non auteni si ea omissa sit. Omissa enim non prodest nec si per mille annos fuisset continuata, ut recte animadvertit Castrensis ^ Et quamvis hoc voluisset Marcianus, quod minime credendus est cogitasse, in quo loco occupatio conceditur in eodem praescriptionem concedi, tamen absurdum erat, quod de tlumine publico dictum erat ad mare commune et quod de diverticulo ad sinum proferre, cum haec praescriptio usum qui est jure gentium communis impeditura sit, illa autem publico usui non admodum noceat. Alterum autem Angeli argumentum * quod ex aquae ductu sumitur, eodem Castrensi monstrante, ut a quaestione alienissimum ab omnibus merito exploditur. Falsum igitur est talem praescriptionem etiam eo tempore gigni, cujus initium omnem memoriam excedat. Ubi enim lex omnem omnino tollit praescriptionem, ne istud quidem tempus admittitur, hoc est, ut Telmus • loquitur, materia impraescriptibilis tempore immemoriali non fit praescriplibilis. Fatetur haec vera esse Balbus *: sed Angeli sententiam receptam dicit hac ratione, quia tempus extra memoriam positum idem valere. creditur privilegio, cum titulus aptissimus ex tali tempore praesumatur. Apparet hinc non aliud illos sensisse, quam si pars aliqua reipublicae, puta imperii Romani, supra omnem memoriam usa esset tali jure, ei dandam praescriptionem hoc colore, quasi Principis concessio praeiisset. Quare cum nemo sit dominus totius generis humani, qui jus illud adversus homines omnes homini aut populo alicui potuisset concedere, sublato illo colore necesse est etiam praescriptionem interimi.
Et sic ex illorum etiam sententia inter reges aut populos liberos prodesse nihil potest lapsus infiniti temporis. Vanis- 1 in d. 1. ult. n. 4. per 1. quod in littore. ff. de acq. dom. [D. 41. i. 14.] 3 ex 1. usum aquae. C. de aquaed. [C. 11. 42. 4.] confer cuni 1. diligenter. [1. 9.] eo tit. et cum 1. hoc jure. §. ductus aquae. ff. de aqua quotid. et aest. [D. 43. 20. 3. §.4.] * ad c. accedentes. de praescript. [Decrctal. 2. 26. 11.] "* de praescript. 4. parte. 5. partis princ. q. 6. n. 8.
simum aiitem et illud est, quod Angelus docuit, etiamsi ad dominium praescriptio proficere non posset, tamen dandam fore possidenti exceptionem. Nam Papinianus ^ disertis verbis exceptionem negat et aliter non potuit sentire, cum ipsius saeculo praescriptio nihil esset aliud quam exceptio.
Verum igitur est quod et leges Hispanicae exprimunt ', in his rebus, quae communi hominum usui sunt attributae, nullius omnino temporis praescriptionem procedere: cujus definitionis illa praeter caeteras ratio reddi potest, quod qui re communi utitur ut communi uti videtur, non autem jure proprio, et ita praescribere nonmagisquam fructuarius potest, vitio possessionis. Altera haec * etiam non contemnenda est, quod in praescriptione temporis cujus memoria non exstet, quamvis titulus et bona fides praesumantur, tamen si re ipsa appareat titulum omnino nuUum dari posse et sic manifesta sit fides mala, quae in populo maxime quasi uno corpore perpetua esse censetur, ex duplici defectu praescriptio corruit *. Tertia vero, quia res haec est merae facultatis, quae non praescribitur, \ft infra demonstrabimus. Sed nullus est finis argutiarum. Inventi sunt qui in hoc argumento a praescriptione consuetudinem distinguerent, ut illa scilicet exclusi ad hanc confugerent. Discrimen autem quod hic statuerunt sane ridiculum est: ex praescriptione ajunt jus unius, quod ab eo aufertur, alteri applicari *: sed cum aliquod jusitaalicui applicatur ut alteri non auferatur, tum dici consuetudinem: quasi vero cum jus navigandi, quod communiter ad omnes pertinuit, exclusis aliis ab uno usurpatur, non necesse sit omnibus perire quantum uni accedit*. Errori huic ansam dederunt Pauli verba, non recte accepta, qui cum de jure 236 DB JURE PRA£OA£. CAP. XII.
