antiquior enim inter cives est. Ipsa igitur ratio omnium 244 ^^ JURB PRAEDAB. CAP. XII.
contractuum universalis, jj fj[^Txl3^>iTiKii, a natura est: modi autem aliquot singulares ipsumque pretium, j} xpyiiAXTi^i}cyi ^ ab instituto ^: quae vetustiores juris interpretes non satis distinxerunt. Fatentur tamen omnes * proprietatem rerum saltem mobilium a jure gentium primario prodire, itemque contractus omnes, quibus pretium non accedit. Philosophi • Tviq fjLSTx^Kyittw^q ^ quam translationem vertere licebit, genera statuunt duo, T^iv ifjc^Tropixijv kx) Tyfv >cx7rvi>.iKviv: quarum ifATTopDoi, quae est, ut vox ipsa indicat, inter gentes dissitas, ordine naturae prior est et sic a Platone ponitur *. KxTnj^iKri eadem videtur esse, quae Trxpxarx^rig Aristoteli *, tabernaria seu stataria negotiatio inter cives. Idem Aristoteles t^i/ if/^TropiJcijv dividit in vxuKKvjpixv et (popmylxv, quarum haec terrestri itinere, illa maritimo merces devehit. Sordidior autem est KXTr^htKVj •, contra honestior ifATropiKvi^ et maritima maxime, quia multa multis impertit. Inde navium exercitionem ad summam rempublicam pertinere dicit Ulpianus ', institorum non eumdem esse usum. Quin illa omnino secundum naturam necessaria est. Aristoteles ': ior/ yxp vi f^Tx(3^iiTtKii ttxvtccv, xp^xfji,av>i to fjtiv TrpaTOv ix tov kxtx ^v<rtv tu tx fjiiv TrXsioo, tx Jf iXxTTu tuv tKxvuv sx^tv Tovg xvSpcoTTov^, Est enim translatio rerum om^ nium, coepta ab initio ab eo quod est secundum naturam, cum homines partim haberent plura quam sufficerent ^ partim etiam pauciora. Seneca •: quae emeris , yendere gentium jus est, Commercandi igitur libertas ex jure est primario gentium, quod naturalem et perpetuam causam habet, ideoque toUi non potest, et si posset, non tamen posset nisi omnium gentium consensu: tantum abest ut uUo modo gens aliqua gentes duas inter se contrahere volentes juste impediat. Et primum inventio aut occupatio hic locum non habet, quia jus mercandi non est aliquid corporale, quod possit apprehendi: neque prodesset Lusitanis etiamsi primi hominum cum Indis habuissent commercia, quod tamen non potest non esse fal^issimum, Nam et cum initio populi in diversa iere, aliquos necesse est primos fiiisse mercatores, quos tamen jus nullum acquisivisse certo est certius. Quare si Lusitanisjus aliquod competit, ut soli cum Indis negotientur, id exemplo caeterarum servitutum ex concessione oriri debuit aut expressa aut tacita,hoc est,praescriptione, neque aliter potest. Concessit nemo, nisi forte Pontifex, qui non potuit. Nemo enim, quod suum non est concedere potest. At Pontifex, nisi totius mundi temporalis sit dominus, quod negant sapientes, jus etiam commerciorum universale sui juris dicere non potest. Maxime vero cum res sit ad solum quaestum accommodata nihilque ad spiritualem procurationem pertinens, extra quam cessat, ut fatentur omnes, Pontificia potestas. Praeterea si Pontifex solis illud Lusitanis jus tribuere vellet, idemque adimere hominibus caeteris, duplicem faceret injuriam.
Primum Indis, quos ut extra ecclesiam positos Pontifici nuUa ex parte subditos esse diximus. His igitur cum nihil quod ipsorum est adimere possit Pontifex, etiam jus illud quod habent cum quibuslibet negotiandi adimere non potuit. Deinde aliis hominibus omnibus Christianis et non Christianis, quibus idem illud jus, adimere non potuit sine causa, aut causa indicta. Quid quod ne temporales quidem domini in suis imperiis prohibere possunt commerciorum libertatem, uti rationibus et auctoritatibus ante demonstratum est? Sicut et illud confitendum est, contra jus perpetuum naturae gentiumque, unde ista libertas originem sumsit in omne tempus duratura, nuUam valere Pontificis auctoritatem. Restat praeft4^ DE JURR PRAEDAE. CAP. XII.
scriptio, seu consuetudinem mavis dicere. Sed nec hujus nec illius vim esse aliquam inter liberas nationes aut diversarum gentium Principes, nec adversus ea quae primigenio jure introducta sunt, cum Vasquio ostendimus. Quare et hic, ut jus mercandi propriiim fiat, quod proprietatis naturam non recipit, nullo tempore efficitur. Itaque nec titulus hic adfuisse potest, nec bona fides; quae cum manifestc desunt, praescriptio secundum canones non jus dicetur sed injuria. Quin et ipsa mercandi quasi possessio non ex jure proprio contigisse videtur, sed ex jure communi, quod ad omnes aequaliter pertinet: sicut contra quod aliae nationes cum Indis contrahere forte neglexerunt, Id non Lusitanorum gratia fecisse existimandi sunt, sed quia sibi ita expedire crediderunt: quod nihil obstat, quominus ubi suaserit utilitas id facerc possint, quod antea non fecerint, Certissima cnim illa regula a doctoribus ^ traditur in his, quae sunt liberi arbitrii seu merae facultatis, ita ut per se actum tan* tum facultatis ejus, non autem jus novum operentur, nec praescriptionis nec consuetudinis titulo annos etiam millc valituros: quod et affirmative et negative procedit, ut docet Vasquius *. Nec enim quod libere feci, facere cogor, nec quod non feci, omittere. Alioquin quid esset absurdius, quam ex eo quod singuli non possumus cum singulis semper contrahere, saivum nobis in posterum non esse jus cum iilis, si usus tulerit, contrahendi? Idem Vasquius ' et illud rectissime, ne infinito quidem tempore effici, ut quid neccssitate potius quam sponte factum videatur. Probanda itaque Lusitanis foret coactio, quae tamen ipsa, cum hac in re juri ^ Ci. <t fi^rt. ia U Wam fublicgiB, If. 4e vin pubL [P. 43* n- «•] ikilb,.i« 4. jpar. $. par. princ. (}. i. Pan. in c, ex parje Asienws* dc poncess. praeJb^ [Decretal. 3. 8. 10.] Dd. in 1. qui jure familiaritatis. ff. de acq. poss. [D. 4i. 2. 41.3 et aHegat. per Covarr. in c. possessor. p. 2. $.4.^.6. ' Controv. usu paturae sit contraria et omni hominum generinoxiajusfacere non potest. Deinde illa coactio durasse debuit per tempus, cujus initii non exstet memoria *; id vero tantum hinc abest, ut ne centum quidem anni exierint, ex quo tota fere nego* tiatio Indica penes Venetos fiiit per Alexandrinas trajecf tiones '. Debuit etiam talis esse coactio, cui restitum non sit. At restiterunt Galli et Angli aliique '. Neque sufficit aliquos esse coactos, sed ut omnes coacti sint requiritur, cum per unum non coactum servetur in causa communi liber-» tatis possessio. Arabes autem et Sinenses a saeculis aliquot ad hunc diem perpetuo cum Indis negotiantur. Nihil igitur prodest ista usurpatio. Ex his quae dicta sunt satis perspicitur eorum caeca aviditas, qui ne quemquam in partem lucri admittant, illis rationibus conscientiam suam placare student, quas ipsi magistri Hispanorum, qui in eadem sunt causa, manifestae vanitatis convincunt \ Omnes enim qui in rebus Indicis usurpantur colores injuste captari, quantum ipsis licet satis innuunt, adduntque numqu^m eam rem serio theologorum examine probatam. IUa vero querela quid est iniquius, quod dicunt Lusitani quaestus suos exhauriri copia contra licentium? Inter certissima enim juris enuntiata est, nec in dolo eum versari, nec fraudem facere, ne damnum quidem alteri dare videri, qui jure suo utitur •: quod maxime verum est, si non ut alteri noceatur, sed rem suam augendi animo, quidpiam fiat ". Inspici enim debet id quod principaliter agitur, non quod extrinsecus in cojisequentiam venit '• Imo si proprie 248 DB JURB PRABDAB. CAP. XII.
