SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Latin

Page 18 of 31

Lusitanos: commerciorum pacta sanciuntur. Jusso exscendere Cordesio cum promtissimis nautarum, ut bubalum ipsis victui attributum tollerent, alii interim cibi a Lusitanis ad navem quasi 4ono feruntur, sed rapidissimis venenis illibuti, proviso scilicet subsidio si forte fefellisset, qui simul instruebatur conatus audacior. Petiti duabus mortibus in pejorem inciderunt, hoc est, in manus Lusitanorum. Namque hi in navem admissi foederum iiducia, cum tecta sub vestibus tulissent arma, digressi diversas in partes, ut quemque confabulantem apprehenderant, transfigunt. Orbam dcfensoribus navem, tum quidquid inerat, occupant quasi victores. Atque interim Cordesius in cymba, qua forte remeabat, confossus primum, deinde decoUatur: truncus in mare dejicitur. Idemque aliorum fatum fuit, quos e navi velut ad capiendam merendam Lusitani exciverant: nisi quod saturi caedium uni et alteri pepercerunt respectu aetatis tenerioris, aut quia divinae providentiac ita visum, ne tantum facinus testibus fraudaretur: quamquam nec ipsos jactare puduit. Scio stupuisse lectorem: scio vix credi ausam haec esse nationem primum Christianam, deinde morum etiam vitaeque cultunon parum superbientem, et ausam contra datam acceptamque fidem. Quid igitur? Caetera quibus verbis exsequar? Unde mihi voces, quae non aut longe post facti indignitatem relinquantur, aut non omne quod credi possit, tametsi verissimae, exsuperent? Restat enim, restat atrocius aliud et magis Hispanicum. Quae modo ^liximus illa fuerunt, in quibus Lusitanorum ira prolusit. Sex homines, conspecta suorum clade et sanguine terra marique, in cymbam profugerant: non certa ulla spe (undique enim remis imminebant Lusitani), sed fluctus potius et scopulos et quidvis experturi, quam Ibericam crudelitatem. At illi clamant ut dederent sese: expletam jam ultionem: ipsis vitam ac corpus salvum fore. Praestatur jusjurandum, quod ut aliis hominibus securitatis vinculum, ita illis fallendi instrumentum est. Transgressos in l88 DE JURE PRAEDAE. CAP. XI.

caracollam (navigii notum illic genus) centurio Lusitanus una serie destitui jubet. Deinde administrum, quimachaeram evaginatam manu tenebat: Isti^ inquit, qui primus in ordine est ^ brachium dextrum decide. Etiam sinistrumjzddiu Paretur: ita quidem ut dubitari posset, saevius ille juberet, an hic exsequeretur. Tum vero pedes distinctis ictibus demeti jubet. Stabant alii, quos eadem manebant tormenta, numquam tam pro vita quam tunc pro morte soUiciti. Et procedentibus in ordinem exemplis non jam metus, sed mutua erat miseratio. Videres truncos et sibi superstites et, quod malorum ultimum est, hominibus dissimiles. Multo tamen dissimiliores, qui ista faciebant. Ad extremum dissecta capita. Duobus tamen id animi fuit, ut antequam ad se perventum esset, integri adhuc in mare prosilirent: quorum alter mersus, alter efFugit, foedissimi spectaculi nuntius. Intellectaque speciatim omnia, cum anno sequente Wolphardus Harmannius, Lusitanorum aliquot potitus, de redemtione eorum ageret, qui captivi in Tidori remanserant: quod non obtinuit.