proprio maris ad aliqueni pertinente loqueretur, fieri hoc posse dixit Accursius ^ per privilegium aut consuetudinem: quod additamentum ad jurisconsulti textum nuUo modo accedens mali potius conjectoris esse videtur quam boni interpretis. Mens Pauli supra explicata est. Caeterum illi si vel sola Ulpiani * verba, quae paulo ante praecedunt, satis considerassent, longe aliud dicturi erant. Fatetur^enim, ut quis ante aedes meas piscari prohibeatur, esse quidem usurpatum, hoc est receptum consuetudinc, sed nuUo jure, ideoque injuriarum actionem prohibito non denegandam. Contemnit igitur hunc morem et usurpationem vocat, ut et inter Christianos doctores Ambrosius *. Et merito. Quid enim clarius quam non valere consuetudinem, quae juri naturae aut gentium ex adverso opponitur *? Consuetudo enim species est juris positivi, quod legi perpetuae obrogare non potest. Est autem lex illa perpetua, ut mare omnibus usu commune sit.
Quod autem in praescriptione diximus, idem in consuetudine verum est, si quis eorum qui diversum tradiderunt sensus excutiat, non aliud reperturum, quam consuetudinem privilegio aequiparari. Atqui adversus genus humanum concedendi privilegium nemo habet potestatem: quare inter diversas respublicas consuetudo ista vim non habet. Verum omnem hanc quaestionem diligentissime tractavit Vasquius *, decus illud Hispaniae, cujus nec in explorando jure subtilitatem, nec in docendo libertatem umquam desideres. Is igitur posita thesi: loca publica et jure gentium communia praescribi non posse, quam multis firmat auctoribus, exceptiones deinde subjungit ab Angelo et aliis confictas, quas supra retulimus. Has autem examinaturus recte indicat, istarum rerum verita- PE JURE PRAEDAE. CAP. XII. 2^7 tem pendere a vera juris tam naturae quam gentium cognitione. Jus enim naturae, cum a divina veniat providentia esse immutabile. Hujus autem juristnaturalis partem essc jus gentium primaevum, quod dicitur, diversum a jure gentium secundario sive positivo: quorum posterius mutari potest, prius non potest. Nam si qui mores cum jure gentium primaevo repugnent, hi non humani sunt, ipso judice, sed ferini, corruptelae et abusus, non leges et usus. Itaque nullo tempore praescribi potuerunt, nuUa lata lege justificari, nuUo multarum etiam gentium consensu, hospitio et exercitatione stabiliri, quod exemplis aliquot et Alphonsi Castrensis, theologi Hispani, testimonio * confirmat. Ex quibus apparet, inquit, quam suspecta sit sententia eorum, quos supra retU' limus, existimantium Genuenses aut etiam Venetos posse non injuria prohibere alios navigare per gulfum aut pelagus sui maris^ quasi aequora ipsa praescripserint^ id quod non solum est contra leges *, sed etiam est contra ipsum jus naturae aut gentium primaevum, quod mmtari non posse diximus.
Quod sit contra illud jus constat, quia non solum maria aut aequora eo jure communia erant ^ sed etiam reliquae omnes res immobiles. Et licet ab eo jure postea recessum fuerit ex parte, puta quoad dominium et proprietatem ter^ rarum, quarum dominium, jure naturae commune, distinctum et divisum sicque ab illa communione segregatum fuit ', tamen diversum fuit et est in dominio maris, quod ab origine mundi ad hodiernum usque diem est fuitque semper in communi nulla ex parte immutatum, ut est notum. Et quamvis ex Lusitanis magnam turbam saepe audiverim in hac * de potestate legis poenalis. 1. 2. c. 14. p. 572. [Vasq. p. 752. n. 30. et sqq.] 2 1. quod in littore. IF. de acq. dom. [D. 41. i. 14.] I. fin. in pr. fF. de usac. [D. 41. 3. 45.] §. flumina. Inst. de rer. div. [I. 2. i. §. 2.] 1. si quisquam. ff. de divers. temp. praescr. [D. 44. 3. 7.] 1. sane si maris ff. de injuriis. [D. 47. 10, 14.] ' 1. ex hoc jure. ff. de just. et jure. [D. i. i. 5.] §. jus gentium. et §. jus autem gentium. Inst. de jure nat. [I. i. 2.]
