D£ JURE PRAEDAB. CAP. VII. 83 dus et animi intentio, quin utrique parti adesse possint nul* lam habet dubitationem. Omnis autem difficultas iu ea parte residet, de qua nunc egimus. Nec enim fieri posse videtur ut ei, qui jus suum exsequitur, tamquam injuriam facienti jus sit resistere. Discrimen igitur habendum est subditorum et imperantium. Nam in ipsa republica seu magistratu belli auctore facilius accidet ut injuria utrimque, quam ut jus inveniatur; ut si cum quinque debeantur alter decem petat, alter offerat nihil. Nam idem hic est quod in contrariis effatis, quae simul falsa esse possunt, simul vera non possunt, Illud quidem contingit ut in jure aut facto principes labantur * et sit quidem error excusabilis: sed hoc ipsum in foro si contingat, non eo magis dicetur jure litigatum. Nam in his qui voluntarie agunt, ut juste agant, necesse est actionem in se legibus esse convenientem, Quapropter eorum qui yoluntarie ^^^?^^-. agunt respectu, bellum ex utraque parte justum non datur. Caeterum administros tantum si consideres, quominus bellum utrimque justum esse possit nihil impedit. Omnis enim justitiae causa consistit non in re una, sed in jussu diversorum im* perantium contrario et ipsorum opinione. Facta autem diversorum contraria se mutuo non impediunt, sicut et opiniones contrariae et utraeque probabiles eadem de re hominibus diversis incidunt: Quis justius induat arma Scire nefas: magno se judice quisque tuetur *. Est et super eodem argumento illud TuUianum ': Erat autem obscuritas quaedam^ erat certamen inter clarissimos duces: • multi dubitabant quid optimum esset, multi quid sibi expediret, multi quid deceret, nonnulli etiam quid liceret, Hi sunt igitur qui justi hostes passim vocantur, isti nimirum, justi qui quod faciunt superioris imperii faciunt decreto. Unde * Vict. de jure beUi. n. 59. ' Lucan. [Phars. 1. i. vs. lad.sq.] * proMarc.
6* 84 DB JURE PRAEDAB. CAP. VII.
justi hostes non sunt in republica tjnranni aut rebelles, extra rempulicam latrones et piratae. Cujus rei causa antehac non satis animadversa est. Sed omnium theologorum jurisque pruartf!!'iL dcntium * consensu: Subditorum respectu bellum ex utraque parte justum datur, praecedente scilicet jussu, pui ratio probabilis non repugnet.
CAPUT VIII.
DB FORMA BELLI SUSCIPIENDI GERENDIQUS.
QUAESTIO VII.
ART. I. QUAE SIT JUSTA FORMA BELLI PRIVATI SUSCIPIENDK ART. II. QUAE SIT JUSTA FORMA BELLI PUBLICI SUSCIPIENDI.
ART.III.QUAE SIT JUSTA FORMA BELLI GERENDI VOLUNTARIIS.
ART. IV. QUAE SIT JUSTA FORMA BELLI GRRENDl SUBDITIS.
COR. I. QUATENUS LICEAT SUBDITOS HOSTIUM OFFENDERE.
COR. II. An DETUR DEPRAEDATIO UTRIMQUE JUSTA RESPECTU SUBDITORUM ET QUATENUS.
COR. III. An praedae acquisitio justa utrimque detur ET QUATENUS.
Forma etiam modusque belli aliter in his qui voluntarie agunt, aliter in subditis venit consideranda. Et sicut in rebus plerisque alia est forma inchoans, alia permanens, ita belli quidam sponte suscipiendi, quidam et sponte gerendi modus est. Forma autem, ut veteres philosophi * docuerunt, quasi numerus est quidam: et justa igitur forma numerus convehiens juri.