Sed machinae ac caetera infortunatae navis praeda in navi jittfto eod. Lusitanica a Batavis cognita ac recepta sunt. Restat alterum * **" '^ ' nefas, haud diversum tempore, sed hoc etiam detestabilius, quod sacra juris species impietati commodata est, cum id quod factum dicemus, nec justa uUa causa, nec aut loci aut illorum leges permitterent. Macafts Sinarum regionis Indicum ad oceanum vergentis emporium est: data precario Lusitanis sedes, ubi mercatum exercerent ^ jus dicerent ni suos duntaxat. Quamquam ne hoc quidem indistincte, cum ipsorum moribus capitalia ingenuis supplicia a solo praeside, qui Goam- tenet, irrogari possint, aut etiam soleant rei in Lusitaniam remitti. Classem, cui Neckius alteri praeerat, sub illud ipsum littus egerant venti: mittendos ille censet, qui loci positum investigarent, redderent adventus rationem, et simul alimenta recentiora compararent. Hoc jussu Martinus Apius, qui fiscalis munus in ea classe obibat, assumtis decem cum scapha ad terram accedens, ab incolis ostentari conspicit nota pacis insignia. Hac fiducia progresso Lusitanorum ejus loci praefectus occurrit (Domino Paulo nomen) armata cum manu, quam ad id tempus in monasterio seu fano quodam in littore sito occultaverat. Interrogati pauca in fanum rapiuntur. Adveniunt eo mandarini, hoc est senatores Sinenses, exploraturi qui homines suas terras inviserent. Respondet Apius Hollandos esse mercatores, negotiandi gratia venisse^ quod ex ipsis navibus mercium plenis ^ si introspi^ cere liberet^ tuto disceretur. Etiam literas a Principe ad regem Sinarum attulisse. Quae cum diccret, circumfusa Lusitanorum multitudo undique obturbabat convitiis calumniisque, ita ut mandarini incertum re parum intellecta, an etiam Lusitanorum donis corrupti abscederent. Lusitani tormentis inquirunt: compertum nihil. Omnibus simul e fano in custodiam tractis gravissimi compedes affiguntur. Unde in antrum dejecti horrendum caligine et squalore. Cum Neckius interim, quid reditum suorum moraretur ambigens metuensque, scapham majorem alteram explorare profundum jubet: quo cognito naves propius urbcm admoverentur. Sed scapha parum compos ventorum, quique inerant homines numero novem et inter eos gubernator, a Lusitanis intercipiuntur. Adest quaesitor, quem illi auditorem vocant. Itur * ad eculeum. Rumor inter haec Cantonem, vicinam Sinensium urbem, afFertip*: externos homines missos e navibus in terram a Lusitanis apprehensos. Ejus^rei gratiapraefectus Cantonensis, cui Capado nomen erat, multo comitatu ire jubet et ad se captivos adducere. Hic cum Lusitani tenerentur neque postulatis resistere auderent, ad fraudes et suas artes se conferunt. Omni e turba sex homines separant linguae omnis, nisi patriae ignaros, utpote ex nautica plebe. Caeteros (nam plures fuisse dissimulari sparso jam rumore non poterat) proximis diebus alvi profluvio periisse mentiuntur. At sex illi ad legati Cantonensis prostrati pedes, cum per interpretem ipo DE JURE PRAEDAE. CAP XI.

Lusitanice loquentem multa Interrogarentur, ignorantia sermonis, forte et pavore, ut elingues jacebant. Jubente legato ad Lusitanorum accusationes responderi, qui miseros nautas piraticae feritatis reos agebant, cum ad haec quoque nihil possent reddere, instabant Lusitani ut silentium pro confessione recipcretur. Credibile est accessisse et mercedem, ut captivis in illorum potestate relictis, velut re infecta rediretur.

