque enim potestas ulla nisi a Deo est et quotquot sunt potestates, a Deo sunt ordinatae, Quisquis igitur potestati resistit, Dei ordinationi resistit: qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Nam ma^ gistratus non sunt terrori bonis operibus sed malis, Fis autem non metuere potestatem? Bonum facito et laudem ab ipsa consequeris, Est enim Dei minister tuo bono. Sin malum feceris, metue, Neque enim frustra gladium gerit, Dei enim minister est et vindictae exsecutor illis, qui faciunt mala, Quare necesse est subjici nec propter yindictam tantum^ sed yel maxime propter conscientiam, Apud omnes, quotquot ubique sunt philosophi, locus non exstatde jure magistratuum praeclarior. Auctorem quaeris? Habes Deum. Finem? Bonum est tuum. Cum autem vult Deus sacrosanctam esse magistratuum auctoritatem, nonne etiam arma probat, quibus illa interdum defendenda est? An adversus inermes rebs porriget illis Deus ultorem gladium, adversus armatos negabit, ut locum habeat illud omnis sceleris invitamentum, quidquid multis peccatur inultum est *? Nequaquam. Non debent enim deterioris conditionis esse qui soli peccant, quam qui 38 DB JURE PRAEDAB. CAP. IIU delictis suis hoc insuper ad jungunt 9 quod in contactum criminis plures trahunt apertaque vi adversum leges et pacem publicam insurgunt, quibus non ideo plus juris est, sedtimoris \ et verecundiae minus. Sequitur hinc bellum aliquod publicum | justum esse. Idque ipsum aliter etiam probatur, quia nemo ^7*i?ri' cst qui probet institutaob finem, cui finis ipse non multo etiam magis placere debeat. Tributa nemo nescit bellorum praecipue causa institui. Verum enim est Tacid > illud: neque gcntium ^ quietem sine armis^ neque arma sine stipendiis^ neque sti--pendia sine tributis haberi posse. Tributa autem solvi Deus et per Christum et per Apostolum imperat *. Quare sequitur Dtm, tnart. etiam bella aliqua ut justa Deo probari. Addo etiam Chris- . arttc.. ^jj^^Qf^jjj Licet enim Christianis quidquid ante Christi legem licuit, nec Christus prohibuit '• Bella ante Christum justa fuisse probavimus et fatentur omnes. Christus autem nihil prohibuit eorum, quae justa erant jure naturae, qualia esse Dem. inart. bella diximus. Imo nihil Christus antiqui foederis rautavit *, ' quod quidem ad vitae humanae justitiam moresque pertineret: sub quo et rem bellicam comprehendimus, quam insuper ^iLartTiL discrte probatam et Baptistae et Pauli sententiae supra * citatae satis convincunt. Justum igitur bellum aliquod Christianis.

DemJuart.Et quidem in Christianos, hoc est, qui Christi nomen profitentur. Nam ex definitione et ratione oppositorum ' justum est bellum in eos, qui faciunt injuriam. Christiani autem quidam sunt malefici et injuriosi, Christo teste ': quos conse-Z)*».iW^ quenter armis persequi jus est. Etiam Christipni poenis sub-///. ' jacent: hos enim Paulus ■ alloquitur his, quae modo adduximus verbis: et forte supplicia haud leviora quam caeteri merentur, quos sanctissimi nominis reverentia ab injuriis coercere non potuit. Poenae autem quaedam sine bello expeti DE JURE PRAEDAE. CAP. III. 39 non possunt. Quare sicut inter Hebraeos, junctos non modo religionis sed et reipublicae et sanguinis vinculo, justa tamen bella fuisse certissimum est *, ita quin idem inter Christianos evenire possit, dubitare non convenit. IUud interim fatendum minime ex officio Christianorum hominum eos facere, qui injuriis suis armorum praestant occasionem, cum praeter communem totius humanitatis necessitudinem peculiari amoris et concordiae sacramento obligentur.

Nequaquam vero his rationibus repugnat quod et Christus ipse et philosophi, Platonici maxime, vetant ri ivrccStxeTv, /«-juriam reponere. Nam quid sit quod ab illis improbetur, ex his quae supra de poenls fuse satis tractavimus *, intelligi potest. Et primum satis constat praecepta illa privatis data et ecclesiae administris, quos hac in parte Christus privatos esse voluit, meritoque id prohiberi quod concessum, ut ad legem nonam diximus, totum ordinem reipublicae perturbaret ejusque tranquillitatem convelleret: quemadmodum antiqui juris regula ' testatur non esse singulis permittendum, quod per magistratum publice possit fieri, ne sit occasio majoris tumultus. Hoc ipsum tamen quousque extendi debeat alibi videbimus. Interim apparet 6as sententias ad publica arma non pertinere. Celsi alioquin et Juliani, nostrae pietatis hostium, accusationi subscriberemus, qui Christianos calumniati sunt cum ultione jura omnia tollere et magistratus poenasque nocentium. Quod tantum abest, ut contra theologi nostri * vindicationem in virtutum censu habeant, ut justitiae pedissequam. Alterum vitium, quod hac in parte culpari potest, manifestius est quam ut dici necesse sit, nimirum ubi causa ulciscendi injusta est. Tertium ubi modus exceditur, qui peccato respondet: illud justitiae, hoc clementiae esse contrarium Seneca * scripsit. Quartum est, ubi non justo animo ultio 40 D£ JURB PRAEDAB. CAP. III.

exercetur: hoc est, ubi non respicitur bonum ipsius qui punitur, aut commune. Duo posteriora vitia uno loco idem ille Seneca * indicat: Plus faciam quam oportet: Ubentius faciam. Nam cum poena, ut ante nomina distinximus, proprie sit retributio ejus, quod a parte toti ex maleficio debetur, oportet eam dirigi ad publicam utilitatem: cui accedit, ut ibidem ostendimus, ut ipsorum saepe qui peccant intersit malitiam non ferre impunitam. Augustinus * hoc voluit, cum nihil infelicius dixit felicitate peccantium. Quod si poenas remittere non semper tenemur, multo sane minusid, quodnobis ex justitia commutative debetur. Nam quae praecepta etiam hoc videntur suadere, non id quod nostrum est remittere nos indistincte et quodammodo projicere jubent •, (nunquam enim viris sanctis religio fuit suum judicio, aut si aliter non possent, vi justa consequi,) sed cedere potius quam peccatum subire aut publico esse offendiculo. Atqui saepe accidit ut non nostra duntaxat, sed publici etiam exempli intersit, habere nos id quod nostrum est. Jus igitur divinum his quas /)«». iiwr/. diximus sententiis bello omni non intercedit. Cum autem jus omne recte distribuatur in divinum et humanum, et bella quaedam ex jure divino procedere jam demonstratum sit, eadem omni jure justa esse illa coUiget auctoritas *, quae jub liumanum jus tsst, negat, si juri divino repugnet. Et hactenus divinis testimoniis utimur ', unde -multo etiam plura peti possunt argumenta, si cum supra positis et ab ipsa natura petitis rationibus permisceantur. Sequuntur auctoritates humanae minus certae quidem illae, admodum tamen probabi-Probatio- les: suut autcm duplices, a factis dictisque. Nam si justae tottusquae' mmto existimautur justorum virorum actiones, si, inquam, sttonts ab exmpiis. ad res omnes discernendas plurimum valent exempla, tempus DE JURE PRAEDAE. CAP. III. 4I mihi illud, quo naturae ductu vivebatur *, bellatorem Abrahamum suppeditat, lex ipsa * Mosem et Davidem *, evangelica historia * centurionem non unum Paulumque ipsum contra inimicorum insidias militare praesidium postulantem: sequentia deinde saecula * tot religiosissimos imperatores, tot Christianissimos reges, qui etiam in eos, qui Christiani dicebantur, bella gesserunt. Quid autem, quod veteres etiam illos, Gedeonem, Baracum, Samsonem, Jephten, Samuelem et prophetas alios eadem, qua nos vegetamur, vera in Christum fide bella gessisse perscriptum est *? Unde sequitur aliqua esse justa fidelibus bella. Rursus cum justum piumque ^rob. tnid recte dicatur, quod viri justi ac pu justum piumque esse j«««/^ « censuerunt, ut philosophos omnes omittam et jurisconsultos, quorum nemo hac de re dubitavit, paucas duntaxat illorum sententias referam, quorum et religio spectatissima et eruditio fuit. Augustini • est: Officia vindictae possunt implere boni bono animo ^ quomodo judex et quomodo lex. Ejusdem "^: Non frustra sunt instituta potestas regis et cog^ nitoris jus ^ ungulae carnificis ^ arma militis ^ disciplina dominantis, severitas etiam boni patris. Habent omnia ista modos, causas, rationes, utilitates. Haec cum timentur et mali coercentur et boni quieti inter malos viyunt. Et illud ': Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, impacatus atque implacabilis animus ^ feritas rebellandi ^ libido dominandi et si qua similia ^ haec sunt quae in bellis jure culpantur: quae plerumque ut etiam jure puniantur, adversus violentias resistentium (^sive Deo sive aliquo legi- 42 DB JURB PRAEDAB. CAP. III.

timo imperio jubente) gcrenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, cum in eo rerum humanarum ordinc invcniuntur, ubi eos vel jubere aliquid talc vel in talibus obcdirc justc ipse ordo constringit, Undc ncque Joanncs ab armis jubct discc'-dere militcs, et Christus tributa Caesari monet reddi: quia propter bclla necessario militi stipendium pracbetur. Hlud * autem brevissimae veritaris: Apud veros Dei cultorcs etiam ipsa bclla pacata sunt^ quae non cupiditatc aut crudelitatCj sed pacis studio geruntur^ ut mali coercean* tur et boni subleyentur, Nec divinum tantum jus s^ et humanum attingit •: Milcs cum obedicns potestati, sub qua Icgitimc constitutus cst^ hominem occidit^ nulla civitatis suac legc rcus est homicidii, Hieronymi * e multis unum: Qui malos percutit in eo, quod mali sunt ct habct vasa interfec^ tionis, ut occidat pcssimos, minister est Dei. Cujus * et istud: Non cst crudclis qui crudcles jugulat. Ambrosii • autem: Fortitudo quac bello tuctur a barbaris patriam, vcl domi defendit infirmos, vcl a latronibus socios plena justitia est. Sive igitur naturae ductum sequimur, quem non sequi ne volentes quidem possumus, sive sacros libxos inspicimus, a quibus nefas est dissentire, sive etiam virorum illustrium nonnihil movemur aut exemplis, aut sententiis, quamcunque demum rationem, quamcunque amplec-Co»f/ajw/. timur auctoritatem, bellum aliquod justum cst Christianis in Christianos omni jure *.

DE. JURB PRABDAB. CAP* IV« 43 CAPUT IV.

QUAESTIO II.

ART. I. An PRAEDAM CAPERE ALIQUANDO JUSTUM SIT, ART. II. ChRISTIANIS, art. iiu bx Christianis, ART. IV. omni jurb.

Confecta quaestione de bello, altera de praeda succedit: haec quaestio similis priori, et ex priore expediri potest. Ubi Dsmonstraenim justum est aliquid, qtiatenus ad finem tendit, multo ma- saiis. gis finis ipse justus est. Bellum autem justum idcirco est, quia ad juris adeptionem tendit *. Et in praeda jus nostrum per bellum adipiscimur, ut mihi quidem recte dixisse videantur, qui justa bella in hoc maxime putant consistere, quod capta capientium fiant *, quod et Germanica belli voce indicatur " et Graeca Martis; est autem "Afnjg, ut videtur, £7^0 roti aHpitv. Praedam igitur aliquam justam esse necesse est *, et quidem inter easdem personas et omni eodem jure, quo bellum justum esse demonstravimus. Sed quia hanc partem disputationis intelligi maxime interest, neque vero caeteri eam pertractarunt, qui de bello commentati sunt, eadem capita quibus priorem absolvimus quaestionem, in hac etiam redordiri placet. Ut igitur videamus quomodo praeda divinae volun- Dsm. art tati secundum leges respondeat, sciendum est duas ab ea partes contineri », privationem scilicet prioris possessionis et acquisitionem dominii novi. Ut enim ejus, quod quid est, duae simul formae esse non possunt, ita nec ejusdem rei duo > ex concL i. et demonstrationibiis praecedentibvs. Vide etiam infrt in tractatu de fine. ' Fan. in c. sicnt. uH. de jiirejur. [Decretal. s. 24. 29^] n. 2. ' kritgh. ^ £x demonsti. seq, ^ Confer cum demonsir. aitif* u anic. 1. coocl» i.

44 I>£ JURB PRAEDAE. CAP. IV.

aut possessores aut domini in solidum K Quare ut formae inductionem, ita possessionis et dominii, privatio debet praecedere. Ea vero duplex est: universalis, ut apud physicos materiae primae, quae a natura inest, ita apud nos aHeTTrmlx ^ dominii yacuitas ^ in rebus omnibus non occupatis: quo sensu illud intelligitur, libertatem natufa etiam mutis animantibus datam, quia nondum captae in nullius dominio sunt *: singularis^, ut apud physicos materiae secundae, apud nos dominii detractio, quae ex facto oritur: cujus modi sunt complures, sed ille simplicissimus, ^quo amissa possessione dominium amittitur, non minus quam acquisita acquiritur ". Id enim naturale est et locum semper haberet, nisi lex quarta obsisteret, unde omissa possessione vindicationes oriuntur *, deducta scilicet in irritum ea, quae contra jus facta est, apprehensione. Lex autem quarta locum habere non potest contra leges primi ordinis *: quae cum nobis concedant omnia facere, quae ad vitae nostrae rerumque nostrarum tutelam sunt necessaria, sine dubio permittunt tolli instrumenta, quibus ofFendimur. Divitiae autem recte definiuntur multitudo instrumentorum tum in re familiari, tum in republica*. Omnes igitur res hostium totidem sunt instrumenta in nostrum exitium comparata: quibus scilicet arma parantur, aluntur exercitus, opprimuntur innoxii. Haec amoliri, haec illis extorquere non minus necesse est quam gladium furenti, si res nostras tutari, si denique salvi esse volumus. Onesander in hanc sententiam:. ^viydx yiip xpviytMTOiv kx) kxpttuv eviei» (jLeiol TToXsfjuiv^ uqTrep jj oMx rpicpei. Nam damnum in rebus da^ tum fructuumque egestas minuit bellum^ quod facultatibus alitur. Neque vero praeceptum illud obstat, quod nos jubet alienis abstinere: cum ne illud quidem locum hichabeat, quo .DE JURE. PRAEDAE. CAP. IV. 45 alterum laedere vetamur. Servandae enim sunt leges singulae in suo ordine. Regula autem ista *, non debere ei^ cui quod plus est licet^ id quod minus est non licere^ una et eadem certitudine nititur atque illa mathematicorum, in eo quod plus est, id quod minus est perpetuo inesse: quam et ipsam.recte jurisconsulti * usurpant, quippe cum non minorem in jure locum habeat proportionis observatio, quam in numerorum et magnitudinum dimensionibus. Quanto autem est prior in ratione bonorum vita quam possessiones, tanto est gravius occidere quam praedari '. ^Cum igitur homicidii reus non sit, qui hominem justo in bello interfecit, multo minus furti tenetur, qui rem aufert hostilem. Cicero ^iNeque est contra naturam spolidre eum ^ si possis^ quem honestum est necare.

Quod et passim jurisconsulti * tradiderunt. Et causa quidem cur hostis re sua privari debeat satis jam apparet. An autem iisdem legibus simpliciter inspectis sequatur occupantem dominium irrevocabile, disputari potest. Videbitur enim nonnul-ivovii d^-\\s ^ ^ cum prior dominus ]ure privatus sit, esse rem nulhus atque adeo, sicut caetera, fieri primipossessoris: quod Nerva filius et post eum Paulus' sensisse videntur, cum bello capta iis rebus annumerant, quae cum nuUius ante fuerint, ei acquiruntur naturaliter, qui primus earum possessionem nanctus sit. Ratio autem illa statim succurret, quam modo diximus, quia leges superiores, quae sunt de bono nostro, oppositae inferioribus, bono alieno locum non faciunt. Nec aliud spectasse Cicero ' videtur, si quis diligenter consideret, cum dicit Cassium profectum in alienam provinciam^ si homines /^- 1 1. non debet. ff. de reg. jur. [D. 50. 17. ai.] ^ 1. in eo. fF. de reg. jur. [D. 50. 17. iio.] ec reg. jur. 53. [Decretal. in 6. 5. 12.] ^ 1. sancimus. C. de sac. eccl. [C. I. 2. 21.] ^ de off. 1. 3. [c. 6. §. 32.] ' Gl. ult. in c. de milit. vas. qui cont. [F. 2. 22.] Bald. in 1. i. C. unde vi. [C. 8. 4.] n. 58. Jas. in 1. ut vim. flf. de jusc et jure. [D. i. i. 3.] n. 17. Et passim in argumentis a personis ad res. * vide snpra c. 2. ad 1. 2. ' 1. i. §. i. ff. de acq. poss. [D. 41. 2.] et Bart. ib 46 0R JURB PHARDAK. CAP. IV.

gibus scriptis uterentur^ his yero oppressis^ suam^ lege naturae. Ea scilicet lege quam nos secundam posuimus ^ Sed qui accuratius considerabit leges omnes simulatque possunt pariter observandas, justam hic distinctionem &cile inveniet. Nam manente quidem bello non posse res captas ab eo, qui amiserit, vindicari ex perpetuitate periculi satis intelliget *.

Sed rebus pacatis ea, quae duntaxat ob securitatem tuam ceperis, alia causa non accedente, quominus resticuere debeas rationem non videbit '. Hic enim lex quarta, cum alteri nulli repugnet, debet reviviscere* Magna igitiu: diflferentia est in acquisitione rerum, quae nullius et rerum, quae alterius fue^ runt; ad res eas quae dominum non habuenint acquirendas sola possessio sufficit: ad res alterius nobis adjungendas praeter possessionem causa requiritur: ob quam ille scilicet, cujus res fuit, aut volens aut nolens ea privari debeat. Non sufficit igitur titulus universalis ille, quo vacantia occupamus, ad quaerendum in re hostili jus plenissimum, sed titulus alius desideratur, qui tamen in bello numquam deest ^: quod sic coUigitur* Primum si ad rem nostram recuperandam arma moveantur, quin a detentore armato possessionem injustam recte avocem manu militari, dubium non est *• Quis enim non intelligit, cum res utiles acquirere nobis permittimur •, etiam partorum tuitionem et, si eripiantur, receptionem simul indicari? Quodsi rem ipsam consequi non possim, tanti tamen ille mihi, quanti res fuit obligatus est '. Permittendum igitur mihi est ut quantum ille mihi debet, tantum ego ex bonis ejus consequar. Idemque erit si ab inltio non rem meam vindicaverim, sed debitum persecutus sim •. Nam cum tantumdem illi supersit, quantum mihi deest, id illi auferendum et mihi applicandum est. Et sic in forensi exsecutione * cre- D£ JURE PRAEDAE. CAP. IV. 47 ditores in bonorum debitoris possessionem^ mitti videmus, ut illis ex iisdem bonis satisiiat. Nam ut eadem bona publice distrahi sub hasta debeant, nec nisi in subsidium creditoribus addicantur, non a jure gentium sed civili * venit, cujus imitatio etiam in repressaliis * recepta est. Ipsa autem natura ab eo 9 per quem re mea careo, tandumdem me quovis modo recipere permittit, resque eo modo recepta fit mea, quod et theologis ' placet: neque vero naturaliter fieri potest ut dominii causam praestet, qui ipse dominus non sit *,. quod tamen legibus introductum est. Quod si etiam delicta bello ulciscamur *, certum est poenam non in corpora duntaxat, sed in facultates etiam dirigi, quae in forensibus etiam judiciis injuriam passo addici solent *. Ratio est apud Tryphonium "^ \ Nam tnale meritus public^^ ut exemplo aliis ad deterrenda maleficia sit ^ etiam egestate laborare debet. Et huc illud pertinet TuUii ^ ^ ut omnes animi cruciatus et corporis etiam egestas ac mendicitas consequatur. Et proprie istud de Lepido: Atque ille si armis positis de yi damnatus esset, quo in judicio certe defensionem non haberet, eamdem calamitatem subirent liberi bonis publicatis^ Deque eodem: Et si judicio damnatos eadem poena sequitur cives, qui po^ tuimus leniores esse in hostes?

Jus autem rem acquirendi hostilem sive ob rem, sive ob debitum simplex aut etiam poenarium, non necessario bellum ^ C. de jure dom. impetr. tot. tit. [C. 8. 33.] ^ gart. de repress. q. 9. ad 3. ' Silv. in V. Furtum. q. 19. ex [caetera desunt.] ^ tQuam legem Grotius hoc loco cit&verit, pro certo affirmare non audeo. Charta in margine lacera et versiculi prior pars deleta est: supersunt tantum duo verba, acq. dom., utnobis de titulo constet. Allegaverat, puto, 1. traditio. [D. 41. i. ao.], quae ad sententiam ejus comprobandam unice pertinet.] * ex 1. 5. Vict. de jure belli. n. 19 et 56. > Silv. in v. Poena. $ a. Sbi Tertium genus. Inst. deaction. § In duplum. [I. 4. 6. § 23.] et de publ. jud. § item lex Julia de vi. [I. 4. 18. § 8.] I. I. ff*. de bon. damn. [D. 48. ao.] ' i. bona fides. ff*. depositi. [D. 16. 3. 31.] s Catil. 4. [c. 5* § 10.] > Epist. ii.adBrut. [Pseodocic.adBrut. 1. 12.] ^® Epist. 14. [Fseudocic. ad Brut. i. 15.]

48 DE JURE PRAEDAE. CAP IV.

praecedit, interdum etiam comitatur K Primum enim quis est hostium qui vium duntaxat nostram appetat, non etiam facultates, aut non vitam potius ob istas? Merito igitur per bellum id quod nobis quotidie eripitur, aut tantumdem recuperabimus *. Unde plerisque visum est in bellis quasi tacitam pactionem permutationis accedere ', ut alea certaminis uterque contentus aliena caperet, sua amitteret: ut sit quod apud Menandrum ^ est: ot yxp iihoyTE^ ^pog^iXjBeTv rx ruv iriXoLq iTrorvyx^vouvt ^oMJiw vixdifi^svoi ^, r» i^litx 'TTpoqrtiiafft roT^ iXkorploig. Qui concupiscunt capere vicinas opes Persaepe de spe clade cum victi cadunt, Alterius etiam rebus" adjiciunt suas. Neque longe hinc abit Aristotelicum illud *: h y»p vifio(; bfio>jyylx rlq iTriv^ iv ^ rx kxtx 'jriKsfAOv Kpxroufievxrm xpxrouvrosv sivxl cpx^tv. Est enim lex ista quasi consensus aliquis ^ quo bello capta esse dicuntur capientium, Alterum, quod nunc dicam, perpetuum est, nec a bello potest abesse. Quod enim bellum geritur sine sumtu et sine damno? Ut enim caetera omnia ex voto succedant, quod numquam accidit, interim tamen qui bellum gerere cogitur, a rei domesticae procuratione avocatur. Atqui is qui justa arma induit, jus habet et damna omnia et impensas, ut sibi debita recuperandi •: quemadmodum in judiciis forensibus '^ et dispendia et sumtus non litis modo, sed et exsecutionis ab eo sarciri aequum est, qui sponte juri non paruit. Hinc illud est: impensas belli lege yicti suscepturus *• Postremo certum est eum, qui justo bello sciens resistat graviter dclinquere K Atque adeo si quid ille feliciter gerat, fur est et raptor violentus et sicarius. Sunt autem haec peccata ejusraodi, ut reum facultatibus omnibus, aut parte magna mulctari faciant *: quaeei appoiii debent, in quem peccatum est, aut homini aut reipublicae. Et hoc est quod tradunt theologi'^ inprincipio belli, si hostis offerat plenam satisfactionem non tantum injuriae et rerum, sed damnorum etiam ac impensafum, audiendum eum esse. At secus flagrante jam bello, quia hostis delinquens jam non eo sit statu, ut jsatisfacere debeat, sed t est pati, altero videlicet judice jam cofistituto, qui possit.