DE JURB PRAEDAE. CAP. VIII. 85 seu legum quaedam inter se hamonia. Ejusautemharmoniae, ut ita dicam, concentum regit lex decima tertia. Bellum exsecutionem esse diximus. Ad eam rite constituendam lex nona et lex duodecima duntaxat pertinent. Prius autem est videre de eo bello quod a privatis suscipitur, in quo difficultas statim se non levis ostendit. In privato enim bello judicium praecedere non potest: cum enim judicia sint penes rempublicam 5 accedente ejus auctoritate bellum desineret tsse privatum *. Quomodo igitur justam habere speciem potest bellum quod privatum est, cum lex nqna et duodecima praecedens judicium requirant? Quod in singulis etiam casibus auctoritate sapientum jurisque civilis comprobatur. Nemini enim Principe inconsulto datur armorum movendorum copia *: esset enim hoc non justum bellum, sed privatum latrocinium ': unde si quis injussu populi aut Principis bellum gesserit delectumve habuerit aut exercitum comparaverit, lege Julia tenetur majestatis *. Quorsum igitur praesidia in publico disposita, quorsum interdicta et cautiones de non offendendo in jure proditae, nisi ut privatae defensioni non esset locus *? Ad suae rei vindicationem quod attinet statutum scimus, si dominus possessionem ante adventum judicialis arbitrii violenter invaserit, et possessionem debere restitui et dominium amitti *. Similiter indebitovis esse dicitur, quoties quis id quod deberi sibiputat non per judicem reposcit, et jus crediti illi perire qui jus sibi dixerit '• Delicti causa etiam apertior: /t^jf kavrovg ijcStxovvreg, fion vosmct ipsos ulciscentes, inquit Apostolus ': et Seneca •: inhumanum yerbum est et quidem pro justo recep^ 86 DB JURB PRABDAE. CAP. VIII.
tum uhio ^ et a contumelia non multum difert nisi ordine. Qui dolorem regerit tantum excusatius peccat. Quaeque alia et philosophi * et Christiani * contra ultionem dixere huc pertinent. Unde dicitur Quintiliano * injuriae compensatio non solum juri inimica sed paci. Est enim lex ^ forum^ judex: nisi quem jure vindicari pudet. Idem scilicet hic traditur, quod et Romani Imperatoris rescripto * continetur, etiam si aliquis sceleribus sit implicitus ^ idcirco judiciorum vigorem jurisque publici tutelam in medio esse constitutam, ne quis^ quam sibi ipsi permittere yaleret ultionem, Et Theodericus * in eamdem sententiam: Hinc est quod legum reperta est sacra reverentia, ut nihil manu, nihil proprio ageretur impulsu.
Et tamen quatuor iisdem ex causis, quas nunc attigimus, bellum oriri justum, quod tamen privatum sit, jam ante* anobis demonstratum est. Oportet igitur legem nonam et duodecimam cessare interdum aut potius sopiri. Facit autem hoc juxta legis decimae tertiae normam necessitas, secundum leges digniores: quae tum esse intelligitur cum ad consequendum jus nostrum judicia deficiunt. Quatenus enim ista deficiunt eatef7x. nus vis, hoc est privata secundum naturam exsccutio, justa est ^. Simulatque vero haberi possunt, ut ad leges diximus, Nova dt' omnia jura pariter observanda sunt. Notandum vero est defectum judicii interdum momentaneum, interdum quasi continuum esse '. Momentaneus est cum salvo jure nostro res eam dilationem non patitur, quae ad judicium necessaria est *. Primum igitur eo casu ad defensionem nostram, ut Baldus dixit *® 5 tantum licet, quantum expedit. Vitae enim discri- DE JURE PRAEDAE. CAP. VIII 87 men dilationem nullam permittit. Et jurisconsulti ^ id omne probant quod adversus periculum, quod metu mortis, quod ad sui corporis tutelam, quod ad vim repellendam, quod eatenus fit, quatenus aliter nos honeste aut utiliter tueri non possumus. £t hoc illud est decantatum adeo moderamen tutelae inculpatae *. Eodemque modo res nostras etiam coactis hominibus defensare possumus et recuperare, sed confestim duntaxat. Nam post intervallum, cum tempus fuerit judicem adeundi, vim cessare oportet. Ad debitum consequendum nihil ultra puto quam pignorationem seumanuuminjectionem, ut in jure dicitur, concedi, si per fugam debitoris de amittendo jure nostro periclitemur '. Igitur cum primum judex adiri poterit, ille potius quam ipse sibi creditor rem debitoris in solutum addicet. £t sic apud Athenienses videmus ivlpoXv^lxq *, hoc est hominum pignorationes, privatis concessas fuisse: sed jure an injuria factae essent, id publice judicatum. Cui simile in delictis, si is qui deliquit evasurus poenam videatur. Nam communi jure •, lex enim specialis plus interdum indulget, apprehendere licebit sontem et detinere: non ita tamen, quin confestim judici tradendus sit. Hoc 88 D£ JURE PRARDAE. CAP. VIII.
enirn est quod vetant jura, privatos habere carceres K Ut vero continua sit judicii penuria dupliciter contingere volunt doctores ^, jure et facto. Jure, si nemo in illo loco jurisdictionem habeat, quod in terris desertis et insulis et oceano et sicubi terrarum sine republica vivitur, poterit contingere. Facto, ubi is ad quem jurisdictio pertinet aut a subditis non auditur, aut cognitioni non vacat *. His casibus eo fere devenitur, quo in loco res erant, antequam respublica et judicia instituerentur ^, ut recte dicit Castrensis *. Tunc autem secundum sex duntaxat leges, quas initio posuimus, inter homines agebatur: hinc omne jus et juris quisque sui exsecutor: quod naturaliter contingere diximus et animantia caetera nos docent *. Ista igitur specie non se duntaxat resque suas Parajfixoa. tixtri 9 sed ct res recuperare quamvis longissimo intervallo et ex re debitoris sibi solvere licebit.
Tribus igitur ex causis earum, quas supra quatuor numeravimus, privatum bellum justum oriri^posse inter omnes constare video. Restat quarta, ex maleficio. £t haec quatenus ad restitutionem parti laesae faciendam tantum obligat, quin causa esse possit justa belli privati neminem puto dubitaturum. Nec enim minus juris mihi est ob damnum datum, quantum interest exigere, quam aut rem meam aut alio modo debitam reposcere. De eo difficilius est statuere, an ullo casu 1 C. de priv. carc. inhib. [C. 9. 5.] tot. tit. Bart. d. loco. * Bart. de reprcss. ad quint. in 2. princ. Silv. in v. Repress. $. 3. ' Bald. in d. 1. i. C. unde vi. [C. 8. 4. i.] n. 45. ^ arg. 1. 2. $. post orig. ff*. de orig. jur. [D. i. 2. 2. §. 13.] * ad 1. ex hoc jure flf. de just. et jure. [D. i. i. sO et cons. 399« priusquam jora fierent. * 1. i. S* cum arietes. ff*. si quadrupes [D. 9. i. i. $. II.] Mart. Laud. de bello. q. s- in finc. Bart. ad d. 1. ex hoc jure [D. i. i. s*] et ibi Jas. n. 38. GI. in I. si alius. S* bellissime. ff. quod vi aut clam. [D. 43. 24. 7. §. 3.] Bart. in 1. hostes. fif. de capt. [D. 49. is* &4*] Inn. in c. postulasti de foro comp. [Decretal. 2. 2. 14.] et in d. c. olim. n. 9. Cajet. ad Thom. 2. 2. q. 66, art. s* ^d ten. Pan. in c. olim. n. 23. Silv. in v. Furtum q. 17. et in v. Bellum 2. §. 13. V. Menoch. Arbitr. jud. quaest. casu 516. ubi plnrimos allegat theologos et juris consultos.