Praefectus sane Cantonensis indignari, elusum se legati ignavia, et jam ferme quod res erat conjicere, ut gens est solertissima, hoc agi ut caeterae natfones Sinensi commercio averterentur. Cum nova immineret legatio, quae dedi captivos sine exceptione postularet, procuratores Lusitanorum, qui Cantoni morabantur, ejus rei nuntium ad suos Macaunta praemittunt, ut mature rebus miis consulerent, fraudes alioquin erupturas. Numquam alias Lusitanorum tanta trepidatio fuit: videbant enim nec deditionem ullo modo rccusari posse, et si fieret deditio patebat, quas in se suspiciones, quam infamiam excitassent. Re ancipiti praesidium a scelere et audacia mutuantur, memores scilicet, stultum esse in peccando modum servarc. Consilium erat, ne exhiberi possent, omnes interficere quasi judicio: sed Paulus praefectus (dandum est enim qualicunque innocentia^ testimonium) diu cunctabatur. Quod ' enim illud judicium fore in urbe non sua, in homines peregrinos et libera capita? non Ulyssiponem reos, non saltem ad praesidem mitti? Vix perpulit quaesitor, ut nomen suum sententiae adscribi pateretur. Ita sex homines Hollandi, (o patria, o jura et leges, et frusta domi defensa libertas) in regno Sinarum, quod Hollandi tantis laboribus, tantis periculis quaesitum iverant, ubi ipsi vicissim expetebantur, ab inquilinis Lusitauis crudelissimo teterrimoque supplicio latronum et piratarum afficiuntur. Spectabant haec miserabundi Sinenses et mox averso vultu orabant, ut quaecunque gens, quaecunque terrarum ora in suum oceanum hospites suumque littus misisset, si quod illis numen, si qua patria, ne manerent DE JURE PRAEDAE. GAP. XI. I91 inulti. Quod vero nunc dicam nescio, an non etiam crudelius sit. Undecim reliquos, quorum scilicet mors occultanda erat, ne prioris ad legatum mendacii convincerentur, ut intuitu etiam et misericordia hominum fraudarent, nocte media in idem illud littus, in quod conspecto pacis signo advenerant, vinctos producunt et saxis oneratos in mare provolvunt. At illi, sicut credibile est, cum jam ultimam tellurem pedibus calcarent, aut inter undas semianimes volverentur, non ut vitam obtinerent, quae merito cunctis dulcissima est, non ut saltem optima in patria conjugum liberdmque manibus tumularentur, sed unum hoc deficiente jam spiritu, ne diu tantum scelus laterct, inclamabant. Audivit Deus, audivere et homines. Ac primum Sinenses nautae quatuor Bantamum advenientes omnia, ut facta erant, renuntiaverunt cum aliis multis, tum Lacmoni, quem ante nominavimus, homini imprimis potenti. IUe Batavos edocuit, et simul fama per Javam omnesque Indos latissime evagata: ubi illud vulgatissimum erat, quosdam Hollandorum a Lusitanis contra fidem suspendio jam destinatos, ea voce quae intelligi posset, Lusitanica nimirum, precatos memores sui supplicii populares. Ita ut Indi omnes atrocitate facinoris commoti, cum Wibrandus Warwicius eo venisset, indignos caeli lucisque aspectu Batavos dicerent, ni talem perfidiam digne ulciscerentur. Nec id satis. Testem Deus in Batavos transmisit, qui ista omnia partim ipse vidit, partim ex ipsis Lusitanis qui fecerant, ex aliis qui viderant, certo auditu percepit. Is est, quem modo dicebam, Mardnus Apius, qui unus e miserabili turba praeter pueros duos annorum septendecim, jam damnatus,jam productus, sacerdotum Lusitanorum precibus: quod genus alias Batavis inimicissimum est, ut et hic caeleste beneficium liceat agnoscere: non servatus, sed tamen dilatus est.

Malaccam inde et Malacca Goam mittitur, ubi cum renitentibus frustra magistratibus a praeside vitam impetrasset, profectus in Lusitaniam, Bajonae in Callaecia rursum detinetur.

ipa DE JURE PRAEDAE. CAP- XI.

Ibi etiam solita illi fortuna atfuit: nam cum exspectatis diu a rege literis tandem dimissus esset, biduo postquam abierat literae advenerunt, quibus ad aulam regis et haud dubie ad exitium vocabatur. Post tam insigne exemplum vix quidquam octolrl^^' ^^^ quod referri mereatur. Est tamen alterum et recentius et perfidiae non minoris, quod Warwicii sociis ad insulam Anabonem, binis gradibus ab aequatore remotam accidit: quo in loco haud ita multo ante Galli homines,' Missae sacrum accedentes, ad ipsas fere aras pars magna trucidati et reliqui capti fuerant. Hic igitur primum Batavos caduceatores, pacis insignia praeferentes, cum ad se venireconspicerentLusitani, eos, quos jure gentium sanctos csst oportuerat, telis pctivcre: cecidit unus. Mox octo alii Batavorum ex insidiis intercepti necatique sunt: pars vuhierata. Quin etiam postulato conccssoque colloquio, Lusitani inter loquendum solemne foederis vexillum, quod sua a parte extulerant, subvertunt ct quasi fidei etiam vinculo soluto, improvidos et nihil tale suspicantes telis adoriuntur, nec sine noxa.

