SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Latin

Page 20 of 31

qui cum pro sua perspicacia facile viderent Dominum Christum omne a se terrenum imperium abdicasse, mundi certe totius dominium, qua homo fuit, non habuisse, et si habuisset, nullis tamen argumentis astrui posse, jus illud inPetrumaut Romanam ecclesiam vicario jure translatum, cum alias etiam certum sit multa Christum habuisse, in quae Pontifex non successerit *, intrepide affirmarunt, (utar ipsorum verbis), Pontificem non esse dominum civilem aut temporalem totius orbis •: imo etiam si quam talem potestatem in mundo haberet, eam tamen non recte exerciturum, cum spirituali sua jurisdictione contentus esse debeat *: secularibus autem Principibus eam concedere nullo modo posse *. Tum vero si quam habeat potestatem temporalem, eam habere, ut loquuntur, in ordine ad> spiritualia: quocirca nullam illi esse potestatem in populos infideles, ut qui ad ecclesiam non pertineant. Unde sequitur ex sententia Cajetani et Victoriae et potioris partis tam theologorum quam canonistarum ', non esse idoneum titulum adversus Indos, vel quia Papa dederit provincias illus tamquam dominus absolute, vel quia non recognoscunt dominium Papae: atque adeo ne Saracenos quidem isto titulo unquam spoliatos.

His igitur sublatis, cum manifestum sit, quod et Victoria * scribit, Hispanos ad terras remotiores ilias navigantes nullum jus secum attulisse occupandi eas provincias, unus duntaxat titulus belli restat, qui et ipse si justus esset, tamen ad dominium proficere non possetnisijurepraedae, hocestpostoccupationem. Atqui tantum abest ut Lusitani eas terras occupaverint, ut cum plerisque gentibus, quas Batavi accesserunt, bellum eo tempore nullum haberent. Et sic igitur nullum jus illis quaeri potuit, cum etiam si quas ab Indis pertulissent injurias, eas longa pace et amicis commerciis remisisse merito censeantur. Quamquam ne fuit quidem quod bello obtenderent. Nam qui barbaros bello persequuntur, ut Americanos Hispani, duo solent praetexere, quod ab illis commercio arceantur, aut quod doctrinam verae religionis illi nolint agnoscere. Et commercia quidem Lusitani ab Indis impetrarunt, ut hac in parte nihil habeant, quod querantur. Alter vero obtentus 212 DE JURE PRABDAE. CAP. XII.

nihilo est justior *, quam ille Graecorum in barbaros, quo Boethius * respexit: An distant quia dissidcntque mores Injustas acies et fera hella movent, Altcrnisque yolunt pcrirc telis?

Non est justa satis saevitiae ratio. Ista autem et Thomae et concilii Toletani et Gregorii et theologorum, canonistarum, jurispriidentiumque fere omnium ' conclusio est: quantumcunque fides annuntiata sit barbaris (nam de his qui subditi ante fuerunt Christianis Principibus, item de apostatis alia est quaestio) probabiliter et sufficienter, et si noluerint eam recipere, non tamen licere hac ratione eos bello persequi et spoliare bonis suis. Operae pretium est in hanc rem ipsa Cajetani ♦ verba describere. Quidam, ait, infideles nec dc jurc nec de facto subsunt SC" cundum temporalem jurisdictionem Principibus Christianis ^ ut si invcniuntur pagani ^ qui numquam imperio Romano subditi fuerunt ^ terras habitantes ^ in quibus Christianum numquam fuit nomen. Horum namque domini^ quamvis infideleSj legitimi dominl sunt^ sivc regali sivc politico rcgimine gubcrnantur: ncc sunt propter infidelitatem a dominio suorum privati, quum dominium sit ex jure positivo et infidelitas ex divino jure^ quod non tollit jus positivum^ ut superius in quaestionc habitum est. Et de his nullam scio lcgem quoad temporalia. Contra hos nullus rcx^ nullus imperator ^ ncc ecclcsia Romana potcst movere bellum ad occupandas terras eorum aut subjiciendos eos tcmporaliter ^ i V. Vasq. comrov. illustr. c. 24. Vict. de Indis. p. 2. n. 10. * de cons. phil.

