SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Latin

Page 19 of 31

Mirum dictu, quae illos Javanorum gratulationes et quae signa laetitiae velut triumphantes exceperint, quantaque Hollandorum fama per omnes insulas manarit, ut dicere liceat illam vere diem felicissimam et Batavis et Orientis gentibus illuxisse. At Lusitanorum etiam fuga crudelis: nam procul et velut remoto ultore, impunitis latrociniis gi^assabantur, nec mentem effascinatam odiis deterior fortuna mutaverat, nisi Eodem atf tantum ut vellent tutius peccare. Primum igitur Ambonam advolant: ubi tum nuUae erant Batavorum naves. Ityn et caetera ejus ditionis oppida munimentis invalida, tum pagos omnes irrumpunt vastantque. In homines eadem saevitia usurpata est, quam saepe civitates Belgicae ab Hispanis perpessae sunt. In caedibus non sexus uUum, non aetatis discrimen, occisi passim et infantes et feminae: nec occisi tantum: alii teneros artus parentum ante ora dissecabant, alii praegnantium alvos et certissimae innocentiae corpora gladiis scrutabantur. Haec post exempla pars indigenarum, quibus temporis indulgentia fugam largiebatur, relictis penatibus fortunisque avitis, in loca deserta et aut silvis horrentia, aut montibus abrupta se conferunt: pars in vicinam insulam Ceram transeunt, Eodem forte Batavam celocem Wolphardus miserat: ipse eo tempore apud Bandam morabatur. Legati Ambonensium laeti, ut inter tantas miserias, inventa cum celoce Bandam proficiscuntur. Admissi ad praefectum eo vultu, quem praesens forturia fecerat, interrumpentibus etiam lacrimis, quae sibi accidissent commemorant.

Addunt, quod satis constabat, evenisse haec sibi, quia Batavos commerciis coluissent. Orabant igitur per Deum, qui tam felices oceani cursus, qui tam egregios illis ex Hispano triumphos largiretur, per justitiam HoUandorum negotiationibus cognitam, per illam fidem, quam judicio secuti nunc ultimum haberent rebus perditis subsidium, ne se patria extorres egentesque rerum omnium, crudelissimo insuper hosti ludibrium debere paterentur. Quemvis homincm, nedum Hollandiim, hoc est mitem natura ac misericordem movere haec potuit oratio: nec leviter sane indoluerat praefectus: sed videbat non posse illorum causa omitti mandatam imprimis negotiationem. £t anni tempus mercandi diligentiam poscebat. Excusat igitur se, et sperare ait ultionem Ambonensium Principi reique publicae Batavorum cordi fore. Quod unum ratio temporis permittebat, captivos, quos praelio in Sundae angustiis commisso nactus fuerat, ipsumque inter illos Franciscum Sousam,sinepretio liberos in Ambonam ad Lusitanos 200 D£ JUR£ PRARDAE. CAP. XI.

dimittit douatque armis et commeatu, ne beneficium ulla in parte claudicaret. Spes erat quamvis feros animos posse tali exemplo emendari mollirique et induci vicissim, ut in Ambonenses clementius consulerent, cum victores Batavi ipsis tam clementer temperarent. Sed aliter cecidit, et plus quam periit hoc beneficium apud homines iniquissimos, qui simplicitatem stultitiam et modestiam timiditatem vocant. Praeterquam igitur quod nihil impetratum est, hoc etiam audentius scelera continuaverunt, quod nihil se non impune laturos post tantum misericordiae specimen confiderent. Sed postquam Anno eod. in Ambona jam et rapinarum et crudelitatis materia illos deficere coeperat, septem cum navibus bellicis et galeotis quatuor et caracoUis aliquot ad Maciana pergunt, unam Moluccarum. Saevitur in homines cruciatibus, in agros vastitate, in aedes incendiis. Urbs etiam, insulae caput, Tabosos nomine, incendentibus Lusitanis sedit in cineres. £st autem Macian cum adjacentibus insulis in ditione regis Tematensis, cujus eo tempore plurima in gentem Batavorum beneficia erant: quae causa Lusitanis irae incolisque miseriae fuit. Atque adeo tunc etiam e classe Wolphardi navis una, minima omnium, Trajectum nomine, cum celoce negotiandi causa apud Ternatam morabatur. Macianenses, ut qui defendendis civibus comparatam meminissent regiam dignitatem, veniunt Tematam, adeunt Principem suum, obsecrant nt ereptas sedes restituat, aut tutius aliquod miseris perfugium largiatur. Rex suis subsidio profectus Batavos etiam, quamquam parum in navibus vix duabus adversus totam classem ailxilii erat, ut sibi ' adessent exorat. Vecti propius vident miserabilem insulam lucentem incendiis, et mox acerrimo cum impetu ruentes in se Lusitanos. Creverant enim illis animi, quia cum Indis commissos se videbant, quorum centenos vix singulis suorum solent componere. Partim tamen Batavorum consiliis, partim illorum indignatione, qui tantas injurias acceperant et quia vinci posse Lusitanos Batavorum fortuna jam fidem fecerat.