^rtfc, ir. Habemus igitur Lusitanos perfidos, sicarios, veneficos, proditores. Vidimus illa facinora, propter quae, etiamsi ad regem Hispaniae nihil pcrtinerent, bellum.in illos suscipi et posse et debere nemo mediocriter sanus negabit. Sed ne hoc quidem urgebo. Imo nisi manifestissimis narrationibus apertum fecero a Lusitanis gentem Batavam homincsque Batavos hostium loco habitos ^ belloque publico in Oriente infcstatos^ ctiam antcquam noxam ullam illis nocuissent ^ vimquc armatam ab illis coeptam, caetera mihi ad causam pro- Anno 1590. dcssc uou cupio. Quac primac naves Hollandorum ad Indos cursum instituerunt, his mensis unius iter provectis quatuor Lusitanorum naves (caraccae scilicet) obviae apparuerunt, nec pariter, sedsegreges: quas ita singulas capi potuisse ea, quae postea acciderunt, argumento sunt. £t una tam prope accesserat, ut si libuisset, non dubie teneretur. Tale tamen nihil a Batavis tentatuni: imo cuncta humanitatis ofBcia cum praestitissent, innoxii praetervehebantur. Et cum in Javam ventum esset jamque gravissima Lusitanorum scelera patuissent, ultione tamen iidem abstinuerunt, cum esset in proclivi navigium comprehendere, quo legatus Malaccensis, mercator jam tum Hollandici sanguinis, vehebatur. At Lusitani jam ante Jlasadaumae consiliis ita permixti erant, ut ad bellum Batavis inferendum et intercipiendas naves Javam inter et Panianasinsulas,pacti essent maritimas copias suas cum illius classe conjungere. Et mox ubi Batavorum aliqui Bantamo ad naves regredi conabantur, portum illi obsederant: qua super re monebat Sabander, in urbe securi ut essent, ad fidem praefecti pertinere: extra ne quid accideret, opus ipsis providentia et virtute. Etiam Tomagonis insidiis, quas ante narravimus et Cidaeensi perfidiae Lusitani adfiierunt. Dilata Batavorum mansione Lusitani cum ipso Bantamensi praefecto ^inno 1597. belli conatus sociarunt, quorum pactiones jam retulimus. Venit etiam, venit missa publico in Batavorum exitium conjuratamanus, ducente Emmanuele, cujus frater Goam regebat.

Bellicae naves excellenti magnitudine erant quatuor: longae, quas galeras dicimus, tres: fiistae paulo minus triginta. Has adversus HoUandos vires Lusitani paraverant: Hollandos requirebant, digressos indignabantur. Quin etiam (en quo illorum procedant odia) arma adversus Batavos suscepta in Bantamenses transferunt: hoc nomine, quod illos non prohibuissent recedere, aut postquam recesserant non secum pariter insequerentur. Videte nunc, cives, an illis parcendum sit, qui ab initio ita fiierunt animati, ut si fiicere non possent, accipere se putarent injuriam: quique non modo Batavos ipsos, sed omnes illos pro hostibus habent, qui Batavis non satis hostes videntur. Hic illorum animus, haec mens, haec consilia: eventus tantum contra cecidit. Victi sunt a Javanis, quo justius Batavis cederent. Sed ne sic quidem repressus furor et insana pugnandi libido. Nam cum Zelan- jtnno 1599 dorum auspiciis Houtmannus, ut diximus, Achinum Taprobanae * '^^^* '^' 194 D£ JURB PRAEDAB. CAP. XI.

venisset, ibi contra veteres offensas, Lusitanorum temporaria simulatione, velut integrata amicitiae jura. Sed hostilis animus, postquam navalem turbam contra fas omne et fidem, Achinensium manibus discerpserat, ne tanta quidem strage satiatus est. Instabant feroces adhuc Lusitani, utque finem operi per alios praetentato imponerent, ipsi infestis navigiis, quorum longa erant ferme duodecim, expansis belli insignibus miserabiles navium nautarumque reliquias incurrunt.

^nno toj. vis tantum vi repulsa est. Sub idem tempus incidit prior Neckii profectio, quem episcopus ipse Malaccensis testatur in literis ad regem Hispaniarum missis, nihil Lusitanis, nihil homini cuiquam injuriae aut detrimenti intulisse. Hujus igitur jussu navis, Trajectum nomine, Ambonam, inde Moluccas adiit: ubivectores, gravissimis exerciti gentis inimicae injuriis (Tidorim enim Lusitani Moluccarum unam tenent), mox et illud intelligunt, missos Malaccam et in Philippinas, qui auxilia concirent, ad Batavos undique proturbandos, prohibendosque in posterum aditus. Sed elusae discessu minae.