esse opiniotie^ ut eorum rex ita praescripserit navigationem Indici occidentalis (forte orientalis.) ejusdemque yastissimi maris ^ ita ut reliquis g§ntibus aequora illa transfretare non liceat et ex nostrismet Hispanis yulgus in eadem opinione fere esse videatur ^ ut per vastissimum immensumque pontum ad Indorum regiones ^ quas potentissimi reges nostri Hispaniarum subegerunt ^ reliquis mortalium navigare^ praeterquam Hispanis jus minime sit ^ quasi ab iis id jus praescriptum fuerit, tamen istorum omnium non minus insanae sunt opiniones, quam eorum, qui quoad Genuenses et Venetos in eodem fere somnio esse adsolent ^ quas sententias ineptire vel ex eo dilucidius apparet, quod istarum nationum singulae contra se ipsas nequeunt praescribere, hoc est non respublica Venetiarum contra semet ipsam, non respublica Genuensium contra semet ipsam, non regnum Hispanorum contra semet ipsum^ non regnum Lusitanorum contra semet ipsum ^ Esse enim debet differentia inter agentem et patientem ^.^Contra reliquas vero nationes Jongc minus praescribere possunt, quia jus praescriptionum est mere civilej ut fuse ostendimus supra*. Ergo tale jus cessat j cum res agitur inter Prihcipes vel populos superiorem non recognoscentes in temporalibus. Jura enim mere civilia cujuscunque regionis quoad exteros populos^ nationes vel ctiam homines singulos non magis sunt in consideratione, quam si revera non esset tale jus aut umquam fuisset, et ad jus commune gentium primaevum vel secundarium recurrendum est eoque utendum, quo jure talem maris praescriptionem et usurpationem admissam non fuisse satis constat. Nam et hodie usus aquarum communis est, non secus quam erat ab origine mundi. Ergo in aequoribus et aquis nullum jus * 1. sequitur. §. si viam. fF. de usuc. [D. 41. 3. 4. §. 27.] §. sic itaque. Inst. de actionibus. [I. 4. 6. §. 14.] ^ Ut dictis juribus ct I. cum filio. ubi multa per Bart. et Jas. fF. dc leg. i. ^ partc i. in princip. quaest. 3. et 4.
DE JURE PRAEDAE. CAP, XII. 239 est aut esse potest humano generi, praeterquam quoad usum communem. Praeterea de jure naturali et divino est illud praeceptum, ut quod tibi non ^vis, alteri non facias: unde cum navigatio nemini possit esse nociva, nisi ipsi naviganti, par est ut a nemine possit aut debeat impediri, ne in re sui riatura libera sibique minime noxia navigantium libertatem impediat et laedat contra dictum praeceptum et contra regulam^ ^ praesertim cum omnia intelligantur esse permissa^ quae non reperiuntur expressim prohibita ^ Quinimo non solum contra jus naturale esset, yelle impedire talem navigationem praetextu praescriptionis, cum impedienti id minime prosit et impedito noceat, sed etiam tenemur contrarium facere^ hoc est prodesse iis, quibus possumus, cum id sine damno nostro fieri potest. Quod cum multis auctoritatibus tam divinis quam humanis confirmasset, subjungit postea: Ex superioribus etiam apparet suspectam esse sententiam Johannis Fabri, Angeli ^ Baldi et Francisci Balbi^ quos supra retulimus ^ existimantium loca juris gentiumcor%munia^ etsi acquiri non possunt praescriptione ^ posst tamen acquiri consuetudine ^ quod omnino falsum est eaque traditio caeca et nubila est omnique rationis lumine carens ^ legemque verbis non reb^us imponens *• In exemplis enim de mari Hispanorum, Lusi" tanorum, Venetorum, Genuensium, reliquorum constat consuetudine jus tale navigandi et alios navigare prohibendi non magis acquiri^quam praescriptione, Utroque enim casu^ ut patet, par est ratio ^ ^ et quia per jura et rationes supra relatas id esset contra naturalem aequitatem, nec ullam induceret utiUtatem, sed solam laesionem, sicque ut legc expressa introduci non possent *; ita etiam nec legt tacita, qualis est consuetudo; et tetnpore id non justificaretur sed potius deterius et injurius in dies