DE JURB PRAEDAB. CAP. VIII. 89 privatus poenam delicti expetere possit. Cum enim doceant plerique puniendi potestatem soli reipublicae concessam, unde et publica judicia dicuntur, videri potest privata manus omnino excludi. Sed hoc commodius expediri non potest quam si videamus, quid licuerit unicuique ante respublicas ordinatas. Imperator sane Theodosius in ea lege, cujus verbis paulo antea utebamur % cum judiciorum ordinem idcirco institutum dicit, ne sibi quisque ultionem permitteret, hoc sentire videtur, priusquam ille ordo institutus fuit, permissam singulis vindictam fuisse. Sed hoc immutatum, quia aut sui amore aut alterius odio modus facile excedebatur: nec multo diversum hic obtinere, quam in rei vindicatione et exactione debiti, quae cum olim per se quisque expediret, vitandis quae inde nascuntur periculis, judicia haberi coepere. Lucretius * quidem clare satis hoc ipsum expressit: Acrtus ex ira quod enim se quisque parabat Ulcisci^ quam nunc concessum est legibus aequis^ Hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevum. Et ipse Cicero ', quem ut video theologorum praestantissimi hac in parte non culpant, cum jus naturae esse dixisset id quod nobis non opinio, sed innata vis aiFerat, inter ejus exempla statuit vindicationem, quam gratiae opponit: ac ne quis ambigeret, quantum eo nomine deberet intelligi, definit vindicationem, per quam vim aut contumeliam defendendo aut ulciscendo propulsamus a nobis et a nostris, qui nobis cari esse debent, et per quam peccata punimus, Civilis apud Tacitum *: Jure gentium^ inquit, poenas reposco. Quin et in sacra historia ' Samson insontem se pronuntiat, si Palaestinos^ qui se malo afecerant conjugio intercepto^ rursus malo afficeret: et mox peractam ultionem hac ratioxie tuetur, po D£ JURE PRAEDAB. CAP. VIIU ut dicat, ita sc eis fecisse, quemadmodum sibi priores ipsi fccissent. Vocatus quidem Dei hoc illi praestitit, ut publica potestate opus non haberet: sed interim recte se adversus gentes gentium jure defendit. Lex igitur illa quae maleficos punire jubet, cum ex jure naturae sive gentium descendat, civili societate et lege est antiquior. Quod a divina scriptura non videtur alienum, in qua post orbem submersum, cum in una domo reliquiae essent generis humani,- civitatem non video, legem video, quae maleficia puniri jubet ^: Qui san--guinem hominis effudit, per hominem sanguis ejus effunditor. Nec forte illud praetermittendum est, quod lex ista alteri legi subjicitur, quae bestias humano usui addicit, quia cum poenarum originem exquirunt theologi ^, hac comparatione utuntur, ut dicant indigniora omnia digniorum usibus destinari: ita bestias quamquam a Deo creatas, ut essent, homo tamen recte interficit, vel ut ad usum vertat tamquam sua, vel ut toUat tamquam noxia, quorum utrumque eo quo dixi Scripturae loco exprimitur. Similiter volunt deploratae malitiae homines hoc ipso quod tales sunt, quasi divina humanaque imagine exuta, ad infcriorem ordinem detrudi inque bonorum usum ordinari et quodammodo ex personis res fieri, quae et secundum naturam servitutis origo est: tolli ergo posse tum ne noceant, tum ut ad exemplum usui sint: quod Seneca • dixit, ut documentum omnium sint^ ct qui vivi noluerunt prodesse^ mortc ccrte eorum respublica utatur.
Quod enim de republica dicit, idem de universitate generis humani intelligendum jam demonstrabimus. Bestiarum exemplo ad nocentium poenas etiam Democritus * utitur, de jure naturali disputans. Ita enim ait: k»tx ^s ^ciooy (pSvou Kx) fiit (povou Sis sxsh Tx £StKeovTct Kx) UhovTX ocSiKslv a6^og 6 KTsivcQV Kx) Trphg svscttovv touto epieiv f^xM^!j fJiJi* Dc occidcndis D£ JURE PRAEDAE. CAP. VIII. pl aut non occidendis animantibus ita se res habet: quae inju^ riam faciunt aut facere volunt quisquis occiderit purus est, adeo quidem ut hoc fecisse quam non fecisse sit rectius. Et mox * XTslvssv XP^ '^^ TTPifMclvovrx Txpx iliOiv Trdvra Trep) TrxvrSq. Ea quae nocent exira jus omnino occidere atque omnibus convenit. Rursus ': Sxag Trep) xivaiicov re x^ ipwsTiav yeypi^xTxi tQv TTO^^filaVf, ovTCQ Kx) xxTx &v6pdiWoov iojuT (loi xpsQiiv sJvai TTOieTv.
Quae vero de vulpibus et inimicis serpentibus scripsimus ^ eadem in hominibus facienda videntur. Et subiungit *: )c/|iA-Aj^v xdi?^ifi<rTiiv txvtx ktsIvov ti^ dS^og ccv stijj^fcx) ocinoxsiplifi xoci xaXsvoov Kx) ^p^Cpcp. Furem et latronem quicunque quomodocunque occiderit innocens est, sive manu, sive jussu, sive sufragio. Putes eum a Seneca * lectum, qui, inquit, cum cervicem noxio praecidi imperabo, eo vultu animoque ero, quo serpenies et animalia venenata percutio. Et alibi * ne viperas quidem et natrices et si qua morsu aut ictu nocent affligeremus^ si ut reliqua mansuefacere possemus aut efficere^ ne nobis aliisve periculo essent. Ergo ne homini quidem no^ cebimus quia peccavit, sed ne peccet. Ex his apparet pur niendi causas esse naturales et ex ea lege procedere, quam nos primam descripsimus. Quid ergo, nonne puniendi potestas reipublicae propria est? Imo vero ut a republica ad magistratum, ita ad rempublicam jus omne a singulis devenit, collatoqueconsensu, ut ad regulam tertiam ostendimus *, potestas publica constituta est. Quare cum transferre nemo possit, quod non habuit, jus illud antiquius penes privatos fuisse quam penes rempublicam necesse videtur. Est et hoc argumentum in eam rem efficacissimum. Respublica non tantum subditos sibi ob maleficium punit, sed etiam extraneos. In hos autem potestatem non habet jure civili, ut quod cives tantum ex consensu obliget. Habet igitur ex jure naturae seu gentium. Atqui 92 DS JURE PRAEDAE. CAP. VIII.
poenae ad bonum duntaxat reipublicae ordinantur. Id vero negari potest. Nam poenarum causa naturalis est, respublica vero non natura, sed ex condicto. Societas enim humani generis a natura, civills autem, qua talis, ab instituto. Ipse Aristoteles ^, quo maxime auctore contraria sententia nititur, ita scribit: ivdponro^ yap rjf (pivBi ffwiuaartxiv (liXkoiv vi Tro^jrixiv^ SSr^ Trpirepov xx) dvxyxxiirepov olxlx iriXiOi^ xcu TsxvoTrotla xotvmpov rolq ^otg. Homo cmm conjugale magis quiddam cst natura quam civilc^ quanto quidcm ct prior ct magis ncccssaria cst familia quam ciyitas ct sobolis procrcatio cunctis animantibus communior. Quod et cum divina historia consentit. Deus enim qui cuncta creavit in sua perfectione, non rem* publicam creavit sed homines duos. Itaque tantum societas humana erat, civitas non erat. Quare et aucto statim humano genere naturalis potestas penes patres familiarum fuit, juxta Homerum *: isfiitrrsvsi 32 exaarog Soliti jus diccrc quisquc Conjugibus pucrisquc. Hos igitur pro sui familiaeque suae conservatione jurisdictionem ut intemam, ita extemam habuisse consentaneum est, unde domesticos magistratus dixit Seneca '. Quod autem juris initio orbis ante constitutas civitates fuit, idem postea necesse est mansisse penes eos homines, qui judicia sibi non constituerunt, quibus, ut Seneca ^ loquitur, jura distinguit modus virium. Idem Quintilianus ' indicat. Ita apud Ombricos observatum Damascenus • auctor est, ut manu se quisque ulcisceretur, manetque ex parte hodie apud Sarmatas. Imo et singulares illae dimicationes, quae hodie etiam multis in locis DE JURB PRABDAE. CAP. VIII. 93 usurpantur, reliquiae videri possunt illius moris et velut legis nonae exceptiones. Romani etiam veteres dominis, patribus, maritis, cognationi jura vitaeque necisque permiserunt. Alia quidem causa est exsecutionis quae privatis lege speciali permittitur. Nam hic si ad arma veniatur, nescio an non publicum potius quam privatum bellum dicendum sit. Respublica enim quasi suscipit et gerendum singulis mandat. Etsi verum est pleraque illa ex eadem ratione, unde et privatumbellumfluere.