^tttto i6oi Cum vero relictus a Neckio Cornelius Hemskerckius duabus princtpio, cum navibus ad Ambonam moraretur, illi noctes diesque Batavorum scaphis et cymbis imminebant. £t post leves aliquamdiu conatus, caracoUas armaverant viginti duas et fustas tres. Sed ne sic quidem ausi oppugnationem, tenebrarum beneficio aut superatis latenter promontoriis fraudes et incendia struebant, quae providi ac pervigiles fecile vita-^ttn^ eod. verunt. Paulo post accidit, ut ab Adriano Venio ad Come- Majo, lium Hemskerckium, Banda scilicet Ambonam, tres homines prava Indica trans mare mitterentur, quorum unus erat Jacobus, cognomine Watermannus, artificio chirurgus. Superveniunt Lusitani plures multo ac validiores, et adversus quos fuga tantum restaret. Duo alii dejectis in mare corporibus enisi in adjacentem insulam pervenerunt, ibique in solitudine degentes et inter feras, mansuetiora tamen omnia, quam Lusitanos invenerunt. Tertius ille Jacobus nandi insciens crudeles in manus incidit: occisum constat. Fama per omnem Indiam constans asserit, navibus quatuor longis, quae remis in diversum incitarentur, distractum displicatumque. Nec est cur minus hoc credatur, quam quod Gallis factum ante meminimus, qui aeneis machinis impositi, et teli vice ejecti sunt. Certe caput illius a corpore avulsum, et sublime super caracoUam ferculi more ostentatum plurimi videre. Classis ^nn» tod. interim prius memorata, quae Batavos Moluccis et Banda excluderet, paratu majore adomabatur. Atque etiam literae et nuntii mittebantur ad omnes Javae et aliarum insularum Principes, qui significarent coepta haec a Lusitanis, quo illi ab HoUandorum rapinis vindicarentur: quo facto meruisse, ut ad ipsos, veros scilicet Orientis liberatores, omnium regum populorumque copiae convenirent. Hac de re a praefecto Bantamensi praemonitus Neckius, cum jam alterum terras illas inviseret, confisus tamen et causae et virtuti, duabus cum navibus Tematam petit, ubi verissima comperit quae auditu perceperat. Nam et rex insulae ad ferendas contra Batavos suppetias sollicitabatur, et Lusitani cum caraccis duabus, totidem galeris, navi bellica una littori adhaerescebant, tempora captantes et occasionem, ut Batavis navibus flammas inferrent. Ibidem tormentis certatum est.

Sunt quidem haec omnia hostilitatis progressae ultra humani Artic. f. odii fines indicia tam clara atque manifesta, ut qui certiora desideret, ei meridie non luceat. Quid enim velis amplius, quam quod illi in nocendo nec nomini, nec rebus, nec vitae Batavorum, nec sumtibus suis, nec periculis, ne fidei quidem pepercerunt? Sed tamen una etiam res est, quae me validius concutit, et qua, ut ego arbitror, animi nobiles, quibus patria patriaeque gloria cordi est, etiam vehementius quam caeteris movebuntur. Planum faciam Lusitanos in populos omnes, qui Batavos ad se accedere negotiandi gratia passi sunt, non minus quam in ipsos saeviisse, aut etiam tanto magis, quanto illi magis arte belli possunt, pollentque: 196 DE JITRE PRAEDAE. CAP. XI.