fieret. Ostendit deinde ex prima terrarum occupatione posse populo ut venandi jus, ita piscandi in suo flumine competerc: et postquam ista semel ab antiqua communione separata sunt, ita ut particularem applicationem admittant praescriptione temporis ejus, cujus initii memoria non exstet, quasi tacita populi concessione acquiri posse. Hoc autem per praescriptionem contingere, non per consuetudinem, quia solius acquirentis conditio melior fiat, reliquorum vero deterior# Et cum tria enumerasset, quae requiruntur ut jus proprium in flumine piscandi praescribatur, Quid autem, subdit, quoad mare? Et in eo magis est^ quod etiam concursus istorum trium non suficeret ad acquirendum jus. Ratio diferentiae inter mare ex una parte et terram vel flumina ex altera, quia illo casu, ut olim, ita et hodie et semper tam quoad piscandum quam quoad navigandum mansit integrum jus gentium primaevum, neque umquam fuit a communione hominum separatum et alicui vef aliquibus applicatum. Posteriore autem casu, nempe in terra vel fluminibus, aliud fuit ut jam disseruimus, Sed quare jus gentium secundarium, ut eafn separationem quoad terras et flumina fecit, quoad mare facere desiit, Iresponde: quia illo casu expediebat ita fieri^ hoc autem casu non eX" pediebat. Constat enim quody si multi venentur aut piscentur in terra vel flumine, facile nemus feris et flumen piscibus evacuatum redditur: id quod in mari non est. Item fluminum navigatio facile deterior fit et impeditur per aedificia^ quod in mari non est *. Item per aquaeductus facile eva- ^ c. erit autem lex. dist. quarta. [Decr. Grat. p. i. 4. 4.] 1. i. et 2. ff. de legibus. [D. i. 3.] cap. fin. de praescr. [Decrctal. 2. 26. 20.] 2 per totum tit. ff. ne quid in flum. publ. [D. 43. 13.]
cuatur flumen^ non ita in mari: ergo in utroque non est par ratio, Nec ad rem pertinet, quod supra diximus, com^ munem esse usum aquarum, fontium etiam et fluminum. Nam intelligitur quoad bibendum et similia, quae fluminis dominium aut jus habenti vel minime vel leyissime nocent: minima enim in consideratione non sunt ^ Pro nostris sen-^ tentiis facit, quia iniqua nullo tempore praescribuntur, et ideo lex iniqua nullo tempore praescribitur aut justificatur *• Mox: Et quae sunt impraescriptibilia, ex legis dispositione nec per mille annos praescribentur •; quod innumeris doctorum testimoniis fulcit. Nemo jam non videt ad usum rei communis intercipiendum nuUam quantivis temporis usurpationem prodesse: cui adjungendum est, etiam eorum qui dissentiunt auctoritatem huic quaestioni non posse accommodari. IUi enim de mediterraneo loquuntur, nos de oceano: illi de sinu, nos de immenso mari, quae in ratione occupationis plurimum difFerunt. Et quibus illi indulgent praescriptionem, hi littora mari continua possident ut Veneti et Januenses, * quod de Lusitanis dici non posse modo patuit. Imo et si prodesse posset tempus, ut posse quidam putant, in publicis quae sunt populi, tamen non ea adsunt, qua^ necessario requiruntur. Primum enim docent omnes desiderari, ut is qui praescribit hujusmodi actum, eum exercuerit non longo duntaxat tempore, sed memoriam egrediente: deinde ut tanto tempore eumdem actum nemo aliusexercuerit, nisi concessione illius vel clandestine: praeterea ut alios uti volentes prohibuerit, scientibus quidem et patientibus iis ad quos ea res pertinebat: nam etsi exercuisset semper et quos- ' 1. scio. IF. de minorib. [D. 4. i. 4.] Vasq. 1. i. de suc. reso. c. 7. ' Balb. de praescr. 5. q. princ. in q. 11. illius 5. qaaest. prinp. Gl. in c. inter caetera. [Decr. Grat. p. a. 10. 3. 8.] Alph. de Castro, de potest. leg. poen. I. 2. c. 14. 8 Balb. in fin. et ibi Ang. in I. omnes. C. de praescr. trig. annomm. [C. 7. 39. 4.] * V. Ang. in d. §. littorum quoque. Inst. de rer. div. [I. 2. i. §. 5.] et alios supra alleg.
ft4^ DB JUR£ PRAEDAft. CAP. XlU dam exercere volentes prohlbuisset semper, non tamen omnes, quia alii fueruut prohibiti, alii vero libere exercuerunt, id quidera non sufBceret ex doctorum sententia. Apparet autem debere haec omnia coflcurrere, tum quia praescriptioni rerum publicarum lex inimica est, tum ut videatur praescribens jure suo, non autem communi usus, idque non interrupta possessione. Cum autem tempus postulatur, cujus initii non exstet memoria, non semper sufficit, ut optimi interpretes ostendunt * ^ pi*obare saeculi lapsum, sed constare oportet famam rei a majoribus ad nos transmissam, ita ut nemo supersit, qui contrarium viderit aut audiverit. Occasione rerum Africanarum in ulteriora primum oceani inquirere coepefunt, regnante Johanne, Lusitani anno salutis millesimo quadringentesimo SeptUagesimo septimo *: viginti post annis fiub rege Immanuele promontorium Bonae Spei praeternavigatum est^ seriusque multo ventum Malaccam et ad insulas remotiores, ad quas Batavi navigare coeperunt anno millesimo quingentesimo nonagesimo quinto, non dubie intra annum centesimum. J&m vero etiam eo quod intercessit tempore aliorum usurpatio adversus alios etiam omnes impedivit praeacriptionemi Castellani ab anno millesimo quingentesimo decimo nonp possessionem Lusitanis ttiaris circa Moluccas ambiguam fecere. Oilli etiam et Angli non clanculum, sed vi aperta eo pefruperunt. Praeterea accolae totius tractus Africarti aut Asiiltici partem maris quisque sibi proximam piscando et nftvigando perpetuo usurparunt, numqUam a Lusitanis pfohibiti. Conclusum igituf sit jus nullum esse Lusitanis^ quo allam quamvis gentem a navigatione oceani ad Indos prohibeant.
Quod si dicant Lusitani cum Indis commercia exefcendi jus quoddam proprium ad se pertinere, iisdem fere omnibus argumentis refellentur. Repetemus breviter et aptabimus.
Jure gentium hoc introductum est ut cunctis horainibus inter se libera esset negotiandi facultas ^, quae a nemine possit adimi. Et hoc sicut post dominiorum distinctionem continuo necessarium fuit, ita originem videri potest antiquiorem habuisse* Subtiliter enim Aristoteles * fuTx^^^ijriJtifv dixit xv»irXvip6i<Fiv Tijg icxrk cpii^nv (ivTApiisl»^ ^ hoc est, negotiatione suppleri id quod naturae deest ^ quo commode omnibus sufficiat. Oportet igitur communem esse jure gentium non tan* tum privative, sed et positive *, ut dicunt magistri, sive affirmative. Quae autem illo modo sunt juris gentium mutari possimt, quae hoc modo non possunt* Id ita intelligi potest. Dederat natura omnia omnibus, sed cum a rcrum multarum usu^ quas vita desiderat humana, locorum intervallo homines arcerentur, quia ut supra diximus non omnia ubique proveniunt, opus fuit trajectione: nec adhuc vera permutatio erat, sed alii vicissim rebus apud alios repertis suo arbitrio utebantur: quo fere modo apud Seres dicitur rebus in solitudine relictis sola mutantium religione peragi commercium *. Sed cum statim res mobiles monstrante necessitate, quae modo explicata est, in jus proprium transiissent^ inventa est permutatio % qua quod alteri deest ex eo quod altcri supercst suppleretur. Ita comtnercia victus gfatia inventa ex Homero Plinius * probat* Postquam vero res etiam immobiles in dominos distingui coeperunt, sublata undique communio non inter homines locotum spatiis discretos tantuta, verurti etiam inter vicinos necessarium fecit commefcium: quod ut facilius procederet nummus postea adinventus est "^: dictus autem »7^0 tov vifi^v, quod institutum sit civile: