regiones adventum, timidos ac suspicaces. Nihil enim proclivius, quam Europaeos etiam omnes infamare apud istos, qui tanta scelera viderant, tanta perpessi erant. Indicabant Lusitani, quo tutius ante experimenta mentiebantur, atque ita per reges regnaque omnia diflferebant, vcnisse piratas, quibus in mari sedes, quaestus in rapto, nulla sedes pacata. Argumenta dabant cultum simplicem, omatum omnem in armis et machinis. Nam Lusitani, quia inania apud barbaros multum valent et ipsis agnata superbia est, luxum in habitu et supellectile usurpant: arma, ut inter rudes, incuriosius habent. Haec ubi primo accessu revicta sunt, "alia spargebantur. Anglos esse scilicet, homines perfidos ac furaces, quibus ingcnium pejus terra nullum alerct. Et.quo major invidia accederet apud Indos, (maritimi plerique sub regibus Arabibus Mahumetismo nomen dederunt,) mores eos, quibus Sinenses plurimum illis displicent, hominibus dissimillimis tribuebant. Gentem enim esse nullius numinis reverentem, quae nec rcligionc aliqua ncc legibus tencretur. Opes autem male partas haud mclius prodigere effusos in ebrietatem, quae ibi non levis infamia est. Accessit crimen illis quoque gentibus invisum, Batavis inauditum, nefariae libidinis, cujus indicium csse quod nullum feminarum comitatum secum traherent, quod Lusitani solent: quare sequi, Batavis inter se nihil illicitum. Postquam haec visu coram refellebantur, aliud jactatum est: oram unde isti venirent classibus plurimum valere, neque nunc aliud sub velo negotiationis peti, quam ut exploratis aliquando terris indigenas depellerent, imperiumque sibi stabilirent. Id sensuros brevi reges populosque, ni suam societatem in tempore implorarent. Haec literis aut interceptis aut demonstratis, haec deceptarum gentium ac Principum testimoniis eruperunt. jt/tMois96, Hoc illud est quod primo Batavorum in easpartesadventu, (quatuor erant naves quibus totidem magistri pracerant) apud Rasadaumam, quem supremum Javae Principem Lusitani vo- DE JURE PRAEDAE. CAP XI. 177 cant, et apud Dammae regem homines Lusitani Franciscus Materius, Batalia et Pesoa agebant. Nec minus apud ipsos Bantamenses, qui primi omnium cum Batavis contraxerunt: ibi enim omnes suspicionum auras captabant. Si longi itineris taedium et caeli insuetudo partem nautarum absumserat, dum in mari piraticam exercent praeliis amissos nuntiabant: si pro temporum ratione emtio difFerebatur, ne sic quidem dubium ad raptus venisse et invigilare occasionibus. Eadem spe dimissi Lusitani in omnes Javae portus, Pesoa Cidorum et Tubanum, Panarucam Batalia, Japaram alii et Jacatram et Janhanjavam, qui Batavis infamiam conciliarent, odia emerent. Nec semel fallere contenti, cum ista Javanis de Batavis mercarentur, Batavos vicissim (patebat enim accessus 5 quin et conviviis excipiebantur) non desinebant a commerciis absterrere, ostentando Javanarum gentium perfidiam. Postquam a Java reditum est (cessatum enim a mercatoribus, donec prima tentamentarenuntiarentur)Taprobane, quae nunc Sumatra, vetustissimae celebritatis insula, adiri «^»»* ^599coepit, missis navibus a Zelandica societate, quibus Cornelius Houtmannus imperabat. Hic Alphonsus Vincentius Lusitanus paria Javanis confictionibus Achinensi regi insusurrabat. Si- -^»»<» ^"^-mul ad Moluccas itum priore Jacobi Neckii navigatu, eademque illic a Lusitanis disseminata praefectus et optimates Ambonae, qui eam rempublicam regunt, non dissimulabant.
Quo tempore et Ternatae regem similibus mendaciis soUicitabant, et qui Bandam insulam colunt ad expellendos Batavos, qui navibus digressis permanserant, ejusdcmmodi criminationibus incitabantur. Adeoque longe serpsit hoc malum, ut ne Bomeonensibus quidem iritandis abstentum sit, ut eorum qui cum Oliverio fuerunt relatu cognitum est. Nec semel mentiri satis fiiit, sed reditum semper in easdem artes. Nam et his, qui postea Willekeni praefecti jussu Acheni in Taprobane ^nuo kjoo. manserant, ofiicia summa regis amicitiamque verti in contemtum et odia ejusmodi sugillationibuscompertum est, abscisis non tantum commerciis, sed adito etiam vitae discrimine.
yinno eod. ^ox cum Achcnum venissent naves, quibus Petrus Bottius praeerat, missus a societate Hollandica posteriore, eadem in aula eaedem rursus artes, misso scilicet Malacca, quae Lusitanorum colonia est in continente contra Taprobanen, monacho Franciscano legati specie et centurione Roderico de yinno 1601. Costa Motamorio. Secunda autem Neckii peregrinatione scriptae literae ad regem Ternatae, sermone Malaccensi, et mandata nuntii per interpretem reddita, easdem accusationes continebant: cum ille subito pavore attonitus et velut regni sui insidiatores respiciens vix tandem precibus placaretur, ne inimicorum saevitiae Batavorum innocentiam condonaret. Sinensibus etiam, ut eorum animos a Batavis averterent, quid non et quoties conati sunt persuadere, nisi quod gens perspicacioris judicii etiamnum experiri illud mavult, quam Lusijinno i(jba. tauis credcre? Non minus frustra Jacobi Hemskerckii adventu laboraverunt apud reginam Patanae et apud Jorae regem, (sunt haec regna in continentis regione, quaeSiamensishodie, pars olim, ut nonnulli putant, aureae Chersonesifiiit,) utBatavorum amicitiam, quam illi avidissime erant amplexi, suspectam insimulationibus facerent, invalidis jam Lusitanorum mendaciis et satis ipso tempore convictis, cujus filiam veritatem non immerito antiqui dixere. Jam vero ex his, quae fortuna quadam celari non potuerunt, quam multa esse colligimus, quae in notitiam nondum pervenerint?
^rtic. II. Nemini igitur mirum videri debet, si cum his calumniis a pretio pondus accederet, hostes Batavis et sicarii e turba aut decepta aut etiam venali submitti potuerunt. Quo facto non suam modo quietem Lusitani et Batavorum poenas lucrabantur, sed cuncta simul caecis turbabant suspicionibus, ut Batavi ex paucorum improbitate aestimatas gentes fugerent: ita ut nihil propius factum sit, quam ut istis difficultatibus Indica mercatio in' perpetuum desponderetur. Primo enim ^nno 1595. appulsu Batavorum in Javam Lusitani, cum se palam amicos DE JURE PRAEDAE. CAP. XI. 1/9 profiterentur, quod nocentium genus est pessimum, venirent saepe in naves, benigne acciperentur, vocarent vicissim, quas interea proditiones, quos dolos struxerint, operae pretium est referre. Rasadauma erat, is quem dixi, totius, ut quidem tunc Lusitani ferebant, Javae dominator. Caeterum regulis obsequium detrectantibus cum bello contenderet, non tantum regni summa, sed et fortunarum maxima parte excidisse dicebatur. Res est audaciae plena in homine nobili paupertas. Ille itaque pro omni jactura duo haec tantum comparaverat, armorum peritiam, quanta in ejus gentis homine esse poterat, singularem, et quod nunc ibi rebus desperatis ultimum perfugium est, Lusitanorum societatem: a quibus tum colebatur titulo Imperatoris. Hunc illi emtum in Hollandorum pemiciem Bantamum perduxerant, ubi tum naves erant Batavicae, instruxerantquedolum, ut Rasadauma invitatis ad epulasnavium ducibus mox, quasieosdem reduceret, naves improviso impetu adoriretur. Hoc praefectus Bantami sive prodicus (nam pupilli cognati nomine regnum administrat), cujus auxilium eam ad rem Lusitani poposcerant, primum per nuntium, deinde legatis e navibus coram ipse indicavit. Nec secus quam praedixerat evenit. Invitantur ad condictum Batavi: excusant. Unus Lusitanorum Petrus Taido, gubernator, devinctus honesta Hollandorum familiaritate, tali facinori assensum non commodaverat: unde veriti caeteri ne per illum dolus enuntiaretur, quinque suorum e numero mittunt, qui securum in aedibus suis et lecto tnicident: nec sceleri successus abfiiit. Atque interim elusa fraude Rasadaumam ad parandam secum vim, exornandamque classem in oppido Jacatra hortantur: sed hujus etiam consilii ordo omnis per Taidonis mortui ministrum defertur, qui cum Hollandis operam suam addixisset, a Lusitanis in oppido Bantamo per vim ereptus et misere discruciatus est. Videbant fere Lusitani se nihil effecturos, favente Batavis prodico Bantamensi: ipsum itaque dolis et donis aggrediuntur: nec illi a qualicunque lucro l8o DE JURE PRAEDAE. CAP. XI.
animus abhorrebat, praesertim cum eodem facto et praeda cx Batavis et pretium a Lusitanis speraretur. Primum elicere merces, ad se trahere, permutationem in aliud tempus rejicere. Ubi Hollandi plura promere jussi cunctabantur, vocatos ad se navis praefectos Houtmannum, Guilielmum Ludovicium, Aegidium Valkenerium decemque alios subito vinciri jubet.
Et ne tum quidem dissimulabat Lusitanorum rogatu ista fieri, qui metuere se fingebant, ne navem suam in portu quaerentcm exitum Batavi interciperent: hac specie illos velut obsides oraverant detineri. Sed et illud captivis innuebat, dare operam apud se Lusitanos, ut numerata mercede quater millium nummorum regalium, ipsos in suam acciperent potestatem: simul atrocissimorum suppliciorum metus quotidie miseris injiciebatur. Eodem tempore accidit, ut Javani Lusitanorum impulsu scaphas cymbasque Batavorum provcctas longius oppugnatum venirent: quos cum fortiter illi repulissent, praefectus Bantamensis facto admonitus, non essc contemnendam ejusmodi hominum bonitatem, concordiae rationes iniit: cujus conditiones etsi periniquae erant, et redimi eos jubebant duobus millibus regalium, qui ne obtentu quidcm juris ullo capti erant, tamen accipiuntur. Sed quo res Batavae loco meliori esse coeperant, hoc magis Lusitani prctiiim proditionis intendere. Venit enim Malacca legatus: is dona multa ad praefectum et proceres adfert, atque inter caetera regalium sex millia, quibus Hollandorum necem mercaretur. Versi statim animi, suspensa permutatio: etiam Sinensibus mercatoribus, qui Bantami versantur, interdictum ne quid Hollandis venderent. Et haec non dubia erant inimicitiae signa, et simul ab iiospite Bantamensi atque aliis amicis nuntiabantur vendita Lusitanis ducum omnium capita. Quare navium primores postulante praefecto Bantamensi, ut ad se venirent velut coram leges commerciis accepturi, nequaquam venerunt.
Hinc orta dissensione inter Lusitanos et Bantamenses, cum Tiusitani ob causam data causa non secuta reposcerent, alteri DE JURE PRAEDAE. CAP. XI. l8l non dimitterent quovis nomine accepta, denuo aliter convenit, ut praefectus auxilio Lusitanorum vi caperet naves, eaeque cum mercibus ipsi, homines Lusitanis cederent, aut si naves corrumperentur, sex millibus regalium in antecessum solutis, altera duo mercedis loco praefectus accipeiet. Forte accidlt ut, dum ista habentur de ipsorum capitibus comitia, Hollandi inopia aquarum dulcium alio discederent, riec longe tamen Bantamo. Et ecce ab hospite nuntius, classem adversus naves Hollandicas expediri, cujus et ipsi ante discessum apparatum aliquem conspexerant. Neque tantum bona quadam fortuna vitatum erat discrimen, sed novum certamen Lusitanis cum praefiecto, quod is se existimaret ex pacti formula ad persequendos etiam Batavos, postquam digressi erant, iron obligatum. Prope Jacatram Hollandi cum venissent, Tomagonem Bantamensem necessarium suum Lusitani subomant, ut quasi alimenta venditurus nautas aliquos in vicinum satis Jacatrae locum, Janhanjava dicitur, proliceret. Sed praemonuerant mercatores Sinenses, Lusitanos in loco dispositos, qui nautas aut caperent, aut trucidarent. Ipse Tomago haec confessus est, cum Batavi altero itinere redeuntes infensos Javanos Lusitanis et sibi aequiores invenissent: sed turbas priorum temporum excusabat. Atrocissimae insidiae, Francisco Pesoa procurante, apud Cidaeum hoc modo institutae fuerunt.
Provectis hucusque navibus Rasalata, Lusitanus origine natus Averi, sed Christianae pietatis desertor et archipirata illis locis haud ignobilis, re instructa cum Cidaeensi Sabandro (ita praetorem vocant), parata permutationi aromata, patere regis Cidaeensis amicitiam aifert. Missi qui explorarent, cum signa convenirent, eadem renuntiant. Dicitur etiam summo rex desiderio teneri inspiciendarum navium, quae per tantum maris suas ad oras venissent: gratissimum et hoc: adornantur cuncta, quae et suo gaudio et regis majestati convenirent. Apparent pravae (id navium genus est) sexaginta, quibus sexaginta singulis haud minus viri inerant, regius ut tum l82 D£ JURE PRAEDAE. CAP. XI.
quidem Batavis videbatur apparatus: cacterum ut exitus comprobavit exercitus hostilis. Praemittitur Rasalata exploraturus, uumquid inimicum Batavis suboluisset: videt omnia ex voto, rogatus manere renititur. Vix erat emissus, cum ad unam navium (Amstelodamum vocabatur) Sabander Cidaeensis accedit, ac subito magistro navis Reginero Verhellio gratulabundam praebenti dexteram, in speciem et ipse compositus salutantis (non sola Aegyptus Septimios alit) sicam infigit: pariterque caeteri conscii sceleris ignaros et incautos super navis tabulata trucidant. Inter obtruncatos Johannes Scellingius nauta et Aegidius Valkenerius et alii novem fuerunt, praeter eos qui fallente ictu sauciati tantum erant. Et capta fuerat navis, ni homincs tredecim, pars magna jam aiite aegri, descensum in carinam praeclusissent explosisque machinis tum qui suprema tenebant, tum eos qui latus ambierant per vuhiera ac pavorem egissent in mare: quod tum saluti fuit, accusantibus frustra Lusitanis barbarorum imprudentiam, qui capta callide consilia nimia festinatione corrupissent. Fuerat tamen tanta clades, ut virorum penuria nautae eam navem nudatam d^^st /^^ deserere cogerentur. Ab HoUandis ad Zelandos, e Java Taprobanen veniamus, quo naves duae praefecto quem diximus Houtmanno appulerunt. Erat in aula Achinensi Alphonsus ille Vincentius, homo etiam inter Lusitanos malignissimae calliditatis, qui cum aliis Lusitanis in familiaritatem Houtmanni ejusque comitum irrepsit. Ostentabat enim se illis, quasi gratia apud regem valeret possentque res illorum Achinensibus se conciliante commendari. Adeoque impeuse hanc operam simulabat,'ut Zelandos nonnumquam in aulamproduceret, etiam consilia quaedam regis velut arcana, sed quae corruptis primoribus potuerat didicisse, cum illis communicaret. Interim negotiatores ibidem morantes instigat, quippe corrumpi illis quaestum nova licitantium accessione. Instigat et Sabandrum, Abdulum nomine et Corconem scribam ipsumque regem monstrando opulentas naves et facilem praedam: etiam DE JURE PUAEDAE. CAP. XI. 183 colorem adinveuerat: constitutum esse Batavis^ si mercium pretia nimium intenderentur, Joram ad mercatum ire. Jorae autem regi cum Acliinensibus eo tempore bellum erat acre et infestum: occupari igitur naves suadebat, priusquam res hostium irent adjutum. Jam et aviditate et odio ferventibus animis componitur dolus. Traditur piperis aliquantulum cum spe in dies majoris copiae: quam dicentes longis navibus adventare Sabander et Corco et magna vis Achinensium, quasi permutationis instituendae gratia, naves Batavicas inscendunt 9 armati omnes, ut mos habet gentis. Attulerant cibos potusque pharmaco infectos mentem alienante, dutroam vocant: quo cum se nautae avidius ingurgitassent, coeperunt subito per foros et tabulata discursare, jactare capita ut vecordes atque limphati. Id visum est tempus dudum meditata exsequendi. Dementes ac segreges pecorum ritu trucidantur: nec pugna, sed laniena erat. Vertigine simul et vulneribus fusi, trepidantem inter verba spiritum efflabant. £t jam cuncta tenebantur, nam et Indorum pravae circum undique aderant, instructae armis opera Lusitanorum, nisi pauci admodum, nondum victi feralibus epulis, se et navestuerisustinuissent, et jactu glandium hostem ferum cruentis vestigiis evolvere.
Prior navis, Leo dicebatur, liberata alteram, Leaenam nomine, prope captam asseruit, victores jam Achinenses aggressa depellere. Ita naves retentae. Madebant interim insonti sanguine navium latera, et ipse Houtmannus coenaculum cruentabat confossus dextera hospitali. Sequentes per dies ea vencni vis fuit, ut pars nautarum veterno oppressi jacerent, pars furore in mutua vulnera agerentur. Nec melius actum cum his, qui eo tempore in urbe ac potestate Achinensium erant, ducente ad caedes regis ipsius filio, quem Lusitani donis et pollicitationibus suum effecerant: desiderati homines ngn pauciores septuaginta. Paulo post adversus Neckianos, qui in Banda Anno ksoo insula resederant, quos inter Adrianus Venius, emtus rex Tubani ut eos armis detraheret aut etiam necaret, minax 184 • DE JURE PRAEDAE. CAP. XI.
juncis quatuordecim (navigii* genus est Orienti usitatum) et hominibus admodum mille quingentis se intulit: nec dubium erat quin illi periissent, ni Deus Sospitator ad idem tem^oris novas e Batavis naves, Lunam etLuciferum, in eamdem insu- Anno iod, lam adjccisset. Ab eodem rege et Lusitanis accepto mandato Rasalata ille, quem latrocinia clarum eifecerant, cum milite Tubanensi et legatis Lusitanis viginti Moluccas fere omnes adierat, ut negotiatores Batavos ubique everteret: ut cum Willekeno profecti ex Sarcio Maluca et ex praefecto Bantamensi didicerunt. Verum inde idem ille pirata pravis ferme quadraginta continuo Javam advolabat, quo novos Batavos venisse intellexerat, adactus juramento aliquam earum aut rapere, aut corrumpere. Quam ad rem praefecti etiam Bantamensis operam nomine Tubani regis ambiebat: unde Jaca- Auno eo4. tram se contulit insidiarum tempora occupaturus. Majus etiam periculum his, qui altero itinere Neckium comitati venerant, in regia Achinensi imminebat, nisimaturatodiscessu, qui illic manserant, fraudis Lusitanicae eventum praevenissent. Parum scilicet fuerat extemas gentes immisisse, nisi Anno ijjox. iu ipsis etfam navibus percussor quaereretur. Navis e classe Bottii sub Cardio et Flemingo apud Achinum in anchoris stabat. Erat ibidem Lusitanorum navis sub Eoderico quem dixi Motamorio, cujus machinarius Hamburgensis gente, Matthaeus Novus nomine, cum praefecto vigilum et Johanne Henrici machinario, cumque gubematore ac proreta saepius egit, ut adscitis in conscientiam facinoris quos idoneoscomperissent, praefectos obtruncarcnt ac navem ipsam Malaccam deveherent: praemium poUicitus non minus viritim bis mille Anno x(So2. ducatis. Sed obstitit perfido conatui Batavorum fides. At cum naves duae, Lugdunum et Harlemum nomine, e pracfectura Gronsbergii, qui missus a societate HoUandica posteriore pariter cum Neckio discesserat, in Sina Cochinensi ad Sinceonem sive ad amnem Polocambarem substitissent, incolae regionis et rex ipse loci monachi Lusitani instinctu falsisque criminationibus, ut rex ipse postea confessus est, cum navibus insidias posuissent, viginti aut paulo plures homines Batavos deprehensos confoderunt, duodecim alios venenato araci potu in furorem morbumque egerunt, captos abduxerunt sex, nec sane ex infima nautarum plebe, quos tormentis duobus et mercibus rcdimi oportuit. Neque multo Ann* w^/. post cum Jacobus Hemskerckius, is cujus virtuti ultio haec et captura debetur, in illas partes venisset, rex Dammae, amicus ut ab initio patuit et foederatus nationis Lusitanicae, officia sua et commercium ultro obtulit: nascitur enim in regno ejus magna vis oryzae: sed ea spe ut naves ex improviso invaderet, quae postquam fefellit, viginti homines ad mercatum missos detinuit captivos: quorum octo redemti sunt: caeteris ne hoc quidem contigit, sed ut viles animae in usum bellorum, quae tum regi cum finitimis intercedebant, seponuntur, in quibus viri, non gencrc magis quam eruditione nobilissimi, Dousae filius fiiit.
At non etiam sufficit illis mandasse odia: ncque enim tam ^rtic, ///. lentus est nationum Hispanicarum furor, ut viso inimico, concepta spe nocendi, alicnas semper manus exspectet: praecipue si quando perfidiam et sceleratas fraudes fiducia impuniti successus invitat. Sicut primo HoUandorum in Orientis insu- ^«^^ ^^^ las adventu Tomagonem Bantamensem, eumdem per quem postea adjanhanjavamdispositaefueruntinsidiae, sollicitarunt, ut duces et navium magistros in villam suam (erat haec in littore) ad caenam invitaret: quo tempore consilium illis fuisse ipse Tomago postea nuntiavit navigio in eam littoris partem appellere, captisque convivis et convivatore, ipsum statim dimittere, HoIIandos autem Malaccam deportare: nisi eam ad rem Tomago praefectum veritus ministerium suum denegasset. At postquam ipsum, sicutdiximus, praefectum Lusitanicorruperant, captique jam eorum rogatu inter caeteros erant magistri Houtmannus et Valkenerius, indignabundi quod praefectus suo potius lucro quam illorum odiis consuleret, venenum l86 DB JURE PRABDAB. CAP. XI.
utriusque illorum cibo miscuerunt. Quorum ubi capita intumescere, distendi ilia, adesse exitium Sabander Bantamensis vidit, lapide satis noto, cui bcrbar nomen, periculum praevenit, tanto illis sanctior qui Christianorum se vocabulo jactanL Comelium vero Hemskerckium, quem magistri ad praefectum urbis allegaverant, Lusitani tanta ubique ira rimati persecutique sunt, ut in aedibus Lacmonis Sinensis supplex abdere se inter saccos oryza refertos cogeretur et ibi quoque inquisitus vix, habitu Sinensi tectus, praeterea arundinibus ab Anno x(joo. hospite piscatum simulante vectus evaserit. Sic etiam cum e classe Neckii secundo ejus itinere naves duae, ab Indis redeuntes, ad Sanctae Helenae venissent insulam, quo tum quatuor naves convenerant Lusitanorum, Batavi aquatum ultro vocati dispositos in insidiis Lusitanos, et muitos satis et armatos, Anm i5oi. Q^^ veuientes scilicet interdperent, conspexere. Quod autem f^,jrittci- vehementius odii se non capientis indicium, quam quod adversus naves, ab eodem Neckio in Ambona insula relictas, factitatum est? Publicarant enim Lusitanisingulis, quiprivatum aliquem nautam intcrfecissent, mercedem decem regalium, atque ita deinceps pro ratione ordinis et dignitatis, ita ut qui praefecti (Cornelio Hemskerckio nomen erat) caput attulisset, mille nummos acciperet. Sed nos Hispanicum scimus capita licitari. Nondum satis est. Audi factum quovis Anno eod. Pocnorum scclere sceleratius. £ classe, quam regebat Mahujus ad Magellanicum missus fretum, navis una Fidei habebat nomen, quam inventura non erat. Nam cum ex australi oceano sola Tidorim (una haec Moluccarujn est et inter Lusitanorum colonias) adveniret, Lusitani accedentes solemnia illa: Unde et quo et cujus rei gratia? Respondit Balthasar Cordesius, qui niorte Georgiani Bocholtii navis centuriatu fungebatur, attulisse merces, quas yclle se fermutatas. Illi rursus esse sibi caryophylla et^ si ita videretur ^ facile conventurum, Juvant illi ultro nautas laborantes, ut navis oram propius accederet: feruntur a Batavis munera ad praefectos D£ JURE PRABDAE. CAP. XI. 187