ut scilicet oninis Oriens nomen HoUandicum, ut tetram pestem fontemque sibi et originem calamitatum omnium, perpetuo abominaretur. Ut igitur de illo in Bantamenses bello, cujus prlncip}^^ ]^^ historia explicaia est, nihil hic repetam, cum Ambonae esset Cornelius Hemskerckius aliquoties ante nominatus, Lusitani quemadmodum Batavos, ita ejus regionis proceres ad caedes proscripserant, apposito pretio in capita singula centum regalibus: in rectorem autem arcis, qui ibidem est, mercede eadem, qua in Hollandicarum navium praefectum percussorem invitaverant: ut scirent ejus insulae habitatores communem sibi cum Batavis fortunam subeundam esse. Eodemque tempore cum adversus naves nihil potuissent, Lusitellum (oppidum est Ambonensium cinctum moenibus) infesti contendunt: dejecti ab oppugnatione ad obsidium vertuntur. Ob victus inopiam res in periculo erant, cum insulae primores supplicum ritu fidem opemque Batavorum implorant. Adventu navium illi exemti obsidio, his parta gloria est. Sed omnes minae Lusitanorum in id quod proxime secutum est tempus inciderunt: cum passim jactarent se non hoc modo effecturos, ne umquam postea per eas terras HoUandorum nomen audiretur, sed vastaturos urbes insulasque omnes,quas ^fino itfoi illorum pedes contigissent. Classis regia, quae Cunalam tn fine^ tt anno ^ 1602 Indorum Malabarum archipiratam, quinquaginta annorum rapinis et insignium regiorum usurpatione nobilem, in gratiam regis Calicutensis expugnaverat, confecto bello, ut huc vires verteret, ab Goa longe ad fretum Sundanum, quod Javam et Taprobanen interest, mittebatur. Simul ab aliis Lusitanorum coloniis naves coibant. Et jam naves erant non multo infra triginta. Quinque galeones e Goa: unam tenebat Andreas Furtado Mendoza, classis summae praepositus: alteram Thomas Sousa de Roncha: tertiam Franciscus Silva Menezius: quartam Antonius Sousa: quintam Lopes Dalmeyda. E Malacca caraccae duae: praeerant Trajanus Rodericus Castelliblancius, Georgius Pinteus. E Cochini una, duce Sebastiano DE JURE PRAEDAE. CAP, XI. I97 Suario. Caeterae naves fustae aut galeotae erant, quas curabat Andreas Rodericus Palota. Urbs Bantamura, ut prima Batavos quondam venientes excepit, ita prima in poenam poscebatur. Ut postea ex Francisco Sousa, filio Johannis Tuesii, rationarii Ulyssiponensis, aliisque captivis cognitum est, consilium erat primum in forum impetum facere, quod cxtra urbem est, Basar nomine, quo datum ad signum proceres ejus factionis, et quos e vulgo Lusitani pretio suos efFecerant, subito concurrei?ent: inde irrupta Sinensium statione urbem invadere. Atque adeo de successu nihil dubitabatur, ut monachos inter et Jesuitas de sedium partitione acriter certatum sit. Immunito autem Bantamo mandata habebant Bandam, Ambonam et Tematam in ditionem Hispanicam cogere: quas ad res non belli tantum instrumenta attulerant, sed et pecuniam et aromata, mercedem barbaris proditionum. Fregit immanem superbiam Deus (ut fere solet,ubi vim suam extra ordinem testatur) improviso atque insperato. Sub idem tempus, quo Bantamum Lusitani excidio destinabant, Batavi istarum rerum ignari mercatum navibus adveniunt, quibus Wolphardus Harmannus praeerat, honoris causa summo jure nomina^dus, ut quo vix quisquam, non dicam de societate Indica, sed de nomine Batavo melius umquam meritus sit.

Ad ipsas Sundae angustias Sinensis navicula occurrit: admonet nauta Lusitanorum classe obsideri pelagus: quos cum sciret Batavorum pemitiem quaerere, se pracvenisse, ut salva ad fugam habercnt tempora. Nam certamen nemo exspectabat: nihil enim erat quod posset comparari. Si numerum spectares, naves ^ Wolphardi quatuor cum celoce una, quid ad illorum triginta? si magnitudinem, coUata in summam omnium Batavicarum capacitas unam Andreae Furtadonis navem nondum aequabat: si multitudinem hominum, trecenti et quindecim omnes in classe Batavica, cum in Hispanica essent Lusitani octingenti, quibus accesserant milites Indi non pauciores mille quingentis, praeter omnem turbam navalem. Rebus IpS DE JURE PRAEDAE. CAP. XI.

omnibus inferiores Batavi, praeterquam animo et causa erant. At cum velut ante oculos obversaretur foeditas fugae, gentis ignominia, et amissa in posterum negotiatione Indica suae cuique domus exitium, fretum pervecti in conspectura hostium prodierunt. lUi firemere, indignari, expedire classicum et belli vexilla, circumstrepere tormentis, et ut quamque navem accesserant, continuo inclamare, ut demissis velis deditionem faterentur. At Batavi haud ita in patria edocti, quo verborum insolentiam factis compescerent, ultro ventos captabant, quibus in hostem vecti tclorum jactu se vindicabant. Favit virtuti fortuna, quamquam inter primos conatus ingenti terrore machina una Batavorum dissilierat. Sed resumto animo et certamine capta Lusitanorum navis una, capta item altera: plures ita perfossae, ut cum usui amplius esse non possent • nudatae vectoribus mergerentur. Domiti statim h^c clade Lusitani, quod fere praeferocium rebus secundis animorum ingenium est, etsi ventos habebant ferentes, non ausi sunt sequentibus diebus praelio dimicare. Sed more ferarum, quae viribus exutis iras nondum deponunt, ut et pavori suo et odio satisfacerent, naves suarum aliquot ardentcs in Batavos immiserunt. Frustra: namque ignis intra ipsas consumtus estr Cum instarent Batavi, ut quibus nisi depulso hoste aditus ad mercatum non pateret, Lusitani relicto turpiter Bantamo in Moluccas fugerunt. Nec insecuti victores, ut cujus gratia venerant, id primum perficerent, adeunt urbem a se liberatam.