inter imparcs arte et viribus totam per diem pari Marte certatum est. Mense post comitantibus iterum Batavis rex Tematae prodit praetervectusque Tidorim insulam, cum quindecim Lusitanorum caracollae occurrerent, immotus compressis telis sedit, exspectans donec hostis prior auspicata cacde in se Dei hominumque vindictam concitaret. Ibi plenus animorum et justae ultionis insurgit, captaque navium una victor in regnum redit. Maciana interim ita Lusitani desolaverant, ut nihil prope praeter nudum atque inane solum restaret. Utque flamma quo plura corripuit, hoc vehementius in caetera funditur, sic illi ex hac praeda majorem concupiscentes, Ternatam ipsam navibus quinque et galeotis quatuor adoriuntur.

Ibi Batavi, qui propter littus hactenus sederant, cum se viderent multitudine circumveniri, sublatis primum anchoris cursuiii sibi liberiorem expediunt. Deinde memores mercatum se, non ad bellum missos, cum jam temporis dispendio et oneris penuria magnam satis jacturam incurrissent, pace regis discedunt, relictis suorum e numero, qui amicitiam ejus colerent et quorum ille opera consilioque adversus hostem esset instructior. Lusitani enim discessu iterum Batavorum insolentiores, ingressi insulam proxima quaeque, metu habitantium deserta, spoliabant urebantque. Et manet nunc etiam illis cum rege Tematensi bellum, in quo tamen postea feliciter contusam illorum audaciam fama accepimus. Nec illud praetereundum est, Lusitanos ne ulla in parte a Castellanis, priscis hostibus Batavorum, distinguerentur satis cavisse; cum bello isto Ternatensi, quo Batavos vel maxime persequebantur, auxiliis Manilia missis (sunt enim et ibi Castellani) et navibus usi sint, ut alias etiam e Philippinis petita illis subsidia notavimus. Quo satis ostendunt populi, haud satis alioquin inter se concordes, una se tamen in Batavorum exitium conjurasse. Ad ultimam venio narrationem de rege Jorae, Anm eod, quem cum cogito, tum vero mihi videor summum illum atque verum Indicae peregrinationis fructum perspicere et merito 202 DE JURE PaAEDAE. CAP, XI.

genio felicis patriae gratulari. Nam cum Jacobus Hemskerckius in eas venisset partes et Patani versaretur, unde accessum ad regem Jorae ambiebat, responsum a rege est non modo per literas, sed per fratrem Siackae Principem, venturum sibi illum gratissimum, patere regnum, patere commercia: quae si inviseret re ipsa percepturum et terram suam p>ae caeteris opulentam mercimoniis, quae Batavi expeterent, et ipsum se multo aliter, quam caeteros Indorum Principes animatum aftectumque. Perspectam sibi Hollandorum fidem, nec quidquam praeferre illorum amicitiae, quos cognosset tam fidos sociis, quam hostibus invictos. Quibus intellectis Lusitani legatos] Malacca miserunt, qui non modo regem a commerciis Batavorum calumniis deterrerent, sed bellum etiam, ni absisteret, inexplicabile minarentur. At ne his quidem rex motus ut poUicitis abscederet, respondet Lusitanis animose, attamen ex aequo, in hunc ferme modum. Numquam sibi compertum tales esse Hollandos, quales a Lusitanis fingerentur: caeterum illud audiisse^ illatas injurias ab illis fortiter vindicari, quod quomodo culpandum sit, se quidem non yidere: atque adeo illis etiam confidere^ quia injuriam facere nolit. Si quae inimicitiae Hollandis cum Lusitanis intercederent, id ad se nihil pertinere: nec vero aequum esse, ut illi sibi ^ quid suo in regno facere deberet ^ praescriberent: imo rectius Lusitahos ^ ut qui Malaccam tenerent ^ (nam et hanc avito jure rex ille sibi vindicat, etsi possessione detrusus) suis legibus parituros. Adeo haec ofFenderant aures veri impatientes, ut continuo naves bellicae tres et fustae quinque ad amnis ejus regni ostia mitterentur: tum ut aditum Batavis praecluderent, tum ut in ejus littoris accolas caedibus Anm 1603. et praedis et in summam Lusitanice grassarentur. Ista Rex omnia ad Hemskerckium, qui tum ad insulam Tiamaor ulturus suas sociorumque injurias agebat^ sedulo perscripsit adjectis precibus, nebeneficia, quaeinHoUandoscontulisset, sibi exitio esse pateretur. Quam res sancta sit et grata superno DE JURE PRAEDAE, CAP. XI. 203 numiui injuste oppressos defendere, facto patuit. Nam et aditus reclusus est et commercia celebrata, et eodem in loco, ubi Batavorum odio rapinas $uas adversus regem Jorae Lusitani exercuerant, praesente eodem rege et Batavica e navi spectante, navis Lusitanica victa Batavorum in potestatem venit. £x his quae diximus apparet, eos qui a diversis Batavorum societatibus, quae nunc in unum corpus coaluerunt, missi Indiam adiere, Lusitanos, cum revera hostes essent, non tamen hostium loco habuisse, sed remisisse, dum uUo modo licuit, jus illud belli concordiae tentandae gratia. Unde etiam codicillos sive mandata bellicae potestatis, quae nemini apud Batavos negari solent, priores navarchi nuUa accepere: posteriores, etiam qui acceperant, haud facile usurparunt.

Nam aut vitam suam fortunasque sibi commissas,quodnatura et fides cogebant, contra vim illatam propugnarunt, aut periculum sibi intentantes, ne semper timerent vel timere viderentur, ultro aggressi sunt: sicut Neckius ad Tidorim, ad Bantamum Wolphardus. Post multa tandem facinora, quibus Batavorum simplicitatem illusam diximus,jura belli,quae velut sopita quieverant, resuscitata sunt et palam exercita. Ne tum quidem exemplo Lusitanorum prodige uti libuit humano sanguine, sed clementia prope nimia ita gestum est bellum, ut tantum immensi sumtus ad homines 'naves resque tutandas ab iis, adversus quorum amia suscipiendi fuerunt, armis reposcerentur. Primam omnium caraccam sero admodum Qt^Hno 1602 post diutinam patientiam Zelandi ad Sanctae Helenae insulam ceperunt, et quidem irritati responso hostili petitique prioribus telis Lusitanorum. £t quamquam iisdem Lusitanis mandatum in se bellum compererant, consiliaque ejus rei habita, ipsi tamen qui post victoriam suae potius humanitatis quam aliorum injuriae meminissent, non modo mergendos jamjam servarunt, sed trans mare ad insulam orae Brasiliae propinquam vexerunt, ibi quoque omnis generis commeatu juverunt et quo facilius continentem attingerent, naviculam ipsis struxere, 204 DE JURE PRAEDAR. CAP. XI.

iion sine labore et temporis dispendio. Hollandi aliquanto etiam ad hanc rem lentiores fuerc, nec uUam ceperunt ante hanc Hemskerckianam, excitati amicorum maxime cladibus, postquam ipsi annorum septem injurias ac damna per vim aut perfidiam populi hostilis apud Indos toleraverant. Id an jure factum sit dubitare quempiam non immerito jniramur.

