SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Latin

Page 10 of 31

Hae rationes persuadebant fieri posse, quamquam raro forte ob imbecillitatem naturae humanae, ut privatus sine peccato aliquem puniat ex uaturae lege^ fiatque quodammodo alter alterius magistratus, dum tamen in ea quoque punitione judicis adhibeat religionem: quod multis argumentis firmare Castrensem * video. Inventa enim jura ut provideant, non ut noceant hominibus, Neque id quod extraordinarium est ordinaria habere subsidia: nec quemquam in periculo vetari sibi aliisque consulere, ut si a nautis in naufragio, in morbo a medicis destituatur. Ex necessitate et ne jus nostrum per^ eat multa permitti^ quae alias non permitterentur ^ unaque re deficiente ad alteram recurri. Nec aliter sensisse videntur viri undequaque doctissimi, Connanus, Vasquius, Petrus Faber, quibus adjici potest Ayala, Socinum Nepotem in hanc rem allegans '. Collecta sit igitur haec sententia: Eate- conct. rn. nus juste bellum privatum suscipitur, quatenus judicium deficit. Bellum vero publicum interdum ex defectu judicii, interdum ex judicio fit «. Ex defectu judiciorum eodem quo privatum modo. Accidit autem hoc quoties, ut Cicero * ait^ ei qui expectare velii ante injusta poena luenda sit^ quam justa repetenda^ et omnino cum res moram non patitur.

Unde liquet injustum bellum inferenti justum bellum referri sine judicio ullo •, neque ejus belH denuntiationem requiri, ut feciales Romani in Aetolos decreverunt •. Nam, sicut ex Platone Aelianus refert, quod ad propulsandam necessario, injuriam bellum suscipitur, id non a praecone aut caduceatore, sed ab ipsa natura indicitur idemque censendum est si legati violati, aliudve quid factum quo gentium commercia dirimerentur. Neque enim judicium haberi potest ab illis ad quos tuto nemini datur commeare. Illud interim notandum, $6 DE jURB PRARDAE. CAP. VIll.

quod et supra diximuSy defervente periculo leges resuscitandas. Exempli causa, si quis alterius ditionis civis alicujus bona veniat raptum, poterunt non haec tantum recipi, sed et alia bona ante judicium capi quasi in pignus, ita ut reddantur si judicium secutum sit ^ Quoties autem ratio temporis pa* titur, toties quicunque bellum suscipiunt et in quoscunque judicium acciperc debent. Unde bella civilia juste suscipiuntur secundum regulam qi^intam sive septimam et legem nonam: extema secundum legem duodecimam et regulam nonam *. Quare in bello civili pro cive aut republica contra civem sententia magistratus aut reipublicae desideratur, nec quidquam ultra •: quod in extemo aliter est: idque a Tullio * recte distinguimr, qui cum mittendos ad Antonium legatos negat sed vi eum cogendum ut ab obsidione Mutinae discederet, noft cnim^ inquit, cum Anntbale res est^hoste reipublicae^ sed cum cive: quod discrimen subtiliter Seneca * indicat, cum dicit, indicta finitimis bella aut gesta cum civibus. Quia indici bellum civibus nec solet, nec necesse est. Idem erit in tyrannis, latronibus, piratis et quicunque pars alterius reipublicae non sunt. In bellis extemis ' lex illa quam dixi et regula constituunt denuntiationem adeo celebratam in jure belli, de qua non idem veteres censuemiit, nobis ex his quad praestruximus omnia erunt expedita. Recte illud sui juris tenebat miles apud ^dixdfTxrov et ut ita dicam sententiosissimum auctorem ': Omnia prius experiri verbis quam armis sapientem decet: Qui scis an quae jubeam sine vi faciat? Nam et Euripides • dixerat: xiyoKTi TreltTotg^ ei H ^jjf ^lot iopic» Verbis id impetrabo, sin minus manu.

