SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Latin

Page 25 of 31

* Covarr. d. c. concl. 4. Vasq. c. 20. n. 24. et seq. idem c. 47. n. 5. Diirandus de orig. jurisd. ^ vict. de jure belli. n. 6. ' Henr. Gorich. de bcllo justo, in praef. et in prop. 12, resp. ad ult. argum. * Ita docet Vasquius c. 47. n. II. * Vict. de Indis, rel. i. p. i. n. 16. • De jure belli, n. 8. ' Ibi. n. 9. ^ Pract. quaest. c. 4. n. 3.

dum rex ipse sua potestate non utitiir: Alioqui populus ipse ipsaque respublica maximum obiret discrimen et periculum^ cui obviam ire nonposset: quod est egregie absurdum, Paria sunt in jure non esse et esse inutile. Paria sunt ^ inquit Castrensis ^, non habere superiorem vel habere negligentem. Si ob absentiam vel neglectum Principis inferioribus magistratibus bellum suscipere permissum est, quanto magis si ipse Princeps injuriam faciat reipublicae, quae nisi armis reprimi non possit? Theologi * non illi tantum, qui Papam Concilio subjiciunt, sedalterius foctionis, qui supra Concilium Pontificiam ponunt auctoritatem, addunt tamen, si Pontifex Ecclesiam destruat, posse convocari ^Concilium contra ejus voluntatem, ejusque Concilii auctoritate etiam vi, si opus esset, resisti Poittifici, et mandatorum exsecutionem impediri. Quid autem aliud est Concilium, quam Ordines ecclesiastici?

quid Ordines, quam Concilium civile? Atque vel idcirco plus debet licere Ordinibus in Principem, quam Concillo ia Papam, quia Papam qui dicunt immediate potestatem a Christo, non ab Ecclesia accepisse, Principem tamen. fatentur nuUam Ex hsstor. habere auctoritatem nisi a republica '. Habuerunt igitur Hol-^* ^' landiae Ordines jus belli indicendi, quod ipsum multo etiam clarius docet ab initiis reipublicae HoUandicae sacrosancta semper Ordinum auctoritas longissimoque temporum usu firmata, et leges patriae Brabantis olim scriptae, mox cum caeteris Belgarum nationibus communicatae, quae diserte cavent ut integrum sit Ordinibus omnem fidem atque observantiam negare sf^a"^"? P™c^P^ J^^^ patria violanti *. De causis autem belli hujus, jrj^'^-^"*' quod ab Hollandis pariter cum aliis Belgarum nationibus ^ Ad 1. ex hoc jure fF. de just. et jure [D. i. i. 5.] n. 18. ^ Silv. in. v. Papa. n. 4. Card. de Turri cremata lib. 3. c. 10. Vict. de pot. Papae et conc. n. 23. et 44. 8 Vict. de pot. ecclesiae. q. 3. n. 2. Covarr. pract. quaest. c. i. concl. 2. et in c. peccatum §. 9. n. 6. all. Cajet. in Summ. 2. 2. i. 10. et c. I. tract. 2. de pot. Papae et conc. * V. sub finem Laeti introitus, et Guicciard. in c. de privilegiis Brabantorum.

DE JURE PRAEDAE. CAP. XIll. 2Jl primum in Albanum et qui cum eo erant Hispani, deinde in Regem Philippum, qui Comes fuit HoUandiae gestum est, disserere majus sit coepto opere. Neque vero meum post tot in eam rem editos jamdudum libellos ab aliis bene dicta invertere. Sed quod in transcursu ad rem praesentem satis sit non tacebo. Manifestum est Albanum et Hispanos illud palam praedicasse imo lata sententia pronuntiasse *, leges omnes et jura patria nationum Bdgicarum velut commissa Principi. Nec tamen aliud obtendi potuit, quam turbae a paucis editae, consilio privato, et subito quodam impetu, qui simul atque reprimi potuit a magistratibus repressus est: quo crimine non obligfiri universitatem jurisperitorum omnium ^ ^"««^'y constantissima assertio. est *. Quidquid igitur eo nomine factum **«»*» ^-est, quod alioqui fieri non licuisset, id profecto injustum fuit arcerique debuit '. Cum itaque pertineret ad Ordines ut summos Ex Uge /. magistratus et jus reipublicae et civium tueri *, oflScium illorum fuit defendere rempublicam adversus eam vim, quam externa arma contra leges inducta rebus pacatis intulerant: AtixidiQ Ex uge i. vitam civium et possessiones tueri adversus iudicia illegitima* contra formam juris communis et mores patrios admistis hominibus peregrinis exercita: liberare etiam rempublicam etExiegeii.

cives singulos ab exactionibus ejusmodi, quae non tantum legibus directe obstabant, sed et communi hominum libertati, cum inducant, ut Doctor Hispanus * loquitur, expilationem praesentem et servitutem futuram: imprimis verooperam dare ^x/^^er/. ut diligenter servarentur pacta a majoribus tradita, Principum 5/7. '^'^' juramento sancita et formam imperii continentia, ne his violatis, 1 data Madriti, i6 Febr. an. 1568. ' Bart. in 1. aut facta. §. ult. fF. de poenis. [D. 48. 19. 16.] Bal. quib. mod. feud. amitt. n. 13. Jason in 1. civitas. ff. si cert. pet. [D. 12. i. 27.] Andr. Gail. de pace publ. lib. 2. c. 9. ' V. I. prohibitum. C. de jure fisci. [C. 10. i. 5.] 1. devotum C. de meta. [C. 12. 40. 5.] et utrobique Bart. et in tract. de Guelf. et Gib. n. 8. * Vasq. c. 41. n. 20. et seq. et c. 18. n. 7. * Vasq. c. 8. n. 8. et c. 7. per totum. et c.

quibus multa per saecula respublica steterat, eadem in pro-Ex lege y, vinciae modum Hispanorum libidini subjiceretur. Postremo etiam poenis coercendi erant, qui patriae aut civibus per Prebiema injurfam iusultabant. Quae cum ita-essent certe ad Philippum pertinuit, oratum totics, oppressos armis HoUandos et alios Belgas defendere et in sontes jus reddere. Nam haec duo sola sunt, quorum gratia omnes instituti sunt Principatus. Tradunt autem magistri juris posse populum a Principe ob omissam defensionem discedere, ita ut nec alterum eligendi potestas ei neganda sit. Tradit et Doctor Hispanus ^ et quod est amplius in Philippi illius summo praetorio senator, superiores ex justitiae erga subditos denegatione non solum suprema jurisdictione ipso jure privari, verum etiam ipsius rursus recuperandae incapaces perpetuo fieri. Proinde^ inquit, Prin" cipibus summopere cavendum est, ne dum injuria adjustitiae denegationem properant, ipsi quoque subditi ad inobedientiam et defectionem jure festinent, Quid igitur dicendum est de eo Principe, qui non modo in auctores malorum justitiam non exercet, sed eosdem honoribus evehit, non modo oppressum populum non defendit, sed ipse ad ejus oppressionem confert consilia sua, pecunias, classes, exercitus, ut scilicet contra veterem imperii formam, quasi victis leges pro arbitrio imponat? Hic sane ab obsequio recedendi multo justior est Nova de-r^XAQ. Senteutia contra jus partis lata iniqua dicitur; contra claratio, claratio, formam judiciorum sententia non est. Idem in lege. Divino jure matrimonium eo solo peccato dirimitur, quod formae ipsius matrimonii contrarium est et adulterium dicitur. Qualiscunque alterius criminis reus ante damnationem civis est: sed is qui rempublicam oppugnat civis esse desinit '. Simile est in magistratu et quidem summo. Qua ratione negaverunt ^ Vasq. c. 5. n. 10. Castrensis ad I. ex hoc jure flf. de just. et jure. n. 17. et 18. [D. 1. I. 5*] Dd. in I. si non defendamur ff. de poenis. [D. 48. 19. 19.] 2 Vasq. in pracf. controv. ill. n. 16. et 17. * Cic. Catil. i. [c. 11. §.28.]

Romani consulem esse Antonium *. Et illa quae ex orationibus Tiberii Gracchi Plutarchus * excerpsit, longe sunt verissima, etsi forte ab ipso non recte usurpata. Latine sic sonant: Sacrosanctus est tribunus, quia plebi sacratus ejusque defensor est: quod si mutatus plebem vexet injuriis ^ potestatem ejus dissolvat, jus tollat sufragii, ipse magistratu se priyavit, dum alia omnia facit, quam ea ob quae magistratum acceperat. Nam alioqui si Capitolium iret dirutum, flammas inferret publicis navalibus, adhucne permittendus esset gerere tribunatum? Et tamen haec si faceret, malus esset tribunus: at cum plebem evertit ^ ne tribunus quidem. Quae autem esse potest aut celsior aut sanctior potestasea, quamhodie nonnuUi ' tribuunt Pontifici Romano, quem negant uUi humano judici subjacere, cum summum illud imperium non hominibus, sed uni Deo acceptum ferat? Et hi tamen fatentur Papam si a fide declinet, se ipsum facto suo depon^re: posse autem a concilio depositum declarari: quia scilicet haeresis directe repugnat institutioni Pontificatus.

Cum enim capitis habere debeat rationem, ut vitam corpori instillet, non potest eo loco, inquiunt, haberi, postquam est spiritualiter mortuus. Nam quomodocunque affectum caput, etsi langueat, caput manet: praecisum autem, caput non est. Ipso igitur facto, cum contra formam institutionis veniat,perditjus omne et potestatem*. Quod si ille Pontifex^, j„^^^,.,, potestatem hoc modo ereptam armis vindicet, quin armis londlP.arrepellendus sit minime dubitatur, Multo igitur haec facilius '""* ^^' in principatu procedent, qui jus nullum habet, nisi quod a republica profectum est. Atque ideo ex Hispanorum * 274 DE JURE PRAEDAE. CAP XIII.

maxime doctrina potestas Principi data revocari potest tum praecipue, cum ille principatus sui terminos excedit: jam enim ipso facto Princeps non videtur ^ Nam qui imperio abutitur eo se indignum reddit,et Princeps esse desinit hoc ipso quod se tyrannura facit *. Quod locum habiturum etiam apud eos, qui rempublicam Principi subjiciunt, exemplum vasalli docet, quem domini saevientis obsequio jura eximunt *. Exconci. t^lon potest autem non injuria repeti, quidquid jure amissum '^Ta2 im ^^^' Q.^^^^ ^^™ Philippus imperium, quo exciderat, bello ^''^'^^^^^'^- reposcerct atque etiam recte facti poenas expeteret, fuit ex '' ^^' HoUandorum parte justissima belli causa, vitae ac rerum et legitimae libeitatis defensio *. Jus deinde aliud atque aiiud £.r /^^ff //. in ipso bello subnatum est. Primum ob immensa damna*,quae Hispani immerito Hollandis intulerunt, agro quondam vastato, urbibus dirutis, direptis, acta praeda jam tot per annos.

Ex lege rj. StQundiim oh impensas belli, quas tantas fuisse et esse quotisupra p. /. die, ut vix ullae ullius temporis conferri possmt, vere diximus: idque tum ex belli diuturnitate, tum ex opulentia hostis, cui Ex lege K resisteudum fuit, intelligi potest. Tertium ob delicta: quae cum dico, non tantum caedes innocentium et rapinas et omnem illam violentiam intelligi volo, quae propterea peccata sunt in bello, quia bellum injustum est, verum alia etiam, quae «ec bellura justum gerenti licuissent, cujusmodi innumera crudelitatis, perfidiae, libidinis exempla, tantum abest ut nos numerare possimus, annales nuUi satis digne exprimant.

10. Covarr. pract. quaest. c. i. concl. 6. circa finem. arg. c. non omnes. causa 11. q. 7. [Decr. Grat. p. i. 11. 7. 29.] ' Bald. in i. Rubr. ff. et de milite vasall. qui cont. est. in fine. [F. 2. 22.] Inst. de his qui sui vel alieni juris sunt, sub finem. [I. i. 8.] V. c. i. §. domino. si de feud. contr. sit inter dpra. et agn. [F. 2. 26.] Item c. ex facto. qual. dom. prop. feud. priv. [F. 2. 47.] et ibi Bald. n. 8. * V. text. in 1. 2. ff. de orig. juris. §. exactis regibus. [D. i. 2. 2. §. 3.] Et Bart. de tyrann. n..3. in fine. ^ V. c. 7. ad aitic. i. et c, 4. post princ.

DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII, 2/5 Haec tria si in unum conferantur jus facientpropeinfinituni, certe nullis umquam temporibus, nuUis victoriis recuperabile. Adversus ipsos Lusitanos propriae belli causae fuerunt, cum,5* concj ipsi priores bello aggrederentur, ut in classe Hispanica, ^^"^^.TuV^i fensio damnorum et sumtuum recuperatio et justa vindicta. ^ ^^.^^^ Itemque recuperatio et vindicta omnium eorum, quae detentis ^«ij^^ ^j/-toties navibus et nautis HoUandis in Lusitania contigerunt: ^ ^*^' ^^-nec minus eorum quae Hollandis totum per orbem, quacunque fjJ,JlTj[ se Lusitanorum potentia ad injurias, ut videtur, nata extendit, Ex))giiL acciderunt hominibu^ spoliatis, trucidatis. In ipsa autem ^;,£prJp'. India peculiares reipublicae HoUandorum causae ', aliae propter fi%7; se, aliae propter cives. Adpriusgenusreferripossuntinjuriae, /^/.^^//c/ per quas tota gens HoUandorum commerciis prohibita est et //f"** apud externas nationes infamata. Utrumque jam antea in causis belli privati exsecuti sumus *. Unum tamen hic notatu non indignum est, etiamsi ad Lusitanos pertinuisset jus ad Indos negotiandi, ita ut alias gentes arcere possent, tamen ex quo Batavis cum illorum Principe bellum justum erat, sicut res hosti subditorum eripere licuit, ita et jus illis alioqui proprium usurpare licuisse. Ad alterum genus quodatiinet, satis planum est tutelam jusque civium et vindicationem reipublicae cordi esse debere, cum hac maxime de causa instituta sit civilis societas, ut quod non possent singuli possent universi*. Si Romani, quodTullius annotat*, saepe injuriosius tractatis naviculatoribus bella gesserunt, quid non HoIIandos facere oportuit ejus societatis gratia, qua tot civium alimenta sustinentur? Potuerunt sane, imo, quantum ratio reipublicae permisit, etiam debuerunt cives suos ante exitium defendere, Ex Uge l exitio datos ulcisci, res similiter eorum aut tutari, aut armis reposcere. Estne uUa sanctior belli causa, quam haec quae et divinis literis et antiquissimo gentium jure, legibus etiam civilibus prodita est, ob legationem violatam »? Quid autem est concitare bellum? Mari et portubus non admittere? Lusitani quantum in ipsis est, etiam depulerunt. Homines capere? At illi captos ne redimi quidem passi sunt. Homines occidere? Quod illis parum fuit, nisi ante cruciatibus laniarent. Bello quemquam appetere? Quanto autem saevius allectos specie pacis atrocioribus malis, quam bella norunt, affligere? Ex histor. Sed non onerabo chartas repetendis quae aut ex narratione, aut ('otum, ex privati belli examine hauriri possunt, cum omnino idem jus EX COncl. i:r j r/.«r//v./. quod cives habuerint, habuerit pro civibus respublica. Jure Fi ^aric ^S^^^^ hostes Hollaudi habent et Philippum et Castellanos et ^^- Lusitanos, suis quemque de causis, ob injurias quibus ab ipsis afFecti sunt. Jam vero etiamsi in Lusitanos nullae essent propriae causae, tamen hostium loco esse demonstravimus jB* A/V/or. hostium aut socios, aut subditos. Fuerunt autem Lusitani p. /. atttc, li^' subditi Philippi Secundi regis et nunc sunt subditi Philippi Tertii, qui patri in regnum et bellum Batavicum successit: Exhistor. ad quod bellum etiam tributa illorum conferuntur. Sunt et ^' socii Castellanorum opemque mutuam adversus Batavos aut praestant, aut implorant, ut in classe Hispanica patuit et in rebus Indicis narratum est. Quod autem dicimus Lusitanos hostes esse, id non minus de singulis, quam de republica intelligendum rationes declarant toties jampositae*, utiterari Ex concu non debeanf. Bellum autem ab Hollandis et in Albanum //. ' ' cum Castellanis, et mox in Philippum, et in Lusitanos denique justo modo, ex necessitatis scilicet lege, susceptum est.

/^iV/or.A./ Ostendimus enim ei qui bello prior impetitur, nec clarigatioartic. I...nem, nec decretum esse necessanum. Atqui apertissimum est Albanum cum exercitu licentiosissimo intervenisse rebus eo tempore pacatis, ^et Philippum arma intulisse Batavis,cum 1 Sam. 2. c. 10. et apud omnes historicos. 1. ult. ff*. de legat. [D. 50. 7.] 3 ad d. artic. 2. Et v. supra c. 12. examen ex eodem articulo, et infra ex concl. 7. anic. 3. cum coroll.

adhuc ab ipsis Principis nomine coleretur: Lusitanos autem jfi^^/or.;>.

in bello committendo priores fuisse ipsa rerum series patefecit. ^y-Praeterea nec adAlbanum tuto licuit accedere, nullainhostes hostium jura servantem: et Philippum in Hispania convenire post marchionis Bergensis et Montignaei legatorum mortem cui non formidolosum fuit? Apud Lusitanos autem in India quae fuit securitas, ubi caduceatoribus ne pacta quidem profuerunt? Ubicunque autem jus legationis et gentium commercia violantur, nuUa, uti diximus, denuntiatio necessaria est. Praeterea dignum est observatu defensionem Batavorum ^dprobiema IIU IIU ea usque tempora, quibus Philippus imperio cecidisse pronuntiatus est, fuisse bellum civile, quantum ad hostes principales attinet. Nam et praefectus qua praefectus est et Princeps qua Princeps pars videntur reipublicae, sicut thcologi * tradunt, ubi de abjudicando Pontificatu agitur, in eo judicio Papam non caput sed membrum esse ecclesiae. Quare etiainsi vim nuUam armatam hostes priores intulissent aut jus gentium violassent, tamen denuntiatio non requireretur, quae bello externo propria est: ut egregie diximus Ciceronem colligere non esse bellum per legatos indicendum Antonio, quamquam consuli, hoc est magistratui summo populi Romani. Nam et cum Tarquinii publico decreto damnati fuerunt, bellum regi indictum non est: quod tamen bellum eo nomine minus justum nemo existimavit. Sola igitur sententiasufRceret. ///if»r./>./. Sententia autem et contra Albanum data est ab HoUandiae Ordinibus, et contra Philippum tum ab his ipsis, tum ab aliarum nationum ac totius fere Belgii Ordinibus in concilium legitime convocatis. In Lusitanis autem eo res est expeditior, quia nullo Doctorum dissentiente tradidimus coepto bello adversus aliquem, sociis et subditis omnibus ipso facto satis indictum bellum censeri, cum non possent non hostes esse qui se hosti aggregarent. Nec quidquam obstat hac in parte illa pacata per Indiam vivendi ratio, quam Batavi dum licuit observarunt, Lusitani interrupere, cum satis constet, finitis aut violatis induciis, bellum non novum sed quod ante fuit censeri, neque opus uUa indictione '. Quamc^uaih sane et horum ratione decreti locum obtinet edictum * ab Ordinibus foederatarum Belgii nationum publicatum, quo bona omnia sub-Ex concL ditorum regi Hispaniae praedae cedere jubentur. Actionem iiLp.L ' autem hanc bellicam non esse egressam juris sui limites ex his apparet, quae in bello privato examinavimus '. Ostensum enim est sola damna, quae Hollandis Lusitani intulerunt, ex ista praeda non posse resarciri. Quanto igitur plus juris putandi sunt Ordines habuisse, qiii et illa ipsa damna exigere potuerunt, et alia omnia, quae cives sui totum per orbem ac praecipue navium in Lusitaniaapprehensionibuspassisunt, et praeterea mulctare condigne tot malorum artifices, tamquam bello judices constituti, ac totius in Hispanos belli immensa Excorou.i.\\\2L dispcudia a Lusitanis non minus quam ab aliis reposcere? Neque de personis ulla restat dubitatio, cum Hispani theologi * verissima sit haec sententia et ab omnibus comprobata, si hostes nolint restituere id, quod debent et non possit qui laesus est aliunde commode recuperare, undecunque satisfactionem posse accipere, sive a nocentibus, sive ab innocentibus. ^Ut j/, inquit, latrones GalU fecerint praedas in^ agrum Hispanorum, et rex Francorum nolit cogere illos ad restitutionem cum possit, possunt Hispani auctoritate Principis spoliare mercatores Gallos aut agricolas quantumcunque innocentes: quia licet forte a principio respublica aut Princeps Gallorum non fuerit in culpa, jam est in culpa, quia negligit yindicare, ut ait Augustinus, quod^ improhe a suis factum est: et Princeps laesus potest ex omni membro 1 Mart. Laud. de bello. n. 29. V. Gent. lib. 1. c. 2. * De quo vide infra irt parte cap. secunda. ^ y. c. 12. examen ex eodem articulo. * Vict. de jure belli. n. 41.

ct parte reipublicae satisfactionem accipere. Nequc vero Exconcu fides HoUandica uUa ex parte accusari potest. Nihil enim ^n^p, ii, ' est Lusitanis publice promissum: nisi quis huc trahere velit Histor.p. diplomata liberi commeatus, quae Lusitanis concessa fuisse, in testimonium innocentiae Batavorum alibi memoravimus.

Sed illa nihil ampUus quam ex locis hostilibus in Batavos transeundi, rursumque emigrandi licentiam indulgent: non etiam ex locis bostilibus alio quovis commeandi, multo minus in locos hostiles, evidentissima ratione, quia mercaturam civium suorum benignissimi proceres provehere voluerunt, quac res etiam aerario compendiosa est, non autem hostibus ditescendi occasionem praestare, quod ipsis non modo non lucrosum verum etiam periculosum foret. Notissimum autem est quamquam beneficiis publicis liberalissima concedatur interpretatio S id tamen locum non habere in privilegiis et dispensationibus, quas dicimus. Istae enim communi juri cum repugnent ad consequentias trahendae non sunt: ut jam taceam in aliis etiam beneficiis, praesertim quae ad partis desiderium concessa sunt, si quid novum atque inusitatum contineant, praecipue vero si quid publicis utilitatibus insidiosum, sequendum esse sensum parciorem *. Quod ipsum quanto certius erit in hostibus, quorum personac minime sunt favorabiles, et quidem ubi ratio non modo diversa, vefum etiam contraria est? Ut jam. taceam etiamsi beneficium hucusque porrigi posset, tamen quicunque facta Lusitanorum postconcessionem legerit, minime dubitaturum quin se Lusitani eo indignos reddiderint. Finem autem tum bello universim, Exconcj.

tum proprie in Lusitanos non alium sibi videri possunt Or-/. dines proposuisse, quam consecutionem juris, quod aut reipublicae aut civibus debetur, ut fatigata aliquando hostium malitia pax ea pariatur, quae nihil habitura sit insidiarum.

a8o DE JURE PRAEDAE. CAP. XIlI.

atque interim quanta fieri potest tranquillitate foveatur negotiatio, quae cum omnibus a natura patet, tum hujus populi Ex conch studiis peculiariter accommodata est. Omni igitur ex parte, etiam quod ad conscientiam attinet, bellum hoc in Lusitanos Ex conch justissimum est: et sic praeda justa, de qua agimus, Ea autem praeda, etiam cujusvis suorum ministerio, reipublicae E* concL primo acquireretur usque ad juris satisfactionem, quae praeiLp. L ' dam istam infinite excedit; potuit autem et concedente republica fieri Indicae societatis: quemadmodum concessam esse oportunius infra docebitur.

Pars iL Haec ergo cum ratione habita ipsorum,qui belli sunt auctores, Ordinum scilicet, a nobis probata sint, multo erunt certiora si subditos, puta societatem Indicam, respiciamus, quae Ordinum imperiis paret. Nam quae in auctoribus vera esse necessario debent, eadem in subditis satis est esse verisimilia. Sed tamen aptemus examini ea, quae de subditis in doctrina de jure praedae conclusa sunt tum ex primario, tum ErconcL r, ex secundario gentium jure. Primum igitur constat subditos avtic II avtic II Ordinibus esse eos, qui Indicam constituunt societatem. Probiema Omues enim qui in istis sunt regionibus aut jurejurando obsequium Ordinibus promisernnt, aut dum se partem faciunt ejus reipublicae, quam Ordines administrant, tacite satis profitentur ejus se reipublicae moribus victuros, et receptis ab ea magistratibus praestituros obedientiam: ex qua professione non minus, ut alibi ^ ostendimus, quam voce obligantur. Euripideum est: o-f/Jfrt/ 3f Toy^ TipoiTovvTxq cipxxtot; vofioc.

Antiqua lex est, colere rerum compotes, Nec illud tragici alterius * dissimile: X») yxp TO /.otTTOv sMfisfrtx fih teoT^ oipxovTsg smv, agffifTTsiJCTiov. tI fiii; DE JURE PRARDAE. CAP. XIII. 28 1 Quod restat, et nos Dis minores, ut decet, Geramus, et veneremur Atridas duos, Queis, cum regentes sint, nefas non cedere est. Justissimum enim est, ut Alcibiades dixit, oTrsp iSi^xro rig (T^f^x T}jg Tro^.treixg, rowro ^vviixrrut^Erj ^ hoc est, quem quis acceperit reipublicae statum, ad eum servandum conniti: quod Augustus viri civisque boni officium esse definivit ': sapienter, nec minus vere. Nam et ipse qui via estetveritas Judaeos non illud inquirere, quo jure Romani Palaestinam occupassent, sed quandoquidem ipsi in Romano imperio viverent, parere jussit Caesaribus, qui tum ejus imperii potiebantur, quod nummus Caesarea imagine signatus indicabat '. Ordinibus autem non idcirco tantum parere subditi debent, quia nunc id regimen receptum est, verum etiam quia istud imperium jure communi nititur. Hollandi enim et qui cum illis foederati sunt hodie, nuUi omnino Principi obsequium debent, cum omnis apud illos principatus a mutuo sacramento soleat initium sumere. Post mortem autem Philippi Secundi nullus est Princeps in cujus verba juraverint. Neque vero Philippus Tertius jus aliquod retinuit, qui se videri vult omiji Belgarum imperio abdicasse, neque Albertus cum conjugc plus quidquam habere potest, quam volentibus Ordinibus accepit, cum minime obscurum sit, ne partem quidem ullam populi invitam posse in alterius ditionem transferri *.

Quomodocunque autem Princeps deficit, nihil est certius quam totum imperium deferri ad rempublicam, quae in Ordines suos distributa est, sive ut Covarruvias * docet, ad optimates atque proceres, qui reipublicae corpus referunt et recte Ordines dicuntur. Parum enim refert^ inquit Paulus jurisconsultus, Ordo quippiam fecerit ^ an is cui a82 DE JURE PRAEDAE. CAP. XIU.