loquimur cum Ulpiano % non ille damnum dat, sed lucro, quo adhuc alter utebatur, eum prohibet. Naturale autem est et summo juri atque etiam aequitati conveniens*, ut lucrum in medio positum suum quisque malit esse quam alterius% etiam qui ante perceperat. Quis ferat querentem opificem, quod alter ejusdem artis exercitio ipsius commoda evertat? Batavorum autem causa eo est justior, quia ipsorum hac in parte utilitas cum totius humani generis utilitate conjuncta est, quam Lusitani eversum eunt. Neque hoc recte dicetur ad aemulationem fieri, ut in re simili ostendit Vasquius *: aut enim plane hoc negandum est, aut asseverandum non ad bonam modo, verum etiam ad optimam aemulationem fieri, juxta Hesiodum *: i<yaiif Vepiq viis fiporom. Bona lis mortalibus haec est. Nam etiam si quis pietate motus, inquit ille, frumentum in summa penuria vilius venderet, impediretur improba durities eorum hominum, qui saeviente penuria suum carius fiierunt vendituri. Verum est talibus modis minui aliorum reditus, nec id negamus, ait: sed minuuntur cum universorum hominum commodo: et utinam omn^um Principum et tyrannorum orbis reditus ita minuerentur. Quid ergo tam iniquum videri potest, quam Hispanos vectigalem habere terrarum orbem, ut nisi ad illorum nutum nec emere liceat nec vendere? In cunctis civitatibus dardanarios odio atque etiam poenis prosequimur *, nec uUum tam nefarium vitae genus videtur quam ista annonae flagellatio. Merito quidem, naturae enim faciunt injuriam, quae in commune faecunda est ': neque vero censeri debet in usus paucorum reperta negotiatio, sed ut quod alteri deest alterius copia pensaretur, justo tamen compendio omnibus proposito, qui laborem ac periculum transferendi in se suscipiunt '. Hoc ipsum igitur quod iii republica, id est, minore hominum conventu, grave et pernitiosum judicatur, in magna illa humani generis societate ferendumne est, ut scilicet totius mundi monopolium faciant populi Hispani? Clament igitur Lusitani quantum et quamdiu libebit: Lucra nostra deciditis. Respondebunt Batavi: Imo nostris invigilamus. Lucra nostra deciditis. Hocne indignamini in partem' nos venire ventorum et maris? Lucra nostra deciditis. Et quis mansura promiserat? Lucra nostra deciditis. Salvum est vobis, quo nos contenti sumus; aequis mercamur pretiis. Lucra nostra deciditis. Docetis igitur id, unde lucrari possimus, alteri non remittere.
Cum igitur supra ^ Victoriae auctoritate et exemplis demonstratum sit justam esse belli causam, cum libertas commerciorum -vindicatur adversus prohibentes, sequitur Batavis justam belli causam in Lusitanos fuisse. Quod et speciatim hoc modo probatur. Justae bellorum causae sunt rerum 2int£xconcL6. defensio aut recuperatio, debiti et poenae exactio. In rebus mtn i etiam jura comprehendere debemus: et sic Baldus * dicit eum qui jure meo me uti prohibet recte ofFendi. Jus autem est tum quod privatim, tum quod jure humanae societatis nobis competit, ut in causa belli adversus Amorraeos Augustinus' loquitur, hoc est, usus ejus quod commune est, puta maris £*/.2.*/4.
et commerciorum. Si quis igitur jus tale quasi possideat recte defendet. Ita Pomponius * eum, qui rem omnibus communemcum incommodo caeterorum nsurpetfmanu prohibendum dicit. Nam quoties in judiciis interdicta competunt prohibitoria, toties extra judicia prohibitio competit armata. Praetor *: Quominus illi in flumine publico navem agere, ratem agere, quove minus per ripam exonerare liceat, vim fieri veto, De mari et littore in eamdem formam dandum %SO D£ JURB PRABDAE. OAP. XII.
interdictum docent interpretes ^ exemplo Labconis *, qui cum interdiceret Praetor: Ne quid in flumine publico ripave ejus facias, quo statio iterve navigio deterior sit, fiat: simile dixit interdictum competere in mari ': Ne quid in mari inve littore facias^ quo portus statio iterve navigio deterius sit, fiat. Injusta igitur vis illa vi justa repellenda est. Et hoc ipsum alii etiam de bello scriptores * crediderunt, cum pro rerum defensione bellum suscipi possit, posse etiam sustineri pro usu eaium rerum, quae naturali jure debent esse communes. Quare his qui itinera praecludunt, per quae fit inductio et eductio necessariorum, etiam sine Principis auctoritate via facti dicunt posse occurri. Et hoc in ipsa prohibitione. Post prohibitionem autem competit vice interdicti restitutorii injuriarum actio, si quis in mari navigare prohibeatur, aut rem suam vendere, aut re sua uti non permittatur, ut multis locis Ulpianus * respondet. Oportet igitur hanc esse injuriam. Injuria autem ab altero illata justam dat bello causam *. Et sicut res nobis ereptas recuperare liceret, Ex lege 6. ita ct jus illud recte recipiet, qui per vim depulsus est. Sequitur causa debiti. Nam qui aliquem impediret eo jure uti, ad damni reparationem etiam naturali jure obligatur. Silvester ^: Qui impedit piscatorem vel aucupem a verisimili futura captione piscium vel avium, quae sunt juris com" munis, tenetur arbitrio boni viri ': quia istis aufertur suus proprius usus, qui erat sui juris^ et fructus in eorum usu quasi seminaliter contentus, Deinde: qui impediunt ad" ventum frumenti aut aliarum mercium ad aliquam terram, « finem. ^ alleg. Gerard. Old. et Arch.
D£ JURB PRAEDAE. CAP. XII. ft^I ut ipsi carius yendant, tenentur de illo pluri hi$, qui carius emerunt, et de damno illis, qui erant allaturi, quia injuste impediverunt, utilitatem privatam et propriam publicae et communi praeponentes. Et idem de his qui concordant in emtione omnium mercium ^ ut vendant ad libitum^ quia tenentur ad omne damnum ^ Sed praeter damnum, ut alibi tractavimus, illa culpa per se obligat, quia naturalis ^^t/tf^es.v. ratio malitiam impunitam esse non patitur. Leges civiles '^it. w.^'^' injuriam fere mulctis, violentiam illatam libertati amissione partis bonorum, monopolium vero omnium bonorum publicatione coercent: quae hic pariter concurrunt. Verum quidem est poenas fecinorum ex utilitate publica intendi et remitti.
Sed tamen in his quae ex natura, non ab instituto,• mala sunt et illicita ad verae proportionis normam etiam extra leges poena exigi potest. Cum igitur natura dictct ex eo quod alienum est nostrum nos fecere non debere, sequitur tanto illos gravius peccare, qui jus commune hominum sibi proprium facere conantur, quanto hac in re pluribus fit injuria. Praecipue autem grave est peccatum, quo tota laeditur humana societas, cui vinculo antiquissimo obstrictl et obnoxii sumus. Haec ratio Ambrosium ' cogit exclamare in eos qui maria claudunt, Augustinum * in eos qui itinera obstruunt, Nazianzenum ^ in coemtores suppressoresque mercium, qui ex inopia omnium soli lucrum sperant et ut ipse loquitur Ka/rxTrpxyf^ot/rsiwrat ryjg ivSelocg, Quin et divina sententia 5 <rvvixoov &itov hjf^^oKxrdpxrog, publicis sci-» licet diris devovetur, sacerque habetur qui annonam vexat ^ all. 1. 2. ff. ad 1. Jul. de aimoHa. [D. 48. 12.] 1. aiinonaiii. ff. dc «xcr. crim. [D. 47. II. 6.] et ibi Gl. ^ Dig. de injuriis. toto tit, [D. 47. 10.] et ibi. Dd. Dig. de vi publ. et de vi priv. [D. 48. 6. et 7.] adde 1. vim facit. ff. de yi armata [D. 4S* 16, 11.] C. de monop. {C. 4. 59.] ^ loco «upra citato ex Hexam. ^ citatur in Decr. Grat. p. 2. 23. 2. 3. ^ in funui SasiUi. [edst. Bened. vol. i. p. 797. d.]
2S2 D£ JURB PRAEDAE. CAP. XII.
et supprimit. Sunt igitur haec omnino et simpliciter mala, quae vel ob exemplum poenam debent. Ea autem poena nulli rectius applicatur quam his, qui juris communis exsecutionem in se receperint, et Baldus * dixit jure canonico et jure conscientiae, quod a jure naturali non discrepat, bona omnia delinquentis tacite obligata pro satisfactione, quare praeter priora etiam hoc jus Batavis in bello Lusitanico fuit, Oriuntur haec omnia ex nuda prohibitione commerciorum: alia vero non minora e modo prohibendi, quo calumniae pertinent £*co«r/.6. superius * narratae. Si nostrum nobis servandum est nec art, I. exatnttt 2. id nobis eripi a quoquam debet, quid tam ulli suum est quam bene merenti bona fama, quae certe nobilioribus animis quovis lucro, paene et vita pretiosior est '? Atque adeo vera haec injuria est, ut commune generis nomen sibi proprium fecerit *: nec enim significantiore vocabulo exprimere possumus id, quod contumeliae causa fit, quam Graeci S/3j0/i/ vocant. Neque hic de levi contumelia agitur, quae facientes delectet, affectos parum laedat, sed de ea qua Hollandi infamati per orbem terrarum, criminibusque non minus falsis quam atrocibus in odium humani generis adducti sunt: qua factum, ut plurimi reges et populi contactus etiam gentis velut profanos atque nefarios exsecrarentur. Infames olim populi piratica Cilices, furtis Cercopes, infandis amoribus Persae, vita exlege et insociabili Nomades: vSed supra omne quod dici potest illorum est nefas, qui Deum et religionem non agnoscunt,cum id eousque ab humana natura abhorreat, ut vere dictum sit nullum esse populum, cui non appareat aliquam inesse notitiam et cultum divinitatis ^. Cuncta haec crimina Lusitani in HoUandos congesserunt tam caeca maledicendi libidine, ut nihil horum reperiatur quod non in quosvis potius populos congruat, quam in eos in quos dicebatur. Non enim piraticae sed mercaturae studiosissimam hanc esse gentem, deinde alienam ab omni rapacitate, in venere et omni vita prae caeteris moderatam, legum vero et magistratuum et sacrorum praecipue reverentissimam, ne omnes historias evolvamus, peregrini qui res Belgicas paulo diligentius introspexerunt tesres sunt locupletissimi \ Merito igitur in hunc modum traducti famam suam purgarunt, utque Jndos omni suspicione liberarent, re ipsa demonstrarunt quinam essent, in quos arma HoUandi haberent. Nam quod pro rebus caeteris permittitur, qui minus pro fama liceat? Armis £' ^ege 2.
supra c, 2.
eam scilicet integram servare, laesam redintegrare, quod fit cum is qui innocentium existimationem non jusre laesit, eamdem jure victus dedecore suo expiat *. Neque dubium est quin ad exemplum furis detractor ad restitutionem obli- Ex uge o.
getur, quae si aliter haberi commode non potest, in mulctas etiam pecuniarias convertitur. Neque tantum civiliter, stA^Ex teg» 5.
etiam criminaliter ob injurias agi potest ', quo nomine Turpiliani senatusconsulti poena in calumniatores prodita est *.
lisdem igitur de causis arma recte suscipiuntur: ut apud poetam *: Pro Jupiter ibit ~ Hic ^ ait ^ et nostris illuserit advena regnis?
Non arma expedient totaque ex urbe sequentur, Deripientque rates alii navalibus? ite, Ferte citi flammas, date yela, impellite remos. Quin etiam eos qui in bello hostem amarioribus convitiis ^ V. Chassaneutn ad const. Burg. in praef. ad verbum HoUandiae, et Guicc. de rebus Belgicis, in c. de moribus et consuetudinibus et in c. de Hollandia et in c. de regimine. ^ Dd. ad l. furem. ff. ad I. Corn. de sic. et ad 1. i. ff. de poenis. [D. 48. 8. 9. et D. 48. 19.] Vict. de jure belli n. 4. Pan. in c. olim de rest. spol. n. 17. [Decretal. 2. 13. 12.] ^ insc, ^e injur. §. insumma. [I. 4. 4. §. 10.] * Dig. ad S. C. Turp. toto tit. [D. 48. 16.] * [Virgil. Aen.
lacessissent ^ a victore punitos crebro invenimus *, quasi Ex conc/.e. nec bellum virulentiam istam excuset* Et hae quidem justae arf, I. exa- *; mcn 3. causae belli suscipiendi fuerunt. Caeterum diximus non omne jus ante bellum esse; quoddam inter arma oriri^ pro Ex hge 1. quo scilicet bellum recte continuetur. Ordinem hic ducit vitae defensio. Nam cum nos rem nostram defendimus recuperatumve imus, aut jus nostrum persequimur et adversarius ne id faciamus armis occurrit^ apparet hic nos innoxios in vitae periculum adduci: quae belli causa antiquissima et justissima est. £t profecto ante hanc causam bellum a parte Ex histor. Batavorum ne coepit quidem, ut narrationis praepositae series c, 11, partc 2. art, 2 et osteudit. Scquitur rerum defensio aut recuperatio sive ipart, ^.
sarum rerum bello amissarum ^ sive ejus quod pro rebus ha-Ex lege 2. beri potest. Nam bellator injustus justo bellatori ad omne aade quae • in c, 4. de- damnum obligatur, quod ei occasione belli obvenit. Constat monstr, an- *^ tecedunt. autcm Batavis per violentiam Lusitanorum navigia quaedam Ex histor,c\\m mercibus erepta, damna autem illata esse plurima, ut cuiis, cum ipsi interdum accepta clade coacti sunt naves suas deserere et exurere. Sequitur exactio ejus quod hostis hosti de-Ex lege 6, bet 9 in qua ponenda est sumtuum ratio. Omnes enim belli adde quae i»c.4. /.</. impensas innoxio debet, qui belli injusti auctor fuit. Non potuisse autem Lusitanis resisti sine immensis sumtibus in Ex histor, tam remoto orbe tota rerum narratio satis ostendit. Huc perc. IX. parte,...a.per totum. tinet armatura navium non mmus pretiosa quam necessaria: major nautarum numerus, stipendia ob periculum majora et quae curandis vulneribus operaeve in bello navatae femunerationi imputantur. Utrumque autem et de damno et de sumtu quod diximus, ad illa etiam produci debet, quae Batavi ab his quos Lusitani submiserant aut passi sunt, aut metuere potuerunt. Nam et mandator ad restitutionem obligatur '. Ex hoc capite repeti potest quod pro redemtione captivorum D£ JURE PRAfcDAE. CAP. XIli 155 barbaris datum est, Ultima est poenae persecutio. Nam quis- ^; ^h» s. quis bellum gerit sciens injUvStum ^ cum delinquat gravissime 4^^«*' ^«-merito puniri etiam debet^ ne peccati magnitudo peccatori patrocinium praestet. Sunt autem graves noxae Lusitanorum, quas partim interpositis aliis - partim et ipsi fecere. Sunt Ex histor. autem haec pana^ ut docent jurisconsulti, per se vel per alterum facere ': et crimen non minus mandantem, imo et magis obstringit, quam eum qui mandanti ministerium praebuit, Et proprie tfadltum est, eum quo mandante aut suadente aliquis impetitur recte offendl *: neque enim canes hominlbus imitandi sunt ^ qui ut in veteri Versu est, lapidem quo icti sunt, non ipsum qui icit petunt. Conveniet hic quod lUe de buccinatore docet apologus, in illos maxime animadvertendum, qui cutn per se audeant nihil, alios ad bellum concitant. Quin apud Senecam: aeque dignus est poena, qui vim adhibet et qui ab alio admota ad lucrum suum utitur. AcUte Tragicus *: cui prodest scelus Is fecit. Delictorum autem genera ex narratione peti possunt. Gravissimum est delictum hominem occidere, unde leges in sicarios *. Lusitani autem multos homines HoUandos foedissime et crudelissime trucidarunt: quare societas Indica ministrorum suorum vindictam omittere non debuit* Thetis apud Homerum *: vx) 5)^ tovtS ye^ rixuov^ initVfMv ov mxiv i&ri T€tpc(jUvdt4 sripomv ifivvifj^^v ouTtvv ixeipov.
Illa quidem ^ fateor ^ fili ^ sanctissima res est Ulcisci comites infanda mofte peremtos. Cum autem dervitus mortalitati comparetur, libertatem vitae prope exaequari necesse est^ Unde coUigi potestquan- 1 V. Angeluth et alleg. in tract. de malef. §. et Sempronium, ^ Balb. in 1. I. C. unde vi. [C. 8. 4.] n. 56. all. Innoc« • Medea. [vfi* 500.] * V. tot. tit. fF. et C. ad 1. Com. de sic. [Dig. 48. 8. C. 9. 16.] » pi. 1. i8. vs. 128.] * V. Dig. de lege Favii de piagiariis, tot. tit. et de hom. lib. exhib. [D« 48.