C A P U T XII.

In QUO OSTKNDITUR, ETIAM Sl BELLUM PRIVATUM FUIS- SET, JUSTUM FORE, JUSTEQUE PARTAM PRAEDAM InDICAE HOLLANDORUM SOCIETATI. In QUO ISTA INSERUNTUR Problemata: I. Ad GENTES omnes omnibus patet ADITUS, jure GENTIUM NON PERMITTENTE SED IMPERANTE.

IL Infideles OB HOC IPSUM 5 QUOD INFIDELES SUNT, DOMINIO PUBLICO PRIVATOVE EXUI NON POSSUNT, NEC TITU- LO INVENTIONIS, NEC PONTIFICIAE DONATIONIS, NEC BELLI.

III. Mare aut jus navigandi in eo proprium fieri NON POTEST OCCUPATIONE, AUT DONATIONE PONTIFICIA, aut praescriptione sive consuetudine.

iv. jus mercandi cum gente altera proprium fierl non potest occupatione, aut donatione pontlficia, aut praescriptione sive consue tudine.

Si enim factum istud ad doctrinam de belli ac praedae justitia supra traditam sedulo exigamus, omnino inveniri nihil poterit, quod non examussim respondeat, Ut igitur omnia complectamur, quae ibi tradita sunt, primum ita agamus, quasi actio ista non publici, uti est revera, sed privati sit belli. Quod autem dico tale est. Separa a causa societatis Indicae causam publicam Batavorum, et fac eam ipsam societatem non ex Batavis constare, qui bellum in Lusitanos jam dudum gerunt, sed alia quavis gente, puta Gallis, Germanis, Anglis, Venetis; et diligenter vide num quid obstet quominus, si se res ita haberet, praeda justa puraque censeri pos* set. Post privatam causam publicam expende: in utraque autem inspice, quid belli auctoribus pro se, quid autem pro sociis licuerit: deinde ad subditos te converte et in singulis omnia causarum genera omnesque definitiones expende, Ac primum ad personas quod attinet *, cum privati belli potestatem natura ejus juris domina atque imperatrix nemini mortalium ueget, societatem Indicam excludi nemo dixerit: quod enim singulis seorsim, idem coniunctim pluribus juris est.

Causam ergo unde bellum oritur (hoc enim pioxime consequitur) investigemus: et quia monuimus supra, quae causae, si justae essent, bellum petitoris justum facerent *, easdem, si id jus non recte prae se ferunt, justitiam ad defensorem transferre, quaeramus ab ipsis Lusitanis, quid sit quod illi a societate Indica postulent. Non dubie respondebunt, hoc unum se postulare, ne quis praeter se ad Indos mercandi causa accedat: quod etiam si recte diceretur, nontamen continuo insidiae et perfida facinora, quae modo narravimus, excusarentur. Sed tamen quia color ille ad multa pertinet, in ipso aditu explorandus est. Primum ergo illud positum ProbL /. sit jure gentium primario jubente, cujus ratio perpetua est et immutabilis, licere Batavis quibusvis cum gentibus negotiari. Noluit enim Deus ea cuncta, quibus vita indiget, omnibus locis suppeditare naturam: artibus etiam aliis alias gentes dedit excellere. Quo ista, nisi quod voluit mutua egestate et copia humanas foveri amicitias, ne singuli se putantes sibi ipsis sufficere, hoc ipso redderentur insociabiles? Nunc fkctum est ut gens altera alterius suppleret inopiam, divinae justitiac instituto, ut eo modo (sicut Plinius ' dicit), quod genitum ' ex conclusione quincay articulo priore, in primis verbis ec quae ad honun demonscracionem auc explicacionem percinenc cap. sexco. ' in c. 7. non longe a principio. » Paneg. (c. 29. §. 1.)

esset uspiam apud omnes videretur. Poetas itaque canentes audimus: Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt, Item *: Excudent alii ^ et quae sequuntur. Hoc igitur qui tollunt, illam laudatissimam toUunt humaui generis societatem, tollunt mutuas bene faciendi occasiones, naturam denique ipsam violant. Nam et ille, quem Deus terris circumfudit Oceanus undique et undiqueversus navigabilis, et ventorum stati aut extraordinarii flatus, non ab eadem semper et a nuUa non aliquando regione spirantes, nonne significant satis concessum a natura cunctis gentibus ad cunctas aditum? Hoc Seneca ' summum Naturae beneficium putat, quod et vento gentes locis dissipatas miscuit, et sua omnia in regiones ita descripsit, ut necessariunv. mortalibus esset inter ipsos commercium. Hoc igitur jus ad cunctas gentes aequaliter pertinet: quod clarissimi jurisconsulti * eousque producunt, ut negent ullam rempublicam aut Principem prohibere in universum posse, quominus alii ad subditos suos accedant et cum illis negotientur. Hinc jus descendit hospitale sanctissimum, hinc querelae: Quod genus hoc hominum, quaeve hunc tam harbara morem Permittit patria? hospitio prohibemur arenae *.

Et alibi: littusque rogamus Innocuum, et cunctis undamque auramque patentem *.

£t scimus bella quaedam ex hac causa coepisse, ut Megarensibus in Athenienses *, Eononiensibus in Venetos ^: Cas- DE JURE PRABDAE. CAP. XII. 207 tellanis etiam in Americanos has justas potuisse belli causas esse et caeteris probabiliores Victoria * putat, si peregrinari et degere apud illos prohiberentur, si arcerentur a participatione earum rerum, quae jure gentium aut moribus communia sunt, si ^enique ad commercia non admitterentur. Cui simile est, quod in Mosis ' historia et inde apud Augustinum ' legimus, justa bella Israelitas contra Amorraeos gessisse, quia innoxius transitus denegabatur, qui jiu^e humanae societatis aequi^imo patere debebat. Et hoc nomine Hercules Orchomeniorum *, Graeci sub Agamemnone Mysorum regi arma intulerunt: quasi libera essent naturaliter itinera, ut Baldus ' dixit; accusanturque a Germanis apud Tacitum * Romani, quod colloquia congressusque gentium arcerent, fluminaque et terras et caelum quodammodo ipsum clauderent. Nec ullus titulus Christianis quondam in Saracenos magis placuit ^, quam quod per illos terrae Judaeae aditu arcerentur. Sequitur ex hac sententia Lusitanos, etiamsi domini essent earum regionum, ad quas Batavi proficiscuntur, injuriam tamen facturos, si aditum Batavis et mercatum praecluderent. Quanto igitur iniquius est, volentes aliquos a volentium populorum commercio secludi illorum opera, quorum in potestate nec populi isti sunt, nec illud ipsum, qua iter est, quando latrones etiam et piratas non alio magis nomine detestamur, quam quod illi hominum inter se commeatus obsident atque infestant. Non esse autem Lusitanos earum.partium dominos, ad quas Batavi accedunt, puta Javae, Taprobanae, partis maximae Moluccarum, certissimo argumento colligimus, quia dominus nemo est ejus rei, quam nec ipse umquam nec ao8 DE JURE PRAEDAE. CAP. XII.

alter ipsius nomine possedit. Habent insulae istae, quas dicimus, et semper habuerunt suos reges, suam rempublicam, suas leges, sua jura: Lusitanis mercatus, ut aliis gentibus conceditur: itaque et tributa cum pendunt, et jus mercandi a Principibus exorant, dominos se non esse sed ut externos advenire satis testantur: ne habitant quidem nisi precario. Et quamquam ad dominium titulus non sufficiat, quia et possessio requiritur, cum aliud sit rem liabere, aliud jus ad rem consequendam, tamen ne titulum quidem dominii in eas partes Lusitanis uUum esse affirmo, quem non ipsis eripuerit doctorum et quidem Hispanorum sententia. Primum si dicent inventionis praemio eas terras sibi cessisse, nec jus nec verum dicent. Invenire enim non illud est, oculis usurpare, sed apprehendere., ut Gordiani epistola * ostenditur: unde grammatici * invenire et occupare pro verbis ponunt idem significantibus: et tota Latinitas • quod adepti sumus, id demum invenisse nos dicit, cui oppositum est perdere. Quin et ipsa naturalis ratio, et legum diserta verba, et eruditiorum interpretatio * manifeste ostendit ad titulum dominii parandum eam demum sufficere inventionem, quae cum possessione conjuncta est *, ubi scilicet res mobiles apprehenduntur, aut immobiles terminis atque custodia saepiuntur •: quod in hac specie dici nuUo modo potest. Nam praesidia illic Lusitani nulla habent. Quid quod ne reperisse quidem Indiam ullo modo dici possunt Lusitani, quae tot a saeculis fuerat celeberrima? Jam ab Horatii ' tempore Impiger extrcmos currit mercator ad Indos Per mare pauperiem fugiens.