DE JURE PREDAE. CAP. VIII. 97 Quod Cicero * planius: cum sint duo gencra decernendi, unum per disceptationem, alterum per vim, confugiendum ad posterius, si uti non licet superiore. Thucydides * etiam: M Tov ilKog iliovTX oif vofjufAOv dg iTraStKouvrx Uvou. In eum qui judicium accipere paratus sit^ nefas ut in injurium iri. Theodorici ' etiam illud non discrepat: veniendum tunc ad arma, cum locum apud adversarium justitia non potest re^ perire. Quo et illud ex parte spectat, quod ex scholasticis diximus *, eum jure bellum pati, qui satisfacere nolit. Videmus hunc ordinem ab Israelitis observatum ', qui de viris Gabaae supplicium a tribu Benjaminica sumi voluerunt, cumque id non impetrarent tum demum tribui bellum indixere. Etsic justum Minois bellum in Athenienses Diodorus • vocat, quia postulanti adversus filii ^ interfectores jus redditum non fuerat. Ad arbitrum ut eatur honestum sane est, sed voluntarium, non necessarium. Nam arbitrum consensus facit, nec quisquam cogitur huic aut illi jus suum permittere. Nos autem ea quae sunt necessaria spectamus. Apparet ergo ex regula N^va denona bellum suscepturo duplicem imponi necessitatem. Primo enim judicium ofTerendum est reipublicae a qua cujusve cive quidquam petatur. Deinde ea si desit officio, debet respublica ipsa quae laesa est cujusve civis ferre sententiam.

Prius illud jure feciali Romanorum, neque sane gens ulla hac in parte religiosior fuit, clarigatio aut rerum repetitio dici- ^^^^. ^^^.^ tur ^ Nam rerum repetendarum nomine egregie 'Servius •J*'jg2« omnem injuriam dicit contineri. Est enim et rei et repetitionis nomen generale. Quod autem postulatur triplex est: reddi ^ satisfieri^ dedi: dedi autem non simpliciter, sed aut dedi aut animadverti: ex lege scilicet secunda opposita quartae, ex 98 D£ JURE PRAEDAB. CAP. VIII.

lege sexta, ex lege quinta. Nam prima opposita tertiae, non recipit, ut diximus judicii necessitatem. Posterius autem est belli jussio, sive decretum reipublicae aut magistratus cjus, cui cujusve civi facta injuria est ^, quo condemnatur pars adversa. Hinc formula ': Testor populum illum itgustum esse nequejus reddere. £t altera: Quarum rerum^ litium^ cau^ sarum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato populi priscorum Latimfum^ hominibusque priscis LatiniSj quas res nec soheruntj nec dederuntj nec fecerunt ^ quas res dari^ fi^^^j tohi oportuit^ puro pioque duello quaerendas censeoj consentio consciscoque. £t tertium carmen: Quod populi prisci Latini adversus populum Ro^ manum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum priscis Latinis jussit esse^ senatusque Romanus Quiritium censuit^ consensit j conscivit ut bellum cum priscis Latinis fieret, ob eam rem ego po^ pulusque Romanus populo priscorum Latinorum bellum in^ dico facioque. Duo autem ista, rerum repetitio et decretum et sejungi possunt et jungi: sejungi, si quomodo diximus separatim fiant et interposito tempore, jungi, si simul laesa respublica alteri judicium oiferat et, ni juste judicet suum ei judicium denuntiet. Hoc ferme modo ': eam se injuriam^ nisi ab ipsis qui fecerint dematur, ipsos omni vi depulsuros esse, Aut ita ^: ni supplicium in malos praesumant, usurum promiscua caede. Neque vero aliter apud £uripidem • Theseus haec caduceatori ad Creontem mandata dat: ^ Qyi^eh^ 7 iicouTit irpoq xApiv dixpxt vsKpcvg ^ <p/Aw Ts iiffdxi TTcivT ^EpexfisiiSv h£Oiv>.

Kctv fjtiv UKutriv ouvstTcci^ TrxTj^tn/roq xBflOV IsX^O^ixi TOV SfjioV MTTliij^ipOV.

Vicina Thcseus qui tcnct regni sola Humare poscit mortuos: quod si datur, Sit amica facict gcns Ercchthidum tibi.

Quac si probantur, tum rcfcr rctro pcdcm.

Sin ncmo parct^ ycrba sint haec altera: Jam mox ut arma pubis cxspectent meac^ Et similia a Creonte Theseo nuntiantur, ut videamus morem Graeciae in tragoedia expressum: qui et in historia Romana passim occurrit. Quae autem duo ista sic complectitur Dtnuntifvocatur denuntiatio sive indictio. Is vero qui prius misit ''^^''•« res repetitum, non tenetur iterum denuntiare: sed sicutquae post sentendam uSurpantur edicta, non a gentium jure sed ab instituto sunt cujusque civitatis, non aliter et belli suscipiendi solemnia, si qua sunt praeter ea quae diximus ^, ut de iterandis denuntiationibus, non aliunde quam ex moribus cujusque populi descendunt, quod et Maecenas apud Dionem velle videtur. Multa ejus generis Romani usurparunt ab Aequicolis accepta, ut de hasta sanguinea et alia ejusmodi, sicut et triginta justi dies post sententiam ut in foro, ita in bello pari ratione damnato tribue1)antur; neque mirum, cum aliae gentes etiam locum et tempus praelii saepe denuntiarint, quae ut interdum magnifica sunt, ita numquam necessaria. Unde et Romanos videmus sanctissimis temporibus res quidem numquam nisi ab ipsis, qui injuriam fecerant, aut magistr^-tibus repetisse, bellum autem postquam decretum erat, non ad eosdem utique, sed vel ad proximos iines quasi dicis causa indixisse, vel hoc etiam omisisse, cum res legitime repetitae nec juri paritum esset. Varro etiam et Arnobius * moreUi illum solemniter bellum denuntiandi, sicut alia quae sunt juris civilis, apud Romanos abolitum testantur. Videmus JOO DE JURE PRAEDAE. CAP. VIII.

igitur quomodo sit intelligendum quod dicunt doctores ', nullum Qsse bellum justum nisi quod legitime indictum sit: quam sententiam nemo melius Cicerone ^ interpretabitur, cum dicit nullum bcllum esse justum, nisi quod aut rebus repetitis gC' ratur^ aut denuntiatum ante sit et indictum. Alterum, non utrumque requirit. Et hoc ipsum sic restringendum est 9 ut denuntiatione opus non sit adversus eum, qui jam bellum suscepit: quod antea demonstravimus. Quo spectat illud apud Isidorum ' fragmentum vetus: Justum bcllum est, quod ex edicto geritur rebus repetitis aut propulsandorum hominum causa. Hostes enim sunt non modo quibus nos, sed et qui nobis •bellum publice decemunt, ut in legibus ^ comprehensum est. Itaque adversus eos, qui se jam pro hostibus gerunt, nuUa denuntiatio necessaria est, de quo constat inter doctores *, qui tradunt eos, qui palam nobis noxii molestique sunt, ipso jure diffidatos videri. Nam diffidare apud illos est bellum indicere. Nobile est exemplum in Israelitis *, qui cum praeceptum haberent a Deo ne quam gentem armis aggrederentur, nisi quam denuntiando prius ad pacem invitassent, hoc ipsum tamen adversus gentes Chananaeorum plerasque observandum non putarunt, cum essent ab illis priores bello lacessiti. Cui consequens est illud^ postquam semel res repetitae et decretum interpositum fuit, pro eo jure quod in exsecutione ipsa nascitur, nullam condictionem aut sententiam requiri. Neque enim bellum tunc povum suscipitur, sed geritur susceptum: satis igitur est OE JURE PRABDAE. CAP. VIII. lOI petitam semel justitiam nec impetratam, ut ad jus scilicet naturale redeatur, quo vi suum consequi illicitum non est. Neque tamen inconveniens erit, etiam cum denuntiatio necessaria non est, sententiam tamen proferre universalem, ad debita scilicet consequenda, praesertim poenaria, ut res hostium quasi in judicatum capiantur. Caeterum cum a principali belli auctore facta est denuntiatio, ab ejus socio denuntiari nihil oportet, qui juri alieno tantum adsistit -nec quidquam ipse seorsum postulat. Similiter cum reipublicae alicui aut magistratui justa forma illatum est bellum, sociis ejus et subditis indici nihil necesse est: quod nostri interpretes * suo more sic efferunt: diffidato Principe diffidatos essc omnes cjus subditos ^ complices et auxiliatores. Et hoc est quo se inter alia Cn. Manlius a legatis suis accusatu^ ob bellum Gallograecicum defendit. Verba autem illa Isidori plane idem significant ac si dicas: Bellum publicum juste Cnuu vti.

suscipitur quatenus judicium deficit^ aut rebus repetitis et ex decreto reipublicae suscipientis. Videndum jam quid in his qui voluntarie agunt in bello gerendo desideretur et quantum illis permittatur: haec sane quaestio late patet, sed ad summa quaedam genera a nobis redigetur. Forma, ut diximus ', justa est in convenientia legum. Sicut autem suscipiendo bello pugnare videbantur leges de judiciis, quas partim per leges digniores sustulimus, partim conciliavimus, ita gerendo obstare videntur primum lex tertia et quarta, Nam si verum est illud •: Tum certare-odiis, tum res rapuisse licebit: si, inquam, ex bello et caedes sequuntur et rapinae, quid illis legibus faciemus, quae vetant nos homines alteros laedere et alienum attingere? Praeterea repugnare videtur plerumque regula tertia, cum exorto bello velut sublata videantur juris humani commercia.

102 DR JURE PRABDAE. CAP. VIII.

Dolus an yirtus quis in hoste rcquirat »? Huic enim nocere quaerimus: Sive dolo, seu vi manifesta, clamve palamve.

Prius autem de legibus secundi ordinis, hoc est tertia et quarta videamus: quae vi legis decimae tertiae eliduntur, ut alibi diximus, non modo si primae aut secundae opponantur, verum etiam si locus sit quintae et sextae, quatenus istis et prima et secunda insunt et ipsae illae tertia ac quarta. Quod-* si quid igitur ultra fiat quam leges primi et tertii ordinis postulant, aut in alterum quam in quem leges istae diriguntur, id extra justum belli modum est. Dupliciter nos offendunt hostes» dupliciter etiam offenduntur, in corpore et in rebus: unde (njijjylou sive conjugationes fiunt quatuor '. Aut enim ejus qui corpus nostrum impetit corpus vicissim impetimus, aut spoliamus spoliantem y aut periculum vitae nobis inferentem bonis mulctamus, aut pro rebus nostris arma stringimus; quae omnia per se injusta.non esse prius ostensum est, nunc quatenus permittantur videamus. Si quem igitur aut pro vita tuenda aut pro rebus nostris vulnerare possumus aut etiam spoliare (quod ita dico ut legis primae et secundae, non etiam delicti habeam rationem), ab eo manus abstinere debemus, simulatque periculum cessat, ut post victoriam. Si rem nostram aut id quod nobis debetur reposcimus, ubi id erimus consecuti, nihil amplius arrogare nobis licet. Si ultionem delicti persequimur, ea quoque debet esse temperata pro modo delicti, ut illa teneatur Kegula, peccatis quae poenas irrogat aequas *• DifFert autem hoc ab eo, quod superiore capite tractatum est: ibi causam subesse volebamus, hic vero causae modum adjungimus. Seneca * crudeles eos proprie vult dici, qui pu- DE JURE PRAEDAS. CAP. VIII. I03 nicndi causam hahtnt, modum non habent. Ad hoc autem ne ^7*^,'f alius pro alio belli malis afficiatur, notandum est interdum aliquem ex facto suo proprio aut communi obligari, interdum ex alieno, praecedente tamen aut sequente facto suo: quod ad leges primi ordinis quantum pertinet locum habere non potest: istae enim factum unum respiciunt, neque animi habent rationem: sed in contractibus saepe accidit, in delictis etiam accidere potest, quatenus poena delicti pecuniaria est sive ad facultates pertinet: unde vadimonia '. Sed poenae corporalis vicarium jura * non recipiunt. Ratio est quia nemo potest id obligare, in quod dominium non habet *. In res dominium nobis Deus dedit, in nos ipsos retinuit sibi: quare cum libet bona alienare possumus, vitam deponere non possumus *, sicut ^ervo peculium datur, in se potestas non datur. Primum igitur socius ex facto socii quod obligatur, id facto ipsius accidit, hoc est re ipsa, non quasi ex conventione. Nam si debitum rei respicimus optime et ex aequitate naturali a theologis * traditum est, causam aequalitati praestare omnes debere, qui causam aliquo modo inaequalitati praestiterunt. Praestitisse autem dicuntur non hi tantum, qui ipsi auferunt aut detinent ^ sed et alii qui ablationi jussum, consilium, consensum^ operam praestaht, aut qui postea impediunt quominus iiat restitutio. Omnes autem socii aut hoc, aut illud feciunt: quare necesse est in solidum singulos obligari^, quorum auxilio pars iniqua audacior, altera timidior redditur: quod in bello universim considerato per- > 1. si quis. ff*. de cust. reor. [D. 48. 3. 4.] Silv. in v. Fidejussor. $. 7. et 8. ' 'Bart. in 1. si quis. flf. de poenis [D. 48. 19. 6.] et Dd. in 1. si a reo. §. fin. eo tit. [non est in eo tit. sed D. 46. i. 70.] ' 1. liber. flT. ad I. Aquil. {D. 9. 2. 13.] c. si non licct. [Decr. Grat. p. 2. 23. 5. 9.] * Facit hoc pro opinione Rosellae in Summa, in q. de judiee. V. Silv. in v. Judex. p. 2. §. 5* ibi: ex his duabus. *Covarr. in c. peccatum. $.' la. n. 2. Silv. in v. Restitutio. 3. $. 6. ibi: quartum. et in v. Bellum. i. $. 11. cond. i. et 7. * 1. i. $. siplures dolo. flT. de eo per quem factum erit. [D. 11. 10. i. §. 4.] Seot. sent. 4. disc. 15« q* 2* ^rt. 4.' et ibi Gabriel et Richard. Ibidem art. 5> q< 4- et Thom. art. 5. quaest, 3. ap. Wilh. Math. de bello justo et licito. in i. req.

I04 D£ JURE PRABDAE. CAP. VIII.

petuum est. Sin ad poenam convertimur *, etiam hac obstringi eos certum est, qui delinquentes ope, consilio firmant, et quidem eadem qua principales; nam et ipsi delinquunt» £x facto magistratus respublica obUgatur *^ tamquam ex conventione, ut qui magistrum aut institorem praeponunt ': interdum etiam ad poenam: tenentur enim, qui tales sibi praefecerunt, unde alii acciperent injuriam. Nam quasi in dolo versari videtur, qui homini minus idoneo credidit K Non igitur immerito plane ^: Quidquid dclirant reges^ plectuntur Achiyi. Neque ratione caret, quod Hesiodus * conqueritur:, impia regum Ut peccata luat populus, Fitque hoc ipsum Deo auctore, qui non raro ob Principum delicta populum punivit, cujus rei insignia sunt exempla '• Beati Justini est: TrixporAni rifiMpi» rSsv nfMcpnfxorav fioffihtm Tificoplx roti A^S. Acerbissima peccantium Principum poena est poena populi. Ambrosius * etiam: Regum lapsus poena populorum est: sicut enim eorum yirtute seryamur, ita etiam eorum errore periclitamur. Deinde vero obligatur respublica DE JURB PRABDAE* CAP. Vlll» I05 ex facto civis ^, non quidem simpliciter, sed si ipsa jus non reddat; ita enim litem facit suam: nam et ratum habendo non minus quam mandando obligamur '• Qua de causa Scyrios olim ab Amphictyonibus damnatos legimus ', quo* rum nonnuUi impune piraticam exercuerant. Hac etiam specie civitas non alieno ex facto simpliciter obligatur, cum suum accedat, non modo quia jus suum consequi alterum impedit, verum etiam quia peccat adversus ofBcium suum ex nona regula, quae extemis non minus quam civibus judicia justa reddenda indicat. Certum autem est eum qui non prohibet id, quod prohibere et potest et debet, ad id quod interest teneri. £t hoc cum in debitis caeteris tum et in poenariis locum habet. Quo et Hesiodus ^ respicit: Saepe luit populus poenas unius iniqui.

Quod egregie Proclus explicat: &q i^ou xaki^iy (lii xaKuouvx T^v To5 hiq TTowiplcaff quia civitas cum proUbere possit unius malitiam non prohibet, additque exempla duo, alterum illud quod et Horatius annotavit ex initio Iliados de Agamemnone, alterum vero de Graecorum classe exusta ^: Unius ob noxam et furias Ajacis Oilei.

Quia scilicet populus non demonstrarat, indigne se ferre illorum flagitia. Hinc expiationes. Sed nos sacris in litteris * argumenta habemus admodum illustria Deo hoc placere, ut impunita singulorum peccata a populo luantur. Rationem reddit Agapetus ^ in Paraenetico ad Justinianum: ^tsw r^ srAifjsc^-Af^v rb fiii xaXusiv rouq 7r}^fAfJt^>^uvTccq Koyl^. x&y yip rtq ttoXs-TewfTXt fjti&f iviivfiaq^ xvix^TOU ik fitouvTau iSivfAagj vuvspyo^ tSsv I06 DE JURE PRABDAE. CAP. VIII.

xxxZv TTxpx SeZ Kphsrcu. Idem delicto hahe non prohibere de--linquenteSn Nam et si quis caetera juste remfublicam admi--nistrety toleret tamen viyentes injuste^, adjutor malorum apud Deum judicatur. Praeterea vero ex facto reipublicae cives singuli obligantur. Est enim illud naturali aequitati consentaneum, ut cum ex ea societate commoda captemus, etiam incommoda patiamur ^. Varia hac de re juris civilis interpretes *: sed ex jure civili. Nam cum universi et singuli natura non differanti humano commento et ex civium consensu distingui coepere '. Jus autem gentium tales differentias non recipit parique loco habet universitates publicas et privatas societates. Privatarum autem societatum constat eam t&st rationem, ut quod ipsae debent, id a sociorum singulis exigi possit. Praeterea apparet illud *, non minus a singulis rempublicam constitui, quam a republica magistratum ': itaque eodem modo teneri, etiam cum de malefacto agitur, ad damnum resarciendum *. Nam capita civium innocentium absit ut ayrlrpvxix^ sive reipublicae delictis obnoxia, dicamus, praesertim cum ipsa per se puniri possit \ Nam et capite minui potestcum fit tributaria, quod divino jure • constitutum est, et perimi quodamraodo ', To^sug yip i<m iivxroq ivi<rrxToy ysvhdxi. Mors est urbis yastari funditus: quod Carthagini aliisque accidit, quibus hostile aratrum impressum est dissolutumque corpus civitatis. Poenae autem pecuniariae, quas debet respublica, videntur a subditis expeti posse, ut quibus ^ Joh. Ceph. cons. 58. ' ad 1. si municeps. et 1. sicnt. flf. quod cujusque univ. nom. [D. 3. 4. 2. et 7.] ad 1. civitas. ff, de reb. cred. [D. 12. i. 27.] ad 1. 4. ff*. de re jud. [D. 42. i.] Bald. in 1. i. C. ne filius pro patre. [C. 4. 13.] et in I. exsec. C. de exec. rei jud. [C. 7. 53* 8-] C. ut nullus ex vicariis. [C. II. 57.] Nov. 12. Sen. de benef. 1. 6. c. 19. ' 1. i. fF. quod cujusque univ. nom. [D. 3. 4. i.] ^ in c. 2. * Silv. in v. Repressaliae. in pr. ibi: et adde allegat. Thom. 2. 2. q. 40. ^ 1. metum autem. $. animadvertendum. flT. quod met. cav. [D. 4. 2. 9. §. i.] ' Deut. 20. 11. ■ Lyc. in Leocr. [p. iss» $.61.] 'I. si ususfructus. flf. quib. mod. ususfr. amit. [D. 7. 4. 21.] V. Fabr.

DE JURE PRABDAE. CAP. VIII^ I07