Quia enim exempli gratia militibus et exactoribus non facile per judiciorum ordinem occurritur, idcirco ipsis privatis per leges se vindicandi potestas datur ^ £t haec igitur sunt, quae velut vestigia habemus juris naturalis in puniendo. Sed adhuc dubitari potest, semota republica, c}uem sibi justum finem privatus ultor possit proponere. Facile respondebit, qui ex philosophis ' didicerit duas esse respublicas, alteram orbis, alteram urbis. Nimirum totius humani generis bonum ab eo spectari, non aliter quam cum serpentem occidit. Et hoc proprie est illud bonum commune, quod poenas omnes naturaliter respicere diximus. Hoc ipsum Plutarchus * egregie explicat: r^ H Cisu^ sTrerxi S/jof toqv ciTroKeiTOfihuv rov dalou v6fiou rifioop6qj }ji xP^f^^* Travreg ivdptaroi cpvffst Tpig Travrot^ civipdncoiuq cSa^ep 'Tcoxlro^. Justitia Deum comitatur ultrix eorum qui contra legem divinam delinquunt: qua omnes homines natura utimur adversus omnes homines^ ut ciyes. Unde non longe abit, quod scholastici * dicunt, debere nos injurias etiam nostras ulcisci, si tales sint ut ad Ecclesiam, hoc est ad bonos omnes redundent. Hujus autem boni communis cura aequaliter ad quemvis pertinere videtur, sive ipsi sive alteri illata sit injuria, nisi quod suas injurias exsequi periculosius 94 ^^ JURE PRABDAB. CAP. VIH.
sit: quia vix est ut justus tnodus servetur. Nam fere, ut apud Senecam ^ est, non it sed agitur, qui non mandat >ul^ tionem, sed ipse ejus exactor animo simul ac manu saevit. Ideoque Principes, qui constituto judiciorum ordine, soli nisi per se vindicari non possunt, admoneri solent, ut ul* tionem impendant non dolore sed exemplo ^. Quod autem nunc est in Principibus ideo quia jus civile in aliquo debuit desinere, id in singulis olim fuisse ratio naturalis persuadet. Et quod ante judicia fuit, idem erit judiciis quovis modo sublatis, ratione loci aut temporis. Nec aliud mihi spectasse videntur, qui crediderunt tyrannum, hoc est juris judiciorumque oppressorem, a privatis recte interfici. In quam sen* tentiam Stoicorum placitum accipi potest, qui affirmant sapientem numquam esse privatum, quod Nasicae exemplo TuUius • probat: quo et Horatius * respicit in Carmine ad Lollium: Consulque non unius anni, et quae sequuntur. Ipse etiam Plutarchus ■, quamquam alterius familiae, in hac parte non dissentit: sed virum civilem ab ipsa natura ait magistratum designari et quidehi perpetuiim, semperque legem ei principatum deferre, qui agat justa, norit utilia: neque eum tamen hac potestate usurum, nisi cum perfidia aut socordia eorum, qui publica munia ex sufFragio obtinent, rem in periculum adduxit. Caesar •, is qui postea dictator fuit, cum privatus etiamnum esset, piratas, a quibus captus ante fuerat, classe tumultuaria persecutus est, ipsorumque naves partim fugavit, partim mersit: cumque proconsul negligeret animadversionem in captivos sontes, ipse eos in mare iterum vectus suffixit cruci: quia scilicet et judex requisitus officium non faciebat, et in mari id nullo piaculo fieri posse videbatur, ubi non scriptis legibus, sed gentium jure vivitur.