■ UK JURE PRAEDAE. CAP. XII. 209 Taprobanes pleraque quam exacte nobis Romani * descripsere? Jam vero et caeteras insulas ante Lusitanos non finitimi tantum Persae et Arabes, sed Europaei etiam, praecipue Veneti noverant. Praeterea inventio nihil juris tribuit * nisi in ea, quae ante inventionem nuUius fuerant. Atqui Indi ^'^**'- ^^-cum ad eos Lusitani venerunt, etsi partim idolatrae, pa^tim Mahumetani erant gravibusquepeccatisinvoluti', nihilominus publice ac privatim rerum possessionumque suarum dominium habuerunt, quod illis sine justa causa eripi non potuit. Ita certissimis rationibus post alios auctores maximi nominis concludit Hispanus Victoria *. Non possunt ^ inquit, Christiani seculares aut ecclesiastici potestate civili et principatu privare infideles^ eo duntaxat titulo^ quia infideles sunt ^ nisi ab eis alia injuria profecta sit. Fides enim, ut recte inquit Thomas *, non tollit jus naturale aut humanum, ex quo dominia profecta sunt: imo credere infideles non esse rerum suarum dominos haereticum est *, et res ab illis possessas illis ob hoc ipsum eripere furtum est et rapina, non minus quam si idem fiat Christianis. Recte igitur dicit Victoria non magis ista de causa Hispanis jiXs in Indos quaesitum, quam Indis fuisset in Hispanos, si qui illorum priores in Hispaniam venissent. Neque vero sunt Indi Orientis amentes aut insensati sed ingeniosi et sollertes, ita ut ne hinc quidem praetextus subjiciendi possit desumi, qui tamen per se satis est manifestae iniquitatis. Jam olim Plutarchus Tpicpo^tv 'jrXsovs^lxc fuisse dicit v.fi^spmxi rx ^aplBxpiKX, improbam scilicet alieni cupiditatem hoc sibi velum obtendere, quod barbariem mansuefaciat. Et nunc etiam color ille redigendi invitas- gentes ad mores humaniores, qui Graecis olim et Alexandro usurpatus est, a theologis omnibus, praesertim H 2IO DE JURE PRAEDAE. CAP. XII.

Hispanis *, improbus atque impius censetur. Secundo si Pontificis Alexandri Sexti divisione utentur, ante omnia illud attendendum est, volueritne Pontifex contentiones tantum Lusitanorum et Castellanorum dirimere, quod potuit sane ut lectus inter illos arbiter *, sicut et ipsi reges jam ante inter se ea de re foedera quaedam pepigerant: et hoc si ita est, cum res inter alios acta sit, ad caeteras gentes non pertinebit: an vero prope singulos mundi trientes duobus populis donare. Quod etsi voluisset et potuisset Pontifex, non tamen continuo sequeretur dominos Orientis esse Lusitanos, cum donatio dominium non faciat, sed secuta traditio *: quare et huic causae possessio deberet accedere. Tum vero si quis jus ipsum sive divinum sive humanum scrutari volet, non autem ex commodo suo metiri, facile deprehendet donationem ejusmodi ut rei alienae nuUius esse momenti. Disputationem de potestate Pontificis, hoc est episcopi Romanae ecclesiae, hic non aggrediar, nec quidquam ponam nisi ex hypothesi, hoc est quodconfitenturhominesinter eoseruditissimi,quique plurimum Pontificiae tribuunt auctoritati, maxime Hispani *: