SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Latin

Page 16 of 31

societate, cum respublica causam praestet, subditus caetera omnia. Galliae legibus in bello navali decima excipitur, eademque maris praefecto addicitur: residuum penes eos manet qui sumtus faciunt, adjuncta ratione ^, quia ad summam rempublicam pertinet quam plurimos inveniri, qui suis opibus causam publicam tueantur navesque adversus hostem instruant. Apud Batavos pars quinta reipublicae, decima praefecto maris debetur *: quod hodie tantum intra aestivi solstitii circulum obtinet; ultra, tricesima est. Supra ostendimus ' nos non tantum per nosmet ipsos, sed per ministros etiam acquirere: quod ad bellum tum privatum tum publicum aptavimus, ejusqu^ rei certissima attulimus argumenta, quibus consequens est^ si quis privatus bellum publicum suis impensis, suis damnis, suarum rerum periculo administret, sed ad eam rem aliorum adhibeat operam, quos aut certa mercede, ivit de parte praedae ad se pertinentis inita pactione conduxit, hunc eorumdem opera res ab hostibus captas statim acquirere: possessionem enim per ministros habet, quos quidem ad bellum gerendum sibi sufficere potuit *, causam a republica. Plerumque autem ministris, puta nautis in bello maritimo, res quaedam leviores in praedam concedi solent.

Piiagium. Galli despoliatiomm aut pilagium vocant », extenduntque ad vestem itemque ad aurum et argentum, cujus pretium non excedat decem scutatos. Interdum amplius datur moribus aut CtrrtJh pacto exercitorum. Jure igitur neutiquam ambiguo ad eum qui suis ifnpensis, damnis, periculo, suorumque minisfrorum opera, nulla pacta mercede bellum publicum gerit, praeda omnis eo modo capta pertinet, nisi quid ejus jure speciali aut pacto exceptum sit.

D£ JURE PRABDAB. CAP. XI. 163 CAPUT XI.

P A R S I.

ART. I. Causae belli Batavorum in Albanum, Hispa- Nos, Philippum btc.

ART. IK QfFICIA BaTAVOAUM EO IN BBLLO.

ART. III« CaUSAB BRLLt BaTAVORUM IV Lu3ITAN0S.

ART. IV. Ofpicia Batavorum in Lusitanos.

ART. V. Injuriae Lusitanorum in Batavos per LUSITANIAM.

ART. VI. Injuriae Lusitanorum in Batavos aliw passim. ART. vu. Injuriae Lusitanorum in Batavos eo colore, QUOO ATTRIBUTAS IPSIS RSaiONBS COMMBRCIIS ADtlRENT.

ART. VIII. IdBM COLOR PER InDIAM.

Proposito in universum jure facta assumenda sunt ut, m^rtici. juri eadeca congruant et omnia adsint quae requiruntur, facilis fiat inspectio. Neque tamen res omnes gestas explicandas ceasemus^ quae praedam eam de qua disputatur aliqua modo praecedunt: quod infinitum esset et justae historiae opus* Nam quis nescit totis jam annis triginta et quod excedit ^ bellum esse Batavis cum gcnte Hispanorum? Cul rei exordium dedisse Ferdinandum, Ducem Albanum, qui a Phi- ^nno 1S67. lippo II Rege Hispaniarum, Belgii Prinqipe, missus rector bia partibus y pacatam eo tempore terram Belgicam cum Hispanorum exercitu intravit^ Quibus ille viribus confidens, cum ante ejus adventum in sacris turbatum esset; in quo facto etiam qui peccatum volunt, perpaucorum tamen culpam II* Ij54 DE JURE PRAEDAE. CAP. XI.

agnoscunt, cum certissinmm sit non magistratuum modo, verum et civium maxima parte invita id ipsum contigisse; hoc uno obtentu jura, judicia, tributorum ordinem mutatum ivit, contra leges Principibus juratas, quae rara inter principatum ac libertatem temperatione imperii modum et status Belgici fundamentum continebant. Ea necessitas privatbs primum adegit, quorum corpora in poenam, bona in fiscum aut tributum adversus eas, quas dixi, leges patrias trahebantur, aliis omnibus praesidiis exclusos vim moliri qua vim repellerent. Idem civitates fecere, brevique accessit Hollandiae, quae justa jam a septem saeculis respublica est, Ordinum auctoritas: quos quidem Ordines certum est, ut jura populi defenderent, Principibus atque praefectis velut custodes adjtnno 1572. dJtos. Hi publico consessu bellum adyersus Albanum et Hispanos decreverunt, quod nationibus aliis Belgarum se ac^ungentibus in Albani etiam successores continuatum est, ut qui et eadem illa, et poenas praeterea defensionis exposcerent.