quia nulla subest causa justa belli^ cum Jesus Christus rex regum, cui data est potestas in caelo et in terra, miserit ad capiendam possessionem mundi ^ non milites ar^ matae militiae, sed sanctos praedicatores, sicut oyes inter lupos. Unde nec in Testamento yeteri ^ ubi armata manu possessio erat capienda terrae infidelium^ indictum lego bellum alicui propter hoc, quod non erant fideles, sed quia nolebant dare transitum, yel quia eos ofenderant, ut Ma-^ dianitae^ yel ut recuperarent sua^ divina largitate sibi concessa. Unde gravissime peccaremus, si fidem Christi Jesu per hanc viam ampliare contenderemus, nec essemus legitimi domini illorum, sed magna latrocinia committere" mus et teneremur ad restitutionem ^ utpote injusti debella" tores aut occupatores. Mittendi essent ad hos praedicatores boni viri, qui verbo et exemplo converterent eos ad Deum: et non qui eos opprimant^ spolient^ scandalizent ^ subjiciant et duplo Gehennae filios faciant more Pharisaeorum. Et in hanc formam audimus saepe a senatu in Hispania et theologis praecipue Dominicanis decretum fuisse *, sola verbi praedicatione non bello Americanos ad fidem traducendos: libertatem etiam, quae illis eo nomine erepta esset, restitui debere, quod a Paulo Tertio, Pontifice et Carolo Quinto, Imperatore et Hispaniarum rege comprobatum dicitur. Omittimus jam Lusitanos in plerisque partibus religionem nihil promovere; ne operam quidem dare, cum soli lucro invigilent.

Imo et illud ibi verum esse, quod de Hispanis in America Hispanus * scripsit, non miracula, non signa audiri, non exempla vitae religiosae, quae ad eamdem fidem alios possent impellere, sed multa scandala, multa facinora, multas impietates. Quare cum et possessio et titulus deficiat possessionis, neque res ditionesque Indorum pro talibus haberi * V. Joh. Mct. in praef. ad Osorium. ^ Vict. in rclect. i. de Indis. §. 38.

debeant, quasi nuUius ante fuissent, ncque cum illorum essent aliis recte acquiri potuerint, sequitur Indorum populos, de quibus nos loquimur, Lusitanorum proprios non esse, sed liberos et sui juris, de quo ipsi doctores Hispani » non dubitant. Si ergo in populos terrasque et ditiones Lusitani jus nullum quaesiverunt, videamus an mare et navigationem Probi, iiL aut mercaturam sui juris facere potuerint. De mari autem prima sit consideratio, quod cum passim in jure aut nullius, aut commune, aut publicum juris gentium dicatur, haevoces quid significent ita commodissime explicabitur, si poetas ab Hesiodo omnes et philosophoset jurisconsultos veteres imitati in tempora distinguamus ea, quae tempore forte haud longo, certa tamen ratione et sui natura discreta sunt. Neque nobis vitio verti debet, si in juris a natura procedentis explicatione auctoritate et verbis eorum utimur, quos constat natu-^iZitt*' ^^^^ judicio plurimum valuisse. Sciendum est igitur in pri-Dominium. mordiis vitae humanae aliud quam nunc est dominium, aliud communionem fuisse. Nam dominium nunc proprium quid signiiicat ', quod scilicet ita est alicujus, ut alterius non sit eodem modo. Commune autem dicimus, cujus proprietas inter plures consortio quodam aut consensu collata est, exclusis aliis. Linguarum paupertas coegit voces easdem in re non eadem usurpare. Et sic ista nostri moris nomina ad jus illud pristinum similitudine quadam et imagine referuntur. Commune igitur tunc non aliud fuit, quam quod simpliciter proprio opponitur. Dominium autem facultas non injusta uteudi re communi ', quem usum scholasticis visum est facti, non juris vocare ^, quia qui nunc in jure usus 1 Vict. in I. relect. de Indis. in finc. [n. i6.] ' V. Gl. et Castrens. in 1. ex hoc jure. [D. i. i. 5.] et c. jus naturalc. dist. i. [Decr. Grat. p. i. I. 7.] ' V. Vasq. controv. usu freq. c. i. n. 10. ^ c. exiit qui seminat. de verb. sign. in 6®. [Decretal. in 6°. 5. 12. 3.] Clem. cxivi de Paradiso. dc verb. sign. [Clem. const. 5. 11 i.]

vocatur proprium est quiddam, aut ut illorum more loquar, privative ad alios dicitur. Jure primo gentium, quod. et naturale interdum dicimus, et quod poetae alibi aetate aurea, alibi Satumi aut Justitiae regno depingunt, nihil proprium fuit: quod Cicero dixit: Sunt autcm priyata nulla natura^ et Horatius ": Nam propriae telluris herum natura nec illum, Nec me^ nec quemquam statuit. Neque enim potuit natura dominos distinguere. Hoc igitur significatu res omnes eo tempore communes fuisse dicimus, idem innuentes quod poetae, cum primos homines in medium quaesivisse et Justitiam casto foedere res medias tenuisse dicunt: quod ut clarius explicent, negant eo tempore campos limite partitos, aut commercia fuisse ulla: promiscua rura per agros Praestiterant cunctis communia cuncta videri^. Recte additum est videri ^ propter translationem ut diximus vocabuli. Communio autem ista ad usum referebatur: pervium cunctis iter ^ Communis usus omnium rerum fuit '• Cujus ratione dominium quoddara erat, sed universale et indefinitum: Deus enim res omnes non huic aut illi dederat, sed humano generi atque eo modo plures in solidum ejusdem rei domini esse non "prohibebantur: quod, si hodiema significatione sumamus dominium, contra omnem est rationem. Hoc enim proprietatem includit, quae tunc erat penes neminem, Aptissime autem illud dictum est: omnia rerum Usurpantis erant *. Ad eam vero quae nunc est dominiorum distinctionem non ^ [Sat. 1. 2. 2. vs. 129. sq.] 2 Avienus in Arataeis. [vs. 302. sq.] ^ Seneca Octavia [vs. 402. sq.] * Avicnus ibid. [vs. 301.]

ai6 D£ JURE PRAEDAE. CAP XII.

impetu quodam, sed paulatim ventum videtur, initium ejus monstrante natura. Cum enim res sint nonnuUae, quarum usus in abusu consistit, aut quia conversae in substantiam utentis nuUum postea usum admittunt ^, aut quia utendo fiunt ad usum deteriores, in rebus prioris generis, ut cibo et potu, proprietas statim quaedam ab usu non sejuncta emicuit. Hoc enim est proprium esse, ita esse cujusquam ut et alterius esse non possit: quod deinde ad res posterioris generis, vestes puta et res mobUes aUas aut se moventes, ratione quadam productum est. Quod cqm esset, ne res quidem immobiles omnes, agros puta, indivisae manerepotu* erunt: quamquam enim horum usus non simpUciter in abusu consistat, eorum tamen usus abusus cujusdam causa comparatus est, ut arva et arbusta cibi causa, pascua etiam vestium: omnium autem usibus promiscue sufficere non possunt. Repertae proprietati lex posita est, quae naturam imitaretur. Sicut enim initio per appUcationem corporalem usus ille hahebatur, unde proprietatem primum ortam diximus, ita simiU appUcatione res proprias cujusque fieri placuit. Haec est quae dicitur occupatio, voce accommodatissima ad eas res, quae ante in medio positae fuerant: quo Seneca * tragicus aUudit in medio est scelus Positum occupanti. Et philosophus *: equestria omnium equitum Komanorum sunt: in illis tamen locus meus fit proprius quem oc^ cupayi. Hinc QuintiUanus * dicit, quod omnibus nascitur industriae esse praemium, et TuUius *, factas esse veteri occupatione res eorum^ qui quondam in yacua venerant.

Occupatio autem haec in his rebus, quae possessioni renituntur, ut sunt ferae bestiae, perpetua esse debet, in aliis sufficit corpore coeptam possessionem animo retineri. Occupatio in mobilibus est apprehensio, in immobilibus instructio aut limitatio: unde Hermogenianus ^ cum dominia distincta dicit, addit agris terminos positos, aedificia coUocata. Hic rerum status a poetis indicatur: Tum laqueis captarc fcras ct fallcrc visco Invcntum *; tum primum subicrc domos: Communcmquc prius, ccu lumina solis ct aurac, Cautus humum longo signavit limitc mcssor ». Celebratum post haec, ut Hermogenianus indicat, commercium, cujus gratia Fluctibus ignotis insultavcrc carinac *. Eodem autem tempore et respublicae institui coeperunt, atque ita eorum, quae a prima communione divulsa erant, duo facta sunt genera. Alia enim sunt publica, hoc est populi propria (quae est genuina istius vocis significatio), alia mere privata, hoc est singulorum. Occupatio autem publica eodem modo fit, quo privata. Seneca •: Fincs Athcnicnsium aut Campanorum vocamus, quos dcindc intcr sc vicini privata tcrminationc distinguunt, Gens enim unaquaeque Partita fincs rcgna constituit^ novas Exstruxit urbcs '.

Hoc modo dicit Cicero ^ agrum Arpinatem Arpinatum dici, Tusculanum Tusculanorum: similisquc cst, inquit, privatarum posscssionum dcscriptio. Ex quo, quia suum cujusquc fit corum, quac natura fucrant communia, quod cuiquc ob- * 1. ex hoc jure. ff. dc just. et jure. [D. i. i. 5.] * Virg. Georg. 1. i. [vs. 139. sq.] ' Ovid. Metam. 1. i. [vs. lai. et vs. 135. sq.] ^ Ovid. [ibid. vs. 134.] » de benef. 1. 7. c. 4. ^ Seneca Octavia. [vs. 419. sq.] ' Oflf. 1. i.

2l8 DE JURE PRAEDAE. CAP. XII.

tigit id quisque tcneat, Contra autem Thucydides ^ eam terram, quae in divisione populo nulli obvenit, cHpKrrov, hoc est indefinitam et limitibus nuUis circumscriptam vocat.

£x his quae hactenus dicta sunt, duo intelligi possunt. Prius est eas res, quae occupari non possunt aut occupata numquam sunt, nullius proprias esse posse *, quia omnis proprietas ab occupatione coeperit. Alterum vero eas res omnes, quae ita a natura comparatae sunt, ut aliquo utente nihilominus aliis quibusvis ad usum promiscue sufficiant, ejus hodieque conditionis esse et perpetuo esse debere, cujus fuerint, cum primum a natura proditae sunt. Hoc Cicero ' voluit: Jc latissime quidem patens hominibus inter ipsos omnibus inter omnes societas haec est, in qua omnium rerum, quas ad communem usum natura genuit, est scrvanda communitas. Sunt autem omnes res hujus generis, in quibus sine detrimento alterius alteri commodari potest. Hinc illud esse dicit Cicero: Non prohibere aqua profluente. Nam aqua profluens qua talis, non qua flumen est, inter communia omnium a jurisconsultis refertur et a poeta *: Quid prohibetis aquas? usus communis aquarum est: Nec solem proprium natura, nec aera fecit, Nec tenues undas: in publica munera yeni.

Dicit haec non esse natura propria, sicut Ulpianus * natura omnibus patere, tum quia primum a natura prodita sunt et in nuUius adhuc dominium pervenerunt, ut loquitur Neratius •, tum quia, ut Cicero ' dicit, a natura ad usum communem genita videntur. Pubiica autem vocat, tralatitia significatione *, non quae ad populum aliquem, sed quae ad societatem humanam pertinent, quae publica juris gentium in D£ JURB PRAEDAE. CAP. XII. 219 legibus vocantur *, hoc est communia omnium, propria nullius. Hujus generis est aer, duplici ratione, tum quia occupari non potest, tum quia usum promiscuum hominibus debet. £t eisdem de causis commune est omnium maris elementum, infinitum scilicet ita, ut possideri non queat, et omnium usibus accommodatum, sive navigatiomm respicimuSf sive etiam piscaturam '. Cujus autem juris est mare, ejusdem sunt, si qua niare aliis usibus eripieudo sua fecit, ut arenae mari^, quorum pars terris continua littus dicitur.

Recte igitur Cicero »: Quid tam commune quam mare fluctuantibus ^ littus ejectis? Etiam Virgilius auram, undam, littus cunctis patere dicit. Haec igitur sunt illa, quae Romani ^ vocant communia omnium jure naturali, aut quod idem esse diximus, publica juris gentium, sicut et usum eorum modo communem modo publicum vocant. Quamquam vero etiam ea nuUius esse, quod ad proprietatem attinet, recte dicantur, multum tamen differunt ab his, quae nullius sunt et communi usui attributa non sunt, ut ferae, pisces, aves: nam ista si quis occupet, in jus proprium transire possunt, illa vero totius humanitatis consensu proprietati in perpetuum excepta sunt, propter usum, qui cum sit omnium, non magis omnibus ab uno eripi potest, quam a te mihi quod meum est. Hoc est quod Cicero * dicit inter prima esse justitiae munera, rebus communibus pro communibus uti. Scholastici dicerent esse communia alia affirmative, alia privative. Distinctio haec non modo jurisprudentibus usitata est, sed vulgi etiam confessionem exprimit: unde » 1. ult. ff. de usuc. [D. 41. 3.] 2 1. Aristo. ff. dc rcr. div. [D. i. 8. 10.] 3 loco supra citato. * Inst. dc rcr. div. §. ct quidcm naturali. ct §. littorum. [I. 2. I. §. I. et §. 5.] Dig. de rcr. div. 1. i. ct I. a. et 1. Aristo. co tit. [D. I. 8.] 1. quod in littore. et 1. quamvis. IF. dc acq. rer. dom. [D. 41. i. 14. et 50.] 1. injuriarum. §. si quis me. flf. dc injuriis. [D. 47. 10. 13. §. 7.] 1. littora flf. ne quid in loc. publ. [D. 43. 8. 3.] cum 1. scq. * Oflf. 1. i. [c.

220 D£ JURB PRAEDAB. CAP. XII.

apud Athenaeum convivator mare commune esse dicit, at pisces capientium fieri^ Et in Plautina Rudente * servulo dicenti, Mare quidcm commune ccrto cst omnibus ^ assentit piscator: addenti autem, In mari invcntum cst^ communc cst 9 recte occurrit: Mcum quod rctc atquc hami nacti sunt ^ mcum potissimum cst. Mare igitur proprium omnino alicujus fieri non potest, quia natura commune hoc esse non permittit, sed jubet': imo ne littus quidem, nisi quod haec addenda est interpretatio: ut si quid earum rerum per naturam occupari possit, id eatenus occupantis fiat, quatenus ea occupatione usus ille promiscuus non laeditur. Quod merito receptum est: nam cum ita se res habet, cessat utraque exceptio, per quam evenisse diximus, ne omnia in jus proprium transcriberentur. Quoniam igitur inaedificatio species est occupationis, in littore licebit aedificare ', si id fieri potest sine caeterorum incommodo, ut Pomponius loquitur: quod ex Scaevola explicabimus, nisi usus publicus, hoc est communis, impediretur. £t qui aedificaverit soli dominus fiet, quia id solum nec uliius proprium, nec ad usum communem necessarium fuit. Est igitur occupantis, sed non diutius, quam durat occupatio ^, quia reluctari mare possessioni videtur, exemplo ferae, quae si in naturalem se libertatem receperit, non ultra captoris est. Ita et littus postiiminio mari redit. Quidquid autem privatum fieri occupando, idem et publicum, hoc est populi proprium, posse ostendimus. Sic littus imperii Romani finibus inclusum * actu.4. sc. Hcus mane. [vs. 975. sqq. ct vs. 985.] ^ V. Doncll. 1. 4. c. 2. ' Inst. de rer. div. §. littorum. [I. 2. i. §. 5.] 1. riparum. §. i. ff. de rer. div. [D. I. 8. 5.] 1. fluminum. ff. dc damno iuf. [D. 39. 2. 24.] 1. quamvis. flf. de acq. dom. [D. 41. i. 50.] 1. in littore. flf. ne quid in loc. publ. [D. 43. 8, 4.] < 1. Aristo. ff. de rer. divis. [D. i. 8. 10.] l. quod in littore. ff. de acq. dom.

populi Romani esse Celsus existimat >: quod si ita est, minime mirandum est eumdem populum subditis suis occupandi littoris modum per Principem aut praetorem potuisse concedere *. Caeterunf et haec occupatio non minus quam privata ita restringenda est, ne ulterius porrigatur, quam ut salvus sit usus juris gentium. Nemo igitur potest a populo Romano ad littus maris accedere prohiberi ', et retia siccare et alia facere, quae semel omnes homines in perpetuum sibi licere voluerunt *• Maris autem natura hoc differt a littore, quod mare, nisi exigua sui parte, nec inaedificari facile nec includi potest: et ut posset, hoc ipsum tamen vix contingeret sine usus promiscui impedimento. Si quid tamen exiguum ita occupari potest, id occupanti conceditur. Hyperbole est igitur *: Contracta pisces aequora sentiunt Jactis in altum molibus. Nam Celsus • jactas in mare pilas ejus esse dicit, qui jecerit, sed id non concedendum, si deterior maris usus eo modo futurus sit. Et Ulpianus ^ eum qui molem in mare jacit, ita tuendum dicit, si nemo damnum sentiat. Nam si cui haec res nocitura sit, interdictum utique, Ne quid in loco publico fiat, competiturum. Ut et Labeo ■ si quid tale in mari struatur, inderdictum vult competere, Ne qutd in mari, quo portus, statio iterye navigiis deterius sit, fiat. Quae autem navigationis, eadem piseatus habenda est ratio, ut communis maneat omnibus. Neque tamen peccabit, si quis in maris diverticulo piscandi locum sibi palis circumse- 222 DB JURE PRAEDAE. CAP. XII.

plat atque ita privatuii) faciat: sicut LucuUus exciso apud Neapolim monte ad villam suam maria admisit ^ £t hujus generis puto fuisse piscinas maritimas, quarum Varro et Columella meminerunt. Nec Martialis ' alio spectavit, cum de Formiano Apollinaris loquitur: Si quando Nereus sentit Aeoli regnum, Ridet procellas tuta de suo mensa. Et Ambrosius ': Inducis mare intra praedia tua, ne desint belluae. Hinc apparere potest, quae mens Pauli * fuerit, cum dicit, si maris proprium jus ad aliquem pertineat, uti possidetis interdictum ei competere. Esse quidem hoc interdictum ad privatas causas comparatum. non autem ad publicas (in quibus etiam ea comprehenduntur, quae jure gentium communi facere possumus), sed hic jam agi de jure fruendo, quod ex causa privata contingat, non publica, sive communi. Nam teste Marciano *, quidquid occupatum est et occupari potuit, id jam non est juris gentium, sicut est mare. Exempli causa, si quis LucuUum aut Apollinarem in privato suo, quatenus diverticulum maris incluserant, piscari prohibuisset, dandum iliis interdictum Paulus putavit, non solum injuriarum actionem, ob causam scilicet privatae possessionis. Imo in diverticulo maris, sicut in diverticulo fluminis •, si locum talem occuparim ibique piscatus sim, maxime si animum privatim possidendi plurium annorum continuatione testatus fuerim, alterum eodem jure uti prohibebo, ut ex Marciano colligimus, non aliter quam in lacu, qui mei dominii est '. Quod verum quamdiu durat occupatio, quemadmodum in littore antea diximus. Extra diverticulum idem non erit, ne scilicet communis usus impediatur. Ante aedes igitur meas aut praetorium ut piscari aliquem prohibeam, usurpatum quidem est, sed nuUo jure: adeo quidem ut Ulpianus * contemta ea usurpatione, si quis prohibeatur, injuriarum dicat agi posse. Hoc Imperator Leo * (cujus legibus non utimur) contra juris rationem mutavit voluitque Trpodvpx^ hoc est vestibula maritima, eorum esse propria, qui oram habitarent ibique eos jus piscandi habere: quod tamen ita procedere voluit, ut septis quibusdam remoratoriis, quas iToxi^ Graeci vocant, locus ille occuparetur ': existimans nimirum non fore, ut quis exiguam maris portionem alteri invideret, qui ipse toto mari ad piscandum admitteretur. Certe ut quis magnam maris partem, etiamsi possit, publicis utilitatibus eripiat, non tolerandae est improbitatis: in quam merito vir sanctus * invehitur. Spaiia maris sibi vindicant jure mancipii, pisciumquc jura sicut yernaculorum ^ conditione sibi servitii subjecta commemorant.

Iste^ inquit ^ sinus maris meus est j ille alterius. Dividunt elementa sibi potentes. £st igitur mare in numero earum rerum, quae in commercio non sunt, hoc est, quae proprii juris fieri non possunt *. Unde, censent eruditiores, sequitur, si recte et proprie loquamur, nuUam maris partem in territorio populi alicujus posse censeri: quod ipsum Placentinus sensisse videtur, cum dixit mare ita esse commune, ut in nuUius dominio sit nisi soliusDei, etJohannesFaber® cum mare asserit reiictum in suo jure et esse primaevo, quo omnia erant communia. Alioqui nihil differrent, quae sunt omnium communia, ab his quae publica proprie dicuntur, ut mare a flumine. Flumen populus occupare potuit, ut inciusum finibus suis, mare non potuit. Territoria autem sunt 224 I>^ JURE PRAEDAE. CAP XII.

ex occupationibus populorum, ut privata dominia ex occupationibus singulorum. Vidit hoc Celsus *, qui clare satis distinguit inter littora, quae populus Romanus occupare potuit, ita tamen ut usui communi non noceretur, et mare, quod omnino pristinam naturam retinuit. Nec ulla lex diversum indicat. Quae vero leges a contrariae sententiae auctoribus citantur *, aut de insulis loquuntur, quas clarum est occupari potuisse, aut deportu, qui non communis est, sedproprie publicus. Qui vero dicunt mare aliquod esse imperii Romani, dictum suum ita interpretantur, ut dicant jus illud in mare ultra protectionem et jurisdictionem non procedere: quod illi jus a proprietate distinguunt, nec forte satis animadvertunt id ipsum, quod populus Romanus classes praesidio navigantium disponere potuit, et deprehensos in mari piratas punire, non ex proprio, sed excommunijureaccidisse, quod et aliae liberae gentes in mare habent. Illud intecim fatemur potuisse inter gentes aliquas convenire, ut capti in maris hac aut illa parte hujus aut illius reipublicae judicium subirent, atque ita ad commoditatem distinguendae jurisdictionis in mari fines describi: quod ipsos quidem eam sibi legem ferentes deligat, at alios populos non item, neque locum alicujus proprium facit, sed in personas contrahentium jus constituit *. Quae distinctio, ut naturali rationi consentanea est, ita Ulpiani * responso quodam comprobatur, qui rogatus an duorum praediorum maritimorum dominus alteri eorum, quod venderet,