Ex eo tempore quantum sanguinis fusum fuerit, quibus et rapinis et contra impensis exhausta fuerit Belgica, (fuerunt autem impensae tales, quibus, si justa ratio ponatur, nuUa umquam aetate gens ulla pares tulit,) qua denique perfidia Hispani aut bellum administraverint, aut pacem simulaverint, longum sit dicere. Sed hinc satis intelligi potest quod illi, cum omnes, qui in aliqua sacrarum literarum interpretatione aut receptis ritibus a Romana cathedra dissentiunt, haereticos vocent, rebelles autem, quicunque Principibus sine exceptione parendum non semper existimant, tum ilhid aperte profitentur, neque cum haereticis neque cum rebellibus fidei esse commercium ^, improbantque omnem conciliationis et clementiae rationem. Tandem cum rex Philippus non modo populos suae tutelae commendatos non defenderet, neque auctores injuriae in Hispaniam reversos pro meritis plecteret.

verum ultro et hos honoribus remuneraret et illos omni opum vi affligeret, ita ut dubium esset nemini ac ne ipse quidem dissimularet, bellum in Batavos suo jussu, suis auspiciis suisque sumtibus geri, unde imperium legitimo majus per arma aifectare videbatur, telum illud ultimum oppressae libertatis, quod Belgicae leges diserte concedunt, ut domesticae insidiae vitarentur necessario usurpatum est. Ita decreto '^**' *58x« Ordinum potioris Belgii partis, et quidem earum nationum, quibus dum licuit, hoc autem est tot jam saeculis, nulla fuit obsequii erga Principes retinentior, Philippus II Belgii principatu exutus est, in Ordinum imperium adversus Philippum jurari coepit: cumque ille non modo bello multo quam ante acrius atque acerbius instaret, verum et percussores emtos inter publica arma in legum vindices immitteret, suscepta contra defensio ob justum infidae pacis metum in haec tempora ducitur adversus Philippum III Hispaniarum Regem, secundi filium et successorem, ejusque sororem Isabellam cum Alberto Austriaco ejus conjuge, quibus jus Belgii contracta ut videtur fiducia transscriptum est, omnesque eos qui in illius aut horum sunt partibus.

In eo bello Batavorum sicut eximia fortitudo, ita singula- -^'•'»- ^^-ris humanitas semper emicuit. Longissima enim patientia, contenti vim illatam a suis capitibus propulsare proximasque urbes in eamdem asserere libertatem, nihil gravius in hostem moliti sunt: tum vero quaecunque salva republica esse possunt belli, ut ita dicam, commercia, ea religiosissime observarunt et, si quando implacabili hostium saevitia contra ingenium severiores et ipsi esse cogerentur, paratos se ostenderunt tantumdem quantum hostes, aut etiam amplius remittere: semperque ab illis perfidiae et crudelitatis, ab his cle-^mentiae et fidei exemplum fuit. Inter alia nemo nescit eum esse orae situm, eam sedulitatem Batavorum, ut cunctis e locis in quaevis alia merces hinc commodissime transportentur, facto quodammodo ad res maritimas populi ingenio, cui l66 DB JURE PRA£DA£. €AP. XI.

quaestus faic omnium dulcissimus videtur, ut qui humanitati adjumento sit et mutuis gentium commodis, sine trujusquam damno facile sustentetur. Morem hunc tam placidum ne bella quidem, satis animose alioquin gesta, sustulerunt. Et ad hoc usque tempus pdtissima visa cst ratio negotiationis: arma non ultra usurpata, ^uam necessitas postulabat. Utque olitn Timodieum Atheniensem in Samios bcllantem fecisse legimus ^, ita Batavi non eos tantum qui per Belgicam in partibus adversis erant, sed et ipsos auctores beWi Hispanos in Hispania ^a commeatu juvcrunt, qiiod ut horum mercato^ ribus utile fixit, ita illos gravi interdum fatne Hberavit. Ni* hil enim vetat, quin veteribus etiam excmpiis Corinthiorum et Megarensium ita armis res agi possit, ut quaedam huma^ nitatis officia non omittantur: sicut Hispani ' ipsi scripserunt posse negotiationum commeatus etiam cum hostibus interce* dere, pactione scilicet aut foedere tacito. Artic. UL Philippus II haud multo antequam Belgii imperio judicatus Anm 1581, est decidisse, rex factus est Lusitaniae, hoc est Portugalliae: quo jure qxiave injuria nihil refcrt. Nam postquam semel in regnum receptus est, agnovit eum ut Principem tota respublica Lusitanorum, sicut et nunc fiiium Philippum agnoscit, defertquc solitos regibus lionores, tributa, ofbedienttam. Ex eo tempore Batavis eodem loco Lusitani csse coeperunt, quo Castellani, Legionenses, ATragoncs et toia Hispania, incujus corpus coaluerant. Quare cum bellum illis esset cum regc Hispaniae ejusque subditss ^et sociis omnibu» Hispanorum^ non potuit non esse cum Ltisitanis, praecipuc quia popuM tam divitis vcctigalia magmim alimentum bello acCesserant. Anno 1588. Nequc vcro solae illorum pecuniac Batavos lacserunt. Nam horribilis illa cla^is, quae Mcthymnisidonio duce Oceanum ingressa iBtemecioncm Britannis, Batavorum sociis, ipsisquc Batavis minabatur, maxima sui parte navibus nautisquc Lusita- DE JURE PRABDAE. CAP. XI. 167 norum coustabat. Quam injuriam Batavi, quos nihil deccbat hosti concedere, ulcisci statuerunt, ita ut vicissim aut in Britannorum societate, aut per se Lusitaniam regionesque Lusitanis subditas hostili classe aggrederentur. Ut inter alia classis illa docuit, quae missa Petro Dousa praefectp Thomae AHno 1599. insulam Brasiliamque publico bello adorta est. Pro hostibus igitur se gesserunt hinc Lusitani, inde Batavi: utri varo majore iide et humanitate, id nunc videndum restat.

Quod modo dicebamus mercatur am inter hostes non necessario Anie. w. tolli 9 id sane causam nusquam habere potuit justiorem quam inter hos populos, quorum res summa utrimque in naviga^ tionibus consistit et quos jamdudum usus connnerciorum conciliaverat. Quid uterque alteri praestiterint conferamus. Vetustissima esse fertur harum gentium conjunctio. Cum circt^ menim adhuc sub Mauris pars magna esset Hispaniae^ Belgas vi maritima plurimum jam tum potuisse accepimus. Itaque advettos tempestate eas ad oras, dum Syriam belii sacri causa petunt, Lusitanorum precibus concessisse ut Ulyssiponem, Saracenorum regiam navibus aggrederentur, qnam et captam tradidisse Lusitanis. Cujus meriti testlmonium piurima privjlegia Belgarum et immunitates in eo regno antiquitus exstitere. At Belgae vicissim Principes more passim recepto, quo melius commercia coalescerent, Lusitanos mercatores quicunque cum Belgis negotiarentur, in suam tutelam receperunt: quo ejus sanctimonia ab omnibus injuriis essent tutiores. Idem illis Ordines Belgii motis hic rebus diplo- Anm 1577. mate coniirmarunt, ne quid scilicet bellicae licentiae praetextu ^m</Ak.

adversum paterentur. Ita Lusitani cum uxoribus, liberis, iamiliis^ supellectile, merces, possessiones juraque omnia aut praesentum aut absentum propria, in fidem publicam recepta sunt: data fiicultate intrandi exeundique fines Belgarum, intra eos fines manendi, merces invehendi, evehendi, terra, mari. Jussi etiam praefccti omne« rei bellicae et milites Lusitanorum in fais regionibus versantium incolumitatem et l68 D£ JURE PRAEDAE. CAP. XI.

jtnuo 1581. commoda defendcre. Postquam vero Philippi imperium Bclgae ^»Jrtf/«^^ rejecerant, Lusitani susceperant, ita ut essent alteri alteris hostium loco, eidem nihilominus Ordines rogatu Lusitanorum intra suos fines habitantium aut mercaturam exercentium, et quia Belgarum intererat commercia bello non impediri, sed foveri securitate, superius illud rescriptum confirmarunt gratiamque ilUs juris bellici hactenus fecerunt, ut Lusitani quicunque vellent inter Belgas tuto commeatu, habitatione, jtHHo 15M. mercatu uterentur, vita rebusque salvis. Sed cum rursus Hagae. ' Lusitani, conscientia eorum quae Batavi a sua gente inique patiebantur, prioribus rescriptis non satis confidercnt, confirmationem impetrarunt, nec hi tantum qui in Belgis sed et qui alibi habitarent, ut scilicet mercaturam cum Belgis, qui sub Ordinum essent imperio, vel ex ipsa Lusitania tuto commutarent, aditu et exitu patente: quo illi beneficio usque ad interdictionem, et quatuor post interdictionem menjtttuo 1592. sibus fruerentur. EfFectum deinde est liberaliore interpretatione, Hagae.^^' ut his rcscriptis etiam illi Lusitanorum comprehenderentur, qui Antverpiae aut in aliis Belgii urbibus, quas adversarii tenent, sedes fixere: ita tamen ut inde in regiones Ordinum commercii gratia adventantes, atque itidgm illi vicissim, qui hinc in adversas partes merces eveherent, singularem com- /ttfM 1600. meatus permissionem haberent impetrandam. Postcriore rescripto Hi^. ' etiam illud expressum est, ut Brasilia in Batavos mcrces transvehi possent. Ita illis Batavos adire volentibus undique provisum.

jtrtic, y. Merito sane et jure quodammodo suo Batavi quales se in illos praestiterant, tales illos in se speraverunt: maxime ex quo navigantibus in Lusitaniam prima experimenta ejusdem Antto 1582. aequitatis fidem fecerant. Nemo existimabat plus Batavis et soqq, obstiturum Philippum dominum Lusitanorum, quam Lusitanis idem obstiterat hostis Batavorum. Ita cum credita securitas magnam faceret navium frequentiam, hominesque benigne aliquoties excepti nullo novo interdicto arcerentur, ubi ad D£ JURE PRABDAE. CAP. XJ. 169 praedam copia visa est sufficere, contemta illa quae inter mediocris bonitatis homines ne hostilitate quidem tolHtur beneficii memoria et taciti foederis religione, naves omnes nihil tale spcrantium comprehensae sunt per omnes Hispanlae portus et Lusitaniam maxime, quas deinde Batavi summis pretiis redimere cogebantur. Gens numerosa nec alio sucta vivere quam mercium mutatione post tam ingens dispendium, quod multas optime constitutas domos funditus evertjt, quid faceret nisi ut jacturam novis mercandi utilitatibus sarciret? Allecti rursus Batavi eadem patientia atque etiam pracmiis, tum quia rccentibus suis in Lusitanos benefactis confidebant post aliqivod tcmporis spatium easdem in fraudcs inciderunt. Iterumque, iterumque hoccontigit alteriusgentisperfidia, alterius simplicitate. Egregius denique illis provcntus hinc constitit, cum altemis annis insidias locarent et rapinas exercerent. Exhausta in hunc modum Batavia (vix enim quisquam fuit, qui non plus isti violentiae quam omnibus naufragiis imputarct,) nondum aviditati aut crudelitati satisfecit. Nam post longas spoliandi vices, cum jam Philippus III regnum sus- ^nM 1598.

cepisset et incredibilis denuo multitudo ad mercatum alliceretur, accepta fide pubjica liberi commeatus ab Archiduce Alberto, quae aut non erat revocata, aut certe non antequam homines jam mari adventantes nullam mutatae voluntatis habere poterant notitiam, repente barbaro et plane Mithridatico cdicto naves mercesque publicatae, excussa omnium institorum ratiocinia, homincs ipsi (tantum est crimen Ilispanis aut prodcsse aut fidcre) compacti in carcerem, rapti ad supplicia, multa millia addicta remis. Et nunc etiam homines Batavi in classibus Hispanicis eisdem compedibus quibus sicarii et latroncs, Christiani inter Turcas et Mauros, mercatores ipsi inter piratas vincti tenerentur, nisi felicissima libertatis dies, qua ad Neoportumpugnatum est, Franciscum Mendozam Arragonum Admirantem, et tunc bello praepositum in manusdedisset: quo pignore redemti cives incdia, vinculis, "" IfO Dfi JURE P&AEDAB. CAP. XI* verberibus attritos artus ad ora popularium retulerunt. Pars capta nuper Clusa et Spinolanis navibus trisd servitio exemta est. Quis enim non vidit illam miserabilem turbam, sive cum optimis Ordinibus pro summa benignitate gratias agerent, quod fessum tot malis spiritum in patria potius quam inter crudeles tortorum manus emitterent, sive cum cognatos quisque suos et affines orarent, ne tale umquam facinus inultum relinqueretur? Quis autem est quem non aut miseriae aut damni portio tetigit? Quis non in illa immanitate adt fortunas suas aut amicos desidcrat? Damnum recte ad multa millies millia aestimarem, nisi pluris essent tormenta, poenae, cruciatus ingenuorum corporum, quae aestimari non possunt.

Artic, VL At saltem Lusitanos credetaliquisincoloniisetinsulis, qua» latissime sparsas obtinent, mitius agere. Nam in patria praesens jussus regis, libido magistratuum aliquid forte sunt: etsi quomodo innocens populus, qui ista videt aut patitur? quem vero juste ulciscemur, si ista rccipitur excusatio? Peregre autem, tuto scilicet, ostendet se ingenium non totius expers humanitatis, mutua provocabit officia, in summa id faciet, quandoquidem licet, quod in se fieri velit. Testabuntur hoc quicunque Batavorum aut vi tempest^tum, aut cum ipsis Lusitanis mercandi gratia et ignorantia tam feri moris, quia quod facere non possunt haud temere credunt homines, in ista littora advenerunt. Pauca duntaxat et recentia afferam.

Anno 1598. In Principis insula, cum ex classe Oliverii Roterodamensis, quae terrarum orbem quarta circumnavigavit, praecipui aliquot in terram missi praelatis hinc inde pacis insignibus exciperentur, Lusitani data opera ut plures allicerent, ubi id non successit eos statim obtruncant, caeteros ad mare fugientes persequuntur et in scapham jaculando duos perimunt. Eadem in navigatione, ad flumen Janerum inBrasilia, missi ad littus duo praestru^tis Lusitanorum insidiis avecti sunt. Etiam tormenta cxplosa in naves, quibus funes disjecti, homo etiam unus interfectus est. Nam ad Dolium amnem accessu etiam littoris D£ JURE PRABDAE. CAP. XI. I7I et aquae usu Batavi arcebantur, Nec illorum melior conditio, ^nno 2599. quos Laurentio Bicquero duce profectos plurimumque pelago jactatos Lusitanorum manus, ipsis ubique scopulis formidabiliores exceperunt: donec ad sinum, quem Sanctorum omnium vocant, appulsa navis cum mercibus praedae addicta est: homines conjecti in vincula, quod eo terribilius fuit, quia eodem in loco annis ante quatuor Galli aliquot patibulo affixi audiebantur. Nec mitiora a Lusitanis Lusitanorumque emissariis exspectanda his, qui casu quocunque in partem aliquam Africani littoris deciderint Spilbergianae ephemcrides demcm- ^nu» kjoi. strant. Sed tales ego fortunas suis cujusque libris proditas huc transferre supersedeo, dum argumenti nostri propria me revocant.

Nemo nescit sicut Castellani maximam Americae partefn '^rtu. rii. sibi vindicant, ita Lusitanos Aethiopici, Indici, Brasiliani Oceani commercia sua esse velle, caeteros omnes «xcludere. In quo cum illis praeter Britannos et Galli et Itali et conjunctissimae quaeque gentes nihil concederent, Batavi et hostes et mari plurimum valentes non repugnaverunt. Erat quidem ipsis non minus quam caeteris perspecta istius postulationis iniquitas: sed apud n«)stra ing^ia, quae non quantum liceret, sed quantum necessarium esset in bello faciendum sibi semper existimarunt, aliquid etiam pro hostibus valuit veteris hinc principatus, inde societatis memoria. Ita dum Hispanica negotiatione sustentari plebs potuit, quamquam ea Cum magnis injuriis conjuncta erat, has tamen tolerare prius potiusque visum est quam alios conatus aggredi, qui difficiliores aliquando fecturi videbantur pacis ineundae rationes. Hac patientia decem per annos et diutius agitatum est. Nam exinde, cum appareret hostes eam viam ingressos ut, quos armis non potuerant, fame atque inopia subigere vellent, praccisa scilicct Hispaniensi mercatione, in qua hactenus populi vita erat constituta, paulatim Batavi longinquas navigationes proculque positas gentes, cognitas Lusitanis sed non subditas, respicere 17^ DE JURE PRABDAE. CAP. XI.

et ipsi coeperunt: tanto tamen modcstiae et aequanimitatis temperamento, ut singulas actiones consideranti satis constaret solam in consilium adhibitam fuisse necessitatem* Quod ad Batavos attinebat, amici occursus terra marique, Lusitani intra naves etiam et ad epulas admissi, nihileorumfieriplacuit, quae inter hostes licent: non coloniae oppugnatae, non naves incensae, ne prohibiti quidem Lusitani ad eosdem mercatus venire. Neque illos tamen aut causa navigandi necessitas, aut tam pacata negotiandi ratio quidquam mitigavit. Magnum enim crimen erat Batavorum non egestate potius opprimi, quam iu ea commoda, quae cunctis hominibus natura patefecit, cum Lusitanis concurrere. Hoc tamen solo colore dictu incredibile, quanta illorum rabies (nec enim alio nomine appellanda est) in Batavos exarscrit, adeo innocentes, ut contenti salutem suam propugnare vix plurimis flagitiis ad ultionem impelli potuerint: quod subjecta rerum narratio demonstrabit, non illa quidem nihil omittens, sed praecipua tantum complexa, Anuo 1554 c quibus cactcra par est intelligi. Prima coepta est ^ Batavis adiri pars illa Aethiopiae Oceano imminens, quam Guineam dicimus, Bemardo Medemelacensi monstrante: quo tempore Lusitani ne sua tantum barbarie uterentur, Afris persuaserunt (ipsi mox Afri omnia confessi sunt) venisse ktrones, qui mercandi specie ipsos in captivitatem abducerent: nec tantum verbis animos alienarunt, sed pretium, quo istae etiam gentes corrumpuntur, adcentumflorenosposuerunthis, quihominem Batavum necuissent. Artem etiam docuerunt, qua aurum (id enim istis ex locis petitur) adulterarent. Cumque- Simone Tajo duce ad promontorium Corcum, quod eadem in regione est, navigaretur, vulgato rumore regulum ejus plagae venisse ut navem inspiceret, alios subornaverant, (\m Batavos scapha provectos longius circumvenirent interficerentque: quod et factum est. Idemque hominibus Delphis in eam oram pervectis accidit, emto ad proditionem negotiatore Afro, cui Voticae nomen et nonnulla apud Batavos auctoritas frequenti commercio. Pars enim caesi, pars in arcem Lusitanorum Minensem captivi ducti sunt, quod aliquanto quam caedi pejus est: tanta imminent tormenta, tanti cruciatus: quippe cum constet Gallum hominem eodem delatum et ex fuga reprehensum aereae machinae impositum fuisse atque ita ejectum: ne non illi Phalarim ipso etiam crudelitatis instrumento imitarentur. Accidit et multo postca, ut navicula Batavorum non procul -^»** «s». arce Minensi a vento prodita, immissu Lusitanorum opprimeretur, cumque deprehensi in fluctus desilirent, perfossi spiculis et jam mortui funibus tracti sunt, utque praefecto arcis fides ficret egregii facinoris, partim sufiixa palis capita, partim barbaris illorum beneficiariis ad eflTerandos animos conccssa, qui et igni coxisse ut succum elicerent, et ex ossibus bibisse narrantur. Sed nec emta odia adversus Batavorum simplicitatem, necparatae insidiae adversus providentiam diu valuerunt. Tot periculis indefessi etiamnum littus illud frequentant et Lusitanos re nulla magis, quam fide sua accusant. In quamcunque vero terrarum partem oculos convertimus, eadem feritas ubique. Nam hostilitas dici non meretur, quae hostibus solita longe transgreditur. Quo ex genere plurima Batavis in Brasilia accidisse, navigantium diariis compertum est. Nos non omnia referimus, pracsertim cum uberrimam narrationum materiam, et huic argumento proprie convenientem res Orientales, hoc est Indicae ofFerant.

Postremo Indiam lustrare Batavi aggressi sunt, cujus con- Arttc viu silii non utilitas magis evidens, quam aequitas aperta est. Nam quae tandem ista non jam dicam lucri appetendi insania, sed plane invidia est, flagitare ut pars tanta naturae, quae ab Arabico usque sinu, imo si addas caetera, a freto Gaditano ad septentrionis confinia immenso littore difliinditur, inque tot insulas excurrit, ut earum nec^numerum nec nomina quisquam norit, unius populi divitiis, imo luxui inserviat, et magna ex parte neglecta vacet, cum pluribus nationibus commercio occupandis alendisque sufficiat? Quid quod jam 174 I>S JURE PRAEDAE. CAP. XI.

olim Veneti cum Indiae populis mercatus exercuerunt? Quid quod nunc etiam altera ex parte Arabes, ex altera Siiienses ad eamdem negotiationem concurrunt? Audebuntne adhuc Lusitani ejus partem aliis negare, quod ipsi totum nec habent, nec habere possunt? Jam vero et illud accedit, quod multae istis temporibus Indorum nationes Lusitanorum non commercia tantum, sed contactum etiam aspectumque aversabantur.

Non enim illic ut mercatores aspiciuntur, sed ut raptores alieni, oppressores humanae libertatis, non avaritia minus quam dominandi cupidine flagrantes: ita ut illis nemo utatur, nisi quatenus carere non potest. Nam Lusitaui cum priiiium in eam CHTbis partem venerunt, coloniis arcibusque positis, (nec enim videbant satis indtgenae, quid istis exstructionibus peteretur) proxima quaeque in servitium traxerunt. Mox domesticis Indorum bellis permixti, quorum ipsi plerumque instigatores eraut, in partem victoriae venerunt: quibus artibus auctam potentiam deinde in illos vertebant, quorum opera vicissent* Ita collocatis passim praesidiis maritimae potentiae iiducia, cuncta sui formidine implerunt. Nam incomparabilis exempla perfidiae, puerorum et feminarum principum laniatus, infesta Lusitanorum veneficiis regna, crudelitatem in subditas sociasque gentes detestabilem, Hispanorum e scriptis quam verbis meis discere lectorem malo. Testatum enim volo non ut nationem ullam maledictis insequerer, in hunc dicendi campum me processisse, sed ut facinora aperirem, quorum notitiam cauisa desiderat. Quare et merito eam veniam impetrabo, quam litigantes solent, cum adversarium aut testes in se productos refellendo injuria afficere non videntur. Ita sane plerique judicant» si res in America Castelknorum et Lusitanorum apud Indos conferantur, illorum violentiam, horum perfidiam multo insigniorem fore: neque enim Lusitanis minus esse malitiae, sed Gastellanis plus animi et Foboris. Haec igitur Indis odii causa » Batavis navigandi: quo ex tempore nihil tam impium tamque nefarium fuit, quod D£ JURB PRAEDAE. CAP. XI. I75 non avarissimi homines, ut Batavos illis locis averterent, aut facere tentaverint, aut etiam perfecerint. Nam ea in parte mundi eo graviora sunt Lusitanorum facinora, quam quae alibi contigerunt, quod gnari illic impares se viribus pacis et amicitiae imaginem induerunt, qua et ipsi tutiores essent, et homines minime malos de improviso acrius ofTenderent. Summa quaeque perstringemus, non tam temporibus (quamquam et horum ratio habebitur) quam certis capitibus distincta. Dicimus populum Lusitanum hominesque Lusitanos, cum iictis criminibus nomen Batavum diffamaverint hostesque con* citaverint, unde atrocissimae clades consecutae sunt, tum praetcrea multos homines Batavos crudeliter et perfidiose necuisse, vim etiam bellicam qua publice qua privatim priores intulisse, ita ut et Indorum populos, quod cum Batavis con* ' traxissent, ferro atque igni vastare aggressi sint. Sancteautem profiteor horum me nihil vulgaturum, quod non disertissimis testimoniis comprobatum ipse viderim.

p A R S II.

ART. I. Calumniae Lusitanorum in Batavos.

ART. II. SUBMISSI IN BaTAVOS HOSTES A LuSITANIS.

ART. III. FrAUDES ET PBRFIDIA LuSITANORUM IN BaTAVOS.

ART. IV. COEPTUM A LUSITANIS BELLUM IN BaTAVOS.

ART. V. BbLLUM LUSITANORUM IN AMICOS BaTAVORUM.

Primum ergo dum et Batavici mores Indorum gentibus et Artic i. Indorum sermo Batavis incognita eraat, merito nihil visum est facilius, quam aditum Batavis in Orientcm calumniis praecludere: quae etsi longissime, non dicam a vero, sed ab omni similitudine veri abhorrebant, fidem tamen invenire poterant apud ignaros et non injuria, post Lusitanorum in eas 176 • D£ JURE PRABDAE. CAP. XI.